Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə31/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   27   28   29   30   31   32   33   34   ...   250

cuntur, aut sunt liberi. Homo etiam potest se ven-Homo potest|se vendere.

dere instit. de iure personali, §. serui autem: in quo

derogari videtur naturali iuri libertatis. Tertiò,

præceptum illud naturale non occidendi, variis

modis ab humana lege limitatum est: lege enim

humana permissum est, furẽ nocturnum, depopu-

latorem agrorum, aut itinerum aggressorem, vel

militiæ desertorem resistentem, propria auctori-

tate occidere, vt liquet ex l. 1. & 2. C. quādo liceat

vnic. sine iudice. Patri etiam ius occidendi adulte-<-P>@@

<-P>rum cum filia, quam in potestate habet, concedi-

tur in l. patri. ff. ad leg. Iuliam de adult. Vide etiam

l. marito. & l. si adulterum. §. Imperator, ff. eodem

tit. & l. qui occidit, ff. ad leg. Aquiliam, & l. grac-

chus, C. ad leg. Iuliam de adulter, in quibus occi-

dendi alios facultas lege humana conceditur.

Quartò ius naturale prohibet auferri alienum: le-

ges autem vsucapionis, & præscriptionis id con-

cedunt. Quo exemplo vtitur glossa dic. l. manu-

missiones. Quintò, iure naturali, depositum red-

dendum est, tamen leges humanæ possunt ex cau-

sa oppositum præcipere: imò & ipsa lex naturalis

interdum id præcipit, aut permittit, vt D. Thomas

fatetur art. 4. Aristoteles 5. eth. cap. 7. Augustinus

Psal. 5. & refertur cap. ne quis 22. quæst. 2. Sextò de

iure naturali sufficit consensus contrahentium ad

matrimonium: at verò iure canonico requiritur

præsentia parochi, & testium: & idem argui pos-

set fieri in aliis contractibus: ergo ius humanum

naturali derogat. Septimò, ius diuinum Euange-

licum, vel etiam naturale est id Matth. 18. vers. 16.

in ore duorum, vel trium testium stet omne verbum: ta-

men abrogatum est lege humana: ad testamentum

enim plures quàm tres testes requiruntur in l. hac

consultissima, & l. sancimus C. de testam. cap. cũ

esses eod. tit. & ad nonnullas causas decidendas in

cap. licet vniuersi de testib. Ergo lex naturalis per

humanam abrogari potest. Octauò, matrimonium

in primo gradu consanguinitatis est prohibitum

iure naturæ: sed si esset necessarium ad propaga-

tionem, vel conseruationem generis humani, vt

initio mundi, non solùm esset licitum, sed etiam

præceptum lege naturali, & præcipi posset lege

positiua. Idem esset de polygamia, hoc est, plurali-

tate vxorum: ergo. Nonò, vota, promissiones, &

iuramenta obligant iure naturæ: eorũ tamen obli-

gatio potest humana auctoritate tolli, seu relaxa-

ri: ergo. Decimò, quia in l. ius ciuile ff. de iust. &

& iur. dicitur, ius ciuile effici cum aliquid additur,

vel detrahitur iuri communi, id est, naturali, &

gentium: vt explicat glossa ibi: ergo humana au-

ctoritate potest derogari iuri naturæ.

  In hac re certum primò est, ius naturæ impro-31

priè variari posse. Primò, per additionem, scilicet1. Conclusio.|Ius naturæ va|riari potest.

legis positiuæ obligantis ad aliquid, ad quod lex

naturæ non obligabat; vel requirentis ad valorem

actus plus quam lex naturæ exigebat. Secundò,

quoad obligationem actualem proximam, muta-

tis circunstantiis obiecti, ita vt lex naturæ præci-

piens, vel prohibens aliquid sub certis circunstan-

tiis, sub aliis præcipiat, prohibeat, concedat, vel

permittat oppositum. Vt Domino communiter

reddendum est depositum, non tamen furioso, qui

ense deposito, si ei reddatur, sit aliquem occisurus

Tertiò, quoad cognitionem: nem lex naturæ, quæ

antea cognoscebatur, potest posteà ignorari, &

è contra. Quartò, quoad suam existentiam: quia

poterant omnes homines priuari vsu rationis: &

tunc non maneret lex in se, quoniam, vt diximus,

consistit in dictamine rationis.

  Secundò certum est, legem naturalem mutari32

non posse quoad vim obligandi, ita vt illam amit-2. Conclusio.

tat. Quod necessarium erat, vt simpliciter mutariLex naturæ|mutari non po|test quoadvim|obligandi.

diceretur, sicut aliæ leges tunc propriè, & simpli-

citer mutari dicũtur, quando vim obligandi amit-

tunt, ita vt etiamsi contingat casus, de quo lo-

quebantur, non obligent actu. At qui legem na-

turalem non esse sic mutabilem humana auctori-<-P>

@@0@

@@1@82 Quæst. XCIV. Tract. XIIII.

<-P>tate, sentit D. Thomas in hac quæst. art. 4. 5. & 6. &

quæst. 100. art. 8. & 2. 2. quæst. 57. art. 2. ad 1. & qu.

66. ar. 2. ad 1. & 4. d. 36. Alensis 3. part. quæst. 27. m.

4. art. 5. §. 5. aliàs memb. 3. art. 2. Sotus 1. iust. quæst.

4. art. 5. lib. 2. quæst. 1. art. 8. lib 4. quæst. 3. art. 1. Na-

uarrus cap. ita quorundam de Iudæ. not. 11. nu. 7.

Couarruuias 4. Decretal. part. 2. cap. 6. §. 9. nu. 2. &

3. & c. quamuis pactum, de pactis par. 2. §. 4. nu. 11.

& reg. peccatum, parte 2. §. 11. à nu. 2. vsque ad 8.

Molina tract. 1. de iust. disp. 4. Caietanus, Cōradus,

Medina, Vasquez, & omnes interpretes, D. Tho-

mas in hac quæst. art. 4. 5. & 6. & quæst. 100. art. 8.

Azor tom. 1. lib. 6. cap. 1. quæst. 2. vsque ad 5. Va-

lentia hîc disp. 7. quæst. 4. punct. 5.

  Aristoteles 5. eth. cap. 7. Cicero 3. de repub. & cũ

eo Lactan. 6. diuin. insti. ca. 8. verba Ciceronis sect.

6. retulimus, vbi alia ad rem præsentem inuenies.

Idem tenet Gloss. cap. cùm tanto de consuetudine,

quæ id probat ex cap. sunt quidam 25. quæst. 1. &

§. his itaque. d. 6. & §. sed naturalia instit. de iure

nat. &c. & ex cap. non debet, de consang. & affinit.

& inde deducet nullam consuetudinem etiam to-

tius mundi præualere posse iuri naturali, ex cap.

flagitia 32. quæst. 7. idem tenet Gratianus d. 5. in

prin. dicens. Naturale ius inter omnia primatum ob-

tinet tempore, & dignitate: cœpit enim ab exordio ra-

tionalis creaturæ, nec variatur tempore, sed immutabile

permanet: & in §. his itaque post cap. 3. d. 6. moralia

ait, mandata ad naturale ius spectant, atque ideo nul-



lam mutabilitatem recepisse mōstrantur. Et infrà, Na-

turale ergo ius ab exordio rationalis creaturæ incipiẽs,

vt supra dictum est, manet immobile. Hoc ipsum do-

cet Turrecremata ad §. nunc autem nu. 5. d. 5. For-

tunius ad l. veluti col. 7. ff. de iust. & iure.

  Sumitur ex Augustino lib. 83. qq. quæst, 31. Na-



tura, inquit, ius est, quod non opinio genuit, sed quædā

innata vis inseruit, vt religionem, pietatem, gratiam,

vindicationem, obseruantiam, veritatem, & ex Greg.

9. cap. fin. de consuetud. vbi ait, Nemo sanæmentisIuri naturali|nulla consue-|tudo derogare|potest.



intelligit, naturali iuri (cuius transgressio periculum sa-

lutis inducit) quacumqne consuetudine, quæ dicenda est

verius in hac parte corruptela, posse aliquatenus dero-

gari, & male aliqui Iurisperiti primę opinionis au-

ctores dicunt, illa verba, cuius transgressio limitare

definitionem Pontificis, ita scilicet vt solùm nulla

consuetudine derogari posset iuri naturæ, cuius

transgressio periculum salutis inducat, secus aliis

iuribus naturæ. Cùm tamen verba Pontificis per

parenthesim ponantur, rationémque vniuersalis

definitionis reddant, quia scilicet semper violatio

iuris naturæ periculum animæ inducit. Sicut etiā

verba in sequenti parenthesi posita rationem red-

dunt, cur talis consuetudo seruanda non sit, nimi-

rum, quia potius est corruptela. Nec in re dissen-

tiunt Panormitanus, & alij initio citati: nam cùm

dicunt consuetudinem iuri naturali contrariam

aliquando valere, non loquuntur de iure naturali

vetante, sed permittente, vt ius naturæ permitte-

bat libertatem, & communitatem bonorum: sed

ius gentium introduxit seruitutem, & rerum diui-

sionem, sic D. Thomas art. 5. ad. 3. communis agro-

rum possessio, & libertas appellatur de iure natu-

rali. Impropriè tamen lex, vel consuetudo indu-

cens id, quod lege naturæ vetitum non est, iuri

naturæ contraria dicitur.33

  Deinde probatur conclusio, quia inferior nonInferior legi|superioris de-|rogare non po-|test.

potest derogare legi Superioris. Sed lex naturæ est

lex Dei, qui est superior omni creatura: ergo lex<-P>@@



<-P>humana non potest legi naturæ derogare: maior

patet ex Vrbano Papa, cap. sunt quidam 25. q. 1. &

ex multis addictis disp. 1. Item tota vis obligandi

in lege naturali, prouenit à veritate propositionũ,

vt numquam est mẽtiendum, numquam peieran-

dum, numquam Deus odio habendus: quamdiu

enim veræ sint istæ propositiones & ab homini-

bus cognitæ, tamdiu eos obligabunt, sed lex hu-

mana non potest mutare veritatem propositionũ:

ergo nec legi naturæ auferre vim obligandi, quæ

ratio etiam in Deo procedit, vt posteà videbimus.

Præterea lex naturæ est, per quam Principes gu-Principes in|lege naturæ|dispensare nō|possunt.

bernare, & gubernari debent: in qua si possent di-

spensare, aut eam tollere, & abrogare, ab illa pos-

sent se eximere: sicut alios, & ita quiduis eis lice-

ret: & similiter si subditos possent eximere à lege

naturæ, possent facere, vt nulla lege tenerentur,

quod esset absurdissimũ, imò im plicatorium: quia

si illi essent Principes, subditi tenerẽtur eis parere,

& ipsi subditis prospicere & bono publico vtilia

illis iniungere, & imperare: ergo debent esse ali-

quæ regulæ & leges immotæ, iuxta quas auctori-

tas humana procedat, quas Resp. & Principes in

quos Resp. transtulit potestatem, seruare tenean-

tur. Hinc Scriptura appellare solet legem diuinā,

sub qua naturalis etiam continetur, fœdus sempi-

ternum. Isaiæ 24. Transgressi sunt leges, mutauerunt

ius, dissipauerunt fœdus sempiternum. Quod D. Tho-

mas quæst. 100. art. 8. ait præcipuè intelligendum

de præceptis decalogi. Vnde etiam Augustinus de

vera religione cap. 31. affirmat, debere cōditoremPrincipes legẽ|æternam de-|bent cōsulere,|quando leges|cōdituri sunt.

legum humanatum, si vit bonus, & sapiens est,

consulere legem æternā, scilicet, in naturali, quam

intra se habet, vt secundum eius incommutabiles

regulas, quid sit pro tempore iubendum, vetan-

dumq́ue decernat. Nec mirùm, quia Respubl. non

omninò absolutam, sed limitatam habebat pote-

statem sanciendi leges, ergo limitatam transtulit

in principem, nimirum restrictam ad conceden-

dum, vel præcipiendum, quod diuina lege natura-

li vel positiua vetitum non fuerit, & ideo Bernar-

dus lib. de præcept. & dispens. non longè ab initio

docet, hominem nullo modo posse dispensare in

præceptis decalogi etiam secundæ tabulæ: & Pau-

lus Iuriscons. l. ius palam, ff. de iustitia & iure: Id



quod semper bonum & æquum est, ius dicitur, vt est ius

naturale, & Dionysius Tyrannus auctore Plutar-

cho in Solone, dixit; Ciuitatis leges abrogari, naturæ

verò leges cogi nullo modo posse: & Cicero 3. de offic.

hæc verba de deposito habet. Multa quæ honesta



natura videntur esse, temporibus sunt inhonesta: & 2. de

legib. lex, inquit, illa, scilicet naturalis, cuius vim ex-



plicaui, neque tolli, neque abrogari potest: & 3. de Rep.

Huic legi nec propagari fas est, nec derogari ex hac ali-

quid licet, nec tota abrogari potest. Nec verò aut per se-

natum, aut per populum solui hac lege possumus. Nec

erit alia lex Romæ, alia Athenis, alia nunc, alia post-

hac: sed omnes gentes, & omni tempore, vna lex & sem-

piterna & immutabilis continebit: Hactenus Cicero,

vt refert Couar. 2. 4. cap. 6. §. 9. num. 3. ex Lactan. 6.

diuin. instit. cap. 8. nam libri Ciceronis de Repub.

non extant præter quoddam sexti libri fragmen-

tum, quod somnium Scipionis nuncupatur. Vbi

verbum propagandi extensionem significare vi-

detur, quia nimirùm lex naturæ, vt non potest de-

crementum, vel diminutionem recipere, ita nec

incrementum, extensionem, vel additionem. Pro-

pagare namque propriè est, vitā vetulam suppri-<-P>

@@0@

@@1@Disput. V. Sectio VII. 83



<-P>mere, vt ex vna plures fiant, vt ex Latinæ linguæ

Thesauro perspicuum est. Alij tamen in Cicerone

legunt, nec abrogari fas est, sic tamen otiosum es-

set quod posteà Cicero scripsit, neque tolli, neque

abrogari potest.

  Vbi animaduertendum est, abrogari legem esse34

alia lege rogata tolli. Vnde Modestinus l. deroga-Derogari &|abrogari quo-|modo differāt.

tur 102. ff. de verborum signific. derogatur, inquit,



legi, aut abrogatur, derogatur legi, cũ pars detrahitur,

abrogatur legi, cùm prorsus tollitur: idem ait Seruius

apud Calepinũ verbo, abrogo, ex quo, & ex The-

sauro Ciceronis constat, Latinè dici, & abrogare

legi, & abrogare legem. Idem docet Nizolius. Alij

legunt in Cicerone, nec promulgari fas est, quod

sic potest explicari, vt nefas sit, promulgari legem

naturæ in tribus nundinis, vt si placuerit populo

recipiatur, quemadmodum aliæ leges promulgari

apud Romanos solebant: nam lex hęc non pendet

à populi consensu, & acceptatione. Nec obstat

quod obiiciet Thesaurus, se numquam in Cicero-

ne legisse, aut alio, verbum promulgo, iunctum

casui dandi. Nam ordinanda est sententia Cicero-

nis in hunc modum: nec fas est huic legi, promul-

gari: aut dic apud Romanos vsum fuisse iungendi

verbo promulgo casum dandi, vt ex hoc loco Ci-

ceronis colligitur.

  Ad primum argumentum de rerum diuisione35

Sotus 4. dist. 15. quæst. 2. & Gabriel quæst. 2. dicuntAd primum|argumentum.

ante peccatum fuisse præceptum, vt omnia bona

essent communia: post peccatum verò nō, & ideo

rerum diuisionem non esse contra ius naturæ: sed

contrà, quia præceptum positiuum gratis asserere-

tur, imò & naturale: salua enim morum honestate

possent homines in illo statu res aliquas, præser-

tim mobiles & ad ordinarium vsum necessarias

inter se diuidere quantũ ad proprietatem. Quam-

uis autem poneretur præceptum naturale com-

munitatis rerum, pro illo statu non esset dicendũ,

id fuisse verè & propriè, & quoad vim obligandi

mutatum, sed cessasse circumstantias, sub quibus

actu obligabat, quę si redirent, iterum obligarent.

Veritas tamen est, pro tunc non fuisse absolutèRerum diui-|sio in statu na|turæ integræ,|nec præcepta,|nec prohibita,|sed permissa.

præceptam nec prohibitam rerum diuisionem:

sed permissam: ac proinde non fuisse cōtra vllum

naturale ius, vel præceptum, sed præter illud, &

additam ad illud per homines, qui facultate vten-

tes communi consensu proprio, vel gubernatorũ

potuerunt bona illa inter se diuidere, vel faculta-

tem singulis dare appropriandi res certa aliqua

ratione, & modo, quam appropriationem fieri si-

ne communi consensu lex naturæ prohibebat, &

ita quodammodo, & secundum quid erat tũc pro-

hibita rerum diuisio, seu appropriatio; sumitur ex

D. Thoma quæst. 94. art. 5. ad. 3. Valentia disp. 7.

quæst. 4. puncto 5. dicto 1. Azor. illa quæst. 2. Alen-

si suprà. Sic etiam libertas erat de iure naturæLibertas erat|de iure natu-|ræ negatiuè.

negatiuè, quia natuta non induxit seruitutem:

imò prohibuit aliquos esse seruos, nisi propria

voluntate, vel captiuantium in bello iusto, vel alia

legitima ratione mancipia aliorum fierent. Vnde

bene Fortunius Garsia dicta. l. manumissiones nu.

8. docuit rerum communitatem, & personarum

libertatem plusquam negatiuè fuisse de iure natu-

ræ, alioqui non magis fuisset de iure naturæ, quā

diuisio, & seruitutes: has enim non præcipiebat

lex naturæ, sicut neque illas prohibebat. Et certè

nisi fuisset tunc aliqua prohibitio appropriatio-

nis, & seruitutis, quilibet posset tunc res quas-<-P>@@

<-P>libet sine aliorum consensu sibi appropriare, &

cæteris hominibus vt mancipiis vti: & à for-

tiori Reges, & alij principes possent pro suo arbi-

trio dominia rerum sibi vsurpare, vel aliis dare, &

homines in seruitutem redigere, vt insinuāt Glos-

sa cap. per principalem verbo ad nos 9. quæst. 3.

Angel. l. item si verberibus §. 1. ff. de rei vẽdi. quos

in simili reiiciunt Sotus 4. iust. quæst. 4. art. 1. & 2.

Couarruuias 3. vari. cap. 6. Pinellus rubri. de rescin.

vend. p. 1. cap. 1. nu. 24. & sequent. Si obiicias, quia

seruitus est contra naturā l. libertas ff. de statu ho-

mini. Sed est licita: ergo lege vel auctoritate hu-

mana potest derogari legi naturæ, quod argumen-

tum sumi etiam potest ex §. ius autẽ gentium, Inst.

de iure nat. & ex §. seruus, inst de iure personarum.

  Respondeo, seruitutem inductam sine sufficiẽtiSeruitus in-|ducta sine suf|sicienti causa|est contra ius|naturæ.

causa, esse contra ius naturæ, non verò cum causa.

Quamuis hæc etiam sit contra naturam, id est, cō-

tra statum, quem auctor naturæ à principio cōtu-

lit hominibus, & contra vehementem naturæ in-

clinationem, & contra id quod natura haberet, si

in sua integritate permansisset: sicut esse vestitum

est cōtra naturam, quia nudi nati sumus, nudi ma-

neremus, nisi peccatum obstitisset. Vide D. Tho-

mam hîc art. 5. ad. 3. & 4. d. 36. quæst. vn. art. 1. ad. 2.

Nauarrum cap. ita quorundam de Iudæis notab.

11. nu. 7. Molinam tract. 1. de iust. disp. 4. & tract. 2.

disp. 32. in fine, Sotum 4. iust. quæst. 2. art. 2. & lib. 1.

quæst. 4. art. 3. Couarruuiam regu. peccatum parte

2. §. 11. n. 6. Aragonem 2. 2. quæst. 62. tract. de do-

minio fol. 137. & quæ nos diximus in præsenti

tract. disp. 2. sect. 5. quibus cōsonat Augustinus 19.

ciuit. cap. 15. dicens conditio seruitutis iure intelligi-

tur imposita peccatori: nomen itaque istud culpa meruit,

non natura. Et infrà, Nullus autẽ natura, in qua prius

Deus hominem condidit, seruus est hominis, &c

  Ex quibus patet solutio 2. argumenti, & falsitas36

doctrinę Accursij in l. manumissiones ff. de iust. &

iu. verbo datio, vbi ait, in manumissione non tam da-



ri libertatem, quàm detegi: quia libertas iure naturæ

cuique competit. Nam reuera libertas multis rationi-

bus amittitur, & postea redditur. Adde, quòd Accur-

sius statim sibi aduersatur, verbo nascerentur, ait

enim in hac re iure gentium iuri naturæ esse derogatũ,

licet in totum, seu in genere ius naturæ immutabile sit.

  Tertium argumentum continet illam difficul-37

tatem, an liceat publicis magistratibus, aut RegiAn liceat ma|gistratui ad|sceleratos oc-|cidendos facul|tatem dare.

ad sceleratos occidendos facultatem aliis cōferre,

de quo rectè Nauarra. 2. de rest. ca. 3. part. 2. dub. 8.

vbi primùm definit publicos latrones, vel occul-

tos maleficos, à quibus damna Reip. vel priuatis

ciuibus imminent, vel impendent, posse priuata

etiam auctoritate à quocunque occidi, siue ante,

siue post sentẽtiam latam, quia cùm eiusmodi ho-

mines sint Reip. vel ciuium aggressores, mors illis

inflicta, defensio innocentium est. Leges ergo illę,

quæ facultatem concedunt occidendi nocturnum

furem, vel depopulatorem agrorum, aut itinerum

aggressorem, vel militiæ desertorem resistentem,

iustę sunt, quia solùm explicant ius naturale, quod

ad se vel alios defendendos quisque habet, nec

sunt contralegem naturæ: cùm ea non vetet ho-

micidium, quod sit in defensionem cum modera-

mine, &c. nec quod fit auctoritate publica, de quo

Nauarra supra cap. 3. p. 1. nu. 11. & 12.

  Aliæ verò leges humanæ in argumento com-

memoratæ, etsi homicidium permittant: non ta-

men approbant, & vniuersè dicimus non licere<-P>

@@0@

@@1@84 Quæst. XCIV. Tract. XIV.



<-P>magistratibus, aut regi facultatem concedere vni-Non licet ma|gistratibus fa|cultatem occi-|dendi concede|re vnicuique|malesicos, quos|non citauit.

cuique ad maleficos occidendos, quos nec citauit,

nec audiuit, nec testibus, aut propria eorum con-

fessione conuicit; est enim iure naturali definitũ,

vt nemini ius defensionis tollatur, & vt nemo ni-

si conuictus de crimine puniatur, vnde Gregorius

Papa cap. 1. de caus. possess nec nos contra inaudi-

tam partẽ possumus aliquid definire, & in Clem.

pastoralis §. cæterum de sent. & re iud. Clemens

V. ait, Cæterũ defectus suppletio circa processus adhibita



supradictos, non tantùm valet ad iustificationem ipsorũ,

& sententiæ supra dictæ, quantùm ad eorum sugillatio-

nem, & notam, cùm nullam super præmissis potestatem

haberet Imperator in Regem sibi alias, quàm, vt præfer-

tur, non subditum, non citatum legitimè, aut remissum,

& extra districtum ipsius continuè ac notoriè consisten-

tem. Nec prædicta suppletio circa subditũ, etiā ad ea po-

tuisset de ratione deferri, per quæ de crimine præser-

tim sic grauidelat, defensionis (quæ à iure prouenit



naturali) facultas adimi valuisset, de qua re vide Vl-

daricum, Zasium l. 2. §. eodem tempore ff. de origi.

iur. Baldum l. fin. C. de legat. cùm verò sententia

lata est in maleficum, seruatis iuris naturalis de-

cretis, existimat Nauarra suprà 2. par. dub. 8. n. 218.


Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   27   28   29   30   31   32   33   34   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin