Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə53/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   49   50   51   52   53   54   55   56   ...   250

quæ à legitimo Rege posset ei inferri, non peccat

contra iustitiam, nec tenetur ad restitutionem: &

hoc ipsum esset dicendum, etiam si cum aliis di-

ceremus, peccare contra Remp. vel alium regem

vsurpatione iudicij: hæc enim vsurpatio, si adsir

auctoritas Reip. eam concedentis ad maiora ma-

la vitanda, non est cōtra iustitiam rei, nec obligat

ad restituendum aliquid ipsi, vel eius hæredibus.

Iudices verò ab ipso designati nullo modo pec-Iudices ab ip-|so designati|non peccant.

cant, quia ex cōsensu Reip. licitè illa officia acce-

ptant & exercent.

  Quod autem dicebamus, leges, & sentẽtias ty-78

ranni pacificè possidentis regnum, validas esse, &Tyranni paci-|ficè possidẽtis|leges obligāt.

ciues obligare ex consensu & auctoritate Reip.

docet Victoria de potest. ciuili num. 23. Valentia

2. 2. disp. 4. quæst. 5. punct. 2. con. 1. in fine, Molina

tract. 2. de inst. disp. 24. in fin. Bannes 2. 2. qu. 60. ar.

6. dub. 2. Salon. eodem art. controuer. 1. Aragon

dub. vlt. Idemq́ue docent de aliis præceptis, &

actis, nempe valida esse, vimq́; habere obligandi,

nō minùs quàm si à legitimo principe emanassent.

Malè ergo Sotus lib. 3. iust. qu. 4. art. 6. absolutè di-

xit, tyrannum, qui Remp. inuasit, non posse fer-

re vllam legem, nec ius dicere, quod obliget in

conscientia: ac proinde sententias eius esse ir-

ritas.

  An verò sit obligatio soluendi illi tributa, qui-



dam affirmant, quia Romani vi oppresserunt Iu-

dæos per tyrannidem: tamẽ Dominus Mathei 22.An Tyranno|sit soluendum|tributum.

insinuat, Cæsari reddendum tributum. Alij dicũt,

neminem in conscientia teneri tyranno tributum

soluere, nisi fortè causa scandali vel maioris mali

vitandi; nec enim ratio id dictat, nec Resp. cense-

turid velle: quia expedit, illum non abundare, vt

faciliùs possit iugum eius excuti: & sententia Do-

mini est generalis solum significans, Principi red-

dendum, quod ei debetur: non enim conueniebat,

vt alterutram partem distinctè definiret.

  Sed contra id, quod diximus, etiam si tyrannus

ille hominem damnaret ad mortem, nec peccare

contra iustitiam rei, nec teneri ad restitutionem<-P>

@@0@

@@1@142 Quæst. XCV. Tract. XIV.



<-P>pro homicidio, arguitur: nam etiamsi Resp. con-Tyrannus iu-|stè occidens,|& mādans oc-|cidi reum, non|peccat.

cedat ei tacirè ad hoc auctoritatem: tamen hac

non intendit vti; sed ea tantùm, quam vsurpauit;

ergo occidit illum auctoritate priuata, ac proinde

est homicida, & tenetur ad restitutionẽ; sicut qui-

uis alius priuatus sontem occidens. Respondeo,

tyrannum non excludere eam auctoritatem, quā

Resp. ad huiusmodi actus illi concedit. Sed inten-

dere vti omni sua auctoritate, quā habet: & ideo

occidit illum auctoritate publica: vnde nō est ho-

micida, nec tenetur ad restitutionem: imò etiam si

putaret, se omninò nullam habere auctoritatẽ, &

omnem excludere expressè volens, vti sola aucto-

ritate priuata: si tamen re vera illam haberet, licet

formaliter peccaret contra iustitiam: tamen non

materialiter, & hoc sufficere, vt excusetur à resti-

tutione, vt patet in eo, qui comburit rem suam,

putans esse hostis.


------------------------------------------------------------



SECTIO XVI.

An Resp. reuocare possit facultatem ferendi leges Im-

peratoribus, Regibus, aliísve principibus

concessam.



ANtoninvs 1. par. tit. 18. cap. vni.79

in prin. vers. lex secundum Isidorum,

sic scribit Gloss. in cap. constitutio d. 2. di-

cit, quòd olim populus statuit leges: sed

hodie transtulit potestatem suam in Imperatorem, vt in-

stit. de iure nat. §. sed quod Principi, vel quòd hodie etiā

populus potest legem statuere, & quòd dicitur in d. l.

trāstulit, id est, concessit. Addit hîc Archidiaconus, di-

cunt quidam, quòd populus hodie non potest condere le-

gem argumento ad hoc C. de legibus l. vltima. Alij vt

Laudensis dicunt cōtrà, scilicet, quòd populus potest au-

ferre auctoritatem Imperatori: sed omnes Ecclesiæ non

possunt tollere auctoritatem Papæ, & ratio est, quia Pa-

pa non habet auctoritatem ab Ecclesiis, sed Ecclesia ab<-P>@@

<-P>eo, arg. cap. quamuis d. 21. ex Dominica enim iussione,

& Conciliorum auctoritate Papa habet suam iurisdi-Papa habet|suam auctori-|tatem ex do-|minica iussio-|ne sola.

ctionem, & non ex translatione populi sicut Imperator,

cap. significasti, de electione, & dicunt hi quoad potesta-

tem translatam per populum in Imperatorem condendi

legem, quòd populus potest reuocare istam potestatem,

cùm vult, sicut iudex, qui delegat: quia proprietas apud

eum remāsit. Nec obstat illa lex vlti. C. de legibus: quia

ibi illud, soli, non excludit populum arg. 15. qu. 7. §. Epi-

scopus: sed tale est, ac si diceret, soli principi, id est, nulli

alij soli. Nec obstat cap. super quæstionum, de officio de-

leg. quia illa iura loquuntur in delegato, in alio fortè se-

cus, vt ff. de officio præsidis l. vlt. Hæc Antoninus, qui-

bus videtur probare sententiā Archidiaconi, quia

illam non reprobat.

  Sed existimo primò, potestatem condendi le-Imperatori|concessa pote-|stas condendi|leges non po-|test reuocari.

ges concessam Imperatori irreuocabiliter: nam si

populus eam potestatem posset Imperatori reuo-

care, concessio esset parui momẽti: & eodem mo-

do videmus cōcedi solere regibus potestatem le-

gislatiuam: nec enim populi eam reuocant, aut re-

uocare tentant, aut minantur, magis quàm pote-

statem gubernatiuam: quam constat irreuocabili-

ter concedi solere: & alioqui reges non haberent

supremam potestatem legislatiuam, vel guberna-

tiuam in subditum, sed inferiorem populo &

dependentem ab illo.

  Secundò, existimo tandem populum RomanũPopulus Rom.|potestatẽ con-|dends leges à|se abdicauit.

à se abdicasse potestatem cōdendi leges, & totam

in principem transtulisse: quia sic expediebat, ne

tot essent legislatores: maximè quòd timeri posset

antinomia, & opposito in legibus ipsis: quod esset

grauissimum inconueniens, cum legislatores essẽt

independentes, & minimè subordinati, ac proinde

nullus posset tollere, vel auctoritati, vel interpre-

tari legem alterius; & ad auferenda similia incom-

moda factum videtur, vt cùm populi regibus po-

testatem ferendi leges concedunt, eam à se ipsis

abdicent.


#(IMAGE)

@@0@

@@1@143

#(IMAGE)


DISPVTATIO OCTAVA

DE POTESTATE FERENDI

LEGES ECCLESIASTICAS.

#(IMAGE)



------------------------------------------------------------

SECTIO PRIMA.

An in Ecclesia sit potestas ferendi leges Eccle-

siasticas.



MVlti hæretici docue-Hæretici, qui|negarunt in|Ecclesia esse|potestatem cō-|dendi leges.

runt, non esse in Ecclesia

auctoritatem ad cōden-

das leges Ecclesiasticas,

Vvaldenses apud Anto-

ninum 4. par. sum Theol.

tit. 11. ca. 7. §. 2. Marsilius

de Padua, in lib. cui titu-

lus, defensor pacis, contra quem disputat Albertus

Pyghius lib. 5. hierar. Eccles. Idem docuit Ioannes

Vvicleph, vt patet in Concil. Constantiensi sess. 8.

art. 38. in quo dixit, decretales Epistolas esse apo-

cryphas, illosq; stultos esse, qui illis student. Ipsum

secutus est Ioannes Huss. vt patet in eod. Concil.

sess. 15. art. 15. in quo dicebat, obedientiam Eccle-

siasticam esse solùm inuentionem Sacerdotum

Ecclesiæ. Idem docuit Ioan. de Vvessalia, vt patet

ex libro dānationis articulorum ipsius facto Mo-

guntiæ anno 1449. in quorum primo dicebat, non

posse Prælatos condere leges, quæ obligent in

conscientia: sed solum exhortari populum ad ser-

nanda præcepta Dei. Similiter Martinus Lutherus

in captiui. Babyl. cap. de Baptismo, & in explica-

tio. visionis Danielis & art. 27. inter alios exhibi-

tos Leoni 10. Melancton in cōfessione Augustia-

na art. 28. & in apologia eiusdem, & Caluinus 4.

institut. cap. 10. §. 21. & 22. & cap. 11. & 12. dixerũt

in Ecclesia non esse potestatem ad condendas ve-

ras leges obligantes per se in conscientia, non

contentas expressè in scriptura: sed tantùm ad

constituendum aliquem ordinem, qui non obli-

get, nisi ratione scādali: vt post Roffensem, Echiũ,

& alios refert latè Cardinalis Bellarminus 4. de

Pontifice cap. 15. Vazquez hîc disp. 152. cap. 1. Lo-

rinus Act. 15. ver. 28. ex Cochleo in vita Lutheri,

referens Lutherum hac de causa totum corpus iu-

ris Canonici publicè combussisse; Castro infrà,

qui pro hoc errore refert etiam pauperes de Lug-

duno. Aërius etiam apud Augustinum hæres. 53.

& Epiphanium hæres. 75. Socratem 2. histo. ca. 35:Aerius dam-|nauir ieiunia|Ecclesiastica.

& alios, dixit, ieiunia non esse seruanda, ne videa-

mur esse sub lege; verba Aeri; apud Epiph. sunt,



non erit ieiunium ordinatũ: hæc enim Iudaica sunt, &

sub iugo seruitutis: iusto enim lex non est posita; si verò

volo ieiunare, eligam diem à me ipso, & ieiunabo pro-

pter libertatem. Multi eundem errorem tribuunt

Gersoni, & Almaino: sed quid isti senserint, posteà

aperiemus.

  Error hic suadetur primò ex Matthæo cap. vlt.Arg. 1. haret.



docentes eos seruare omnia, quæcumque mandaui vobis:<-P>@@

<-P>non ergo dedit Christus potestatem præcipiendi:

sed docendi præcepta ipsius, vt colligebat Vves-

salia.

  Secundò ex Deutero. 4. non addetis ad verbum,2. Argum.



quod ego loquor vobis, neque minuetis ex eo, & cap. 12.

quod præcipio tibi, hoc tantùm facito domino, nō addas

quidquam, nec minuas. Vbi sermo est de præceptis

cæremonialibus, & iudicialibus: nam cap. 4. præ-

cedit, audi Israel præcepta, at iudicia, &c. Ergo nec

tunc fuit, nec modo est in Ecclesia licitum adde-

re aliqua præcepta diuinis præceptis. Eodem spe-

ctat id Isa. 8. ad legem magis, & Prophetas. Quòd si nō



dixerint vobis iuxta verbum hoc, non erit eis lux matu-

tina. Prou. 30. Omnis sermo Dei ignitus, &c. ne addas

quidquam verbis illius, ne arguaris: & Galat. 1. Sed li-

cet nos, aut Angelus de cœlo euangelizet vobis præter

quàm quod Euangeliz auimus vobis, anathema. sit.

  Tertiò, ex tota episto. ad Galat. in qua Paulus3. Argum.

præsertim ostendit, Christum nos liberasse à iugo

legis cap. 3. ipse nos redemit à maledicto legis, legem



mandatorum euacuans, & cap. 4. non sumus ancillæ fi-

lij; sed liberæ, qua libertate Christus nos liberauit: & ca.

5. state, & nolite iterum iugo seruitutis contineri, & 2.

Cor. 3. vbi spiritus Domini, ibi libertas, & 1. Cor. 7.

pretio empti estis, nolite fieri serui hominum; quo loco

non videtur præcipi, inquit Caluinus, ne serui

obedïant dominis exteriori obedientia: dicitur

enim Ephes. 6. serui obedite Dominis carnalibus, &c.

nec vt mancipia fiant libera; sed ne legibus hu-

manis cum timore peccati obediamus: quoniam à

timore peccati Christus nos liberauit: nec satis est

dicere, Paulum in illis locis loqui de lege veteri:

quamuis enim hoc verum sit: tamen ea occasione

extendit sermonem ad absolutā libertatem Chri-

stianam ab omni onere & iugo legis & traditio-

nis humanæ: nā proptereà dixit Christus Matth.

11. iugum meum suaue est, & onus leue. Et si Christus

nos liberauit ab onere legis diuinæ, qualis erat lex

vetus; multò magis ab onere legum humanarum,

quæ sunt magis onerosæ & difficiliorem reddunt

obseruantiam legis gratiæ. Vnde Augustinus epist.

119. ca. 19. reprehendens multitudinem Ecclesia-

sticarum legum, ait, quamuis enim nec hoc inueniri

possit, quomodò contrafidem sint; ipsam tamen religionẽ

quàm paucissimis, & manifestissimis celebrationum sa-

cramentis misericordia Dei esse liberam voluit: seruili-

bus oneribus premunt, vt tolerabilior sit conditio Iu-

dæorum, qui etiamsi tempus libertatis non agnouerint:

legalibus tamen sarcinis, non humanis præsumptionibus

subiiciuntur. Certè, cùm iugum legis veteris im-

portabile dicatur, Act 15. etiam iugum religionis

Christianæ importabile erit, si leges Ecclesiasticæ

vim habent: quia sunt declupo plures, quàm le-

ges Pentateuchi.

  Quartò ex Isai. 33. Dominus iudex noster, Dominus<-P>4. Argum.

@@0@

@@1@144 Quæst. XCV. Tract. XIV.



<-P>legifer noster, Dominus Rex noster: ipse saluabit nos: vbi

insinuatur, huiusmodi munera respectu fidelium

propria esse Dei: vnde Iacobi 4. vnus est legislator,

& iudex, qui potest perdere, & saluare.

  Quintò, quia Deus comminatur populo obser-5. Argum.

uanti præcepta hominum Isa. 29. dicẽs, eo quòd ap-

propinquat populus iste ore suo, & labiis suis glorificat

me: cor autem eius longè est à me, & timuerũt me man-

dato hominis & doctrinis: ecce ego addam, &c. Similia

habes Matth. 15. & 23. Marc. 7. Coloss. 2. ad Tit. 1.

& 1. Tim. 4.

  Sextum est argumentum ab exemplo: nam 4.6. Argum.

Reg. 16. reprehenditur factũ Achaz regis, & Vriæ

Pōtificis, qui in templo Hierosolymitano nouum

altare ædificauerunt, quamuis ad ornatum templi:

reprehenduntur autem, quia præter Domini præ-

ceptum, illud addiderunt & ca. 17. narratur, quos-

dam Iudæos interfectos fuisse à leonibus: quia

Deum nouis ceremoniis præter legem coluerunt,

& 3. Reg. 21. reprehenditur Manasses: quia in tem-

plo constituit aras sine præcepto Domini. Ex qui-

bus infert Caluinus, nullum Pontificem, aut Prin-

cipem posse nouas leges præter præcepta diuina

condere. Quod cōfirmari etiam posset ex Matth.

23. alligant enim onera grauia, &c. væ vobis hypocritæ,

&c. Nam videtur Christus reprehendere eos, quia

diuinis præceptis alia adderent; sufficit enim ser-

uare Dei mandata, Matth. 19. si vis ad vitam ingre-



di, serua mandata.

  Septimò, quia ad finem naturalem sufficiunt le-7. Argum.

ges naturales, & ciuiles; ad supernaturalem autem

sufficit lex diuina; ergo superfluæ, & inutiles sunt

leges Ecclesiasticæ, ac proinde Christus non de-

dit potestatem condendi illas.

  Octauo dicit Paulus, 1. Tim. 1. lex iusto non est8. Argum.

posita.


  Respondeo tamen, in Ecclesia esse potestatem3. Conclusio.|In Ecclesia est|potestas con-|dendi leges|obligantes in|conscientia.

condendi veras leges Ecclesiasticas, obligantes in

conscientia. Cardinalis Bellarminus suprà cap. 16.

&. sequentib. Vazquez disp. 152. cap. 2. Azor tomo

1. lib. 5. cap. 6. Valentia disp. 7. qu. 5. punct. 2. & 7.

Castro. 1. de lege pœn. ca. 4. & lib. 6. contra hæres.

verbo Ecclesia, hæres. 3. Driedo 1. de libert. Chri-

stiana à ca. 1. & præsertim ca. 9. Albertus Pyghius

suprà. Sotus 1. iust. qu. 6. art. 4. Victoria relect. 1. de

potestate Ecclesiæ, Medina C. de pœni. tract. 3. qu.

de necessit. ieiunij, Adrianus quodlib. 6. Antoni-

nus 2. part. tit. 18. Roffensis art. 27. contra Luthe-

rum. Turrecremata 2. summæ cap. 45. & sequenti-

bus, & alij Theologi 2. d. 44. & 4. d. 16. & 18. Cano-

nistæ tit. de constit. & d. 15. & 96. Sebastianus Me-

dicis tract. de legib. par. 1. qu. 8. Turrianus 1. pro

canonibus Apost. cap. 27. & lib. 4. pro epist. Ponti-

ficum cap. 16. Ioan. Lorinus Act. 15. vers. 18. PatetProbatur ex|Scripturæ.

ex Deuter. 17. vbi in Sacerdote ponitur potestas

obligandi per præcepta sua; qui non obediorit Sacer-



dotis imperio, morte moriatur, & fortasse etiam pote-

rat Sacerdos præcepta perpetua, ac proinde leges

obligantes ferre: de quo in seq. sect. Ergo etiam in

lege noua potest Pontifex præceptis, & legibus

obligare: cùm sit perfectior potestas in Pontifice

Christiano, quàm olim fuerit in Iudaico. Antece-

dens patet: quia illo cap. dicitur, qui superbierit no-

lens obedire Sacerdotis Imperio, qui eo tẽpore ministrat

Domino Deo tuo, ex decreto iudicis moriatur homo ille,

& auferes malum de Israël: vnde Matth. 16. tibi dabo

claues regri cœlorum, & quodcumque ligaueris, &c.

quod intelligitur de ligatione per legem, & præ-<-P>@@



<-P>cepta, quæ est propriissimè ligatio iuxtaid Matth.

23. Alligant enim onera grauia, & importabilia, & im-



ponunt in humeros hominum: digito autem suo nolunt

ea mouere, vnde Hiero. Matth. 18. potestatem, inquit,

tribuit Apostolis, vt intelligant, qui à talibus damnan-

tur, humanam sententiam diuina sententia roborari.

Clauium nomine principatus significatur: quia so-Clauium no-|mine quid in-|telligatur.

let vrbis, vel domus clauis penes eum esse, qui in

domo vel vrbe princeps est, sic Isai. 22. Dabo cla-



ues domus Dauid super humerum eius, & Apoc. 1. Ha-

beo claues mortis & inferni: promittere ergo claues

Petro fuit ei promittere principatum in Ecclesia,

ratione cuius possit legibus, & præceptis ligare.

Vnde Ioan. 21. Christus daturus Petro, quod ei

promiserat, Matth. 16. ait, pasce oues meas: vbi verbũ

Græcum, regere etiam significat, quia regulis, &

pręceptis more regũ debebat Petrus pascere oues

Christi vice eiusdem, vnde doctissimus Maldo-

natus ibi ait, pascere idiomate Hebręorum esse re-

gere, vt patet Ps. 22. Dominus regit me, &c. Hebraicè



Dominus pascit me, &c. Psal. 77. Pascere Iacob seruum

suum, Psal. 79. Qui regis Israel, intende. Hebr. qui pa-

scis, &c. Ad idem est illud Lucæ 10. Qui vos audit,

me audit, & qui vos spernit, me spernit: quæ verba non

solùm quoad doctrinam: sed etiam quoad præce-

pta esse intelligenda, præter expositores ibi, decla-

rauit optimè Cyprianus lib. 4. epist. 9. Basilius in

const. Monast. cap. 22. & 23. ad idem est id Ioannis

20. sicut misit me pater, ego mitto vos, id est, cum ea-

dem potestate, vt interpretatur doctissimus Mal-

donatus ex Huberto, & Helia Cretensi: vel ad idẽ

opus, & ministerium, vt ibi interpretantur Chry-

sostomus, & Theophylactus: sed Christus fuit le-Christus fuit|legislator, &|potestatem fe-|rendi leges|Apostolis tri-|buit.

gislator, & eius opus leges ferre, Psal. 2. Dabo tibi

gentes hæreditatem tuam, & possessionem tuam termi-

nos terræ. reges eos in virga ferrea, &c. Isaias 33. Ipse

est Rex noster, ipse legifer noster, Tridentinum sess.

6. can. 21. Si quis dixerit, Christum Iesum à Deo homi-



nibus datum fuisse, vt redemptorem, cui fidant: non etiā,

vt legislatorem, cui obediant, anathema sit. Vide etiam

Ioannem 15. Matthæum vlt. Data est mihi omnis po-



testas: Ergo & Apostoli eandem habuere potesta-

tem, & ideò regnum Christi æternum est, iuxta il-

lud, Luc. 1. & regnabit in domo Iacob in æternum, &

regni eius non erit finis: quia non solùm eius leges in

æternum erant duraturæ: sed per suos vicarios, &

Ecclesiam, eiusque prælatos erat semper nouas le-

ges laturus, & Paulus ait, hanc potestatem sibi da-

tam esse in ædificationem, & non in destructionem 2.

Cor. 10. ideo 1. Cor. 4. dicit, vultis in virga veniā ad



vos. Virga enim significat potestatem gubernatiuā,Paulus ha-|buit potestatẽ|ferendi leges.

quæ quatenus recta est, & dirigit, dicitur virga di-



rectionis, Psal. 44. quatenus verò cogit etiam per

pœnas, dicitur ferrea, Psal. 2. Reges eos in virga fer-



rea, vide Chrysostomum & alios 1. Cor. 4. & Au-

gustinum, 1. contra epist. Parmeniani cap. 1. & 2.

de consensu Euangelij cap. 30. quos adducit Car-

dinalis Bellarminus illo c. 16. Item Matth. 18. Si



Ecclesiā nō audierit, sit tibi sicut Ethmicus, & publica-

nus, Heb. 13. obedite præpositis vestris, & subiacete eis,

Rom. 13. Omnis anima potestatibus sublimioribus sub-



dita sit: non enim est potestas, nisi à Deo, quæ autẽ sunt à

Deo, ordinata sunt: ita quicũque potestati resistit, Dei

ordinationi resistit, & infrà, ideo necessitate subditi esto-

te, non solùm propter iram: sed etiam propter conscientiā.

vbi quidam vulgati Codices, & Augustinus legũt,



necessitati, fortè, vt vult Vazquez, potestatem ap-

pellat Paulus necessitatem: quia suis præceptis<-P>


Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   49   50   51   52   53   54   55   56   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin