que ad ipsius Reginæ matrimonium. Ex hac enim
pellatur à Leone Papa epist. 90. alias 92. ad Rusti-
cum, ca. 4. & refertùr, c. cùm societas, 27. quæst. 2.
& ad instar societatis esse licitum, in cap. 2. de
spons. & in l. aduersus, C. de crimine expil.
hæred. vxor appellatur socia rei humanæ, atque diui-
næ domus.
Dionysio Halicarnasseo lib. 2. de Romanorum an-
mẽtariis illustrauit, & est l. 13. quę sic habet, mulier
in l. 1. ff. de ritu nupt. Modestinus tradit, nuptias esse<-P>
<-P>consortium omnis vitæ, diuini, atque humani iuris com-
municationem continens, & in l. 1. ff. de rerum amo-
tarum actio. Idcircò Nerua actionem furti in eam,Actio furti in|vxorem non|competit.
quæ vxor fuit, competere negat, cùm res viri con-
stante matrimonio, eo inuito vsurpauit: quia ne furtum
quidem eam facere dicendum est, vtpotè cùm societas vi-
tæ quodammodo eam dominam rerum mariti faciat:
ergo eadem ratione vir erit quodammodò domi-
nus rerum vxoris, atqueadeò rerum administra-
tio ad virum, & vxorem simul pertinebit: quam-
uis regnum ad solam vxorem pertineat: tum vel
maximè, cùm rei dotalis vir dominus sit, constan-
te matrimonio, vt constat ex l. ante illam. C. de rei
vend. & l. in rebus, C. de iure dotium, & ex com-
muni Doctorum sententia, quam cum aliis multis
legibus tradit Baldus Nouellus tractatu de doti-
bus quæst. 8. priuileg. 6.
Dico tamen, in eo euentu regni administratio-63
nem ad solam vxorem pertinere; ita Vazquez su-3. & vera sen|tentia.
ptà, & nonnulli alij Theologi in præsenti, Baldus
cap. significauit, de rescriptis nu. 3. Decius, & Al-In eo euentu|regni admini|stratio ad so-|lam vxorem|pertinet.
ciatus l. 1. C. de in ius vocando, Tiraquellus tract.
de nobilit. cap. 18. nu. 39. Ioan. Lupus de Palacios
Rubios repet. cap. per vestras de donat. inter vir.
& vxor. §. 43. Gregorius Lopez plures alios alle-
gans l. 9. verbo, llamar, tit. 1. part. 2. & in l. 3. verbo
basta que sea casada, num. 15. eadem part. Marcos
Burgos de Paz in proœmio legum Tauri, nu. 15.
& sequentibus, sententiam Baldi iure communi
Romanorum veram esse arbitratur, quamuis iure
regio Hispaniarum virum, qui reginam vxorem
duxit, regnum administrare posse affirmet, vxore
non contradicente.
Absolutè tamen probatur conclusio, quia nulla
lege Hispaniarum, aut Romanorũ definitum est,
vt regni administratio ac ferendarum legum fa-
cultas ad Reginam & ad eius virum pertineat: tũ
etiam, quia matrimoniũ non transfert dominiumMatrimoniũ|non transfert|ius regni in|virum.
regni in virum, regnum enim alienari nō potest,
nec in dotem dari, vt docet Baldus suprà, & vt au-
thor est Marinæus Siculus lib. 19. de rebus Hispa-
niæ, publicæ Hispaniæ primorum, & regni ordi-
num, atque eorum, qui Regibus Catholicis à
consilio erant, sententia super Castellæ, & Le-
gionis regni successione lata, hoc ipsum defini-
tum est, regnum, scilicet dotis nomine iure dariRegnum do-|tis nomine da|ri non potest.
non posse: quod apertè colligitur ex cap. intelle-
cto, de iureiurando, vbi alienationes factas in prę-
iudicium regni ab Hungariæ Rege, quantum-
uis iuramento firmatas, reuocandas esse statuitur:
quia Rex in sua coronatione iurauerat, iora re-
gni sui, & honorem coronæ illibata seruare. Ex
hoc enim efficitur, vt bona, quæ titulo regis regi
ipsi conueniunt, sint propria Regni, vel data
cum conditione, quòd non alienentur, & in l. 1.
titulo decimo octauo, parte secunda definitum
est, castra, & oppida Regni, in quibus Rex domi-
nium habet, ad regnum ipsum iure pertinere:
ergo saltem in præiudicium regni alienari non
possunt, nec in dotem dari: quod genus quod-
dam alienationis est. Deinde cum ipsa naturaliEiusdem re-|gni duos esse|reges in soli-|dum pugnat|cum ratione|naturali.
ratione pugnat, vt eiusdem regni duo sint Reges
in solidum, vt quisque verè & propriè sit Rex, &
possit absque alterius consensu disponere: esset
enim eidẽ corpori duo capita, aut corda, aut duas
animas præscribere. Rex enim anima, caput, &
cor regni est, vt testatur lex quinta, titulo primo,
parte secunda, ideo Seneca trag. 1. ait, Non capit<-P>@@
<-P>regnum duos, & Ouidius 2. de arte amandi. Non
bene cum sociis regna, Venusque manent: & Ennius
apud Ciceronem 1. de officiis. Nulla sancta socie-
tas, nec fides regni est. Qua de re plura Tiraquellus
tractatu de iure primogen. quæstione 4. nume. 14.
nec verò dici posset, administrationem regni ad
vtrumque collectiuè pertinere. Hoc enim esset in
magnum Reipubl. incommodum: quia quando
eiusdem opinionis & voluntatis non essent, nihil
fieret, etiam si expediret. Accedit, vxorem ha-Vxor habens|ius patrona-|tus præsenta-|re potest abs-|que viri con-|sensu.
bentem ius patronatus præsentare posse absque
viri consensu, & ab ea præsentatum præferri præ-
sentato à marito, vt definitum est in nouis Rotæ
decisionibus, decisio. 422. & docet Vazquez su-
prà, & glossa verbo suffragium in fine, & alij Do-
ctores cap. ex eo, de electio. libro sexto, Tiraquel-
lus in legibus connub. glossa 5. numero 221. &
glossa 9. artic. num. 1. & Matienzo ad legem secun-
dam, glossa 1. numero 9. titulo 3. libro 5. nouæ
compil. ergo eadem ratione ad solam reginam in
dicto euentu regni administratio pertinebit. Præ-
tereà, Marinæus Siculus suprà refert, controuer-
siam de regni Castellæ & Legionis successione, &
administratione inter Hispaniæ proceres exor-
tam, cùm rebus Hispaniæ Reges Catholici Ferdi-
nandus & Elisabetha potirentur, nonnullis in Re-
gem: aliis verò in Reginam conspirantibus, qui-
busdam ducti rationibus, quæ apud Siculum vi-
deri possunt, causæ verò definitionem in hæc ver-
ba scribit, quæ iam venerant in consuetudine. Iu-
dicatum est successionem, & gubernationem ad Regi-
nam pertinere tanquam propriam & absolutam regni
sui dominam, & non ad Regem, qui regnum guber-
nare non debebat: quod sibi non datum fuerit nomine
dotis, nec dari iure potuisset. Hæc ille: bene ergo
Vazquez & alij Theologi hîc contra Burgos de
Paz dicunt, hac in re nullum esse discrimen inter
ius Romanum, & Hispanum: nam iure Hispano
nil aliud conceditur in dicto euentu, quàm vt
maritus Reginæ Rex appellari possit: quod etiam
iure ciuili Romanorum concessum esset marito
fœminæ, quæ iure hæreditario, vel alio titulo per
se ipsam Regina esset, quamuis posset Regina
si vellet, nomen Regis non permittere viro, vt
nonnulli Theologi hic definiunt, quod etiam ex
historiis Neapolitanis colligitur.
Ex his patet respōsio ad primum argumentũ pri-64
mæ sentẽtiæ. Ad secundũ verò respōdeo, tātũ pro-Ad arg. 1. sen.
bare, virũ quoad familiæ æconomiam esse caput
vxoris, cui ipsa vxor obedire tenetur, & mulieribus
interdictam esse exercitationẽ omnium publicorũ
munerũ in Rom. Rep. quia imperium non potest
deferri fœminis, & multorũ etiam publicorũ mu-
nerũ sunt fœminæ incapaces in omnibus Rebus-
publicis ex voluntate ipsarum, vel Principum, vel
etiam Dei. Vnde nō possunt prædicare, nec publi-Publica offi-|cia quæ sint|fœminis in-|terdicta.
cè pro tribunali sedere. Possunt tamẽ fœminæ ali-
quomodò iudicare, & alia iurisdictionis muncra
exercere; si iure successionis ad ipsas spectat iuris-
dictio: hac enim concessa, censentur etiam omnia
concessa, sine quibus iurisdictio explicari non po-
test, l. 2. ff. de iurisdict. omnium iudicum.
Ad primum argumentum secundæ sententiæ65
respōdeo, malè ex illa l. deduci, virum Reginę, quęAd arg. 2. sen.
minor est vigintiquinque annis, esse Reginæ cura-Rex reginæ|minoris non|est curator.
torem, & regni administratorem simul cũ vxore:
vt doctè ad illum locũ, verbo, basta que sea casada,
Greg. Lop, adnotauit. Est enim cōtra definitionem<-P>
@@0@
@@1@Disput. VII. Sectio XII. 135
<-P>l. fin. tit. 17. part. 6. & l. matitus. C. qui tutores dari
possint, quibus statutum est maritum dari non
posse curatorem vxori, quare in illa l. 3. solùm de-
finitur tempus, quo veri Reginæ tutores nomine
eius regnum administrare debent. Quod vsque ad
matrimonium Reginæ, hoc est, vsque ad puber-
tatem deducitur: pubertate enim tutela finitur, vt
in l. fi. C. quādo tut. esse desin. Pubertatis enim ar-
gumentum est matrimonium; idcirco dicitur,
vsque ad matrimonium Regïnæ, regnum admini-
strare tutores posse: non enim si illa nollet nube-
re, aut serò nuberet, deberent semper tutores re-
gnum administrare. Siue ergo sit nupta, siue nubi-
lis tantùm, ad eam solam pertinet regni admini-
stratio.
Ad secundum respondeo, Elisabetham Ferdinā-Ad 2.|Ferdinandus|& Elizabe-|tha Catholici|Reges quomo-|do inter se cō-|uenerint.
di quinti Regis Catholici vxorem statuisse, vt
Ferdinandus ipse omnia gubernaret, vt refert Ma-
rineus Siculus suprà, & inter se cōuenerunt, vt in
omnibus priuilegiis, & literis, quibus negotia ex-
pediuntur, simul subscriberent, Nos Ferdinādus &
Elisabetha Dei gratia Rex & Regina, litterǽ sigillo
præmerentur Regnorum vtriusque stemmata continen-
te. In aurea quoque moneta, quam cuserũt, vtrius-
que nomen cum eisdem stemmatibus imprimere-
tur, & prætereà facies capitibus coronatæ.
Ad tertium, nego iure Cæsareo, aut canonicoIure Cæsareo|inter virũ &|vxorẽsocietas|bonorum non|contrahitur.
societatem contrahi inter coniuges, quæ ad bona
eorum spectet, vt ostendit Couarruuias 2. part. de
spons. §. 1. nu. 5. & Matienzo, plures alios allegans,
l. 2. glos. 1. nu. 1. tit. 9. lib. 5. nouæ compilationis. Et
quamuis iure regio Hispanorum acquisita lucro,
ac quæstu, constante matrimonio ab vno quoque
coniugum communia vtriusque sint, vt constat ex
l. 2. & 3. ti. 9. lib. 5. nouæ compil. & alijs legibus re-
latis à Couarruuia suprà num. 6. maritusq́ue de eis
liberè disponere possit, dummodò in fraudẽ vxo-
ris non faciat, vt definitum est l. 5. eod. tit. & lib.
nouæ compil. Nulla tamen Hispanorum aut Ro-Iure Cæsareo|vel Hispano|dominium re-|gni, quod ad|vxorem perti-|net, non trās-|fertur ad vi-|rum.
manorum lege statutum est, vt regni dominium,
quod ad vxorem pertinet, iure successionis in viri
dominium dotis nomine, aut matrimonij titulo
transferatur: quia hoc esset reginam non esse regi-
nam, dum nupta est, nisi nomine tenus: id quod
est contra voluntatem cōmunitatis, quæ regiam
dignitatem successione deferri instituit.
------------------------------------------------------------
SECTIO XII.
An successores eorum, qui Regna tyrannicè occuparunt
vel tyranni ipsi possint leges condere.
COnstat eos, qui bello iusto re-66
gna aliqua occuparũt, leges illis fer-Regna sunt|eorum qui il|la bello iusto|eccuparunt.
re posse: cōstat item quatuor Impe-
ria celeberrima, Assyriorum, seu
Chaldæorũ: Medorum, seu Persarũ:
Græcotum, & Romanorum per bella iniusta cœ-
pisse, ac proinde tunc tyrannica fuisse, vt docet
Pelag. de planctu Ecclesiæ c. 41. Durandustract. de
origine iurisdict. qu. 1. Driedo de libert. Christia-
na cap. 15. Molina tract. 2. de iust. disp. 24. Albertus
Pighius 1. Hierar. cap. 14. vnde tunc Imperatores,
vel Reges non habuerunt veram potestatem le-
gissatiuam; fieri tamen potuit, vt diximus de Im-
peratore Rom. vt successu temporis populus con-Successores ty|rannorum le-|gitimi Reges|esse possunt.
senserit, & admiserit talem potestatem, in quo
euentu principes, non iure belli, sed concessione<-P>@@
<-P>populi legislatiuam potestatem haberent. Inter-
dum autem cōtingit, vt Resp. anteà nulli regi sub-
iecta, per iustum bellum alicui subiiciatur: quod
semper est ratione alicuius delicti, quod Resp. cō-
miserit, & tunc ipsa tenetur parere, & consentire
subiectioni, sed siue consentiat, siue non consen-
tiat, tenebitur legibus illius regis obedire, qui ante
erat alterius Reip. legitimus Rex per populi ele-
ctionem, vel alia via legitima, & hac ratione, vel
alia simili iustè potuit bellum indicere, vt si con-
sentiente communitate, cuius regimen tyrannicè
vsurpauit, bellum indixit, consensu eiusdem deui-
ctæ communitatis Rex esse poterit, vel admini-
strator, & leges eius, consensu victricis ciuitatis
latæ, vtramque obligabunt.
Prædictis consentit Cardinalis Bellarminus 3.67
de laicis ca. 6. dicẽs, Deo id permittente ob aliquẽ bo-
numfinem, iniquè aliquos regna occupasse, vt exponũt.
Augustinus de grat. & lib. arb. cap. 20. & 21. & Hu-
go Victorinus 1. de sacramentis par. 1. nec deesse
scripturæ testimonia, quibus id confirmatur, de
Salmanassar, & Sennacherib. Isai. 10. Assur virga
furoris mei, de Cyro Isai. 45. hæc dicit Dominus, Chri-
sto meo Cyro, &c. vsque & non cognouisti me de Na-
buchodonozor Hiere. 27. & Ezech. 29. idem dicunt,Romani non|propter Deũ,|sed propter glo|riam impera-|re cupierunt.
Romani non propter Deum, sed cupiditate glorię
quærebant Monarchiam, vt prolixè ostendit Au-
gustinus 5. ciuitat. cap. 12. tamen Deus Monarchiā
eis donauit, tum vt mercedem redderet bonis eo-
rum operibus moralibus, vt idem Augustinus do-
cet 5. ciuit. cap. 15. tum etiam, vt per vnionem om-
nium gentium sub vno principatu, pararetur via
Euangelicæ prædicationi, vt dicit Leo ser. 1. de
Petro & Paulo. Addit Cardinalis Bellarminus, etiā
si initio, qui regnum constituerunt, fuerint inua-
sores; vt plurimùm: tamen successu temporis suntQuamuis pri|mi fuerint ty-|ranni, succes-|sores sunt veri|reges.
vel ipsi, vel successores eorum legitimi principes:
quia populi paulatim consentiunt. Hoc modo re-
gnum Francorum, nunc omnium opinione legi-
timum est, licet iniustè Franci initiò Gallias occu-
pauerint, atque idem potest dici de regno Hispa-
niæ, quod ab inuasione Gothorum cœpit, & de
regno Anglorum, quod iniustè cœpit ab occupa-
tione Anglixaxonum, & de ipso Imperio Roma-
no, quod à Iulio Cæsare patriæ oppressore con-
stitutum est: tamen posteà adeò legitimum esse
cœpit, vt Dominus dixerit Matth. 22. reddite quæ
sunt Cæsaris, Cæsari, hæc Cardinalis Bellarminus: si-
milia habet Molina tract. 2. de iust. disp. 13.
------------------------------------------------------------
SECTIO XIII.
An Duces, Marchiones, Comites & Barones possint
leges condere pro suis populis.
REspondeo non posse, nisi cōcessio-68
ne Regũ, quibus subditi fuerint, itaDuces, Mar-|chiones, & cæ|teri leges fer-|re nō possunt.
Vazquez disp. 153. ca. 3. nu. 36. & alij
recentiores, q. 90. ar. 3. & alibi: & So-
tus 1. iust. q. 1. ar. 3. cũ Alphonso Aze-
bedo li. 2. cōmentariorum legũ Hispanię in proœ-
mio ad ti. 1. n. 11. Auendāno de exequen. mand. re-
giis c. 5. Ioan. Garsia l. 8. nouæ compilationis tit. 11.
idẽ tenent alij citati ab Azeuedo suprà, & Grego-
rio Lopez l. 12. verbo, otro ninguno, tit. 1. p. 1. Proba-
tur: quia ita definitum est l. 12. ti. 1. pa. 2. & ratio est:
quia ad id neq; à Rege, neq; à Rep, facultatem ha-
bẽt. Sed addũt Azebedo, & Greg. Lopez supr. posse<-P>
@@0@
@@1@136 Quæst. XCV. Tract. XIV.
<-P>condere leges, seu statuta, accedente populi con-
sensu. Quibus fauet illa lex 12. tit. 1. p. 2. dicens,
nopuede legitimar, nin facer ley, ni fuero nueuo sino tor-
gamiento del pueblo, ex quibus verbis Lopez in illo
verbo, ni facer ley, colligit à contrario sensu, si po-
pulus consentiat, posse legem, seu statutum facerePopulo consen|tiente isti ta-|les possunt le-|ges condere.
pro illo populo, spectans ad illius ornatum, & re-
gimen, modò iuri communi nō aduersetur: & idẽ
dicunt de quocumque domino perpetuo alicuius
populi. Hoc reiiciunt Vazquez & nonnulli Theo-
logi moderni: quia si penes ipsos esset ius statuen-
di leges, non requireretur consensus populi. Item
quia populus non potest condere legem: ergo nec
potest illam potestatem cōferre domino suo. An-
tecedens probatur: quia in Hispania ciuitatibus,
& populis interdictum est statuta facere, quæ vim
cogentẽ habeant, sine regis, aut Regij senatus Ca-
stellæ confirmatione, vt constat ex pragmaticis
Correctorum c. 16. quod ad verbũ recenset Lopez
d. l. 12. verbo, sobres las gentes de su señorio, tit. 1. p. 1.
& l. 8. tit. 1. lib. 7. nouæ compil. Sed ad primũ arg.
dici posset, negari sequelā, quia cũ ea limitatione
accipiunt à Rege potestatem. Ad secundũ respon-
deo, licet populi subiecti immediatè regi, non pos-
sint facere statuta sine consensu regis, vel Regij
senatus: bene tamen reliquos populos cũ consensu
dominorum, quibus immediatè subiecti sunt, vel
ipsi domini cum consensu ipsorum populorum:
quia ita lex illa concedere illis videtur. Et quid
quid sit de nostro Regno Castellæ: tamen in aliis
regnis fortasse duces, & cęteri domini possunt sal-
tem de consensu populi statuta facere: quia ipsæ
ciuitates, & populi possũt statuta facere, quæ mu-
nicipalia dicuntur, vt latiùs dicam sect. seq. fateturPrimores re-|gni possunt|præcepta impo|nere, non ferre|leges.
tamẽ Vazq. illo c. 3. n. 36. primores illos regni pos-
se præcepta aliqua populis suis imponere, quibus
illi ad tẽpus obligentur: quę tamen ipsis defunctis
expirabunt, quia nō sunt leges, nec statuta, & idem
posse Rectores temporales, seu iudices ciuitatum,
docet nu. 36.
------------------------------------------------------------
SECTIO XIIII.
An quælibet ciuitas, aut populus possit sibi legem seu
statutum condere.
IN terris Imperij ciuitates posse sibi ius
69
peculiare aliquod constituere, quod mu-In terris im-|perij ciuitates|possunt sibi a|liquod ius cō-|stituere.
nicipale vocari solet, docet Syluest. verb.
lex, q. 4. & Marcus Burgenfis seu Burgos
de pace l. 1. Tauri n. 485. & seqq. colligũt ex l. om-
nes populi. ff. de iust. & iur. & ex §. 1. & 2. instit. de
iure nat. gent. & ciuili, inquit tamen Burgẽsis præ-
dictas leges non appellari simpliciter leges, sed ci-
uiles, seu municipales, & Gregor. Lopez l. 12. tit. 1.
part. 1. verbo, sobre las gentes de su señorio, putat ci-
uitates, & oppida, etiam in Hispania, posse statue-
re quædam per modum legis, dum modo iuri Re-
gio non aduersentur, & illa vim legis obtinere, vi-
delicet ad bonam administrationem, & guberna-
tionem ornatumq́ue rerum publicarum.
Addit autem Greg. Lopez cum Iasone l. omnes
populi, ff. de iust. & iur. ciuitatum non posse facere
statutum præscribendo pœnam iis, qui ipsum vio-
lauerint.
Hos Hispanos Doctores, & Syluestrum reiicitHac opinio nō|probatur.
Vazquez, quem nōnulli alij recentiores Theologi
sequũtur, disp. 153. c. 2. n. 27. & seqq. & c. 3. n. 37. &
38. quia in Hispania statutũ est in pragmaticis Cor-<-P>@@
<-P>rectorum c. 16. vt nullę fiant in populis tales ordi-
nationes, etiam ad bonam ipsorum administratio-
Dostları ilə paylaş: