Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə59/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   55   56   57   58   59   60   61   62   ...   250

limitare, nisi ex causa: quis neget, regimen esse

Monarchicum? sic ergo quāuis Deus dederit Epi-

scopis immediatè iurisdictionem, regimen est mo-

narchicum: quia etiam ipsi Episcopi gubernantur

à Papa, & Papa potest ex causa eorum potestatem

tollere, vel coarctare. Certè tempore Apostolorũ

Ecclesia Monarchicè gubernabatur, quāuis Apo-

stoli alij non à Petro: sed à Christo iurisdictionẽ

acceperint.

  Ad tertium respondeo, similitudines illas nonAd 3.

debere in omnibus procedere: differũt enim mul-

tùm caput, radix, fons, vel sol spiritualis, & mysti-

cus à naturali: certũ est in corpore multa esse, quę

non procedunt à capite, quamuis pendeant à ca-

pite, quia ab ipso pendet vita, & aliis rationibus,

sicut caput ab ipsis pendet eadem ratione, & aliis:

& in riuo potest esse aqua, quæ non processerit ab

illo fonte: sed ab alio, & in aëre potest esse lumẽ,

quod non processerit à sole: & in arbore aliqua

virtus, quæ non processerit ab ista, vel illa radice:

sed ab alia: & Episcopi pręter caput visibile, quod

habent in terris, nempe summum Pontificem, ha-

bent aliud caput in cœlo, & præcipuum, à quo si-<-P>@@



<-P>cut immediatè recipiunt characterem, gratiam, &

alia; ita dici potest, ab illo immediatè accipere iu-

risdictionem, sicut multi etiam dicunt, quemlibet

Sacerdotem habere immediatè à Deo iurisdictio-

nem ad absoluendum in articulo mortis, & à ve-

nialibus, & à mortalibus peccatis iam iterum ritè

confessis.

  Ad quartum, quod est difficilius, respōdet Vaz-Ad 4.

quez loco cit. in 1. opinione num. 19. suppeditare,

applicare, ministrare, imò & facere materiam, seu

dare Episcopis subditos, pertinere quidem ad Pa-

pam, sed à Deo dari illis iurisdictionem in subdi-

tos, quos illis Papa designauerit, & idẽ ait de iu-

risdictione Sacerdotum ad absoluendum à pecca-

tis, nempe omnibus Sacerdotibus dari hanc iu-

risdictionem à Deo, sed materiam dari, imò &

fieri à Papa, dāte eis subditos mediatè, vel imme-

diatè.


  Sed hæc doctrina præter alias difficultates, hācDare subditos|Episcopo, est|facere illũ su-|periorem.

non modicam habet, quòd dare subditos, vt sic, est

illum facere superiorem: facere autem superiorẽ,

& dare iurisdictionem ad imperandum illis, vel

sunt idem formaliter, vel idem moraliter censen-

tur: ergo qui dat vnum Episcopis, vel Sacerdoti-

bus, dat illis aliud: & non est referendum vnum

horum ad solum Deum; alterum verò ad Papam.

Confirmatur, quorsum enim daret Deus iurisdi-

ctionem, quæ non posset executioni mandari sine

Papa ministrante materiam, qui posset simul dare

materiam, & conferre iurisdictionem?

  Dici potest, de iure diuino, aut saltem de con-Episcopus|quando conse-|cratur quid|accipiat.

suetudine inuiolabiliter obseruata esse, vt quando

Episcopus consecratur, designatur alicui loco, cu-

ius curam habeat: quod non est formaliter illum

facere Superiorem, aut illius loci habitatores fa-

cere subditos: sed virtualiter, & consequenter, eò

quòd hoc posito, statim confert Deus iurisdictio-

nem in foro interiori, & exteriori ad absoluendũ

à peccatis, excommunicatione, & aliis censuris, ad

imponenda præcepta particularia, & leges gene-

rales. ita vt sine causa nec licitè, nec validè possit

Papa talem iurisdictionem tollere, aut coarctare:

secus ex causa. Idem potest dici de parocho in or-

dine ad sacramentalem absolutionem: nempe eò

ipso, quòd ei detur cura alicuius Ecclesiæ, dari ei

iurisdictionem ad absoluendum in foro interno

non amouibilem, nec restringibilem sine causa.

  Ad quintum bene in argumento ipso respon-Ad 5.

sum est, & ad replicam seu instantiam respondeo,

falsum esse, quòd Apostolis non potuerit Petrus

ex causa auferre, vel restringere iurisdictionẽ: nam

potestas aliorum Apostolorum subordinata fuitPotestas alio-|rum Aposto-|lorum fuit sul|ordinata pot|stati Petri.

potestati Petri, & ita poterat illam tollere, aut re-

stringere, si subesset causa: tamen quia alij Aposto-

li etiam erant doctissimi, sanctissimi, & pruden-

tissimi, confirmati in fide, & gratia, &c. non pote-

rat subesse caussa ad auferendam illis potestatem,

& vix ad restringendum illam, præsertim restri-

ctione annullante. Factum satis enim esset ipsis

præcipere, vt in tali, vel tali casu sua potestate non

vterentur. Quòd autẽ Petrus posset ex causa Apo-

stolorum iurisdictionem restringere, & suspende-

re, apertè tenent aliqui ex nostris doctissimi.

  Et non rarò datur à maiori prælato, vel princi-

pe potestas aliquid faciendi, non repugnante mi-

nori prælato, vel Principe, vt concionandi nō re-

pugnante Parocho, &c. Sic ergo Deus dat Episco-

pis iurisdictionem & facultatem aliqua faciendi,<-P>

@@0@

@@1@Disput. VIII. Sectio IIII. 159



<-P>modò iusta ex causa nō repugnet Papa, & pro hoc

facit testimonium Bernardi, qui cum limitatione

loquitur dicens, Papam posse deprimere Episcopos, si

necesse visum illi fuerit.

  Ad sextum respondeo, ex illis locis colligi pos-Papa potest|deprimere Epi|scopos, si neces|se illi visum|fuerit.

se probabiliter, sicut colligit Vazquez ex priori

Matth. 18. quia enim Episcopi aliqualiter suc-

cessere Apostolis, aliqualiter cōfert Deus illis im-

mediatè iurisdictionem; sed minùs amplam, quàm

Apostolis, & restrictam ad locum, cuius Episco-

pi fuerint designati, & leuioribus de causis aufe-

ribilem, & restringibilem.

  Ad septimũ respondeo, non velle Innocentium,

vel alios Patres omnium Episcoporum etiam an-

tiquorum, iurisdictionem à Petro emersisse: con-

stat enim aliquos Episcopos factos ab aliis Apo-

stolis potestate tradita sibi à Christo, & nō à Pon-

tifice, vt Cardinalis Bellarminus, & Valentia suprà

concedunt: sed ex eo tempore, quo omnes Catho-

lici Episcopi à Papa mediatè, vel immediatè con-Episcopi om-|nes à quo tem|pore à Papa|auctoritatem|habere cœpe-|runt.

firmari cœperũt, nomen & auctoritatem ipsorum

omnium à Papa emersisse: non quia ille solus det

illis iurisdictionem: sed quia ipse dat designatio-

nem, qua posita Deus cōfert iurisdictionem, sicut

posita electione Cardinalium, Deus confert Papę

iurisdictionem in totam Ecclesiam. Item volunt

sancti in Petro principaliter (vt loquitur Leo) col-

locatam esse potestatem: quia ille habuit pro se, &

pro suis successoribus iurisdictionẽ vniuersalem

independẽtem: Apostoli verò vniuersalem depen-

tem pro se ipsis tantùm in ea vniuersalitate: reli-

qui verò particularem, & dependentem à Ro-

mano Pontifice, potente ex causa eam auferre, vel

limitare.

  Ad octauum respondeo, cùm incertum sit, anQuomodò Pō|tifex iurisdi-|ctionem Epi-|scopis cōferat.

Episcopi habeant iurisdictionem spiritualem iure

diuino, & immediatè à Deo, meritò Pontificẽ vti

verbis, quibus etiam si non haberent Iurisdictio-

nem à Deo, eam ipse illis daret: sufficeret tamẽ de-

signari in Episcopos, seu pastores alicuius loci, vt

Deus conferat illis iurisdictiones in eos, qui perti-

nent, vel posteà pertinebunt ad talem locum.

  Ad nonum patet ex dictis in solutione sexti ar-

gumenti.

  Ad decimum respondeo, maius damnum sequi

posse, si pro libito posset Pōtifex potestatem om-

nium Episcoporum tollere, vel restringere, ita vt

factum teneret, & ablatio, vel restrictio esset va-

lida.


  Ex dictis satis constat, vtramque opinionem33

esse satis probabilem: mihi incertum est, quæ sit

probabilior; eligat lector eam, quæ sibi magis pla-

cuerit. Id verò certum est, Episcopum posse leges,

aut constitutiones facere, quæ ipso defuncto vel

amoto vim suam retineant, vt tenet Suarez 3. part.

tom. 5. disput. 2. sect. 2. & ipse, ac Cardinalis Bellar-

minus, Vazquez, Valentia & cæteri, pro vtraque

sententia citati, gloss. cap. nullus, verbo, non gene-

raliter, de consecrat. distin. 3. Hostiensis in summa

titul. 1. Panormitanus cap. cùm omnes, num. 3. &

cap. cum accessissent num. 4. de constit. Decius eis-

dem cap. Bartolus, & Baldus vterque num. 5. ff. de

iustitia & iure, Iason ibi num. 20. in 1. lectura. Se-

bastianus Medicis tractatu de legibus, & statutis

p. 1. quæst. 13. vbi probat: quia Episcopus GræcèEpiscopus qua|si speculator|in Ecclesia po|situs est.

significat, quod Latinè, superintendens, quasi specu-

lator in Ecclesia positus ad speculādos mores sub-

ditorum cap. cleros, dist. 21. & est caput diœcesis<-P>@@

<-P>suæ, cuius membra dicuntur subditi, cap. cum non

liceat, de præscriptio. cui etiam à canonicis, & aliis

in dignitate positis debetur reuerentia, & honor,

Doctores cap. cum non liceat de præscript. ipse

enim dicitur præses ciuitatum. Doctores l. illicitas

§. qui vniuersas, ff. de officio præsidis, Baldus l. siue

pars in fine, C. de dilat. ideo dici potest de maiori-

bus magistratibus ciuitatum. Bald. d. l. siue pars:

vnde secundum quosdam appellatur persona il-Episcopus est|persona illu-|stris.

lustris, Bartolus l. omnes populi, ff. de iustitia & iu-

re, Angelus consil. 275. glossa & Cardinalis Clem.

in plerisque de electione: de cuius auctoritate la-

tissimè Bertachin. tract. Episcopi. Sed melius hæc

veritas.


  Probatur, quia in cap. nullus, 3. quæst. 4. Stepha-34

nus Papa anathematizatos esse definit, quos Epi-

scopi suis scriptis anathematizauerint, aut eorum

statuta anathematizant: ergo Episcopi possunt sta-

tuta facere: vnde Concilium Lugdunense cap. 1.

de consecr. dist. 3. & Gregorius IX. cap. fi. de feriis

declarant, eas festiuitates, quas singuli Episcopi in

suis Episcopatibus cum clero, & populo duxerint

solemniter celebrandas, quæ vicinis tantùm cir-

cummorantibus (inquit Concilium) inducendæ

sunt, non generaliter omnibus, & Gregorius ca. 2.

vel siquis, de maioritate & obedientia, violantemViolans decre|tum Episcopi|ab Ecclesia est|deiiciendus.

decretum seu constitutionem Episcopi ab Eccle-

sia eiiciendum esse decernit, & Bonifacius VIII. in

cap. vt animarum, de constit. lib. 6. declarat, statuta

Episcoporum subditos eorum obligare, modò nō

ignorentur, & intra propriam diœcesim Episcopi,

violatio fiat: colligitur etiam ex Hebr. 13. Obedite



præpositis vestris, &c. & Act. 20. in quo vos Spiritus

sanctus cōstituit regere Ecclesia Dei: & Ephes. 4. alios

autem pastores cap. 2. de constit. in 6. cap. 2. de loca-

to. Patet etiam ratione: quia Episcopi veri sunt pa-

stores, & rectores suarum Ecclesiarum: vt autemEpiscopi pos-|sunt in suis|Episcopatibus|leges condere.

bene eas regant, indigent potestate præcipiendi,

& leges ferendi, quæ ipsis mortuis, vel amotis

maneant; ergo hęc potestas illis tradita est à Chri-

sto, vel Pontifice: vnde rectè Cardinalis Bellarmi-

nus suprà, cap. 15. ait, Certum esse, de iure diuino &



institutionem Christi esse, quòd sint Episcopi in Eccle-

sia, ex eoque iure teneri Pontificem ad communicandum

illis iurisdictionem necessariam, (si eam non habent

immediatè à Deo, vt ipse tenet) ad suum munus con-



uenienter exercendum: & quia hæc potestas communi-

ter est necessaria, teneo peccaturum Pontificem, si pote-

statem hanc illis omninò auferat: quidquid aliqui di-

cant, quia illis non videtur adeò necessaria, nisi in

aliquo peculiari euentu: quamuis posset statuere,

vt nulla statuta obligent in conscientia sine eius

confirmatione, & vt nullæ leges etiam pro fingu-

lis diœcesibus fiant, nisi in Concilio nationali, vel

prouinciali, aut saltem synodali.

  Dices, Comites, Duces, & Marchiones, licèt sintCur comites,|duces & cæ-|teri leges non|possint conde-|re, Episcopi|poßint.

præfecti aliquorum populorum, non possunt le-

ges condere; sed secundùm leges regni guberna-

re, & iudicare debẽt: ergo idem posset dici de Epi-

scopis. Respondet Vazquez illa disput. 152. art. 3.

non esse simile, quia illam Christus concessit Epi.

copis, vnde non posset Pontifex pro sola sua vo-

luntate sine causa eam impedire: at verò Dynastis

non concessit Rex eam facultatem, & esto con-

cesserit alicui, posset eam reuocare ad libitum, ni-

si forsan iam contractu aliquo perpetuo talis fa-

cultas sit concessa, vt amplius reuocari nequeat, si-

cut concessa est facultas ius dicendi iuxta leges<-P>

@@0@

@@1@160 Quæst. XCV. Tract. XIV.



<-P>totius Regni: sed tenendo, facultatem Episcopo-

rum manare à Papa, respondeo meritò concessam

Episcopis: quia longiùs distant à Papa, quàm Dy-

nastæ à Rege, & eligi solent apti ad rectè leges

ferendas.

  Aduerte hîc, præter duas opiniones in hac se-35

ctione adductas, aliam esse opinionem mediam,Tertia quædā|sententia, de|potestate Epi-|scoporũ à Pa-|pa dependen-|te, vel non.

vt scilicet Episcopi mediatè aut immediatè con-

stituti à Petro, ab illo habeāt iurisdictionem, con-

stituti verò mediatè, vel immediatè ab aliis Apo-

stolis, ab illis habeant iurisdictionem: pro qua

opinione faciunt aliqua, quæ dicit Victoria relect.

2. de potest. eccles. p. seu quæst. 2. princip. num. 27.

& sequentib. vbi licet teneat, Episcopos omnes

habere iurisdictionem, & potestatem iure diuino:

tamen docet, quemlibet Apostolum sine auctori-

tate Petri, potuisse facere aliquem Episcopum, in

quauis prouincia, vt Paulus constituit Episcopos

Titum, & Timotheum, item relinquere illum suc-

cessorem in prouincia, in qua Apostolus erat Epi-

scopus, siue condita ab Apostolis prius lege, qua

licitum fuisset cuilibet Apostolo successorem de-

signare, siue non lata, idemq́ue potuisse cæteros

Episcopos ab Apostolis designatos, nempe relin-

quere sibi successores sine vllo Petri prærequisito

consensu: vel modum præscribere, quo eligendus

esset eius successor. Quod si ita est, videtur conse-

quenter dici posse, iurisdictionem illorum, qui

mediatè, vel immediatè electi sunt auctoritate

Petri, habere iurisdictionem ab illo: qui verò me-

diatè, vel immediatè electi sunt auctoritate alio-

rum Apostolorum, habere iurisdictionem ab illis,

licet dependentem à Petro, & eius successoribus

in Pontificatu Romano, qui ex causa posset illam

moderari, vel tollere, imò etiam sine causa, ita vt

factum teneret sicut alij Apostoli, si contulêre iu-

risdictionem iis, quos mediatè, vel immediatè ele-

gerunt, poterant eorum iurisdictionem pro libito

auferre, vel restringere. Quæ sententia magnam

apparentiā habet: nec video quid ei opponi possit,

quod non facillimè dissoluatur: & hæc sententia

est media inter duas illas superiùs positas: cum vna

enim cōuenit, quatenus ait, non omnium Episco-

porum iurisdictionem ortam esse à Petro: cum

alia verò quatenus ait, nullam esse in Episcopis

successoribus Apostolorum de iure diuino: sed de

humano: ideo pro libito, & sine culpa posse tolli,

vel restringi valide, siue id fiat licitè, siue non.


------------------------------------------------------------



SECTIO V.

An Episcopus etiam in rebus grauibus possit leges

condere sine facultate Papæ.



SVadetur pars affirmans, quęlibet ciui-36

tas potest sibi statuta præscribere sineQuælibet ci-|uitas potest si-|bi statuta præ|scribere.

voluntate Principis, cui subiecta est,

modò statuta nō sint cōtra Principẽ,

vel bonos mores, nec disponāt, quæ sunt reserua-

ta principi, in signũ supremæ potestatis ipsius, vt

docẽt communiter Canonistæ c. quod clericis, de

foro cōpet. vbi Aretinus & Antoninus de Butrio.

Item Antoninus Paulus, & alij cap. fin. de constit.

Ioannes Andreas addit. ad speculat. tit. de consti.

& latè ostendit Baldus l. omnes populi n. 7. & Ia-

son ibidem nu. 7. & 35. in 2. lectura. Ducuntur au-

tem in hanc sententiam: quia vniuersè in d. l. om-

nes populi & in §. ius autẽ ciuile, instit. de iure na-<-P>@@



<-P>tur. & in cap. ius ciuile 1. d. dicitur, quod quisque po-

pulus ipse sibi ius constituit, id ipsius proprium ciuitatis

est, vocatur́ ius ciuile, quasi ius proprium ipsius ciuita-

tis: tum quia quilibet populus potest inducere cō-

suetudinem etiam sine voluntate principis, ex ca.

veniens, de iure iur. clariùs cap. 1. de constit. in 6. &

l. de quibus ff. de legib. ergo & quilibet populus

potuit sine voluntate principis statuta condere: nā

vt dicit Iulianus d. l. de quibus, ipsæ leges nulla alia



de causa nos tenent, quàm quòd iudicio populi receptæ

sunt: Ergo similiter Ecclesiæ, & ipsarũ capita Epi-

scopi poterunt leges sibi condere etiam in graui-

bus causis, modò non sint reseruatæ Pontifici, nec

sint contra principem vel bonos mores. Facit illud

commune proloquium, quidquid potest Papa in to-

ta Ecclesia, potest Episcopus in sua Diœcesi, nisi à Papa

impediatur.

  Dico tamen, in grauioribus causis non posse37

leges, aut statuta facere: quia per regulam genera-Conclusio.

lem sunt reseruatæ Papæ cap. 1. de translat. Episc.In grauiori-|bus causis Epi|scopus nō po-|test leges con-|dere.

& cap. maiores de Baptis. vbi Innocentius III. di-

cit, maiores Ecclesiæ causas præsertim articulos fidei cō-



tingentes, ad Petri sedem referendas intellige: quod

etiam quantùm ad fidei causas docuerat Innocen-

tius primus cap. quoties 24. qu. 1. Ad cōclusionem

etiam facit generale illud principium, in generali



concessione non veniunt intelligenda, quæ quis non esset

verisimiliter concessurus, cap. vltim, de officio vica.

in 6. cap. quod translationem, de officio deleg. vbi

glos. Hanc conclusionẽ in particulari docet glos.

cap. 1. de consec. d. 3. Innocentius cap. vestra de lo-

cato, Felinus cap. quòd super his, de maior. & obe-

dien. nu. 4. Bartolus l. omnes populi nu. 26. ff. deCaussæ grauio|res quæ sint.

iusti. & iure. Causæ autẽ grauiores sunt in primis,

quæ ad fidem spectant, translationes Episcoporũ,

& sedium mutationes, vt constat ex d. cap. 1. & ex

d. cap. quòd translationem, & Sanctorum canoni-

zatio, quæ ab Episcopo fieri non potest cap. 1. & 2.

de reliquiis & vener. Sanct. & religionis approba-

tio cap. vlt. de religios. domib. & cap. vnic. eodem

tit. in 6. constitutio impedimenti etiam non diri-

mentis in matrimonio; quare nec matrimonia

clandestina potuit Episcopus irritare, vt rectè Na-

uar. lib. 3. cons. 26. de regul. nu. 8. Suarez 3. p. to. 4.

disp. 7. sect. 4. n. 5. nec potest clericis tributum im-

ponere cap. prohibemus, de censib. nec synodum

particularem congregare ad reuocandum, quod

in generali decretum est, aut examinādum, an re-

ctè & legitimè sancitum sit, cap. nec licuit 11. d. c.

de liguribus, 23. qu. 5. nec potest subditis laicis vsũ

calicis concedere, aut sacerdotibus, vt vxores du-

cant, aut alia efficere repugnantia vniuersali con-

suetudini Ecclesiæ; quamuis nulla sit eorum pro-

hibitio; huiusmodi enim causæ, cùm adeò graues

sint & concernant statum vniuersæ Ecclesiæ, non

spectant ordinariè ad Episcopum. Potest tamen

leges ferre in iis, quæ ad ordinariam, & cōmunem

animarum gubernationẽ spectant, vt optimè Sua-

rez suprà.

  Ad argumenta in contrarium respondeo, cau-38

sas grauiores esse reseruatas Papæ in signum su-Cur grauiores|caussæ sint Pa|pæ reseruatæ.

premæ potestatis, & aliis iustis de causis, vt con-

stat ex Innocentio III. in d. c. maiores, imò existi-

mo, id esse verum etiam ante Innocentiũ III. nam

hîc hac in parte nil noui decernit: sed ex primatu

Petri id colligit. Nec potest populus principi sub-

iectus, & qui condendi leges potestatem non ha-

bet, statuta facere, quæ ad causarum decisionem<-P>

@@0@

@@1@Disput. VIII. Sectio VI. 161

<-P>spectẽt, vt docet Bartolus d. l. omnes populi nu. 3.

Angelus & Corrasius in §. ius autem ciuile, instit.

de iure natur. Ancharanus cap. canonum statuta,

de constit. quia populus ille iurisdictionem non

habet, quæ tamen ad condendas leges necessaria

est: qua ratione Baldus l. decernimus C. de sacro-

san. Eccles. asseuerat. Tyrannum non posse legesTyrannus non|potest leges fer|re.

ferre, nimirum quia iurisdictione caret: ergo po-

pulus iurisdictione carens, non potest leges ferre:

quod manifestius fit ex eo, quod ait Angelus l. im-

perium ff. de iurisd. omni. iud. leges ferre esse actũ

summi, & meri imperij: quod competit soli prin-

cipi: quæ sententia non est cōtraria Bartolo in ar-

gumento relato, vt notauit Iason. d. l. omnes po-

puli n. 34. & Baldus in argum citatus affirmat, po-

puli statuta vim nullam habere, nisi à principe

confirmentur.

  Ad id verò, quod in argumento dicebatur deNulla consue-|tudo vim ha-|bet sine volun|tate principis.

consuetudine respondeo, nullam consuetudinem


Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   55   56   57   58   59   60   61   62   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin