Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə48/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   44   45   46   47   48   49   50   51   ...   250

uanda, & iuramento firmando, libro 2. feudorum,

Molina tractat. 1. de iustit. disp. 24. 29. 30. & omnes

Theologi, præsertim recentiores, quorum aliqui

priorem sententiam ridiculam arbitrantur: nec

enim tale dominium habet iure naturæ, nec gen-

tium, nec Dei concessione, nec Papę: quia, vt vidi-Papa non est|dominus tem-|poralis totius|mundi, spiri-|tualis Chri-|stianorũ om-|nium.

mus, nec Papa est dominus temporalis totius or-

bis; sed spiritualis Christianorum omnium: tem-

poralis verò quarundam terratum, quæ illi à Prin-

cipibus temporalibus donatæ sunt. Et quamuis es-

set dominus totius orbis, numquam illum dedit

Imperatori, nec id fuisset expediens.

  Proferunt pro se aduersarij præter superiora l. 1.

C. de raptu virg. §. sin autem, ibi, Per diuersas nostri

orbis regiones, & authen. de instru. cautel. & fide. §.

quia igitur, vbi legimus, & dare in commune subie-



ctis, quos Deus nobis tradidit priùs, & paulatim semper

adiiciet: authent. vt omnes obediāt iudicibus vers.<-P>@@

<-P>hæc considerantes, habetur, omnibus in prouinciis,

iudicibus, quicumque nostris obediunt scriptis in vni-

uersa ditione, & quæ ascendentem videt, & descenden-

tem solem, & quæ ex vtroque latere est: & l. rem non

nouam. C. de iudicibus, sic habet: in orbe terrarum,



qui nostris gubernaculis regitur, & l. 1. C. de summa

trinit. ibi, cunctos populos, l, si duos, §. 1. ff. de excus.

tutor. ibi, vniuerso orbi conueniens est: in l. generaliter

ad finem. C. de episc. & clericis, imp. ait, & hoc non



solùm in veteri Roma, & in hac regia ciuitate: sed in

omni terra, vbicumque Christianum nomen colitur,

obtinere sancimus, l. 2. in princ. C. de iuram. calumn.

in omni orbe terrarum, qui Romano imperio suppositus

est, l. iubemus. C. de testam. §. quam vt exul, dicitur,

hanc edictalem legem in orbem terrarum ponimus: in-

stit. de success. libero. quam pro omni natione compo-



suimus, l. 1. §. cum autem, C. de vsucapio. ibi, in om-

nem terrarum orbem, cap. in apibus, 7. quæst. 1. vnus

est Imperator, sicut vnus Rex in apibus: ca. conuenior,

23. quæst. 8. cap. quo iure dist. 8. omnia dicuntur esse



Imperatoris: cap. futurum, 12. quæst. 1. ibi, Romani

Principes, qui totius orbis monarchiam tenebant & ibi,

per vniuersum orbem suo degentibus imperio: cap. soli-

tæ de maior & obed. ait Pontifex, Deum fecisse duo



luminaria magna Genes. 1. hoc est, duas dignitates Pon-

tificalem & regalem, illam præesse spiritualibus, hanc

temporalibus, cap. duo sunt, distin. 96. ait Pontifex,

duo sunt quippe, Imperator Auguste, quibus principa-

liter hic mundus regitur, auctoritas sacra Pontificum,

& regalis potestas: ergo sicut Romanus Pontifex

in spiritualibus iurisdictionem, & potestatem ha-

bet in vniuersum terrarum orbem: sic Impetator

in temporalibus. Item Imperator est totius Eccle-

siæ patronus, protector, & defensor: at Ecclesia in

vniuersum mundum ius habet quoad spiritualia,

ergo & Imperator in ciuilibus. Item Ecclesia à

Pontifice in totum mundum habet spiritualem

gladium, & temporalem; ergo & Imperator tem-

poralem: vnde Ecclesia feria 6. hedom. sanctæ, pro

Imper. Deum precatur, vt omnes barbaras natio-

nes illi subiiciat, & D. Thomas 3. de regim. princi.

cap. 3. ait, Christum esse verum mundi dominum, cuius

vices gerebat Augustus, licet non intelligens: sed nutu

Dei, sicut Caiphas, prophetauit, Ioan. 11.

  His tamen argumentis non conficitur, quòdImperator|multas orbis|regiones suo|Imperio sub-|iecit, sed non|omnes.

aduersarij intendũt: nā citata iura solùm innuunt,

Imperatorem multas mundi regiones, ac prouin-

cias suæ ditioni, ac potestati subiecisse, & cum di-

cunt, vniuersus mundus, qui nostro est imperio subie-



ctus, particula, qui, testringit: nam numquam om-

nes gentes fuerunt Romanis Imperatoribus sub-

iectæ. Scythia Romanorum arma non nouit, In-

dica barbarorum regna Romanis non paruerunt:

fuerunt multi populi liberi l. mercatores. C. de

commerciis, & mercat. legimus, mercatores tam im-



perio nostro, quàm Persarum Regi subiectos, & l. Ro-

manæ, C. de eunuchis dicitur. Barbaræ autem gentes



eunuchorum extra loca nostro imperio subiecta factos:

& Reges Francorum, Hispanorum, Anglorum,

Polonum Imperatorem superiorem non agno-

scunt: non Imperatorum, sed suis legibus regiis

gubernant: vnde Chrysostomus Psal. 44. ait, Impe-

rator Romanorum non potest Persis leges ferre, & Bal-Imperator|Rom. non po-|test Persis legẽ|ferre.

dus ca. solitæ, de maior. & obed. Bartholum repre-

hendit ob id, quod scripsisse retulimus, in l. hostes,

& meritò: nam sutor vltra crepidam, & in alienam

messem falcem misit, & iurisperitiæ terminos, in

qua ipse floruit, transiuit. Nec inficiari quis potest,<-P>

@@0@

@@1@Disput. VII. Sectio VII. 129



<-P>Antoninum Imperatorem suprà, superbè & arro-

ganter se nominasse mundi dominum, Deus est

mundi Dominus, non Imperator, nec enim legiti-Deus est mũ-|di Dominus,|nō Imperator.

ma successione, cùm antecessores sui numquam

subiecerint sibi iustè, imò nec iniustè totum or-

bem: & iure belli, vel aliis iustis titulis aliquas pro-

uincias amiserunt: nec incolæ antiqui earum, ad

quas ius habent, quæ non possunt tyrannorum

iugum excutere, & eorum legibus necessariò obe-

diunt, insuper legibus Imperatoris obedire tenen-

tur. Nec verò ex concessione Pontificis, quia necPontifex Im-|peratori non|concessit dire-|ctā totius or-|bis iurisdictio|nem.

ipse in totum orbem iurisdictionem temporalem

directam habet: sed solùm indirectam in omnes

Christi cultores: ex qua quidem Imperator, quia

factus est patronus, defensor, & propugnator Ec-

clesiæ, potest in omnibus iis, quæ ad hoc pertinẽt,

omnibus Christianis Principibus non exemptis

imperare, & iure belli potest Ecclesiam contra

omnes Christiani nominis hostes, paganos vide-

licet, & Barbaros, quorum expugnatio ad alios

Principes non pertinet, vel ab aliis negligitur, aut

exerceri nequit, tueri, atque defendere, & iniurias,

quibus pagani Christianam religionem afficiunt,

& maledicta, quæ in Christum conferunt, armis

coërcere.

  Quòd autem Augustus edicto iusserit de-Augustus nō|iussit vniuer-|sum orbem de-|scribi.

scribi vniuersum orbem, non vrget, tum quia

potuit mente, & opere errare: tum quia nō est cre-

dendum de vniuerso omninò orbe intellexisse;

cùm totus eius Imperio non pareret, quādoqui-

dem nec Scythia, nec Sarmatia, nec vltra Euphra-

tem vniuersus orbis illi vmquam paruit, vt osten-

dit Alciatus l. 1. col. 1. C. de sum Trin. nec India-

rum orientalium, nec occidentalium dominium

habuerit. Verba ergo illa Lucæ, vt describeretur

vniuersus orbis, intelligenda sunt per synecdochen,Expositio loci|Luc. 2.

iuxta consuetam Scripturæ phrasim, qua maior

pars pro toto accipitur, vt omnes monent, inquit

doctissimus Maldonatus ad illum locum, & iuxta

Hieronymum Isaiæ 13. & Prosperum 2. de vocat.

gent. Vniuersus orbis vocatur illa Prouincia, de

qua proximè sermo est: sæpe etiā per antonoma-

siam, hyperbolen, vel exaggerationem imperium

illud, quod tunc in magnam orbis partem domi-

nabatur, in totum orbem fuisse dicitur, vt exponit

Augustinus, & ex Daniel 2. & aliis similibus locis

intelligi potest: & quod frequenter nomine orbis

pars orbis appelletur, patet ex carmine illo, Igno-Vniuersus or-|bis non signi-|ficat totum|mundum.

tum vobis Arabes venistis in orbem. Et hunc modum

loquendi vsurpari frequenter in Scriptura, patet

Matth. 2. vers. 7. commota est vniuersa ciuitas. cap. 27.

vers. 45. tenebræ factæ sunt super vniuersam terram,

Act. 21. vers. 28. Agabus significabat per spiritum ma-

gnam famem futuram in vniuerso orbe terrarum, cap.

24. vers. 5. inuenimus hunc hominem pestiferum, & cō-



citantem seditionem omnibus Iudæis in vniuerso orbe,

& Rom. 1. vers. 8. Fides vestra annunciatur in vni-



uerso mundo: Coloss. 1. vers. 6. Quod peruenit ad

vos. sicut & in toto mundo. Et sanè Henrico VII. nec

totus orbis, nec magna pars subiecta fuit: electus

enim fuit in Imperatorẽ anno Domini. 1138. tem-

pore Clementis Papæ V. auctore Genebrardo 4.

chronographiæ, qua tempestate apud Gręcos Im-

peratorem Christianum esse, Hispaniarum, Gal-

liarumq́; colonias, Angliam, & alias orbis regio-

nes reges proprios habuisse, qui occidentali Im-

peratori Henrico nullo modo parerent, ex eodem

Genebratdo suprà liquidò constat.


@@

  Et Innocentius illo cap. solitæ de maior & obe.Imperator|quomodo sit|supremus do-|minus.

solùm ait, Imperatorem esse supremum respectu

illorum, qui ab illo accipiunt temporalia: & cùm

comparat duas potestates Ecclesiæ duobus lumi-

naribus mundi, non numerat cum potestate spiri-

tuali potestatem Imperatoris Romani, sed regiā,

& posteà videbimus, etiam ex canonibus, aliquos

reges non esse Imperatori subiectos: sed esse su-

premos dominos: quos quidẽ solùm videtur Im-

perator excedere in quodam honoris, ac dignita-

tis loco, propter specialem conuentionem cum

sede Apostolica, à qua cōfirmatur, vngitur, & co-

ronatur, & tamquam peculiaris protector, & de-

fensor eius in temporalibus suscipitur, vt latiùs

Castaldus suprà, & Restaurus in suo tract. de Im-

peratore.

  Ex dictis constat, Imperatorem Romanum le-43

ges politicas ferre posse in subditos: non tamen,Imperator po-|test leges ferre|in subditostā-|tùm.

quę vniuersum astringant orbem. Prior pars con-

stat ex iuribus pro prima opinione citatis, & ex l.

3. & fi. C. de legib. l. 12. hisp. tit. 1. par. 1. & l. 2. tit. 1.

par. 2. & insinuatur l. 1. C. de summ. Trinit. & l. fin.

C. de ædificiis priuatis, & l. omnibus ff. ad Trebel-

lian. quatenus leges istę ad eos diriguntur, qui sub

Romano Imperio sunt. Et ratio est clara: quia om-

nis princeps supremus potest leges condere: &

quia princeps, seu Imperator à Romanis specialẽ

facultatem accepit condendi leges, quæ ipsam, &

alias ipsi subiectas astringerent, vt in superioribus

vidimus, & Remp. habuisse facultatem ferendi le-

ges, paret, l. non ambigitur. ff. de legibus: ergo po-

tuit illam in principem transferre: vnde patet, si

aliqui reges sint Imperatori subiecti, vt esse pos-

sunt, ipse enim potest regum titulum dare, vt

docet Vazquez d. 153. cap. 2. num. 12. regem illum,

& eius subditos manere etiam subditos Imperato-

ris, & debere eius leges seruare, etiam cum con-

trariæ sunt legibus regiis, vt ibidem ait Vazquez.

Posterior pars manifesta ex dictis est: quia leges

solùm obligant subditos: sunt autem multi etiam

Christiani, non subditi Imperatori: ergo non

astringũtur legibus eius, vt eius sunt, etiam si for-

te obligentur eisdem, quatenus à suis principibus

acceptantur, vt docet Bernardus Diaz in pract.

crim. cap. 144. circa finem, & Salcedo. ibi.

  Quidquid autem sit de potestate, & dominioImperator nō|habet domi-|nium proprie-|tatis in omnes|orbis partes.

iurisdictionis, certissimè tenendum est, Imperato-

rem non habere dominium proprietatis in totũ

orbem, seu in omnes facultates. In hoc conueniũt

omnes secũdùm Castaldum suprà, & iam pro hac

parte retulimus Sebastianum Medicis alios refe-

rentem. Et patrimonium Ecclesiæ non esse subie-

ctum Imperatori, etiam Bartholus, & alij iuristæ

fatentur, vt testatur Victoria relect. de Indis par. 1.

nu. 26. Imò nec bona eorũ, in quos Imperator ha-

bet dominiũ iurisdictionis, sunt illius, nec potest

ad libitum de illis disponere: & ideò prorsus est

falsum, & ineptum, quod ait Decius cons. 269. nu.

7. relatus à Tepato 1. variar. titul. de principis

potestate, Imperator potest de plenitudine po-

testatis auferre dominium, nulla etiam causa

subsistente.

------------------------------------------------------------



SECTIO VIII.

An Hispani, Galli, Angli, Polonique à legibus Impe-

ratoris sint liberi, & quinam sint Impe-

rio subiecti.

@@0@

@@1@130 Quæst. XCV. Tract. XIV.


VIdimvs sect. præced. non omnes44

subiectos esse legibus Imperatoris,

vt illius sunt: nũc duo tractabimus,

primùm, quinā sint liberi à legibus

Imperatoris, vt eius sunt. Secundò,

an Hispani ex suorum regum acceptatione, vel

aliquando alia ratione his legibus subiaceant. De

hoc secũdo agemus sect. sequẽti: in hac de primo.

Respondeo, Hispani nō sunt subiecti, patet cap.Hispani legi-|bus Imperatc|ris non sunt|subiecti.

Adriani, verbo per singulos 63. d. cap. & si necesse,

verbo, restitui ad finem, de donationib. inter vir.

& vxor. & insinuatur cap. super specula de priui-

legiis, Nau. cap. nouit de iudic. not. 3. nu. 32. & alij,

quos refert, & probat Couarruuias regula pecca-

tum par. 2. §. 9. Didacus Perez in Proœm. ordina-

tionum regal. quæst. 1. Burgos de Paz in proœm.

legum Tauri, nu. 32. & l. 1. nu. 513. & 514. Sebastia-

nus Medicis tract. de legib. par. 1. qu. 18. num. 7.

Henriquez tom. 3. Vazquez d. 153. cap. 2. num. 12.

& 13. Victoria relect. de Indis part. 1. nu. 26. Ol-

dradus consi. 69. Baldus l. ex hoc iure. ff. de iust. &

iure, Panormitanus cap. per venerabilem, qui filij

sint legitimi. Mariana latè de rebus Hispaniæ lib.

9. cap. 5. Azor 2. tomo lib. 9. cap. 14. q. 4. Castaldus

tract. de Impera. quæst. 3. 50. & 53. & habetur to-

mo 16. tractatuum.

  Disertis verbis traditur in legibus l. 15. ti. 1. pa. 1.

ib. e iuzgarse por ellas, y no por ostro escripto de ostra ley.

& l. 6. ibi, è por las leyes deste libro, & non por ostras,

tit. 4. par. 3. & l. vlt. seu 15. tit. 14. par. 3. ibi, ley, o fue-



ro de ostra tierra que fuese de fuera de nuestro señorio,

mandamos, que en nuestra tierra nō aya fuerça de prue-

ba, hoc est, vt per legem illam causa decidenda nō

sit, & l. 1. tit. 22. ibi, ni contra derecho de las leyes de-



ste nostro libro, part. 3. & l. 1. tauri ibi, y no por ostras al-

gunas, quæ est l. 3. tit. 1. lib. 2. nouæ compil. & l. 2.

tauri ibi, pues por ellas y no por ostras an di iuzgar,

quæ est l. 4. eod. tit. & lib. compilat. idemstatutum

est in legibus fori, vulgò vocati, iuzgo, quæ anti-

quissimæ in Hispania sunt l. 8. tit. iudicum & l. ex-

ordiente titulo legum, idem statutum est ab Al-

phonso Rege in quadam lege ordinamenti edita

Cōpluti, quam posteà confirmarunt Rex Catho-

licus Ferdinandus & Regina Elisabetha. Hoc autẽ

adeò iustum visum est primis Hispaniæ regibus,

qui à Maurorum tyrannide Hispaniam vendica-Hispania re-|ges statuerunt|pœna capitis|plectendũ, qui|in iudicio le-|ges Imperato-|rum allegaret.

runt, vt lege constituerint, pœna capitis plecten-

dum, qui in iudicio leges Imperatorum allegaret,

vt testatur Oldradus consil. 69. colum. 13. Palacius

Rubros repet. ca per vestras colum. 4. de dona. in-

ter vir. & vxo. Gregorius Lopez l. 6. verbo, por las



leyez deste libro, tit. 4. par. 4. & alij authores, quos

recenset Burgos de Paz ad l. 1. Tau. nu. 513.

  Similiter Francos, seu Gallos non esse subiectos45

Imperatori, aut eius legibus de facto, nec de iure,Frāci legibus|Imperatoris|non sunt sub-|jecti.

docet Tyraquellus, de iure primogen. quæst. 17.

opin. 4. nu. 20. & 21. Castaldus, Sebastianus Medi-

cis, Azor, Victoria & Vazquez suprà, Innocẽtius,

Hostiensis, Panormitanus, Felinus cap. nouit de

iudic. Speculator ti. de appellat. §. nunc tractamus.

Bartholus l. hostes, ff. de captiuis, Baldus cap. 1. de

pace iure iuran. firmanda, & expressè habetur d. ca.

per venerabilem, qui filij sint leg. vbi dicitur Frā-

corũ regem in temporalibus superiorẽ nō agno-

scere, vbi malè glos. de suo capite, vt notat Victo-

ria, suprà addit, hoc verum esse de facto; sed nō de iure.

  Similiter Reges Poloniæ, Anglię, Neapolis, Si-Reges itẽ Po-|loniæ.

ciliæ, Sardiniæ, & Hungariæ, non esse subiectos<-P>@@

<-P>Imperatori, probat Azor suprà. Et hoc insinuatur

cap. super specula de priuilegiis, vbi dicitur, in



Francia, & aliis prouinciis leges Imperij non seruari.

  Addit verò Vazquez disp. illa 153. cap. 2. nu. 24.46

& 25. leges Imperatoris locum obtinere in omni-Leges Impera|toris obi vim|habeant.

bus Regnis, Ducatibus, Marchionatibus, Comita-

tibus, & Baronatibus subditis Imperio: quales sũt

Ducatus, & Marchionatus Germaniæ, & aliqui in

Italia, qui recognoscunt Imperatoris dominium,

vel iure feudi, vel alia ratione: horum enim domi-

ni, & principes, licet monetam cudere possint, &

leges in suis regnis statuere, id tamen habent au-

ctoritate Imperatoris, ac proinde, vbi leges eorum

non fuerint, legibus imperij in vtroque foro iudi-

candum, & parendũ est. An verò hi principes ha-

buerint potestatem plenam ferendi leges in suis

prouinciis, ita vt derogare possent iuri Imperato-

rum, pendet ex priuilegiis ipsis concessis, & fun-

datione eorum. Posset tamen Imperator ita eis

concedere ius Regni, Ducatus, Marchionatus, &c.

vt possent nouas quidem leges ferre; nulli tamen

Imperatoris derogare. Hoc etiam certum est, in-In terris Pon-|tifici subiectis|quas ab Impe|ratore accepit|iudicatur per|leges Impera-|toris.

quit Vazquez, nunc ita obseruari adhuc in terris

Pōtificis, quas ab Imperatoribus accepit, vt quid-

quid iure Pontificio statutum non est, in causis ci-

uilibus, iudicatur per leges Imperatoris, quare illę

vim legis obtinebunt in illis prouinciis: ita cap. 1.

de noui oper. nunciat. Imò, cum in eo cap. etiā in

causa spirituali, vt in cōstructione capellæ, admit-

tantur leges principum, deficiente iure canonico;

efficitur, vt in quouis regno in his negotiis spiri-

tualibus iudicandum sit per leges peculiares illius

regni, in quo causa agitatur, hæc ille.

------------------------------------------------------------



SECTIO IX.

An aliquando Imperatorum leges Hispanos

obligent.



DE hoc latè Burgos de Paz l. 1. tauri,

à n. 59. nos verò summatim hîc.

  Dico primò, in prouincia, vel re-47

gno extraneo, in quo viguerũt leges1. Conclus.

imperiales, seruandæ erunt ibi à no-In prouincia|vel regno ex-|traneo, quæ le|ges seruandæ|sint.

stris in contractibus celebrandis, & secundùm il-

las tenetur iudicare iudex in Hispania, si apud ip-

sum contentio super contractu orta fuerit: hoc

enim definitũ est l. fi. tit. 14. par. 1. & ratio ipsa po-Contrahentes|legibus pro-|uinciæ tenen-|tur, in qua cō-|trahunt.

stulat, vt contrahentes legibus teneantur prouin-

ciæ, in qua contrahunt, cùm eorum voluntas sit

contractum inire legitimum, & in prouincia illa

legibus, & cōsuetudine probatum, nisi permitten-

te lege, contrarium à contrahentibus cōstitutum

sit. Et idcircò definitum est in l. si fundus ff. de vẽ-

ditionibus, vt si fundus venierit ex consuetudine

eius regionis, in qua negotiũ gestum est, pro eui-

ctione caueri oporteat. Qua lege ductus Bartho-

lus l. 1. nu. 14. C. de summ. Trin. ait, quoad solem-

nitatem contractus inspiciendas esse leges illius

loci, vbi contractus celebratus est. Et idem ait ibi

quæst. 4. nu. 26. & 27. seruandum esse, cum quęstio

oritur de iure descendente ex re ipsa, nimirũ ser-

uitute, &c. ductus ex l. an in totum C. de ædificiis

priuatis, & eodem modo intelligit l. venditor §. si

constat ff. communia prædio. Quam Bartholi do-

ctrinam amplectitur Gregorius Lopez d. l. vlt. tit.

14. par. 1. verbo, en raçō de alguna cossa mueble, o raiZ



de aquel lugar, & alij auctores, quos ibi recenset.

@@0@

@@1@Disput. VII. Sectio IX. 131


  An verò si contrahentes extra Hispaniam, quiAn contrahẽ-|tes extra Hi-|spaniam teneā|tur seruare le|ges Hispano-|rum.

sunt subiecti ipsi Regi, teneantur iudices in deci-

sione causarum, quæ ea de re in Hispania mouen-

tur, seruare leges Hispanorum, quæ de contracti-

bus latæ sunt, dubitari potest: nam pars affirmans

definiri videtur d. l. vlti. part. 1. ibi entre les hombres



de aquella tierra, & ibi, estos estraños. Existimo ta-

men, quoad solemnitatem contractuum, & testa-

mentorum setuandas esse leges prouinciæ, in qua

contractus initi sunt, vel condita testamenta, ab

Hispaniæ iudicibus, cùm ab ipsis causa decidenda


Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   44   45   46   47   48   49   50   51   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin