Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə44/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   40   41   42   43   44   45   46   47   ...   250
homini regimen aliorum, aut dederit speciale præce-

ptum, seu fecerit specialem ordinationem, quòd quis præ-

esset aliis: sed est à Deo, quia secundùm rectam ratio-

nem, quam Deus indidit homini, debitum est, & con-

ueniens, talem auctoritatem esse inter homines, & quod

ipsi inter se de hoc conueniant: idem optimè docet

Driedo. 1. de liber. Christiana c. 15. Castro. 1. de le-

ge pœnali, c. 1. Molina tract. 2. de iustitia disput. 26.

& 27.


  Corolaria verò, quæ secundus modus dicendi

infert, vera sunt, & ex his sequuntur, in quibus cũ

eo conuenimus; non ex aliis, in quibus non con-

uenimus, & primum corolariũ sic ponitur à Car-

dinale Bellarmino suprà. Quartò nota, in particu-Singulæ spe-|cies regiminis|sunt de iure|gentium.

lari singulas species regiminis esse de iure gentiũ,

non de iure naturæ; nam pendet à consensu multi-

tudinis constituere super se Reges, vel consules,

vel alios magistratus, vt patet, & si causa legitima

adsit, potest multitudo mutare regimen in aristo-

cratiam, aut Democratiam, & è contrario, vt Ro-

mæ factum legimus, ait esse de iure gentium, quia

id gentes ipsæ particulares determinant, & non

natura: sic etiam Molina illa disput. 26. docet,Respub. potest|pro suo arbi-|trio hoc vel|illud regimi-|nis genus eli-|gere.

Remp. posse pro suo arbitrio hoc, vel illud regi-

minis genus eligere, & quod elegerit, esse imme-

diatè à Rep. mediatè verò à Deo per lumen natu-

ræ, & potestate, quam Reip. concessit eligẽdi mo-

dum, quem vellet regi minis.

  Aliud verò corolarium nos ex præcedentibus

inferimus, potestatem legislatiuam non fuisse pri-

mùm in Cain, vel in ciuitate, quam cōstituit. Pri-Cain non ha-|buit potestatẽ|legislatiuā in|ciuitate quam|condidit.

mum patet, quia Cain non potuit illam habere,

nisi à communitate: ergo prius fuit in communi-

tate, licet fortè communitas statim in ipsum eam

transtulerit: quod incertum mihi est, imò ignoro,

an ea communitas legibus vllis gubernata sit, eo

tempore. Secũdum verò etiam patet: quia legisla-

tiua potestas prius fuit in cōmunitate totius hu-

mani generis, quàm Cain conderet Ciuitatem.

  Inferimus etiam, quid sibi velit Victoria rele-

ctione de potestate ciuili, vbi numero 1. ait, omnis



seu publica, seu priuata potestas, qua Resp. sæcularis ad-

ministratur, ita Deum auctorem habet, vt nec orbis to-

tius consensu tolli, aut abrogari possit, & num. 6. si po-

testatem publicam constitutam iure naturali ostẽdimus;

ius autem naturale Deum solum auctorem cognoscit,

manifestum euadit, à Deo esse, nec hominum constitutio-

ne, aut iure aliquo positiuo contineri, & infrà. Si Resp.

societates́ iure diuino, seu naturali sunt constitutæ, po-

testates etiam sine quibus Resp. stare non possunt. Item

de iure diuino esse, vt nullum dubium superesse possit, ra-

tionibus & testimoniis confirmabimus: quod & facit

eodem numero, & sequentibus. Credo ipsum vel-

le potestatem gubernatiuam abstrahendo ab acti-

ua, & passiua, id est, qua Resp. gubernetur, siue à se

per Reges, principes, vel magistratus à se cōstitu-

tos; siue ab aliis, qui ad id diuina volũtate, vel iure<-P>

@@0@

@@1@118 Quæst. XCV. Tract. XIV.



<-P>belli auctoritatem habeant, ita illi competere iu-

re diuino naturali vt nullo iure humano etiam

gentium auferri ei possit. Constat tamen potesta-

tem absolutam gubernandi se actiuè, posse ei au-

ferri iure belli, vel si essent legitimæ causæ, iure

gentium, aut Pontificio: an verò si nescirent, aut

nollent se rectè gubernare in ordine etiam ad

præsentem vitam, ius esset cuilibet Reipub. aut

regi, eos compellere ad suscipiẽdos principes, vel

magistratus illis conuenientes, modò non dispu-

to. Quod verò ait nu. 8. Reges à iure naturali ha-

bere potestatem, & non ab ipsa Rep. aut prorsus

ab hominibus, intellige inchoatiuè, quia ipsa

Resp. potest, imò interdum tenetur eligere reges,

scilicet, cum perspectis omnibus circumstantiis,

non potest commodè populariter, vel per optima-

tes gubernare se. Similiter accipe, quod dicit eodẽ

numero Remp. cum Regem creat, non aliam po-

testatem, sed propriam auctoritatem in Regem

transferre; nec enim sunt duæ potestates, vna re-

gia, altera communitatis: sed eadem: ergo sicut

vna est de iure diuino naturali, ita & alia: & ita

Reges dicuntur ministri Dei, non Reip. Addit, hāc

potestatem nō esse sicut illam, quam religiosi tri-

buunt Abbati, nam etiam nulla præcedente vo-

luntate ciuium, & ipsis inuitis, potest Resp. per se

vel per reges, ipsos cogere, vnde Victoria rectè

intellectus non est contrarius ei, quod dicũt Drie-

do. de libert. Christiana cap. 15. & Castro. 1. de le-

ge pœnali cap. 1. potestatem regalem immediatèPotestas rega-|lis immediatè|non est de iure|diuino.

non esse de iure diuino: quod verissimum est, per

se loquendo, & vt in plurimùm: quia quòd pote-

stas illa Reip. transferatur in Regem, vel commu-

nicetur illi, est ex donatione Reip. & sub ea ratio-

ne est de iure humano; licet radicaliter, seu in ra-

dice, & vt erat in Rep. esset de iure diuino natura-

li. Confirmatur quia Resp. potuit eligere aliud gu-

bernationis genus, in monarchico potuit regi

maiorẽ, vel minorem pro suo libito auctoritatem

concedere: ergo signum est, talem auctoritatem

conferri à Rep. mediatè autem, & radicaliter est à

Deo, & est consona diuinæ voluntati, imò suppo-

sita translatione talis voluntatis in Regem præ-

ceptum diuinum, & naturale obligat ad obedien-

dum ipsi, sicut seruus supposito quòd se vendidit,

tenetur iure naturali, & diuino obedire Domino;

Prædictis consentit Cardinalis Bellarminus 3. de

laicis cap. 6. dicẽs, potestatem politicam esse tam-

quam in subiecto mediatè in tota multitudine iu-

re diuino, & naturali, & à multitudine transferri

in vnum, vel plures eodem iure naturæ, nā Resp.

per se ipsam non potest exercere hāc potestatem;

ergo tenetur eam transferre in aliquem vnum, vel

aliquos paucos, & modò hæc potestas principum

in genere considerata, est etiam de iure naturæ, &

diuino: nec posset genus humanum, etiam si totũ

simul conueniret, contrarium statuere, nimirùm,

vt nulli essent Principes, & Rectores; idem sentit

Durandus de orig. iurisd. quæst. 1.

------------------------------------------------------------



SECTIO III.

In quibus, & quomodò sit, vel fuerit de facto potestas

ferendi leges ciuiles.



DIco primò, hāc de facto esse & fuis-

se semper in toto humano genere, ex25

ipsa rei natura, vt sectio. præced. ostẽ-1. Conclusio.

sum, & explicatum est. Dico secundòPotestas ferẽ-|di leges est in

fortassis Adam habuit hanc potestatem in totum<-P>@@

<-P>humanum genus, vel ex commissione Dei, vel extoto humano|genere.

commissione, aut consensu totius humani gene-

ris: quamuis enim ratio originis, quæ erat caput2. Conclusio.

œconomicum totius humani generis, non fuerit

per se sufficiens ad dandam illi hanc potestatem,

tamen potuit esse ratio motiua, vt conferretur ei à

Deo, à quo plura alia dona accepit, vel ab ipso ge-

nere humano, licet neutrum cōstet factum fuisse:

& ideò aliqui negant Adæ concessam diuinitùs

fuisse hanc potestatem: de hoc enim nullum extat

sacræ Scriptutæ testimonium, nullaq́ue reuelatio,

ratione cuius id affirmemus, imò in Genesi signi-

ficatur oppositum, cùm non dixerit Deus Genes.

1. Dominamini hominibus, sed piscibus maris, & vola-



tilibus cæli, & vniuersis animantibus, quæ mouentur

super terram, &c. Indicans, nulli homini dari do-

minium erga alios, vt notauit Augustinus 19. ci-

uit. ca. 15. & proptereà Durādus de orig. iurisd qu.

1. apertè docet, Deum à principio nulli hominum

cōmisisse, vt alios regeret: idem docet Cardinalis

Bellar. 3. de laicis cap. 3. licet aliqui dicant, decens

fuisse, vt Deus à principio institueret monarchiā,

quæ est optimus gubernationis modus, vt supe-

riùs diximus, & ideò Regem totius mundi fecisse

Adamum sapientissimum. Sed contra: quia Deus



hominem reliquit in manu consilij sui, Eccles. 15. idq́ue

spectabat ad suauem Dei prouidentiam, & cōstat

Cain primò ædificasse ciuitatem, Genes. 4. vers. 12.

& fortè hac ratione factus fuit eius Rex, vel vio-

lentia: nam, auctore Iosepho 1. antiquit. cap. 2. pri-Cain primus|dux facinoro-|sorum.

mus omnium Cain facultates domesticas per vim, &

rapinam augere conatus est, & ascitis latrociniorum, &

flagitiorum sociis, magister illis, & dux ad facinorosam

vitam effectus est.

  Dico tertiò, quod de Adam dictum est, de Noe26

propter easdem rationes dici potest, licet quidam3. Conclusio.

apud Victoriam relect. de potest. ciui. num. 7. di-

xerint, nec in statu innocentiæ, nec in lege naturæ

inter cultores Dei vllum fuisse principem.

  Dico quartò, potestas eligendi reges, qui poli-4. Conclusio.|Potestas feren|darum legum|ex iure gẽtiũ|& ipsa rei na-|tura data est|communitati-|bus.

ticam etiam ferendarum legum potestatem habe-

rent, quodammodò ex iure gentium, quodāmo-

dò ex ipsa rei natura data est cōmunitatibus. Pri-

mum colligitur ex Azor part. 2. lib. 9. cap 11. qu. 1.

in principio, vbi ait, Si generatim de regibus loqua-



mur, iure gentium instituti sunt: nam l. ex hoc iure ff. de

iust. & iure, dicitur, iure gentium sunt instituta domi-

nia. Secundùm autem colligitur ex eodem posteà

dicente, ex his perspicuum est, natura duce, regna esse



constituta, creatos reges, vt quidam præessent, alij subes-

sent; quidam imperarent: alij parerent. Sicut igitur na-

turæ instinctu homines congregati sunt, & ita ciuitas est

constituta: sic plures ciuitates natura duce, in vnā pro-

uinciam conuenere, quæ sese inuicem tuerentur, & ita

regna orta, & instituta sunt, citat Durandum lib. de

origine iurisd. quæst. 1. Ioan. Parisinum tract. de

Papali, & regia potest. cap. 1. & posteà vtramque

partem docet Azor dicẽs, quòd reges sint, vel regna,



iurisgentium, vel naturalis est, non diuini.

  Vtraque pars assertionis explicatur, & proba-Quælibet cō-|munitas non-|impedita po-|test sibi creare|regem.

tur: nam quòd quælibet communitas non impe-

dita possit sibi creare regem, ex natura est, quòd

verò non sint impeditæ, à iure gẽtium fuit, id est,

à toto humano genere non impediente, cùm ex

causa, si subesset, posset impedire, imò id expres-

sè, aut tacitè positiuè concessit, & voluit. Itaque

non solùm permisit, sed quantùm in se erat, facul-

tatem dedit cuilibet communitati gubernandi se<-P>

@@0@

@@1@Disput. VII. Sectio. IV. 119



<-P>per reges, vel optimates, vel populariter prout

cuique eorum placeret, & eandem facultatem cō-

cessit ante diluuium Adam, & post diluuiũ Noe, si

fuerunt reges, imperatores, aut Monarchæ totius

mundi.

  Dico quintò, aliqui proculdubio fuerunt spe-5. Conclusio.|Aliqui reges|specialiter à|Deo constituti|sunt.



cialiter à Deo constituti Reges, aut Principes cum

legislatiua potestate, quæ nisi excipiatur semper

intelligitur cōcedi Regibus, & Principibus. Patet

de Saule, & Dauid, quos Deus Reges constituit,

licet Samuel vnxerit, & populus eos acceptauerit:

Moysi autem, & Iosue, & quibusdam aliis iudici-

bus, & ducibus, licet Deus concesserit potestatem

iudiciariam, & ducalem, nescio an Deus dederit

aliquibus eorum (vt Moysi & Iosue) potestatem

legislatiuam: quam alios iudices nō habuisse certũ

mihi est: quia non erant duces, nec imperare quid-

quam poterant, nisi in ordine ad iudicia, & sen-

tentias ferendas. Similiter quod de Nabuchodo-

nosor dicitur Daniel. 2. Deus cæli regnum, & impe-



rium dedit tibi, & cap. 4. Deum cuilibet dare regna, &

Augustinus 4. & 5. ciuit. Deum regna dare, & Isaiæ

44. in fine, & 45. In princip. Cyrum fuisse regem à

Deo constitutum, & alia, quæ ad idem retulimus

sect. præced. concl. 2. In primo modo dicendi, in-Deus quomo-|do dicatur re-|gna dedisse|quibusdā im-|pijs.

tellige, mediante hominum electione, non per se,

& immediatè, quasi ex commissione, delegatione,

vel communicatione suæ potestatis formalis cæ-

teris regna contingant. Itaque in illis locis solum

significatur, regnum nulli competere sine speciali

prouidẽtia Dei, vel ordinātis, vel permittentis, vt

dixit Augustinus 22. contra Faustum cap. 74. hoc

tamen non impedit, quin per homines fiat, sicut

alij effectus facti per causas secundas principali-

ter tribuuntur prouidentiæ Dei, & ita Aug. tracta-

tu 6. in Ioan. ad finem, ait, Deum humana iura per



Imperatores distribuere.

  Dico sextò, aliqui Reges fiunt per electionem6. Conclusio.|Aliqui reges|per electionem|fiunt.

populorum, vel ciuitatum. Patet de illis, qui im-

mediatè facti sunt, vel modò etiam fiunt à popu-

lis, ciuitatibus, siue populariter per suffragia om-

nium, siue per suffragia dumtaxat optimatum, &

procerum.

  Dico septimò, quidam Reges fiunt per hæredi-7. Conclusio.

tariam successionem: constat experientia in illis,

qui à progenitoribus, vel aliis antecessoribus re-

gna acceperunt, vel relicta illis in testamento, vel

quia erant quantùm ad hoc hæredes ab intestato,

aut etiam omninò: nec ij eò quòd alij pro se, & suis

successoribus hac, vel illa conditione à Repub. vel

à Deo, vel ab aliis, qui eam potuerint imponere,

regnum acceperunt, Durād. de origine iurisdict.

quæst. 1.

------------------------------------------------------------



SECTIO IIII.

Vtrùm Summus Pontifex vt sic, directè possit leges po-

liticas, seu ciuiles facere totum orbem obligantes.



PRima sententia est affirmatiua,27

quam tenuit Aluarus Pelagius 1. de1. Sententia.

Planctu Eccles. cap. 13. & 41. Anton.

3. parte, tit. 22. cap. 5. §. 8. Syluest. ver-

bo, infidelitas, quæst. 7. & verbo, le-

gitimus, quæst. 4. & verbo, Papa, quæst. 7. 10. & se-

quentib. vsque ad 14. Augustinus triumphus de

Ancona lib. de potestate Eccles. quæst. 1. art. 1. 7. 8.

& 9. & alibi sæpe: sed præsertim quæst. 23. artic. 1.<-P>@@

<-P>& 4. (quamuis ex hiis quæ dicit ibi art. 2. apparet

ipsum loqui de potestate indirecta) Hostiensis

cap. quod super his, de voto. Panormitanus ca. no-

uit, de iudiciis, & cap. si duobus, de appel. Bartolus

extrauag. ad reprimendam, verbo, totius orbis, In-

nocentius, & alij, quos citant Nauarr. cap. nouit.

de iudiciis, notab. 3. num. 19. & 20. Couarruuias

regula peccatum p. 2. §. 9. nu. 7.

  Eandem sententiam nouissimè docuit Hiero-Qui tenẽt om-|nem principa-|tum politicum|subesse iuris-|dictioni Eccle|siasticæ.

nymus Balbus lib. de coronat. Imperat. Caroli V.

Hispaniarũ Regis, & Thomas Bozius 1. li. de iure,

à ca. 6. & passim in eodẽ lib. & in lib. 3. ca. 5. citans

Mayronem 4. dist. 19. quæst. 1. Hi omnes docent,

Pontificem habere dominium temporalis iurisdi-

ctionis in totum Christianũ orbem, & ideò posse

legibus politicis, seu ciuilibus totum Christianum

orbem obligare: imò Hostiensis vlteriùs affirmat,

per Christi aduẽtum omne dominium infidelium

translatum esse ad Ecclesiam, & residere in sum-

mo Pontifice, vt in vicario summi, & veri Regis

Christi: & ideò posse regna infidelium iure suo

donare, quibus voluerit: imò alij, vt refert Pari-

siensis, de potestate Regia, & Papali in princip. &

cap. 11. tribuunt Papæ etiam dominium proprie-

tatis omnium rerum: licet hoc negent Syluester,

Antoninus, & communiter alij citati. Pro hac sen-

tentia decem & septem argumenta adducit Na-

uarrus suprà: nos verò sic argumentamur.

  Primò ex Gelasio I. in commentario ad Fau-1. Argument.

stum Magistrum, quod in 2. tomo concil. inter de-

cretales Gelasij refertur, vbi Gelasius ait, Si quan-

tùm ad religionem pertinet, non nisi Apostolicæ sedi

iuxta canones debetur summa iudicij totius: si quantùm

ad sæculi potestatem, illam à Pontificibus, & præcipuè

à B. Petri Vicario debet cognoscere: Gregorius V. se-

ptem Germanis Principibus potestatem dedit eli-

gendi Imperatorem, vt patet ca. per venerabilem,

de elect. & latè ostendit Bellarminus 3. de transla.Romani impe|ratores à Pō-|tificibus coro-|nantur, & ei|fidelitatis iu-|ramentũ præ-|stant.

imperij cap. 1. qui antequam à Pontifice confirme-

tur, & coronetur, non vocatur Imperator, sed Ro-

manorum Rex, & Pontifici præstat iuramentum

fidelitatis, ca. filij, 63. dist. clem. 1. de iureiurando,

& Pontifices quosdam Reges insignierunt, titu-

lumq́ue regũ illis dederunt, quos recenset Pius V.

in constit. Romanus Pontifex, edita anno 1569.

6. Kalend. Septemb. pontificatus sui anno 4. quam

ad verbum refert Petrus Matt. in constit. Pontif. in

qua etiam Pius ipse Cosmam à Medicis Florenti-

num Ducem magni Ducis Ethruriæ titulo deco-

rauit; hæc autem facere non posset, nisi haberet

iurisdictionem temporalem super totum orbem

Christianum: ergo illam habet, ac proinde toti

orbi Christiano leges politicas dare potest.

  Secundò, quia ipse Imperatorem confirma-2. Argum.

tum, & coronatum, & Reges deposuit iustis de

causis, sicut Innocentius IIII. Fredericum II.

cap. ad apostolicæ, de sentent. & re iudic. lib. 6. Za-

charias Papa Hildericum Francorũ Regem, quòd

regno esset inutilis, deposuit, & Pipinum Caroli

Magni patrem præposuit, vt refert Gelasius Papa

in cap. alius 15. quæst. 6. & Innocentius IIII. in

concil. Lugd. Lusitaniæ Regi ob eius ignorātiam,

& in regni administratione socordiā & segniciem,

Alphonsum eius fratrem ad Remp. gubernandam

Vicarium dedit: vt constat cap. grandi, de supplen-

da neglig. præl. in 6. & vacante Imperio subditis

Imperij ius dicit Pontifex, vt statutum est in cap.

licet de foro compet. & in clem. pastoralis, §. fin.<-P>

@@0@

@@1@120 Quæst. XCV. Tract. XIV.



<-P>de sent. & re iud. & extrauag, 1. ne sede vacante,

imò Pontifex transtulit imperium à Græcis ad

Germanos, vt latè Bellarminus integro opere de

illa translatione, præsertim cap. 4. & 5. & Molina

tomo 1. iust. tract. 2. disp. 24. quæ omnia non pos-

set facere, nisi haberet iurisdictionem tempora-

lem in totum Christianum orbem.

  Tertiò, quia Alexāder VI. anno domini 1493. 4.3. Argument.|Alexander 6.|regi. Castel. &|Legionis de-|dit dominium|Indiarum oc-|cidentalium.

nonas Maij anno 1. sui Pontificatus, Castellæ, &

Legionis Regibus Indiarum occidẽtalium domi-

nium contulit: cùm tamen ab infidelibus posside-

rentur: in constitutione enim incipienti, inter cæ-

tera: quam ad verbum refert Petrus Matthæus su-

prà, & Bullarium Romæ impressum anno 1587.

ait, Auctoritate omnipotentis Dei, nobis in B. Petro

concessa, ac vicariatu Iesu Christi, qua fungimur in

terris, cum omnium illarum dominiis, ciuitatibus, & cer-

tis locis, & villis, vrbibus́, & iurisdictionibus, ac per-

tinentiis vniuersis vobis, hæredibus́, & successoribus

vestris Castellæ, & Lugduni Regibus in perpetuum

tenore præsentium donamus, concedimus, & assignamus:

vos́ hæredes, & successores præfatos, illarum dominos

cum plena, libera, & omnimoda potestate, auctoritate,

& iurisdictione facimus, constituimus, &c.

  Ipse etiam Alexander VI. nouum orbem inuen-

tum inter Reges Hispaniæ, seu Castellæ, & Lusi-

taniæ diuisit, vt ex eadem constitutione constat.

  Quartò, Ecclesia Christi, quæ de se vniuersalis4. Argument.|Ad perfectio-|nem Ecclesiæ|pertinet, vt|habeat ciuilẽ|potestatem, &|Ecclesiasticā.

est, & totum mundum complectitur, est perfectè

vna, & optimè instituta: ergo tam in tẽporalibus,

quàm in spiritualibus est verè monarchia: nā hoc

spectat ad perfectam vnitatem corporis politici:

ergo in illa est vna, & suprema potestas, etiam in

temporalibus, & in vno, & eodem capite: aliàs

posset esse inter eas oppositio aliqua, & diuisio.

Vnde Nicolaus Papa, cap. 1. seu omnes, dist. 22. de

Christo dixit: Qui beato Petro æternæ vitæ clauigero,



terreni simul, & cœlestis imperij iura commisit: quod

consonat ei, quod legimus Matth. 28. Data est mihi



omnis potestas in cœlo & in terra: nā si potestas tem-

poralis data fuit Christo, etiam data est eius Vica-

rio: consonat etiam Lucæ 22. vbi dominus duos


Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   40   41   42   43   44   45   46   47   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin