Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə158/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   154   155   156   157   158   159   160   161   ...   250

  Secundò, etiamsi ad instantiam partis concessa2. Con.

sint esse reuocabilia à principe supremo quamdiu

post concessionem principis non sunt acceptata à

priuilegiario vel alio, qui pro eo acceptare possit,

quia omnis donatio, etiam quæ fit post petitio-

nem partis, reuocabilis est, quādiu isto modo non

acceptatur. Idem est de principe inferiori, nisi à re-

uocando fuerit impeditus per superiorem, vt in

collatione beneficij facta absenti.

  Tertiò, priuilegium à die concessionis habere3. Con.

vim obligandi alios, ne impediant, eius vsum, &

hoc etiam per modum constitutionis & legis, &

ita violatores incurrere pœnas, etiamsi adhuc pri-

uilegiarij nihil de priuilegio sciant, nisi ex verbis

priuilegij subiecta materia, vel cireunstantiis aliud

colligatur, præsertim, cùm priuilegia ita sunt in

fauorem vnius, vt alteri non noceant: tunc enim

latissimè interpretanda sunt, atque adeò à die cō-

cessionis censebuntur obligare, nisi peculiatis ra-

tio subsit restringendi. Hæc sunt de mente Azo-

ris, & aliorum communiter.


@@

------------------------------------------------------------



SECTIO VI.

Vtrum priuilegiumres odiosa, vel fauorabilis potius

censenda sit.



HÆc quæstio valde necessaria est ad

interpretationem priuilegiorũ, quia39

iuxta regulam iuris, odia restringi, fa-Odia restrin-|gi, fauores|ampliari con-|uenit.

uores conuenit ampliari: & prima qui-

dem facie fauorabile videtur, quia

fauorem priuilegiario concedit: & quæ lex fauo-

rabilis erit, nisi quæ concedit priuilegium fauo-

rabilis sit? nam omnis lex, vt obligationem impo-

nit, odiosa est, deinde beneficium principis cense-

tur latissimi iuris, vt vulgò dicitur à iurisperi-

tis, priuilegium autem est beneficium principis,

ergo.

  In oppositum est primò, quia lex exorbitans est



odiosa, lex autem priuilegij exorbitans est. Maior

patet ex regula, quæ à iure de reg. iuris in 6. & ex l.

quæ contra, cum duabus sequentibus ff. de legib.

& ratione patet, quia lex exorbitans est, quæ est

extra regulas iuris communis, vt ex iisdem iuribus

cōstat, & eruditè declarat Tiraq. l. si vnquam ver-

bo libertis num. 19. Minor autem patet ex l. ius sin-

gulare ff. de legibus: & quia ius commune præfe-

rendum est priuato: ergo quidquid à iure com-

muni exorbitat, restringendum est, tāquam odio-

sum. Confirmatur, quia priuilegium non solùm

exorbitat, sed etiam repugnat frequenter iuri cō-

muni: quidquid autem est contra commune ius,

restringẽdum est secundùm Bartolum communi-

ter receptum repetitione legis cessat col. 8. C. de

publicanis, & vectigalibus. Imò etiam odiosum

affirmant Panormitanus, cap. quia de priuilegiis,

cap. olim de verb. sig. & plures, quos refert Tiraq.

de vtroque retract. in præfatione numer. 62. & ra-

tione constat, quia abrogatio legis siue in toto

siue in parte odiosa est, vt infrà videbimus, ideo

est commune axioma, ius correctorium restrin-

gendum est, quia correctio iurium vitanda est, ca.

cùm expediat de elect. in 6. & l. ius autem ciuile ff.

de iust. & iure, & ideò in cap. dilectus de consue-

tudine dicitur, quod communi iuri repugnat, ad

illud reduci vel coarctari debere, quoad fieri pōs-

sit. Accedit, quòd priuilegium ferè semper dimi-

nuit ius aliorum, vel aliquam offensionem eis af-

fert, ergo ex hoc capite etiam odiosum est: nam ius

tertij est ita fauorabile, vt quoad fieri possit, illæ-

sum seruandum sit, cap. ex tuarum de auctoritate,

& vsu pallij, & cap. licet in corrigendis de officio

ordinarij, l. 1. §. meritò, & §. siquis ff. nequid in lo-

co publico, &c. Vnde in vniuersum præsumitur,

non esse mentem principis ius tertij lædere l. Nec

C. de emancipatione liberorum. Deinde cap. 1. §.

ille verò de filiis præsbyt. in 6. dicitur absolutè,

priuilegium pręsertim dispensans, tanquam exor-

bitans à iure, esse strictè interpretandum.

  Prima opinio esse posset, omne priuilegiũ esse40

fauorabile. Suaderi potest ex ca. olim §. quia verò1. Opinio.

cum iis quæ glossa, & Doctores, ibi notāt, de verb.

sign. vbi absolutè dicitur, priuilegium esse latè in-

terpretandum: & ex illo recepto principio, lex iu-

dicanda est fauorabilis, vel odiosa ex fine, quem

directè intendit: nam si intendit conferre bonum,

fauorabilis est, si malum inferre, odiosa: priuile-

gium autem directè fit ad conferendum commo-

dum: sumitur autem primum illud ex glossa cap.<-P>

@@0@

@@1@452 Quæst. XCIV. Tract. XVI.



<-P>si propter de rescriptis in 6. Panor. & Felin. ca. non

dubium de sentent. exco. gloss. etiam quā ibi Do-

min. & alii sequuntur in cap. sciant cuncti de elect.

in 6. Nauar. consil. 10. de const. & consil. 31. de re-

gularibus Alex. Bart. Bal. & alij, quos refert Tiraq.

præfat. ad retractus num. 56. & suadetur, quia ex

fine sumitur ratio cuiuscunque actionis humanæ:

ideò iura etiam Ecclesiastica dicũt, in omni actio-

ne attendi debere id quod principaliter agitur, l.

siquis nec caussam ff. si certum petatur. Item sua-

deri potest ex l. beneficium ff. de const. principum,

vbi dicitur, beneficium principis latissimè esse interpre-



tandum. Sed hæc sententia non est vniuersim ve-

ra: Primò ob rationes initio factas secundo loco.

Secundò, quia multa iura significant priuilegia

esse restringenda, cap. sanè, cap. porrò de priuileg.

vbi, & in aliis locis citandis id notant Doctores.

Tertiò, quia illud primum non videtur solidum:

aut enim est sermo de fine vltimo legis, aut de im-

mediato. Primum dici non potest: sic enim quæ-

libet lex quantumuis pœnalis esset fauorabi-

lis, & nulla esset odiosa, vt rectè argumen-

tatur Nauarrus dicto consil. 10. quia omnis lex

principaliter & vltimatè intendit bonum com-

mune, & cùm sit iusta, nunquam in odio præser-

tim hominis sistit, cōsequens autem est secundùm

ius: si autẽ loquamur de fine proximo, magis pro-

babile est, illud primũ: adhuc autem est falsum, nā

interdum lex, quæ immediatè infert aliquod no-

cumentum, censetur in iure fauorabilis, cap. 2. §.

1. de decimis in 6. ibi, cum non sit dicendũ, &c. item

dispositio, cap. siquis suadente, communiter cen-

set ur fauorabilis tantùm proximè imponit grauis-

simam pœnam, imò Felinus suprà, Bart. refert sta-

tutum permittens bannitum impunè interfici, esse

fauorabile: contra verò dispensatio immediatè in-

fert beneficium, ab omnibus tamen Doctoribus

censetur odiosa.

  Secunda sententia, priuilegium non contrarium41

legi esse principaliter fauorabile, ac proinde latè2. Opinio.

interpretandum; contrarium verò esse odiosum,

& stricti iuris, & restringendum, seu strictè inter-

pretandum, Panor. cap. olim, & ca. abbate de verb.

signifi. cap. quia circa de priuilegiis, glossa, & do-

ctores eisdem locis, Decius ca. 1. de rescriptis Syl.

priuilegium quæst. 3. Nauar. cap. 12. num. 79.

  Prima pars fundatur in argumentis primò lo-

co factis, & in reg. illa Beneficium principis latis-

simè est interpretandum l. beneficium ff. de const.

principum, & d. ca. olim.

  Secundam verò partem suadere videntur ratio-

nes secundo loco positæ. Hanc opinionem docet

Azor lib. 5. cap. 24. quæst. 2. dicens, quando priui-

legium non est contra iura, sed solùm præter iura,

debemus plenissimè interpretari: tunc enim po-

tiùs est beneficium, fauor, & gratia quàm priuile-

gium: & tunc locum habet quod dicitur, l. be-

neficium ff. de const. princ. cap. quia circa de priui-

leg. cap. dilecti ad finem de donat. ca. olim de verb.

sig. beneficia principum plenissimè interpretanda:

vbi nihil dicitur de priuilegiis propriè dictis. Ita

docent gloss. Innoc. Ioan. And. Butrius, & Panor.

d. cap. Clem. quando verò priuilegium est contra

ius commune strictè interpretandum est: vt colli-

gitur ex l. quoties C. de precibus Imperatori offe-

rendis, & l. si quādo C. de inofficioso testamento,

& cap. 1. & 2. de filiis presbyterorum, ca. quòd di-

lectio de consanguin. & affinit. & sic docent In-<-P>@@



<-P>noc. glos. Ioan. And. Butrius & Pan. suprà, Ex hac

opinione quidā deducunt priuilegium, seu dispẽ-

sationem extendi, quando fit in priuato statuto,

vel consuetudine iuri communi contrariis, quia

reductio ad ius cōmune fauorabilis, & ita latè in-

terpretanda, vt docet Syl. priuilegiũ quæst. 3. part.

2. Item deducunt priuilegia concessa commu-

tari, vt religioni: vel publicæ causæ latè exponen-

da esse, quia cùm in perpetuum concedantur, vim

legis habent, ideo sicut leges, latè secundùm pro-

prietatem verborum intelliguntur. Sed hæc opi-

nio non planè satisfacit, quia nec priuilegium esse

contrarium iuri communi videtur semper suffice-

re, vt odiosum censeatur, nec esse tantùm præter

ius, vt fauorabile habeatur: talis enim, ac tanta

potest esse caussa priuilegii, vt propter illam limi-

tare, & coarctare ius commune, non debeat repu-

tari odium, sed fauor, vt verbi gratia Ecclesiastici

sint exempti à iurisdictione temporali, & similia,

quæ pro religione fiunt: nam vt dixit Iurisconsul-

tus, l. sunt personæ ff. de religiosis & sumptibus

funerum summa ratio est, quæ pro religione fa-

cit, & idem erit quotiens similis ratio boni com-

munis interuenerit. Deinde priuilegium licet non

sit cōtra ius, eo ipso quòd includit singularitatem,

& præ se fert quandam acceptationem persona-

rum, nonnihil habet odii, ideo nisi alio emolu-

mento compensetur, poterit simpliciter odiosum

reputari. Sic multi putant fauorem primogenio-

rum esse odiosum: item canonistæ dicunt, priuile-

gium, quod ipsi vocant ambitiosum, etiamsi non

sit contra ius, esse odiosum, glos. cap. quoniam de

præbendis in 6. Panor. d. cap. olim, quia ambitio

restringenda est, præterea licet priuilegium non

sit contra ius commune, si redundat in præiudi-

cium tertij, odiosum videtur, & restringendum.

  Tertia opinio, priuilegium nec omninò fauo-42

rabile, nec omninò odiosum esse, sed mixtum, quia3. Opin.

licèt concedat alicui fauorem, inde redundat onus

aliorum, vel læsio iuris communis. Idem est, quod

aliqui dicunt, respectu vnius esse fauorabile, re-

spectu aliorum odiosum: nec obstat quod aliqui

obiiciunt, non omne priuilegium esse mixtum, ali-

quod enim videtur illis purum beneficium. Re-

spondeo namque nullum priuilegium carere om-

ni odio, quia saltem continet aliquam singulari-

tatem, quæ odiosa est, pręsertim si in aliis sit æqua,

aut maior ratio fruendi illo priuilegio. Obstat ta-

men quòd moraliter loquendo in quolibet priui-

legio ratio fauoris, vel odii præualebit, & non etũt

hæc in æquilibrio: & sic priuilegium omne vel

erit odiosum, vel fauorabile simpliciter, & om-

nibus prælatis, & alioqui nō sciremus quādo latè,

vel strictè esset interpretandum: nam quod aliqui

dicunt respectu vnius, cui priuilegium est fauora-

bile, esse ampliandum, & respectu alterius, cui est

odiosum, esse restringendum, sæpe inuoluit repu-

gnantiam in praxi, quia illud ipsum quod est fauor

vnius, est incommodum respectu alterius.

  Quarta opinio, & vera ait, priuilegium posse43

comparari vel ad priuilegiatum vel ad priuilegiā-4. Opin.

tem, vel alios. Prima ratione non esse odiosum, vt

constat, item nec secunda ratione, quamuis cōce-

dẽs priuilegium det aliquid de suo, quod amittat,

vt ius aliquod vel reditus, &c. Vnde si aliud non

interueniat, simpliciter est fauor, & latè interpre-

tandũ est contra concedentem, dicunt cōmuniter

Doctores, & est proprius sẽsus illius prouerbii, be-<-P>

@@0@

@@1@Disput. XVII. Sectio VI. 453



<-P>neficiũ principis latè interpretādum est, ratio est quia

ille respectus est intrinsecus in humana liberali-

tate, ideò non imminuit rationem beneficii. Item

quia ad concedentem pertinet sufficienter expli-

care mentem, ideò in dubio præsumitur conces-

sisse, quod præcipuè de animo principis præsumẽ-

dum est. Respectu verò Iuris cōmunis, quod solet

priuilegio derogari odiosum est, non debet tamen

simpliciter iudicari tale, nisi causa priuilegij mora-

liter videatur minoris actionis, quàm sit illud in-

cōmodum, & iuxta eius quantitatem cōparatione

incōmodi iudicādum est, an priuilegiũ sit absolutè

fauorabile, vel odiosum, ampliandu vel restringẽ-

dũ. Prima pars patet rationibus, secũdo loco factis,

& patebit magis ex iis, quę inferius de reuocatione

& dispensatione legis dicemus: nam vtraque est ex

suo genere odiosa. Secunda pars probatur ex dictis

circa secundam & tertiam opinionem, & declara-

tur exemplo: nam priuilegium concessum alicui

per se & filiis legitimis, regulariter intelligitur de

legitimis verè, non fictè, id est, legitimatis, vt do-

cet Barthol. ex l. omnes populi, ff. de Iustitia & iu-

re num. 60. & sequentibus, & l. vlt. C. de his qui

veniam ætatis impetrant: nihilominus si priuile-

gium sit in fauorem piæ causæ, extenditur etiam

ad filios legitimatos, vt docet idem Bart. l. si con-

stante, ff. soluto matrimonio num. 44. similia pos-

sunt videri in Tiraq. tract. de pia causa: num. 160.

Ratio est, quia fauor, vel incommodum, seu odiũ

sunt respectiua; ideò necessariò comparanda sunt,

vt absolutum iudicium feratur: præsertim, quia

præcipuè confiderari debent in ordine ad com-

mune bonum & secundùm prudentiam huma-

nam, in qua illud simpliciter iudicatur conueniẽs,

quòd plura habet cōmoda quàm incōmoda: quia

vix inuenitur aliquid, quod omni incommodo ca-

reat; item quia in interpretatione legum, vel pri-

uilegiorum, vbi res est dubia, maximè vtimur cō-

iecturata mente principis, de qua præsumendum

est voluisse, quod omnibus consideratis conue-

nientiùs est, & magis fauet piæ, aut religiosæ cau-

sæ, quando illa pręponderat. Idem dicendum est

de priuilegio, quarta consideratione scilicet qua-

tenus cedit in præiudicium tertii: nam ea ratione

odiosum est, nō tamen erit simpliciter tale, si cau-

sa priuilegii fuerit excellẽs, & si ipsa id postulaue-

rit, poterit in præiudicium tertii ampliari. Primam

partem tradit Panor. æquiparando hos duos re-

spectus cap. certificari de sepulturis num. 9. & pa-

tet ex superioribus, vt & secunda pars; quæ Con-

firmatur. Nam lex pœnalis licèt sit odiosa delin-

quenti, quando causa multùm præualet simplici-

ter censetur fauorabilis, vt probatum est, & opti-

mè docet glossa cap. sciant cuncti verbo alios de

electione in 6. similiter lex exorbitans, & reuoca-

toria interdũ est fauorabilis, vt infrà ostendemus.

  Iuxta hæc interpretare, & limita textus, & Do-44

ctores citatos à principio, & pro tribus opinionib.

præcedentibus, & responde ad ea, quæ nobis ad-

uersari possunt; & quidem illud quod aliqui dixe-

re, priuilegium quod non est in præiudicium ter-

tii, fauorabile esse, & latè interpretandum, meritò

reiicit Felinus cap. postulasti, num. 8. vers. vnde di-

cit, de rescrip. quia illud ca. 1. cit. de filiis præsbyt.

solam exorbitantiam à iure adducit tanquam cau-

sam, vt restringatur dispensatio: ergo hæc sufficit,

etiamsi non sequatur damnum tertii. Confir-

matur, quia dispensatio illegitimi ad ordines so-<-P>@@



<-P>lùm repugnat iuri communi, tamen ex sententia

communi Doctorum, quam refert, & sequitur

Henriquez lib. 14. de irregularit. Sayrus, tom. 1.

summæ lib. 6. cap. 11. num. 19. Sanchez 7. de ma-

trim. disp. 1. num. 26. ita erit moderanda, vt si ad

ordines absolutè sit, solùm intelligatur de minori-

bus, vel de illis, quos non habet, ne dispensatio

frustranea sit: sed non debet extendi ad alios, quia

verisimile est, si mens Pontificis esset dispensare

in aliis, id expressum ab eo fuisse. Similiter etiam

est restringendum priuilegium ad lites, quia odio-

sum est, eoquòd præbet occasionem litigādi, alios-

que vexandi: vel si priuilegium aliquo modo præ-

beat occasionem peccandi, vel aduersari videatur

iuri naturali, aut diuino, Azor suprà cap. 23. quæst.

7. Vnde non est vniuersaliter vera regula Nauarr.

cap. fin. num. 5. & 6. de simonia, & Couar. 1. var. ca.

20. num. 7. dispensationem extendendam esse ad omnia,



quæ verba propriè sumpta comprehendunt: patet in

illo exemplo ordinum: sed attendenda est mens

dispensantis, quæ ex materia, & rei qualitatibus,

& circumstantiis deprehendetur, quæ esse solet, vt

non lædatur ius tertii, & ne nimis exorbitantia à

iure communi, aut valde insueta concedantur, nisi

speciatim exprimantur: vnde reg. iuris est, in gene-

rali concessione non veniunt intelligenda, quæ in

specie verisimiliter, quis non esset concessurus.

Extra proprietatem autem verborum dispensatio

nunquam dilatatur, nisi constet de voluntate con-

cedentis, vt colligitur ex c. 1. ver. ex parte verò tua,

de concessione præb. in 6. semper tamen ita debet

priuilegium, & dispensatio exponi, vt iuri com-

muni aliquid addat, ne sit frustra, Azor illo capite

23. quæst. 3. & alii adducti à nobis. Sed strictè in-

telligitur quando reuocat ius commune: quia non

est præsumendum principem velle nimis deroga-

re legibus, nisi id exprimat. Latè verò cùm præter

ius, sed non contra ius aliquid concedit. Item

priuilegia religionum latè interpretanda, quia bo-

no communi expedit, vt multa priuilegia religio-

nibus concedantur. Priuilegia autem cruciatę stri-

ctè interpretanda, vt insinuat Nauarrus lib. 2. con-

sil. 3. de iureiur. & tenuere Henr. 7. de indulg. cap.

30. num. 11. & Sanchez, 8. de matrim. disp. 2.


------------------------------------------------------------



SECTIO VII.

Quisnam & quando possit priuilegium interpretari.



AZor lib. 4. cap. 23. quæst. 1. distinguit45

cum Hostiensi titulo de priuilegiis,In obscuris|eius est inter-|pretari priui-|legiũ, cuius est|concedere.

nam si verba sunt obscura, dubia,

vel ambigua, eius est interpretari,

cuius est concedere: & interim ne-

gotium, vel causa differtur l. si imperialis, C. de le-

gibus, & cap. inter alias de sent. excomm. si verò

nec sint obscura, nec dubia, nec ambigua, priuile-

gij tenor debet diligenter inspici, & seruari, cap.

portio, cap. recepimus, de priuileg. cap. in his, cap.

intelligentia, de verb. sign. Circa primam partem

huius responsionis aduertendum est, in eo euentu

si commodè possit haberi declaratio principis, pe-

tendam esse, quia interpretatio ampla priuilegii,

vel iuri cōmuni derogabit, vel cōcedet sine quod

priuilegio licitũ non erat, vel etiā in detrimentum

aliorum erit: non autem debemus nos sine causa

his periculis exponere, sed petere declarationem

à principe, quæ authentica erit. Si verò non potest<-P>

@@0@

@@1@454 Quæst. XCVI. Tract. XIV.

<-P>modè peti declaratio ista, quia in more erit peri-

culum, vel restringet manifestè priuilegium am-

plè concessum, vel ille non speratur declaraturus,

quod maximè contingit in priuilegiis concessis à

suis prædecessoribus, quæ omnia declarare mole-

stum esset. Viri Docti, & prudẽtes declarare priui-

legium potetũt, sed eorum declaratio priuata, non

authentica, aut necessariò amplectenda erit. Inte-

rim verò dum res declaratur, causa differetur. Sed

quæ res, quando verba aliud per se sonant, aliud

verò ex manifestis coniecturis constat esse de mẽ-

te concedentis, an tunc sit potius mẽti, quàm ver-

bis priuilegii inhærendum. Respondet Azor ibi,

Syluester priuilegium, quæst. 3. potius esse menti

inhærendum ex ca. Marcion 1. quæst. 1. cap. sedulò

d. 38. cap. intelligentia, & cap. in iis de verb. sign.

vbi dicitur, non sermoni res, sed rei est sermo subiectus:

& non intentio verbis, sed verba debent intentioni ser-

uire. Addit Azor qu. 2. cum Syl. priuilegium qu.

3. & Hostien. interpretationem priuilegii, sicut &

legis, locum habere, vbi verba sunt obscura, incer-

ta, dubia, & ambigua, ibi vero nulla est ambiguitas

in verbis scilicet nec secundùm se nec secundùm

circũstantias spectatis interpretatio non permitti-

tur, l. ille, aut ille ff. de legatis 3. & tunc sanè si pri-

uilegium amplè interpretaremur, potiùs esset illud

extendere, protendere, & ampliare, quod nos non

possumus, quàm interpretari, quod nobis inter-

dum permittitur.

------------------------------------------------------------



SECTIO VIII.

Quando priuilegium strictè, aut amplè in-

terpretandum sit.



PRæter illa quæ sectione 6. dicta sunt,46

has regulas obseruato: prima, restri-1. Regula

ctio priuilegii nunquam debet esse

tanta, vt reddat illud inutile, quamuis

graue, & odiosum appareat, nisi eò

perueniat, vt sit etiam iniustum: est communis, ex

cap. in his, de priuileg. & cap. 1. & cap. causa de re-

scriptis, quibus locis communiter Doctores præ-

sertim Decius, & Panor. Syluester priuilegium, qu.

3. Nauarr. capit. 12. num. 79. Azor lib. 5. capite 23.

quæst. 2.

  Probatur, quia voluntas iusta principis nũquam

debet frustrari, aut inefficax reddi, ideò etiam de


Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   154   155   156   157   158   159   160   161   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin