Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə4/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   2   3   4   5   6   7   8   9   ...   250

que: sunt etiam qui dicāt, leges Græcè νόμος dictas,

quia harmoniā & cōcensum musicũ significat, quo

leges olim ferebantur, vel memoriæ mādabantur,

vnde Arist. sect. 19. problem. 28. ait, Cur leges pleræ



cantilenæ appellantur? an quòd homines priusquàm lite-

ras scirent, leges cantabant, ne eas obliuioni mandarent:<-P>


@@0@

@@1@Disput. I. Sectio IIII. 5



<-P>quod etiam in nostra ætate Agathyrsis in mare est. An-

dreas etiā ab Exea rub. de const. in fine notat, quòd

veteres priusquam litteras scirent, leges cantabant,

ne eas obliuioni darẽt, vt inquit Rhodiginus lib. 9.

lect. antiq. c. 8. ea fortassis ratione etiam Dauid di-

cebat: Cantabiles mihi erāt iustificationes tuæ in loco pe-Psal. 118.|Chaldaicè vn|de nomen ha-|beat.



regrinationis meæ. Chaldæis lex ‎‏הוררתא‏‎ huraretha vo-

catur à verbo, ‎‏הור‏‎ hur, quod significat illuminare: nā

lex illuminat, vt diximus, & colligitur ex Isai. 51.

Lex à me exiet, & iudicium meum in lucem populorum

requiescet.

  Hebraicè lex appellatur ‎‏תורה‏‎ Torah, seu Thorah,10

id est, doctrina, institutio, & præscriptio, à verbo ‎‏ירא‏‎Hæbraicè cur|lex dicatur|‎‏תורה‏‎ thorah.

iarah, quod est docere, dirigere, & ordinare. Valen-

tia disp. 7. q. 1. punct. 1. Genebrar. Ps. 22. versu 1. Ra-

tio verò esse videtur: quia lex dirigit, & quod rectũ

est, præscribit. Vnde Hispanicè leges derechos, vocā-

tur, vt obseruauit Salazar ratiocin. 1. in symbolum

fidei c. 4. quo etiam loco ait, parum ab hac legis si-

gnificatione discedere, qui ‎‏תורה‏‎ thorah, à verbo,

‎‏תור‏‎ thur, vt disponere, & in ordinẽ redigere, signi-

ficat, deducunt. Qua in re Pineda Iob 22. vers. 22.

num. 3. dicit, aliquos deducere à verbo, ‎‏ירא‏‎ iarah,

quod significat pluere, irrigare, perfundere: quare

commune ac ferè idem est nomen pluuię, doctoris,

ac legislatoris. Vnde Isa. 30. Non faciet auolare à te vl-

tra doctorem tuum, ex Hebræo legitur, Nō elongabit à

te pluuiam, plura in huius rei confirmatione adducit

Pineda ibi, quibus addere possumus id Ps. 83. Etenim



benedictionem dabit legislator, id est, abundantiam &

copiam doctrinæ, velut imbrem: Hebraicè, inducet



doctor: quia qui legem Dei alios docet, multas sibi &Legem Dei|docens multas|sibi acquirit|benedictiones.

illis benedictiones acquirit: dabit, id est, proferet,

edet, profundet; interpretatur Genebrardus.

  Numero autem 2. retulerat Pineda deducentes

nomen, ‎‏תורה‏‎ thorah à ‎‏תור‏‎ thor, quod est explora-Lex Hebraicè|cur ab Hebræo|‎‏תור‏‎ thor de-|ducatur.

re, aut circumquaque lustrare, & obsidere; quia lex

vniuersa est diligenter exploranda, & vndequaque

custodienda & obseruāda: nam, Qui offendit in vno,



factus est omnium reus, Iacob. 2. quod Salmeron to. 1.

prologom. 9. c. 25. & tom. 16. disp. 3. in epist. Iacobi,

intelligit, non formaliter, sed causaliter, quia vnius

præcepti violatio reddit hominem promptum ad

cætera violanda. Aliam expositionem adducit ibi

Salmeron ex Greg. 19. moral. c. 16. nam qui in vno

peccat, mortificat omnia merita præterita, efficít-

que, vt nullum eius opus pręsens sit ei meritorium.

Vnde Eccles. 9. Qui in vno peccat, multa bona perdet.

Priori expositioni concinit Arist. 5. polit. c. 7. dicens,



Quādo aliqui amittunt aliquid ex his, quæ ad Rempub.

pertinent, ac deinde aliud paulò maiùs, faciliùs mouent,

quousque totam moueant Reip. formā. Quod exemplo

Reip. Thuriorum confirmat. Tota ergo lex medi-

tanda & custodienda est: vnde de iusto dicitur in

Psal. 1. In lege Domini voluntas eius (vel vt Hebraicè

habetur voluptas eius) & in lege eius meditabitur die

ac nocte.

------------------------------------------------------------



SECTIO IIII.

De variis acceptionibus legis.



LEx primò sumitur pro quacumque11

regula præscribente modum aliquemLex quot mo-|dis sumatur.

operandi, cum quadam necessitate, vt

ad finem aliquem perueniatur, & vi-

tium, pœna, aut incōmodum aliquod

vitetur. Hanc legis acceptionem tradit D. Tho. hac

q. 90. art. 1. dicens, Legem esse quamdam regulam, &

mẽsuram; fecundùm quam ducitur aliquis ad agendum,<-P>@@

<-P>vel ab agendo retrahitur. Quæ acceptio valde lata, &

generalis est: Sic enim lex locum habebit in creatu-

ris irrationalibus: in quibus tamen non est lex pro-Irrationalia|cur legi subie-|cta sint.

priè; sed metaphoricè diuina virtus, vel inclinatio

naturalis necessitatem illis imponens, vocatur lex.

Prouerb. 8. Quando certa lege & gyro vallabat abyssos,

& infrà, Legem ponebat aquis, ne transirent fines suos.

Iob 28. Quādo ponebat pluuiis legem, & c. 38. Quis po-



suit mensuram eius, si nosti? & infrà: Quis conclusit ostiis

mare? circumdedi illud terminis meis, & posui vectem

& ostia, & dixi; Hucusque venies, & non procedes am-

pliùs, & hîc confringes tumentes fluctus tuos. Vbi Pine-

da ait, terminos Dei vocari leges & statuta Dei, in-

tra quorum limites res continentur: quod confir-

mat id Psal. 148. Statuit ea in æternum: præceptum po-



suit, & non præteribit; & Psal. 103. Terminum posuisti,

quem non transgredientur. Iuxta hanc etiam signifi-

cationem naturalis inclinatio appetitus sentientis,Appetitus næ|turalis lex di-|citur.

lex vocatur. Rom. 7. Sentio aliam legem in membris

meis repugnantem legimentis meæ. Vnde Augustinus

quæst. 1. ad Simplicianum ait: Legem appellat Paulus



in membris suis, onus ipsum mortalitatis, in quo ingemis-

cimus grauati; per quod etiam fit sæpe vt inuitè delectet,

quod non licet: quam sarcinam prementem & vrgentem

ideo legem appellat Apostolus, quia iure supplicij iudicio

diuino tributa, imposita est ab eo quì præmonuit hominẽ

dicens, Qua die māducaueritis, morte moriemini, & hoc

lex repugnat legi mẽtis dicẽti, Nō cōcupisces. In qui-

bus verbis Augustinus insinuat aliā rationem: pro-Fomes cur lex|dicatur.

pter quam fomes dicatur lex; nimirum, quia est ef-

fectus, & pœna legis vindicatiuę, quia Deus in pœ-

nam peccati abstulit originalem iustitiam, qua

sublata. consecutum est vt concupiscentia maneret

inordinata, legisq́ue mẽtis repugnaret. Sic explicat

D. Thomas hac q. 90. art. 1. ad primum, & q. 91. art.

6. iuxta quod lex hæc, diuina, dici posset, sed in En-

chitidio Concilij Coloniensis in explicatione De-

calogi, §. lex denique, lex diabolica, & lex peccati

appellatur: quia à peccato, quod suggestione dia-

boli commissum est, emanauit.

  Neque mirum, si fomes, qui est obiectum, & ef-

fectus diuinæ legis vindicatiuæ, appellatur lex: nam

effectus & obiectum solet nomen causæ sumere,

ideo opus legis appellatur lex, Rom. 2. Non audito-



res tantùm: sed factores legis iustificabuntur. & Ioan. 7.

Moyses dedit vobis legem, & nemo ex vobis facit legem.

Quamuis his locis nomine legis ipsum præceptum

intelligi possit: & lex fieri dicitur, quando seruatur

& impletur, & quando fit, quod ea imperatur. De

hac lege vide disp. 2. sect. vlt.

  Iuxta eandem legis acceptionem regulæ, & prę-Regula &|præcepta cu-|iuslibet artis|leges nominā-|tur.

cepta cuiuslibet artis leges dicuntur, vt regulæ cō-

gruè loquendi appellantur leges Grammaticæ: si-

militer leges mercaturæ, poësis, & aliarum artium,

vt notauit D. Thomas q. 91. art. 6. Hinc apud Colu-

mellam lex oleæ legendæ, lex oleæ faciendæ, lex vi-

ni pendentis: sic etiam Plato in Minoë triplicem

constituit legem: naturæ, id est, naturalium agen-

tium, artis, & morum, & omnes præceptiones ar-

tium, leges appellat: & Cicero 3. de oratore: Hanc

ad legem formanda oratio erit, & Iuuenalis satyra 7.

  Sic ingens rerum numerus iubet, atque operum lex.

  Sicut tamen rectitudo artis non denominat ho-

minem simpliciter rectum & bonum, sed secũdùm

quid, ita lex artis non est lex simpliciter, sed secun-

dùm quid.

  Secundò accipitur lex pro conditione, vt in cō-Lex pro con-|ditione sumi-|tur.

tractibus passim dicitur, Ea lege & conditione. Sic

Cicero Tuscul. 3. Ea lege esse nos natos, vt nemo in per-<-P>

@@0@

@@1@6 Quæst. XC. Tract. XIIII.

<-P>petuum possit expers esse mali: sic accipitur lex, l. in le-

ge. l. hac lege, l. cum in lege, ff. de contrahenda

emptione. Hinc contractus ipse, lex dicitur, l. si do-

minus. 8. ff. de præscriptis verbis, & legem locatio-

nis Paulus dixit, l. si in lege. 24. ff. locati, & Varro 2.

de re rustica cap. 3. In lege locationis fundi accipi solet,



&c. & cap. 11. In emptionibus iure vtimur eo, quod lex

præscripsit: in ea enim alij plura, alij pauciora excipiunt.

& in edicto de superficiis l. 1. Vti ea lege locationis siue



conductionis. Vide etiam l. 6. ff. communia prædio-

rum, & Iustinian. §. vltimo de locato & conducto,

ait: Conductor omnia secundùm legem conductionis face-

re debet, & si quid in lege prætermissum fuerit, id ex bo-

no & æquo præstare. Vide alia apud Paradulphum in

lexico iuris verbo, lex.

  Tertiò accipitur, lex, pro præcepto Superioris,13

etiam si sit iniquum, & inutile, aut alia ratione nonLex pro præ-|cepto Superio-|ris siue iustum|siue iniustum|sit sumitur.

obligans: quæ acceptio lata etiam & impropria est,

quamuis enim latè leges iniquæ; & quas non tene-

mur sequi, dicantur leges, vt Isaiæ 10. Væ qui con-

dunt leges iniquas. & Aristotel. 5. ethicor. cap. 1. Lex

alia iubet, alia vetat, rectè quidem ea, quæ rectè posita est,

deterius autem ea, quæ inconsultè, vel, vt alij vertunt,

quæ tumultuariè, est exarata: tamen simpliciter so-

la lex iusta, & quam sequi tenemur, est lex: ideo D.

Thomas artic. 1. ad tertium, & quæstione 96. art. 4.

& Adrianus libr. 6. artic. 1. dicunt, præceptum de re

turpi, seu iniustum non esse legem sed iniquitatem:

& Augustinus 1. de libero arbitrio cap. 5. Lex, in-

quit, mihi non videtur, quæ iusta non fuerit: idem ait,

19. ciuit. cap. 21. Cicero 1. de legibus ait, In ipso no-

mine legis interpretando, inesse vim & sententiam iusti,

& iuris colendi. & 2. de legibus ait, Eos, qui leges iniu-Lex iniusta|non est lex.

stas condidere, quiduis potiùs tulisse, quàm leges. Huius-

modi sunt leges mundi, leges duelli, & similes,

quas non esse propriè leges, confirmat Castro 1. de

lege, cap. 1. quia lex est species iuris, cap. ius genera-

le, distinct. 1. ius autem esse nequit, quod iniustum

est. Idem docent Caietanus & Armilla verbo, lex,

in princ. Rada 2. part. controu. 20. art. 1. & Clemens

Alexandrinus 1. strom. non procul à fine, vbi ait:



Lex non est quæuis opinio: non enim est ea, quæ est mala:

sed lex est opinio bona: bona est autem, quæ est vera, &c.

Item Plato in Minoë: Nec enim congruit, iniquam



constitutionem legem esse, & statim ait, Legem esse opi-

nionem non prauam: sed probam & veram. Ibidem:

Non rectum nequaquam lex regia: quia iustitia quippe

deesse videtur; cùm illegitima sit. Idem docet Aristo. 5.

ethic. cap. 2. & Demosthenes contra Democratem

ait, Legem iniustam non legem, sed legis interitum esse,Lex iniusta|non est lex|sed legis inte-|ritus.

& Vida 2. de Reipub. dignitate, postquam latè do-

cuit, legem iniquam, legem non esse, pulchra hæc

verba subiungit Honorius 3. Legem iniustam, pestem



appellat. Innoc. 3. Iniquam constitutionem destructio-

nem esse ait, & B. Thomas inquit, Lex sine ratione per-

uersitas est, non lex, & alibi: Placitum Principis iniu-

stum, non est lex, sed iniquitas: Lucas Peneus, Non est

lex, sed fæx; Baldus, Non lex, sed lis: Marius, Non lex,

sed labes. Addo, Lex iniqua non est lex, sed error; sed ty-

rannis; sed corruptio, & quiduis potius, quàm lex. Vide

Simancas 4. de Rep. c. 19.

  Quòd verò Clemens Alexandrinus 1. stromat. &14

Basilius Isaiæ 1. & Plato suprà, & l. 2. ff. de legibus

aiunt, legem esse regulam iustorum & iniustorum,

non indicat, legem præscribere actiones iustas, &

iniustas: sed has prohibere, illas imperare: vel iustos

& iniustos ligare.

  Et quamquam consilium boni operis interdum

dicatur lex, in quo sensu aliqui interpretantur D.<-P>@@



<-P>Thomam q. 19. art. 4. dicentem, rectitudinem om-

nis actus pendere à lege, scilicet, præcipiente, con-Rectitudo om|nis actus pen-|det à lege.

sulente, vel concedente illum: cùm tamen Sanctus

fortè solùm velit, rectitudinem ex eo pẽdere, quòd

contra legem non sit; cæterum propriè loquendo,

lex non est, nisi quæ aliquam obligationem indu-

cit. Vnde nec lex permissiua est propriè lex, nisi for-

tè, quatenus obligat iudices ad non puniendũ eos,

qui actus permissos exercent. Quo pacto fortassis

etiam leges permissiuę leges propriè dici poterunt.

  Nō tamen est necesse legem obligare ad actum;

satis est obligare ad modum, sicut interdũ non obli-

gamur ad orandum; sed ad habendam attentionẽ, si

oramus: itaque omnis lex propriè dicta ad aliquidLex omnis ad|aliquid obli-|gat.

obligat. Vnde Hieron. 1. cōtra Iouinia. Quod præci-

pitur, quod imperatur, necesse est fieri, si non fiat, pœnam

habet: & infrà, Vbi consilium datur, offerentis arbitrium

est, vbi præceptũ, necessitas est seruientis, & Ambr. lib. de

viduis, Vt intelligas distantiam præcepti, atque consilij



illum recorderis, cui in Euangelio antea præscribitur, ne

homicidium faciat, ne adulterium committat, ne falsum

testimonium dicat; præceptum enim ibi est, vbi est pœna

peccati. At verò cùm se præcepta legis memorasset im-

plesse, consilium ei datur, vt vendat omnia & sequatur

Dominum: hæc enim nō præcepto imperātur, sed pro con-

silio deferuntur. Et Modestinus l. legis virtus, ff. de le-

gibus, quem imitatur Alphonsus Hispaniæ Rex,

l. 5. tit. 1. part. 1. ait: Legis virtutem esse imperare, quod

fit afferendo necessitatem aliquam: ergo ad essentiam

legis pertinet obligare, & in hoc distinguitur à cō-Lex & consi-|lium distin-|guuntur.

silio secundùm D. Thom. q. 108. art. 4. & Ambr. lib.

de viduis. Porrò lex, & alia Superiorum mandata,

pręcepta dicuntur, quia sunt regulæ, præ aliis acce-

ptæ, & electæ. Cur autem lex dicatur, statutum, &

constitutio, vide apud Syluest. verbo lex, in princi-

pio, quamuis non omnis cōstitutio lex propriè sit,

vt de ea quæ solũ irritat, aut permittit aliquid, do-

cet Valentia disput. 7. quæstio. 1. puncto 1. versic. 4.

quod cùm de effectibus legis agemus, examinabi-

mus. Bene autem Valentia ibidem versic. 5. notat,

per Synechdochem totam aliquam doctrinam, di-

sciplinam, & religionem, in qua leges continentur,Legis nomine|doctrina tota|seu disciplina|vocatur.

vocari legem. Sic, quæ continentur in Psalm. Isaia,

vel aliis Prophetis, aut libris historicis, dicuntur in

lege veteri contineri, vt docet Augustinus 1. tracta.

c. 25. Hieronymus ad Algasiam, q. 8. Nyssenus præ-

fatione in Cantica. Patet ex Ioan. 15. Vt compleretur

sermo, qui in lege eorum scriptus est, quia odio habuerunt

me gratis. Quod tamen habetur Psalm. 24. Odio

iniquo oderunt me, id est, odio in violentiā, rapinam,

& iniuriam prorumpente, & citra meam culpam

concepto, vt Genebrardus ibi interpretatur. Gal. 4.

Qui sub lege vultis esse, legem non legistis: scriptum est

enim, quoniam Abraham duos filios habuit: vnum de

ancilla: alterum de libera, &c. Quod quidem Genes.

16. & 25. scriptum reperitur, & 1. Corint. 14. In lege



scriptum est, quoniam aliis linguis, & aliis labiis loquar

populo huic: Quod tamen scriptum est Isaiæ 28. iuxta

Hebræum, & Aquilam, à quibus non re, sed verbis

tantùm dissidet vulgata: In loquela labij & lingua al-

tera loquetur. Et Ioann. 10. Nónne scriptum est in lege

vestra: Ego dixi, dij estis: Quod tamen reperies Ps. 81.

de hoc vide Pinedam Iob 22. vers. 22. num. 1. qui ex

Nysseno suprà, aliā reddit rationem, cur tota Scri-

ptura lex appelletur, scilicet quia tota, etiam secun-

dùm historicas narrationes, mentem instruit. Quo15

sensu Hilarius Psal. 118. dixit quidquid ex ore DeiQuidquid ex|ore Dei exci-|pimus, lex no-|bis futurum|est.

excipimus, lex nobis futurum est.

  Addit Hieronymus illa q. 8. etiam mysticam Scri-<-P>

@@0@

@@1@Disput. I. Sectio V. 7



<-P>pturæ intelligentiam, legem appellari: quod cōfir-

mat ex Paulo ad Rom. 7. Lex spiritualis est. Sed non

video qualiter id ex Pauli testimonio colligi possit:

Paulus enim de lege propriè & pressè sumpta lo-

quitur: vt ex orationis filo constat, eam verò spiri-

tualem appellat, vt bene Toletus ibi, quia ad ea, quę

spiritus sunt, & ad virtutes, honestaq́ue viuẽdi for-

mam exhortatur à vitiisq́ue animum reuocat. Sæpe

tamen in Scriptura lex à Prophetis distinguitur, vt

Matth. 11. Omnes Prophetæ & lex vsque ad Ioannem

& c. 22. In his duobus mandatis vniuersa lex pendet &

Prophetæ. Luc. 24. Necesse est implere omnia, quæ scripta

sunt in lege Moysi & Prophetis & Psalmis de me, &

Ioan. 1. Lex per Moysem data est.


------------------------------------------------------------



SECTIO V.

Vtrùm lex sit actus intellectus.



POstquam etymologiam legis exposui-16

mus, rectus doctrinæ ordo postulat, vt

eius essentialia prędicata inuestigemus,

& primùm, an essentialiter sit actus eli-

citus intellectus: quia de hoc magna est inter Do-

ctores controuersia: quæ communis est legi cum

cæteris præceptis, quæ leges propriè non sunt.

  Prima opinio ait, esse actum elicitum à volunta-1. Opinio.|Lex est actus|à voluntate|Superioris.

te Superioris, nō ab intellectu. Castro 1. de lege pœ-

nali c. 1. dicens, apertè errare eos, qui oppositũ sen-

tiunt. Proferũtur plurimi auctores pro hac senten-

tia, qui eam non exprimunt: nam Durandus 2. d. 24.

q. 2. n. 13. & 33. solùm dicit, aliquos actus naturę in-

tellectualis, esse imperatos ab intellectu & volun-

tate, seu libero arbit. Bonauentura autẽ 3. d. 17. ar. 1.

q. 1. n. 12. ad 3. & Anselmus de concep. virg. c. 4. solũ

aiunt, regnum & imperium eorum, quæ sunt in ho-

mine ipso, esse in voluntate. Scotus 3. d. 36. art. 2. §.

quantum ad illum articulum, & §. licet istud, solùm

ait, voluntatem imperare intellectui, 2. autem d. 6.

q. 1. & d. 38. q. 1. ad vlt. & quodlib. 17. art. 2. tantùm

ait, ordinare vnum ad aliud, vt medium ad finem,

ad volũtatem pertinere: quod etiam docet supple-

mentum 4. d. 38. q. 1. art. 1. not. 1. post medium. Pala-

cius disp. 1. §. at verò discrepantię. Vazquez 12. disp.

49. c. 1. nec est alienum à D. Tho. nam 1. part. q. 108.

art. 5. ait, angelum sua voluntate conceptum suum

ad alterum angelum dirigere, & ordinare, & 2. 2. q.

58. art. 5. iustitiam, quę in voluntate existit, ordinare

vnum hominem ad alterum. Almain. etiā 1. moral.

c. 2. solùm ait, voluntatem imperare sibi, & aliis po-

tentiis, & lib. 3. c. 2. imperium, quo homo suis acti-

bus imperat, non esse actum intellectus; sed volun-

tatis: quod etiam dicit Henricus quodlib. 9. q. 6. An-

ge. c. 1. moral. parte 3. corol. 3. Okam 3. q. 12. art. 4.

Vnde nullus horum loquitur de imperio obligan-

te subditum sub culpa aliqua: quod solùm imperiũ

habet rationem legis, de qua hîc loquimur, & Ca-

stro pro se nullũ scholasticum Doctorem profert:

magis ei fauet Medina codice de oratione, q. 2. qui,

quamuis q. 1. dixerit, orationem esse expressionem

desiderij, quod sanè ad intellectũ pertinet, si de in-

teriori expressione sermo sit: tamen q. 2. imperium

internum, quod ad homines dirigitur præcipiẽdo,



fac hoc, ait, esse actum elicitum voluntatis, & nō in-

tellectus: & idem ait de oratione interna, quæ ad

Deum, vel homines dirigitur, petendo, da hoc. Cùm

ergo lex, si est actus internus, debeat esse internum

præceptũ ad subditos directum, ex Medinæ ment-


Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   2   3   4   5   6   7   8   9   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin