Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə43/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   39   40   41   42   43   44   45   46   ...   250

tica, nec in tali communitate ponẽda est propriè,

& formaliter: sed ad summum quasi radicaliter, &

virtute: quatenus verò speciali voluntate, & con-

sensu in vnum corpus politicum congregantur,

vno societatis vinculo, & vt mutuo se iuuent in

ordine ad vnum finem politicum, efficiunt vnum

corpus politicũ, quod moraliter est per se vnum,

& consequenter indigent vna potestate politica,

& in tali communitate non sic est hæc potestas ex

ipsa natura rei, vt non sit in hominum potestate

ita congregari, & non posse leges condere, & si

vellent ita congregari, & hac carere potestate,

vellent pugnantia, & ideò nihil efficerent: quia si-

ne gubernatione politica, vel ordine ad illam, non

potest intelligi communitas, & vnitas politica:

tum, quia hæc vnitas magna ex parte consurgit ex

subiectione ad easdem leges, vel eandem pote-

statem politicam: tum, quia non posset dirigi ad

vnum finem & commune bonum: cùm ergo ad

conseruationem, vel bonum naturę humanæ non

sit necessarium, vt omnes homines ita cōgregen-

tur in vna politica communitate: necessarium nō

est, vt modo habeat, vel aliquando habuerit ta-

lem potestatem politicam, aut legislatiuam: imò,

cùm vix sit possibile, & multò minùs expediens,

ita congregari omne genus humanum: dixit enim

Aristoteles 7. polit. cap. 4. ciuitatem copiosam dif-Ciuitas copio-|sa difficile gu-|bernatur, &|multò magis|regnum.

ficilè gubernari: ac proinde difficiliùs regnũ, præ-

sertim si nimis amplum sit, & multò difficiliùs

totum vniuersum: verisimilius est, numquam, vel

breuissimo tẽpore fuisse hanc potestatẽ legislati-

uam formaliter in tota hominum collectione: sed

paulò post mundi creationem cœpisse homines

diuidi in varias Resp. & in singulis fuisse hanc po-<-P>




@@0@

@@1@Disput. VII. Sectio. II. 115



<-P>testatem faciendi leges per se ipsas: vnde Augusti-

nus 5. ciuit. ca. 9. colligit ex Genes. 4. ante diluuium

Cain fuisse primum, qui proprium regnum, &

Rempub. constituerit: post diluuium autem Nem-

brot ex Genes. 10. quia nimirum Cain prius diui-

sit communitatem perfectam separando se à fa-

milia paterna, & sic de Nembrot tespectu Noe.

Hæc illi.

  Nostra verò sentẽtia probatur primò, quia nul-Aprincipio|mundi totum|bumanum ge-|nus potuit cō-|uenire.

la est ratio, cur à principio totum humanum ge-

nus conuenire non potuerit explicitè, vel implici-

tè, vt aliqua lex generaliter inter eos perpetuò ser-

uaretur, ita vt successores etiam ligaret: siquidem

etiam alij quicumque nullum superiorem haben-

tes, à quo impediantur, possunt pro se, & suis suc-

cessoribus simile quid statuere, antequam in vllo

alio conueniant: cut enim possunt primùm con-

nenire, vt eligant regem, vel magistratus commu-

nes, qui sunt leges animatæ, & non possunt primò

conuenire, vt viuant eisdem legibus, siue in gene-

re, siue in specie leges ipsas designando. Itaque

nulla alia vnio, ante ipsam legislationem necessa-

ria est, nisi aggregationis, vel congregationis non

aliundè impeditæ: cùm ergo totum genus huma-

num, nec à Deo, nec ab Angelo, nec ab homine

vllo particulari, vel particulari communitate fue-

rit impeditum, imò nec naturaliter potuerit im-

pediri; statim potuit nulla alia vnione præceden-

te leges condere consentiente maiore parte illius:

nec enim erat necesse singulos homines consenti-

re, vt nec in aliis communitatibus, & sicut aliquæ

obligant posteritatem, ita & cōmunitas humani

generis: & hanc potestatem legislatiuam num-

quam genus humanum à se abdicauit, licet fortè

potuerit abdicare, in Adamum vel aliquem alium

hominem eam transferendo, vel in plures reges,

aut Resp. eam diuidendo: ergo adhuc manet in

ipso hæc potestas.

  Et sanè potestas hæc necessaria fuit in generePotestas legis-|latiua in ge-|nere humano|fuit necessa-|ria.

humano: non enim benè potuisset in iustitia & pa-

ce conseruari, nisi aliqua communia iura pro om-

nibus Regibus, Principibus, Rebuspub. & priuatis

hominibus statuisset, quæ cōmuni fœdere, & con-

sensione inter se conseruarent: & hæc sunt iura

gentium, quæ magis implicitè, quàm expressa le-Iura gentium|vnde dimana-|runt.

ge constituta sunt, & traditione, ac consuetudine

intelliguntur: quorum aliqua sunt omninò positi-

ua, ita vt cum naturalibus in obiecto non coinci-

dant: alia verò coincidunt quidem, ita tamen im-

posita sunt: vt vim habeāt independentem ex hac

constitutione naturali: nam voluerunt ad ea obie-

cta humanum genus obligari, siue ad eadem obli-

garet lex naturæ, siue non. Vnde, etiam, siquis exi-

stimaret, ad ea non obligari ex iure naturali, tene-

retur ea facere ex iure gentium, vt contingit in

aliis legibus positiuis, concurrentibus cum natu-

ralibus, statuentibus autem independenter à lege

naturæ: secus quando legislatores solùm dicerent,



seruetur in hoc lex naturæ, etiam si declarent, quæ

illa sit: tunc enim, si ego euidenter intelligam, de-

ceptos fuisse; non astringar eius præceptis, licet de

re honesta fuerint, & subiecta eorum iurisdictio-

ni. Inter gentium iura positiua, quæ cum naturali-Ex iure gen-|tium est im-|munitas lega-|torum.

bus minimè concurrunt, numero ego cum com-

muni, immunitatem legatorum modestè, & iustè

se gerentium in sua legatione: nam licèt hostes

sint, & stando in iure naturæ possent tamquam

hostes occidi: iure tamen gentium facultas hæc<-P>@@



<-P>ablata est, & mandatum, vt nullum damnum illis

inferatur, idem est de innoxio transitu per publi-

cas vias, etiam alienas, qui iure gentium omnibus

conceditur, & impediri vetatur, vt omnes possint

commercia inter se habere, & quisquis in alienis

terris id quærere, quod sibi vtile fuerit, absq; alio-

rum detrimento, & similia. Et sanè qui negant ge-

nus humanum sine vlla alia coniunctione præ-

uia, non potuisse leges sancire, negant contra om-

nium opinionem iura omnia gentium, præsertim

positiua: nam in quibus casu, & nulla communi

lege lata, omnes, aut plures Resp. conuenerunt, si-

ue cum naturalibus legibus concurrant, siue secus,

iura gentium non dicuntur: & quælibet Respub.Nulla Resp.|potest ius gen-|tium abroga-|re.

potest illa pro se abrogare: nulla tamen potest ius

vllum gentium abrogare: alioqui posset Respub.

quælibet statuere, vt hostibus etiam legatis dam-

num fiat, vt innoxius transitus exteris denegetur:

quod falsum, & contra omnes est, & imputabile

esset generis humani detrimentum: totum autem

genus humanũ posset iura hęc abrogare explicitè,

vel implicitè cōsensu. Retinet ergo potestatem le-

gislatiuam, & gubernatiuā, ex qua olim leges san-

xit, iuxta id, quod dicitur in lege, omnes populi,

ff. de iustitia & iure, quod naturalis ratio interomnes

gentes constituit, omnibus volentibus, vt illud inuiola-

biliter seruaretur, ius gentium esse: quam tamen non

propriè admodum vocabimus politicam seu ciui-

lem, cum non sit potestas ciuitatis: latè autem ci-

uilis vocatur, sicut illa, quæ est regni, vel imperij,

vel cuiuscũque ciuitatis, vel collegij non habentis

nomen ciuitatis: imitatur enim eam, quæ ciuitatis

est: quoniam ab ipsa ratione naturali, vel Deo au-

thore naturæ fluit.

  Ex quibus patet, communitates particulares,20

modò non impediantur, sicut numquam impedi-Communita-|tes particula-|res possunt sibi|& suis succes-|soribus leges|condere.

tæ sunt à communitate vniuersalissima omnium

gentium, posse sibi, suísque successoribus leges

condere: non tamen omnes eodem modo: nam

quæ sunt habitantium eodem loco, & simul ha-

bentium domicilia, possunt à maiore parte leges

statuere, quibus teneantur omnes, qui ibi degere

velint, quas si aliqui seruare noluerint, poterunt

inde expelli, vel ibi manentes puniri, sicut ait Vi-

ctoria de potestate ciuili, num. 9. maiorem partem

Reip. aliis inuitis, posse Regem super totam Rempub. con-

stituere, quibus legibus subiecti erunt etiam exteri illuc

aduentantes: quia natura postulat, vt simul viuen-

tes, legibus ad commune bonum loci pertinenti-

bus, astringi possint, itaque sicut vnitas humani

generis est sufficiens fundamentum potestatis le-

gislatiuæ in humano genere: ita domiciliorum

coniunctio in communitate coniunctorum. Aliæ

verò communitates non locales, sine consensu ex-

plicito, vel implicito omnium partium, non ha-

bent potestatem legis condendę ad maiorem par-

tem suffragiorum: sed priùs oportet conuenire

inter se de hac re, vt sic ferre leges communitas

possit: quia natura non postulat, vt sic leges ferre

possint communitates non locales: quę etiam non

possunt leges ferre contrarias legibus locorum,

vbi partes habuerint sua domicilia; quia istæ pri-

mum seruandæ sunt, id postulante natura. Adde,Resp. institui|potest cum ea|sola lege, vt|nullæ ferre à|magistratibus|possint.

Rempub. institui posse cum ea sola lege, vt nullæ

aliæ fieri à magistratibus possint, quæ veræ sint

leges, & in perpetuum obligent etiam posteros:

sed per magistratus omnia fiant, quibus expiranti-

bus, expirent omnia eorum mandata, præter ea,<-P>

@@0@

@@1@116 Quæst. XCV. Tract. XIV.

<-P>quæ in sententiis tamquam iudices tulerint: hoc

enim satis est ad Reip. vnitatem; maximè cùm ipsa

Respub. si velit, possit maiorem magistratibus au-

ctoritatem dare, vel per se leges ferre, siue repu-

gnantibus magistratibus, si potestate legislatiua

non se abdicauit, siue consentientibus, si se abdica-

uit in eorum fauorem, vnde aliquæ Resp. sine le-

gibus Domini vixerunt, temporalibus magistra-

tuum præceptis contentæ: ait namque Iustinus 1.

hist. olim populos sine vllis legibus solo principum arbi-



trio gubernari solitos, & Liuius lib. 3. ait, Romanam

Rempub. ad annos trecentos sine legibus gubernatam.

Qua de re plura sectione 5.

  Dico tertiò, hæc potestas legislatiua à Deo est21

sufficienter, per solam voluntatem producendi3. Conclusio.|Potestas legis-|latiua à Deo|est.

communitatem, in qua ex natura rei residet im-

mediatè, & non mediis aliis hominibus pote-

stas legislatiua. Hæc est contra aliquos asseren-Opinio quo-|rundam.

tes, hanc potestatem in nulla esse humana com-

munitate, nisi ex commissione diuina, vel com-

municatione suæ potestatis formalis, quam for-

maliter, & explicitè voluerit hominibus com-

municare, supposito, per modũ dispositionis ma-

terialis, quòd illi propria voluntate communita-

tem cōstituant: per hoc enim efficiunt subiectum

capax huius potestatis, quod est cōmunitas. Deus

autem tribuit quasi formam, scilicet, hanc pote-

statem moralem: quod indicari putant à Caietano

tom. 1. op. 2. de potestate Papæ parte 2. ca. 10. ad 2.

Cōfirmat Couarruuias in pract. c. 1. Victoria rele-

ctione de hac potestare Soto. 1. iust. q. 1. art. 3. &

suadent; quia supposita in hominibus voluntate

conueniendi in eadem communitate politica, non

est in eorum potestate impedire hanc iurisdictio-

nem: ergo signum est, proximè non prouenire ex

corum voluntatibus, quasi ex propria causa effi-

cienti: sicut in matrimonio rectè colligimus, vi-

rum esse caput mulieris ex dono auctoris naturæ,

& non ex voluntate vxoris: quia licèt ipsi vellent

hanc superioritatem impedire, non possent. Con-

firmatur primò ex Rom. 13. non est potestas, nisi à



Deo, quæ autem sunt à Deo, ordinata sunt, vel vt ha-

bent aliqua manuscripta, & textus Græcus, ac Sy-

riacus, quæ autem sunt potestates, à Deo ordinatæ sunt:

& qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit, & 1.

Petri 2. subiecti estote omni humanæ creaturæ propter



Deum, id est, quia potestatem accipit à Deo, siue

Regi quasi præcellenti, &c. & Prouer. 8. per me Reges

regnant, &c. & c. ad hoc dist. 9. dicitur, prouisione di-

uinæ dispensationis quosdam esse superiores, & alios in-

feriores, & Danielis 2. & 4. & Isa. 44. in fine & 45. in

principio, Deus regnare dicitur, & Ioan. 19. non ha-



beres potestatem aduersum me vllam, nisi tibi datum

esset desuper; ergo est immediatè à Deo; quia à nullo

immediatius est. Confirmatur 2. quia hæc potestasPotestas poli-|tica habet plu|res actus qui|humanam fa|cultatem vi-|dentur exce-|dere.

habet plures actus, qui videntur excedere huma-

nam facultatem, prout est in singulis hominibus:

ergo signum est, non esse ab ipsis: sed à Deo. Pri-

mus actus est punitio malefactorum etiam vsque

ad mortem: nam cùm solus Deus sit Dominus vi-

tæ, solus ille videtur posse hanc potestatem dare:

vnde Augustinus de natura boni ca. 32. nocentium

potestas, non est nisi à Deo, & fortè ob eandem cau-

sam potestas gladij ponitur tamquam signũ meri

im perij. l. imperium. ff. de iurisd. omn. iudi. Secun-

dus est obligari in cōscientia: quod maximè vide-

tur pertinere ad diuinam potestatem. Tertius est

vindicare iniurias singulorum: cùm alioqui scri-<-P>@@



<-P>ptum sit, Deut. 32. & Eccle. 28. mihi vindictam & ego

retribuam. Ergo hęc potestas est diuina: alioqui po-

tuissent homines alium modũ vindicandi iniurias

vsurpare: quod falsum est: quia quiuis alius mo-

dus iniustus est.

  Alij dicunt, sententiam hanc sine dubio in hoc22

veram esse, quòd principalis auctor huius potesta-Opinio alio-|rum.

tis est Deus, & quòd ex obligatione iuris naturæ

nascitur: hoc enim probant rationes factæ: con-



currit tamen, inquiunt, humana voluntas ad hanc po-

testatem tribuendam: quia in primis non datur hæc po-

testas, per actionem à creatione distinctam: oporteret

enim per reuelationem de illa constare: quod dici

non potest: datur ergo medio dictamine naturali:

quod Deus sufficienter prouidit humano generi,

& dedit illi omnem potestatem necessariā ad con-

seruationem, & rectam gubernationem suam. De-

inde hæc potestas non ita datur toti communita-

ti, quin à voluntate hominum pendeat in illo, vel

in aliquo alio esse: ergo pendet à voluntatibus ho-

minum, vt eam aliquomodo cōferentibus, & non

tantùm quasi disponentibus materiam. Conse-

quentia declaratur ex differentia inter hanc & spi-

ritualẽ potestatem: nam, quia potestas PontificumPotestas Pon-|tificum nō da-|tur ab eligen-|tibus ipsum|sed à Christo|ipso.

cum verbi gratia non datur ab hominibus eligen-

tibus eum; sed immediatè à Christo: ideò post-

quam semel data est, non possunt homines illam

auferre, nec absolutè modum regiminis illius im-

mutare, nec designare collegium, cui potestas illa

conferatur: totum autem contrarium est in præ-

senti potestate: ergo habet maiorem dependen-

tiam à voluntatibus hominum.

  Vnde primò inferunt isti, quòd, quamuis hæc

potestas absolutè sit de iure naturæ: tamen deter-

minatio eius ad certũ modum regiminis est ab ar-

bitrio humano; nam licèt meliùs gubernationis

genus sit monarchicum: tamẽ eligere possunt ari-

stocraticum, vel Democraticum, vel aliud ex his

mixtum: & ita constat experientia, magnam esse

in hoc varietatem: nam alicubi est monarchia, &

rarò est simplex: supposita enim fragilitate, igno-

rantia, & malitia hominum, regulariter expedit

aliquid admiscere ex populari gubernatione, quæ

etiam est maior, vel minor iuxta varias consuetu-

dines & iudicia hominum: pendet ergo tota hæc

res ex humano consilio, & arbitrio. Vnde sub in-

ferunt isti primò: quod singuli homines ex natura

rei habent partialiter virtutem ad conferendum

hanc potestatem: eo autem ipso, quòd volunt ef-

ficere, & efficiunt vnam communitatem perfe-

ctam, resultat in tota illa hæc potestas: ius autem

naturæ non obligat determinatè, vel vt per totam

communitatem mediatè exerceatur, vel vt in ipsa

semper maneat: imò quia moraliter difficillimum

esset ita fieri, esset enim infinita confusio, & mo-

ra, si suffragiis omnium leges essent condendæ:

ideò statim determinatur hæc potestas ab homi-

nibus ad aliquem ex prædictis modis gubernatio-

nis: quia non possunt alij excogitari.

  Secundò inferunt, potestatem ciuilem, quæPotestas ciui-|lis quæ est in|Regibus, è po-|pulo manauit.

nunc est in regibus, & principibus, à populo, vel

communitate proximè, vel remotè manasse, nec

potuisse aliter haberi. Est cōmunis Iurisperitorum

l. 1. ff. de consti. princip. & l. 2. ff. de orig. iuris. ex

quibus iuribus colligitur. Idem docent Panormi-

tanus & alij, c. per venerabilem, qui filij sint legit.

D. Thomas. q. 90. ar. 3. & q. 97. art. 3. ad 3. Caieta-

nus opus. cit. de potestate Papæ, parte 2. c. 2. & 10.<-P>

@@0@

@@1@Disput. VII. Sectio II. 117

<-P>Sotus. 1. iusti. q. 1. art. 3. Cardinalis Bellarminus 3.

de laicis. c. 6. Valentia hîc, disput, 6. q. 1. pun. 2. §. 2.

diximus. Molina de iusti. tract. 2. disput. 23. Victo-

ria relect. de potestate ciuili num. 7. & relect. 1. de

potest. Ecclesiæ, q. 3. nu. 2. & alij omnes. Probatur:

quia hæc potestas ex natura rei est immediatè in

communitate: ergo, vt incipiat esse in aliqua per-

sona, necesse est, vt ei à communitate tribuatur.

Hæc illi.

  Vterque modus dicendi deficiens est, quatenus23

generatim putat, hāc potestatem in se ipsa depen-Opinio aucto-|tis.

denter aliquomodò à voluntate humana incipere

in communitate ipsa: iam enim diximus indepen-

denter à voluntate humana esse in toto humano

genere, saltem quamdiu noluerit eam à se abdica-

re, & in particulares homines, vel Resp. aut com-Hæc potestas|est independẽ-|ter in toto hu-|mano genere,|donec trans-|seratur in ho-|mines parti-|culares.

munitates transferre, eandémque esse immediatè

in omnibus habentibus simul domicilia, ita vt le-

ges statim ferre possint pro se, & omnibus succe-

dẽtibus in domicilio, aut alia ratione ibi commo-

rantibus, quamuis liberum sit cuique eximere se

ab his legibus, vel non constituendo ibi domici-

lium, vel constitutum à se, vel à suis aliò transfe-

rendo: eandémque immediatè esse in qualibet alia

communitate, & collegio, quantùm ad hoc, quod

est seipsos ligare, nulla alia media voluntate, licet

alios obligare non possint, nisi media voluntate

ingrediendi in eam communitatem, per volunta-

tem subiiciendi se legibus futuris ipsius, sicut alij,

qui iam sunt partes communitatis: & ideò aliquo-

modò verum est in his duabus communitatibus,

quòd potestas hæc dependenter aliquomodò à

voluntate humana sit in ipsis, & in tertia reuerà

singulæ personæ formaliter dant aliis potestatem

obligandi ipsas, vt veræ causæ efficientes morales:

potestatem verò obligandi se habent ex ipsa natu-

ra: imò ea vtuntur ex ipso ingressu, volendo se

obligare ad id, ad quod se alij obligauerunt, sub

conditione, quòd illi ad idem maneant obligati: in

prima communitate totius humani generis, om-

ninò independenter est potestas hæc quoad fieri,

licet non quoad conseruari, si possunt, vt apparet,

hanc potestatem à se abdicare. Verùm est tamen,

quod secundus modus dicit hanc potestatem non

esse à Deo, quasi ex commissione, & communica-

tione, sed per ipsam voluntatem creandi homi-

nes, & concurrendi ad ipsorum actus: nam ex ipsa

natura sola, vel mediis quorundam actibus homi-

num resultat necessariò in ipsis communitatibus,

nisi Deus vellet tamquam summus Dominus au-

ferre ab illis potestatem se, & alios obligandi. Et

quòd non sit verè, & propriè ex commissione, seu

communicatione, patet: quia etiam si homines

non essent creati à Deo, vel Deus esset agens de

necessitate naturæ, ac proinde non haberet pote-

statem per se leges ferendi: tamen homines pos-

sent eas ferre, & obligare alios in conscientia, &

nocentes etiam morte punire, & vindicare iniu-Homines pos-|sunt ferre le-|ges per se, &|obligare in cō-|scientia inde-|pendenter à|Deo.

rias singulorum: hoc enim non requirit domi-

nium, nec potestatem commissam propriè à Do-

mino: sed potestatem publicam, & politicam, quæ

ex ipsa natura rei competit communitatibus eo

modo, quo explicatum est, & id intendunt Caie-

tanus, Victoria, Sotus, & Couarruuias citati in pri-

mo modo dicendi: volunt enim esse à Deo, vt au-

ctore naturæ, per creationem, & non per specia-

lem commissionem, & delegationem, propriæ po-

testatis cōmunicatæ formaliter loquendo. Quam-<-P>@@



<-P>uis cùm Deus habeat potestatem ferendi leges, si

per creationem dat hominibus potestatem leges

ferendi, suam potestatem communicat: sed ean-

dem dare: non communicando illam, si per im-

possibile illam non haberet, vnde materialiter &Datio iuris-|dictionis est e-|ius communi-|catio.

per accidens datio iurisdictionis est communica-

tio eius: non verò per se & formaliter. Prædictis

cōsonat Durandus lib. de origine iurisdict. q. 1. di-

cens, non est intelligendum, quòd auctoritas iurisdi-

ctionis, seu regis sæcularis sit à Deo hoc modo, quòd

Deus, cùm creauit humanum genus, commiserit alicui


Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   39   40   41   42   43   44   45   46   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin