exercuit iudicia, Exod. 19. vers. 13. & si licitus est
Ecclesiasticus magistratus ex toto tit. de officio
ordinarij & delegati, & multis aliis: ergo & poli-
ticus: eadem enim est ratio, & nulla est eius prohi-
bitio, nec esse potest. Prætereà vsum gladij esse li-
citum, probat Cardinalis Bellarminus supra c. 13.
& patet ex Genes. 9. vers. 7. Quicumque effuderit hu-
manum sanguinem, effundetur sanguis illius: in quem
locum Pererius lib. 4. in Genes. num. 35. ait, DeumPœnam homi|cidij Deus|æterna lege sā|ciuit, vt scili-|cet qui homi-|nem occiderit,|occidatur.
pœnam homicidij æterna lege sanxisse, potestateḿ in-
stituisse sæcularem, eique gladium in manum tradidisse,
& præcepisse, vt homicidas puniret, vnde paraphrasis
Chaldaica, qui effuderit sanguinem hominis, per testes
inxta sententiam iudicum sanguis eius fundatur: &<-P>@@
<-P>Exod. 21. vers. 12. qui percusserit hominem, volens oc-
cidere, morte moriatur, quod inculcatur Leuit. 24.
vers. 17. & Matth. 26. vers. 52. omnes, qui acceperint
gladium, gladio peribunt, quibus verbis Christum
allegare illam legem Deuter. 9. ait sapientissimus
Maldonatus Matth. 26. vers. 52. cum Augustino
quæstione 104. veter. & nou. Testam. & Theophy-
lacto, consentit idem Cardinalis Bellarminus su-
prà, ductus auctoritate Augustini tractat. 112. in
Ioan. & Cyrill. 11. in Ioan. cap. 35. cuius etiam vi-
detur esse explanatio id Apocal. 13. vers. 10. Qui in
gladio occiderit, oportet eum gladio occidi: vnde in Bi-
bliis Vaticanis Clement. VIII. iussu nunc editis, ad
marginem illius cap. 13. referuntur testimonia ci-
tata Genes. 9. & Matth. 26. hinc etiam Roman. 13.
vers. 4. Si autem malum feceris, time, non enim sine
causa gladium portat: Dei enim minister est: & Iudas
Genes. 38. vers. 24. producite eam, vt comburatur: &
Moyses Exod. 32. ver. 27. Leuitis præcipit, vt vnus-
quisque fratrem, proximum, & amicum suum oc-
cideret, & num. 29. Consecratis manus vestras Domi-
no: Iosue ius gladij publico iudicio exercuit in
Acham, & filios, & filias eius, Iosue 7. vers. 24. Sa-
muel Regem Amalech, Agag in frusta concidit,
1. Regum 15. vers. 33. Dauid Amalechitam occidi
iussit 2. Reg. 1. vers. 15. Elias plures occidit 4. Reg.
1. vers. 10. & sequentib. Innocẽtius 1. epist. ad Exu-
perium cap. 3. & refertur, cap. quæsitum, 23. quæst.
5. docet, licere Christiano, gladio animaduertere
in homines facinorosos, Bonifacius VIII. extrau.
Vnam sanctam de maiorit. & obed. inter commu-
nes Hilarius in Matth. cap. 32. Hieronymus Ierem.
32. August. 1. de ciuit. cap. 21. Bernardus 4. de con-
sidera. cap. 3. dicit, Papam habere vtrumque gla-Papa habet|vtrumque gla|dium, quāuis|corporalis non|sit per eum|exercendus.
dium: quod malè negat glossa cap. quoniam, ver-
bo, discreuit, dist. 10. nisi piè exponatur, quia cor-
poralis nō est exercendus per Pontificem, sed per
milites, cùm expedit: alioqui inutiles essent leges:
idem autem est non esse, & vtiles non esse: vt ait
Arist. 1. Rhet. ad Theodectem, cap. 15.
Obiicies id Marci 5. vers. 40. Ei qui vult tecum8
iudicio contendere, & tunicam tuam tollere, dimitte ei1. Obiectio.|Obiectio ex|Marco, & re-|spōsio ad ean-|dem.
& pallium: ergo non est contendendum in iudicio
sæculari. Respondet Cardinalis Bellarminus su-
prà, cap. 12. ex Augustino epist. 5. ad Marcellinum,
intelligenda illa verba, secundùm animi præpara-
tionem, quia parati esse debemus ad remittendum
de iure nostro, quando Dei gloria, vel proximi
charitas id postulat.
Obiicies id 1. Cor. 6. vers. 7. Iam quidem omninò2. Obiectio.
delictum est in vobis: quia iudicia habetis inter vos:
quare non magis iniuriam accipitis? quare non magis
fraudem patimini? Respondet Bellarminus & bene,
ibi non interdici Christianis publica iudicia, sed
litigantium culpas reprehendi. Respondeo 2. id-
circo à Paulo delictum appellari, quòd ChristianiDelicta cur|forensia iudi-|cia appellen-|tur.
Corinthij iudicia haberent, & forenses causas:
quia ferè semper peccatur in huiusmodi iudiciis,
vel quia iniuriam alter litigantium alteri infert:
vel quia ex odio, vel alio prauo affectu litigatur,
aut scandalum generat, derisioni fidei ansam præ-
bens in fidelibus, qui personarum vitia facilè reli-
gioni accommodant; quod colligitur ex ipso Pau-
lo ibidem dicente vers. 6. Frater cum fratre iudicio
contendit, & hoc apud infideles, & vers. 8. sed vos iniu-
riam facitis & fraudatis, & hoc fratribus: illa ergo
iudicia erant delicta, quia à delictis nata, & deli-
ctorum causa: sicut concupiscentia vocatur pec-<-P>
@@0@
@@1@110 Quæst. XCV. Tract. XIV.
<-P>catum; quia à peccato est, & ad peccatum incli-
nat, vt dicitur in Trid. sess. 5. in decreto de peccato
originis.
Tertiò obiicies id Matth. 5. vers. 38. Audistis,3. Obiectio.
quia dictum est, oculum pro oculo, dentem pro dente: ego
autem dico vobis, non resistere malo: ergo cùm solis
magistratibus in lege veteri liceret pœnam talio-
nis infligere, vt patet Exod. 21. vers. 24. efficitur, vt
id Christiano magistratui Christus prohibeat, qui
etiam Matth. 26. vers. 52. Omnes, inquit, qui accepe-
rint gladium, gladio peribunt.
Respondeo, non esse à Christo legem talionisLex talionis|omnium opi-|nione iustissi-|ma.
antiquatā: est enim maximè naturalis, & omnium
gentium opinione iustissima, vt ex Philosopho-
rum sententiis docet doctissimus Maldonatus
Matth. 5. vers. 38. extat enim apud Aristot. 5. ethic.
cap. 5. lex Radamanti Regis Lycię, Iouis ex Euro-
pa filij, cuius meminit Plato dialog. 1. de legib. in
princ. & Virg. 6. Æneid. Si quæ fecerit, hæc etiam pa-
tietur iudicium, erit perrectum, atque exitus æquus, &
inter leges 12. tabul. 300. annis post Romam con-
ditam scriptas, hæc vna erat, vt refert Aulus Gel-
lius 20. nocti. cap. 1. Si membrum rupit meum, è pacto
talio esto, quam aduersus Phauorinũ Philosophum
acutè defendit sextus Cæcilius Iuriscōsultus apud
Gellium ibi, & nostra etiam ætate vidimus talio-
nis legem obseruatam in Hispania regnante Phi-Lex Talionis|in Hispania|regnante Phi-|lippo 2. serua-|ta.
lippo II. is enim, qui nefandum crimen imposuit
cuidā Hispano magnati, combustus est: quæ erat
pœna crimini illi legibus Hispanis præscripta: hoc
ergo Christus in loco instituit, ne talionis pœna
tamquam seruos, sed amore tamquam filios à cri-
minibus patrandis homines contineamus, vt
Chrysostomus homil. 18. in Matth. & auctor im-
perfecti operis homil. 12. Hilarius, Euthymius,
Theophymus, & Maldonatus ad illum locum ob-
seruarunt: voluit etiam, ne vindictam expetamus,
quin potiùs iniurias patienter toleremus, in il-
lis gloriemur, vt Rom. 5. Non solum autem: sed &
gloriamur in tribulationibus, & Actor. 5. ibant gau-
dentes à conspectu consilij (Apostoli scilicet) quoniam
digni habiti sunt pro nomine Iesu cōtumeliam pati, &c.
nec Christus iustam defensionem Christianis in-
terdixit, cùm dixit, Ego autem dico vobis, non resiste-
re malo cùm ipse, si non manu, lingua tamen restiterit;
percutienti enim ipsum in maxilla, dixit, Ioan. 18. Si
benè locutus sum, quid me cedis? & Paulus Actor. 33.
vers. 3. percutiet te Deus paries dealbate, &c. vide etiā
cap. 17. vers. 27. verbis ergo illis solùm intenditSensus verbo-|rum Christi.
Christus: primò, ne vindictam quæramus propria
auctoritate, secundò, ne à iudice illam postulemus
ex odio, & animo nocendi inimico, aut ex alio
prauo affectu, Cardinalis Bellarminus suprà ca. 13.
deinde, vt animo prompto simus ad remittẽdum
de iure nostro, quando id charitas Dei, aut proxi-
mi poscat, aut alia virtus, vt docet sapientissimus
Maldonatus suprà. Illud verò, qui acceperit gladium,
gladio peribit: pro nobis est: quia interficiens pro-
pria auctoritate à iudice interfici iubetur. Ex dictis
ergo patet, in Rep. esse facultatem condendi leges
ciuiles.
Est autem hæc potestas naturalis ex parte prin-9
cipij, & finis: quia à natura est collata, & ad natu-Potestas gla-|dij naturalis|est.
ralem finem ordinata: vnde & ipsa, & vsus eius es-
set in pura natura, & fuit inter Ethnicos superna-
turalis finis ignaros, quamuis à Christianis ad al-
tiorem finem deberet ordinari, vt sumes ex Au-
gustino epist. 3. ad Volusianum: hæc autem pote-<-P>@@
<-P>stas est iurisdictionis, id est, in subditos suæ iuris-
dictioni subiectos, vt docet Bartolus l. omnes po-
puli, quæst. 1. princ. num. 3. ff. de iustitia & iure, &
l. 1. ff. de iurisdict. omn. iud. vbi etiam glossa & Do-
ctores, Innocent. cap. cum accessissent, de constit.
vbi alij & cap. Ecclesia, & ca. cùm in Ecclesiarum,
eodem tit. Baldus l. fin. C. de iurisdict. omn. iudic.
& l. decernimus colum. 2. C. de sacros. eccles. An-
gelus l. Imperium, col. 2. ff. de iurisdict. omn. iudic.
Decius cap. Ecclesia, S. M. de constit. num. 89. An-
caranus cap. 1. vers. nonò quæro. Antonius de Bu-
trio cap. cum omnes, D. Thomas quæst. 90. artic. 3.
& quæst. 96. art. 5. & 2. 2. quæst. 67. artic. 1. Sotus 1.
iustit. & iur. quæst. 1. art. 3. §. est autem. Syluester,
Angelus, Rosetta, Tabiẽna, & alij Summistæ, ver-
bo lex. Victoria. relect. de potestate ciuili nu. 2. &
sumitur ex iuribus citatis, & cap. bonę quidem,
dist. 96. §. cumque lecta, & Rom. 3. Quæcunque lex
loquitur, ad eos, qui sub lege sunt, loquitur: id est, ad
subditos. Ad idem est l. 12. tit. 1. part. 1. in Hispania.
Et ratio est; quia nemo potest suis præceptis obli-Nemo potest|legibus suis|obligare non|subditos.
gare non subditos: lex autem vim habet cogendi,
seu obligandi 10. ethic. cap. 9. & colligitur ex lege,
legis virtus. ff. de legib. & in superioribus ostendi-
mus, & confirmatur: nam ad leges ferendas, & im-
perandum, seu dominādum requiritur dominium:
non autem proprietatis, seu herile, & despoticum:
ergo ciuile, politicum, seu iurisdictionis, & certè10
ipsa legislatio iuris quædam est dictio: quia lex iusLegislatio est|iurisdictio.
est, vt superiùs diximus: quamuis si per potestatem
iurisdictionis intelligas potestatem iudicandi, seu
ius declarandi: hæc non requiritur ad leges feren-
das, & ideò Felinus cap. cùm omnes, de constitut.
num. 9. & 10. in fin. cum aliis Iurisperitis quos
refert: & Gregorius Lopez l. 12. tit. 1. part. 1. verbo,
Sobre las gentes de susennorio, dicit, aliquando, qui
carent potestate iurisdictionis, posse leges conde-
re: quia multæ communitates possunt statuta fa-
cere, & non possunt iudicare: & iura ciuilia sem-
per distingunt iurisdictionem ab imperio, vt vi-
dere licet, l. ea quæ, ff. ad municipalem, & l. impe-
rium, ff. de iurisdict. omnium iudic. sed hîc latiùs
iurisdictionem sumimus, vt non solùm potesta-
tem iudicandi, seu ius declarandi, & ad eius obser-
uationem cogendi, sed etiam iuris constituendi
continet: quomodò sumitur à D. Thoma 2. 2. q. 67.
art. 1. vbi probat, ad sententiam ferendam requiri
iurisdictionem: quia est lex priuata, & particularis:
ad omnem autem legem ferendam iurisdictio re-
quiritur. Sic latè sumpta iurisdictio diffinitur ab
Accursio l. 1. ff. de iurisd. omni. iudic. vt sit potestasIurisdictio|quid sit.
de publico introducta cum necessitate iurisdicendi, &
æquitatis statuendæ. Quam definitionem, si rectè
intelligatur, dicit Prateius in lexico iuris, verbo,
iurisdictio, bonam esse: & in eodem sensu ZasiusIurisdictio in|tres species di-|uiditur.
ab eodem relatus, diuidit iurisdictionem in tres
species, imperium merum, mixtum, & simplicem
iurisdictionem. Vide alia in Prateio, ibi itaque ad
leges ferendas aliqua species iurisdictionis requi-
ritur, nẽpe potestasdominatiua, politica, & ciuilis,
quæ intrinsecè includitur in imperio, ne tyranni-
cum sit arg. cap. quid culpatur 23. quæst. 1. & sumi-
tur ex l. potestas ff. de verbor. signif. non tamẽ re-
quiritur iurisdictio strictè sumpta, scilicet, pro po-Potestas con-|dendi leges si-|ne lurisdictio-|ne esse potest.
testate explicandi ius, & compellendi ad eius ob-
seruationem, quæ numquam est sine vi coërciua,
quæ nomine imperij strictè sumpti videtur ali-
quando appellari: potest ergo potestas condendi<-P>
@@0@
@@1@Disput. VII. Sectio VI. 111
<-P>leges sine iurisdictione strictè sumpta esse, & è
contra iurisdictio strictè sumpta siue iudicandi,
sine potestate condendi leges.
Ad primum hæreticorum argumentum quantũ11
artinet ad locũ Matt. 17. Respōdet Cardinalis Bel-
larminus 3. de laicis ca. 3. Christũ ibi de seipso tā-
tùm loqui, & rectissimè probare se, quia filius na-
turalis Dei summi Regis esset, non fuisse obligatũ
soluere tributũ vlli principi: sed alioqui idem ipse
iussit reddi censum Cæsari Matth. 22. vers. 21. & Paul.
Rom. 13. vers. 7. Reddite omnibus debita, cui tributũ,
tributum: cui vectigal, vectigal. Habetur etiā in cap.
magnum 11. qu. 1. & colligitur ex cap. duo sunt,
cum aliis 96. dist. doctissimus Maldonatus verò
ad locum illum Matth. 17. vers. 25. etsi cum Chry-
sostomo affirmet Christum à minori ad maius ar-
gumentari illis verbis Reges gentium, &c. vt se im-
munem esse à tributo, vt pote filium naturalem
Dei, qui Rex regum est, ostẽderet; nam si filij re-
gis terreni, illi tributum non debẽt; multò minùs
filius naturalis Dei principibus creatis: tamen ait,
eo argumento Christum significare voluisse, nec
discipulos suos, qui eius familiares & domestici
erant, tributum debere; nam nec familia regis, re-
gi tributum pendit, in quam sententiam, quæ mi-
hi maximè probatur, expendit illa verba Matth.
17. vers. 26. vt autem non scandalizemus vade ad ma-
re, & mitte hamum, & eum piscẽ, qui primus ascẽderit,
tolle & aperto ore eius, inuenies staterem, illum sumẽs,
da eis pro me & te. Ex quo non sequitur, reliquos
Christianos esse immunes à tributis, nam & si sint
filij adoptiui, non tamen erant domestici Christi,
vt Apostoli, vt rectè notat doctissimus Mald. su-
prà: probabiliter autem sequitur, vt animaduertit
Cardinalis Bellarminus suprà lib. de exemptione
clericorum cap. 1. disp. 5. clericos iure diuino esse
immunes à tributis, hic liber habetur in fine, tom.
1. impressi Lugduni anno 1599.
Ad Hieronymum respondeo, vt doctissimus
Maldonatus suprà, aut de solis Ecclesiasticis age-
re, qui ipsius tempore Christianis iam imperato-
ribus florentibus, à tributis immunes erāt; aut al-
legoricè locutum de tributo obediẽtiæ, quod dia-
bolo ante Christi mortem soluebamus, & iam nō
soluimus. Sed prior interpretatio mihi magis ar-
ridet, & in eam sententiam vtitur eo testimonio
Cardinalis Bellarminus loco proximè citato.
Ad aliud testim. Lucæ 22. respondent Cardina-
lis Bellarminus 3. de laicis, cap. 3. & doctissimus
Maldonatus, Matth. 17. vers. 25. eo testimonio im-
probari gentilium ambitionem, & tyrānidem, si-
mulq́ue Apostolos moneri, & in eis eorum succes-
sores in Ecclesiastica potestate, ne illos ea in par-
te imitentur: sicut 1. Petr. 5. dicitur, pascite, qui in
vobis est, gregem Dei, prouidentes non coactè: sed spon-
taneè secundùm Deum: nec turpis lucri gratia; sed vo-
luntariè: nec dominantes in clerum: sed forma facti gre-
gis ex animo, & 2. Cor. 12. Non enim quæro, quæ vestra
sunt: sed vos: nec enim debent filij parentibus thesauri-
Zare: sed parentes filiis; ego autem libentissimè impendā,
& superimpendam ipse pro animabus vestris, licet plus
vos diligens, minus diligar. Itaque in illo loco LucæDominatum|tyrannicum|Christus dam|nat non iustũ|& suauẽ, qua|lis solet esse|Prælatorum.
prohibet Christus durum, superbum, & tyranni-
cum dominandi modum, qui solet esse in princi-
pibus sæcularibus: nō iustum, suauem, & paternũ,
qualis decet prælatos Ecclesiæ, imò & quem sæ-
culares seruare deberent. Sic enim August. 5. ciui.
cap. 12. dixit, Regem non à regnando, vel dominando;<-P>@@
<-P>sed à regendo & consulendo dictum esse, & lib. 19. cap.
14. iusti non dominandi cupiditate imperant: sed officio
consulendi, nec principandi superbia: sed prouidẽdi mi-
sericordia. Sed præcipuè id seruare debent prælati
erga clerum 1. Petr. 5. nec dominantes in Clerum, vel
voluit Christus, ne Apostoli regnum temporale
quærerent, peterent, vel admitterent, & ne impli-
carentur negotiis sæcularibus impedientibus eo-
rum ministeria.
Quod verò dicit Paulus, nemini quicquam debea-Debita omni-|bus soluenda|sunt.
tis, nisi vt inuicem diligatis, non significat, non esse
permittendam subiectionem erga reges, & tribu-
torum solutionem, sed soluenda maturè omnia
debita: pręcesserat enim, reddite omnibus debita, &c.
Et quia solius amoris debitum numquam ita red-
di potest, quin semper teneamur amare: ideo ad-
dit, nemini quicquam debeatis, nisi vt inuicẽ diligatis.
Quod verò ait Paulus, Nolite fieri serui hominũ,
significat, non esse seruiendum homini propterQuomodò non|sit seruiendum|homini.
hominem tantùm, seu neglecto Deo; nam alioqui
ibidem Paulus hortatur seruos, vt etiam si possint
fieri liberi, maneant serui, & Galat. 5. seruite inuicẽ.
Loca verò, in quibus solus Deus dicitur esse12
Dominus, intelliguntur de dominio omnium ab-Quomodò|Deus solus do|minus dica-|tur.
solutè supremo, perfectissimo, independenti, sine
vlla indigentia, vel necessitate seruiendi alteri: so-
lus enim Deus est mundi Dominus, & ius habet
annihilandi illum, & faciendi de eo quod sibi
placuerit; nec abdicare, vel minuere suum Domi-
niũ potest: & nulli potest seruire, nulla re indiget:
sed ex seipso est sufficiens, & ditissimus, vt notat
Aug. 8. de Genes. cap. 11. ex Psal. 15. Dixi Domino,
Deus meus es tu: quoniam bonorum meorum non eges.
Addit Cardinalis Bellarminus in Hebræo haberi,
Dominus meus es tu, יהוה Adonai, & 70. nomẽ
proprium Dei, reddiderunt per κύριος, & Hiero-
nymus per Dominus. Hinc etiam Augustus, vt re-
fert Tertullianus in apologet. cap. 34. numquam se
Dominum appellari passus est, quod intelligeret,Augustus nũ-|quam se Do-|minum appel-|lari passus est.
hunc titulum creaturæ superbum esse, & soli Deo
exactè conuenire, vnde Ouidius apud Iustũ Lyp-
sium in Cōment. ad lib. 1. Cornelius Tacitus. Tu
Domini nomen, principis ille tenet, scilicet Augustus,
qui nomen principis sibi accepit, & nomen Do-
mini Deo reliquit: & econtrariò reprehenditur à
Suetonio, incredibilis arrogantiæ Domitianus,Domitianus|arrogātiæ in-|credibilis ar-|guitur.
quòd in amphitheatro sibi acclamari libenter au-
diret, Domino, & Dominæ feliciter, & quod iuberet
de se scribere, Dominus, & Deus noster sicfieri iubet.
Nec ideò asserimus, Reges, & Principes legitimos
non esse Dominos earum rerum, quæ sub eorum
dominio sunt: sed Deus solus est Rex Regum, &
Dominus dominantium, & supremus Dominus.
Nec subiectio ad principes sæculares, est con-13
traria libertati Christianæ: nam hæc non consistitSubiectio ad|Prĩcipes Chri|stianos non est|contraria li-|bertati Chri-|stianæ.
in carentia obedientiæ erga præcepta diuina, vel
humana iusta: Sed vel in libertate ab onere legis
veteris: vel in hoc quòd magis amore & debent,
& facile possunt duci Christiani, per spiritũ gra-
tiæ: & quamuis natura humana principio nulli al-
teri subiecta fuerit, sicut cæteræ corporales naturę
subiectæ fuerunt homini: nec vnus homo alteri
homini tamquam seruus, & forte nec tamquam
ciuis: tamen probabile est, Adam peculiari DeiAdam habuit|Monarchiam|in omnes ho-|mines.
concessione, habuisse potestatem regiam, seu mo-
narchicam in homines omnes: sicut indicat Car-
dinalis Bellarminus suprà cap. 7. ad 3. & similiter
dici potest de Noë post diluuium. Certum autem<-P>
@@0@
@@1@112 Quæst. XCV. Tract. XIV.
<-P>est, saltem totum cætum hominum potuisse con-
dere leges, quæ singulos obligarent, vel eligere
Regem, qui leges eiusmodi ferre posset. Esto Deus
nulli principatum in alios dedisset, vt indicat Au-
gustinus loco citato in argumento. Quod autem14
Dostları ilə paylaş: |