latorum mẽtem fuisse, non quidem irritas reddere
minus solennes vltimas volũtates, aut impediri na-
turalem obligationẽ, quæ ex natura rei oritur: nec
item ex præsumptione falsitatis eas irritas pronũ-
tiare: sed duntaxat eas non admittere tanquam le-
gitimas ad probandum, eas fuisse testatorum vo-
luntates. Sed hoc quid aliud est, quàm irritare illa
testamenta, & legata in foro externo, & non inter-
no? ad hoc producit aliquas leges, de quibus ad
quintum.
Ad secundum argumentum respondeo, pronũ-
tiatum illud intelligi, cùm is, qui actum irritum
producit, iure potest actũ legitimum efficere, qui
in irrito continetur, aut ad illum efficiendum di-
sponit: vt impuberes licet non possint contra-
here matrimonium, possunt tamen contrahere
sponsalia, ideo iuris interpretatione ea intelligan-
tur contrahere, dicto cap. vnico §. idem quoque<-P>
@@0@
@@1@Disput. XVI. Sectio XII. 439
<-P>de despons. impub. in 6. non verò quia sponsalia in
matrimonio continentur, cũ matrimonium expo-
scat consensum in præsens; sponsalia verò in futu-
rum: cùm ergo quis facit id quod iure ipso irritum
est, ex eo actu nullam sibi naturalem obligatio-
nem imponit, ac si ratus esset: licet interdum præ-
sumatur voluisse sibi aliam obligationem impo-
nere, ad quam inhabilis non sit.
Ad tertium respondeo, iure naturali constitu-
tum esse, vt voluntas testatoris impleatur, nisi lex
humana iustis de causis dispona, vt non valeat,
nisi sic vel sic explicetur.
Ad quartum respondeo, Menchaca, lib. 3. de suc-
cessionum creatione, §. 30. nu. 6. & 12. vers. aut &
2. eo argumento ductum asseuerasse, leges positi-
uas vtcumque actui resistant, non posse impedi-
re, vt ex eo naturalis obligatio oriatur, nisi iure
naturæ, vel gentium explicitè aut implicitè veti-
tus sit, idque ex defectu potestatis vetantis, quæ
voluntatem liberam paciscentium non potuit im-
pedire, quia voluntas res facti est, quæ non subia-
ceat legib. positiuis. Sed hoc grauis error est; nam
vt suprà vidimus, Ecclesia irritauit professionem,
matrimonia, & alia, in quibus non reperiātur cer-
tæ conditiones, quamuis non desit consensus: in
quibus tamen nulla est prohibitio iure naturæ, aut
gentium explicita aut implicita: & Vlnan. l. 1. §. si-
quis ita interroget ff. de ver. oblig. ait, nec natura-
lem obligationem oriri nisi interrogatus verbis,
verbis quoque annuisset, cùm tamen verba non
requirantur, iure naturæ, aut gentium in contra-
ctibus, sed alia signa sufficiant, vt patet in matri-
monio, cap. cum apud, & cap. tuæ fraternitati de
sponsalibus. Vnde ad argumentum respondeo, resRes facti non|subsũt huma-|næ, vel diuinæ|potestati, vt|infectæ non|sint.
facti non subesse humanæ, nec diuinæ potestati, vt
infectæ non sint. Platoni Epigraphe Pythagora,
seu sophista, Aristote. 6. ethic. cap. 2. Vnde Aga-
tho hoc solo Deus carere videtur, infectum vt fa-
ciat quod factum est, atque peractum: cæterùm
fieri potest, vt quod factum est, pro infecto habea-
tur, id est, viribus careat, vt patet ex superiùs addu-
ctis, & toto tit. ff. de captiuis, & postlim. reuer. si-
cut iure ciuili interdictum est, vt quod non est fa-
ctum, pro facto habeatur, l. vn. in punct. C. de rei
vxoriæ actione.
Ad quintum nego ex minus solẽni testamento52
naturalem oriri obligationem, Bald. l. 1. num. 53.
C. de sacros. Eccles. Imola, & Alex. l. nam potest ff.
de lega. 1. idem Alexan. consil. 7. num. 18. volum. 2.
Gregorius Lopez, l. 31. verb. acabadamente tit. 14.
part. 5. Couar. cap. cum esses num. 8. de testam. Pa-
dilla l. cùm quis num. 11. C. de iuris & facti ignor.
Ant. Gomez, l. 3. Thauri num 123. & alij nonnulli,
quos recenset Menchaca, 1. de successionum crea-
tione §. 1. nu. 22. Probatur: quia illa solemnitas non
ad probationem, sed ad valorem testamenti desi-
deratur, vt docet glos. 1. l. nemo potest ff. de lega. 1.
quam eo loco probat Bald. oppos. 1. Socin. consil.
93. num. 2. volum. 1. & alij, quos refert & sequitur
Couar. Padill. & Gomez suprà, & communem te-
statur Rip. d. l. nemo potest num. 35. Alciat. lib. 5.
paradoxarum, cap. 17. & probatur, ex l. 1. ff. de te-
stam. vbi definitur testamentum, vt sit voluntatis
nostræ iusta sententia de eo quod quis post mor-
tem suam fieri vult: iustæ enim sententiæ nomine
solennem intelligit glos. 1. & alij ibi: ergo sine iuris
solennitate nullum est testamentum, nullāque na-
turalem obligationem producere potest. Quare §.<-P>@@
<-P>1. instit. de hæred. quæ ab intestato defer. eum in-
testatum decedere definit, qui aut omnino testa-
mentum non fecit, aut non iure fecit. Accedit, si-
ne iuris solennitate non valere testamentum, l. si
quæramus, 4. ff. de testam. l. si post diuisionem C.
de iuris & fact. ignor. l. si non peculiare, l. si vnus,
l. testandi causa, l. non dubium, l. dictantibus, & l.
hac consultissima, in princ. & §. ex imperfecto C.
de testam. cùm igitur ex actu, cui forma substan-
tialis deficit, nec naturalis oriatur obligatio, ex di-
cta, l. 1. §. si quis ita interroget, & ex aliis, efficitur,
vt ex testamento minus solẽni nec naturalis obli-
gatio oriatur: & clarum est, testatorem ex illo non
obligari, cùm sẽper ante mortem possit illud mu-
tare, l. 4. ff. de adimendis lega. & Heb. 9. ver. 16. &
19. neque hæres in testamento minus solenni scri-
ptus naturaliter obligatur ad seruandam testatoris
voluntatem; cùm ex testamento hæreditatem adi-
re non possit, l. hac consultissima, C. de testam. l.
ex testamento. C. de fideicommissis. Nec hæres
legitimus ea naturali obligatione deuincitur, cùm
non ex voluntate testatoris, sed ex legis definitio-
ne hæreditatem obtineat: ergo, &c. Confirmatur
ex d. l. si post diuisionem, vbi hæres legitimus ab
intestato omnium bonorum defuncti successio-
nem obtinet nulla concessa retentione bonorum,
quæ ex testamento minus solẽni hæres in eo scri-
ptus possidebat: quod non fieret, si ex testamento
minus solenni nuturalis obligatio resultaret. Hæc
enim exceptionem parit. l. iuris gentium §. sed cum
nulla vers. igitur nuda pactio, ff. de pactis, colligi-
tur etiam ex l. hac consultissima §. ex infecto C.
de testam. vbi ex imperfecto testamento inter li-
beros facto testatoris voluntatem firmam fore de-
cernitur: si verò, (inquiunt Imperatores) in huius-
modi voluntate liberis alia sit admixta persona extra-
nea, certum est, eam voluntatem defuncti quantum ad
illam duntaxat personam, pro nihilo haberi, sed liberis
accrescere. Ergo in liberis ex illo testamento nulla
oritur obligatio naturalis erga illam personam, vt
docet Couar. sup. num. 7. Soto 4. iust. quæst. 5. art.
3. vers. 4. arguitur Vazquez hîc disp. 164. cap. 4. nu.
37. In huius confirmationem, expendit Couarru-
uias sup. nu. 8. caput, cùm esses, de testamentis, vbi
Pontifex in prouinciis temporaliter subiectis Ec-
clesiæ (sic enim cum communi exponit Couarru-
uias num. 12.) statuit testamentum coram paro-
cho, & aliis duabus, vel tribus personis factum,
firmum esse. Vnde à contrario sensu infert Couar-
ruuias, aliter non valere, neque naturalem obli-
gationem producere, leges verò in cōtrarium ad-
ductas interpretatur Couarruuias, suprà nu. 9. &
Padilla dicta, l. cùm quis, nu. 14. C. de iuris & facti
ignor. vt locum habeant quoad repetitionem in-
debiti legati, vel fideicommissi: nam licet ex mi-
nus solenni testamẽto non oriatur naturalis obli-
gatio ex lege naturali producta, qualis est illa, quæ
ex pacto nudo producitur, & cuius ergo retentio
rei eo modo debitæ possidenti competit, & exce-
ptio aduersus repetentem: oriri tamen aiunt obli-
gationem naturalem ex ipsa morum honestate,
seu æquitate morali conuenientem: quæ repeti-
tionem impedit, quamuis non habeat effectum
retentionis, vel exceptionis. In quam sententiam
expendit Padilla legem, cum is, §. si in ea opinio-
ne, ibi relinquitur pietatis causa.
Alij verò rectè dicũt, se non videre, qua ratione53
eiusmodi obligatio naturalis repetitionem impe-<-P>Opinio aliorũ
@@0@
@@1@440 Quæst. XCVI. Tract. XIV.
<-P>diat, nisi ope exceptionis, & iure ipso retentionis:
quos omnes effectus ex sola honestate naturali
oriri non posse putant. Vnde legem illam, cum is,
aliter interpretantur, & ad leges in argumento ci-
tatas respondent aduertendo ex Menochio 3. de
successionum creatione §. 22. limit. 18. nu. 10. lega-
ta, & fideicommissa differre: quamuis enim mino-
rem efficacitatem nunc fideicommissa habeant,
quàm ad legata obligationem aduersus hęredẽ in-
ducendam, vt liquet ex l. 1. vbi id notarunt inter-
pretes ff. de legatis 1. & §. sed non vsque adeò Inst.
de legatis: legata enim in solo testamento relinquiLegata solo|testamẽto re-|linqui possũt,|fideicommissa|verò etiā co-|dicillis.
possunt, §. præterea ibi, cum alioqui legata nisi ex te-
stamento non valeant, instit. de fideicommissar. hæ-
reditatibus, & probatur ex §. 1. instit. de legatis ibi,
legatum est donatio à defuncto relicta, ab hærede præ-
standa: ergo cum hæres institui non possit codi-
cillis, sed testamentis, l. non codicillum, C. de te-
stam. l. si idem C. de codicillis, & §. codicillis, inst.
eodem tit. efficitur, vt legatum in solo testamento
relinqui possit. At verò fideicommissa non solùm
in testamento, sed etiam in codicillis relinqui pos-
sunt, vt constat ex §. non tantùm, instit. de codi-
cillis. Ex quo & illud efficitur, alia esse fidei-
commissa, quæ ex testamento; alia verò quæ ex-
tra testamentum codicillis, aut aliomodo relin-
quuntur: illa quidem vt valeant, & obligationem
ciuilem, vel naturalem inducant, testamenti firmi-
tatem, atque adeo solennitatem poscunt: hæc verò
quinque testibus comprobari debẽt, aut eius, cui
restitutio fideicommissi incumbit, confessione;
cùm eiusmodi testium numerus non pro forma
sùbstantiali fideicommissi: sed probatione tantùm
desideretur. Primum patet ex l. si veritas, ibi vel so-
lẽnitas iuris deest, &c. Ad solutionem vrgeri non
potest; eorum scilicet, quæ ex testamento relicta
sunt, & ex l. ex testamento, C. de fideicommissis, &
l. hac consultissima §. ex imperfecto, C. de testa.
Vbi Iustinianus ait, ex imperfecto testamento volunta-
tem tenere defuncti, nisi inter solos liberos à parentibus
vtriusque sexus habeatur, non volumus: ergo omnia
fideicommissa aliis quàm liberis ex imperfecto te-
stament o relicta, nullius sunt ponderis. Secundum
verò probatur ex l. fin. C. de codicillis, & ex l. fin.
C. de fideicōmissis, vbi apertè definitur, satis esse
quinque testium testimonium, aut eius, cui fidei-
commissum restituere incumbit, confessionem ad
probandam defuncti voluntatem extra testamen-
tum declaratam.
Cum igitur in lege ex testamento, & l. fin. C. de<-P>@@54
<-P>fideicommissis, & l. in testamento ff. de fidei-
commissariis libertatibus dicitur, valere fideicō-
missa sine ea iuris solennitate, quæ ad testamento-
rum firmitatem desideratur, definitur, causa non
est, quia ex imperfecto, & minus solenni testamẽ-
to naturalis oriatur obligatio; hoc enim etiam
comparatione legatorum, & fideicommissorum
falsum esse ostensum est: sed quia de fideicōmisso-
rum firmitate, quæ extra testamentum relinquun-
tur, satis est quinque testium testimonium, aut hę-
redis scripti, vel legitimi, qui rogatus est à defũcto
fideicommissa præstare fideicommissario.
Ad l. verò, fideicommissum, C. de condictione
indebiti, respondent, à se esse: nā si fideicōmissum,
quod in lege illa indebitum dicitur, naturali iure
debitum esset, vt falsò ad l. illam glos. 1. asserit, ces-
saret repetitio: explorati enim iuris est, debitum
naturale repetitionem soluti impedire, l. naturali-
ter ibi, repeti non poterit, & l. quod pupillus ff. de cō-
dict. indeb. Vbi dicitur, quòd pupillus sine tutoris
auctoritate stipulāti promiserit, eius repetitio est;
quia nec natura debet. Quid clarius dici poterat
contra sententiam glossæ l. cum quis ver. cũ quis:
Bartholi, & aliorum, quos recenset, & probat Pa-
dilla ibi num. 28. C. de iuris, & facti ignor. asseren-
tium, debitum naturaliter, indebitum tamen ciui-
liter, si soluatur, repeti posse, cum per ignorātiam
facti solutum est? In quam sententiam perperam
inducunt dictam l. cum quis, quæ absolutè, cùm
quis ignorans indebitam pecuniam soluerit, cessa-
re repetitionem definit.
Ad l. militis, vers. veteranus ff. de milit. testam.
respondeo, non fuisse minus solenne testamẽtum,
in quo legatum à milite relictum fuit, vt ex illa l.
constat, quare lex illa nobis non aduersatur, sicut
nec lex 31. tit. 14. part. 5. quæ apertè disserit de iis,
qui propria voluntate legata in minus solenni te-
stamento relicta præstant legatariis: quos quidam
repetere non posse, etiamsi iuris ignorantiam pro-
fiteantur, quam non habere præsumuntur, nōnul-
lis exceptis, quos lex ibi commemorat, eadem le-
ge meritò definitur.
Ad sextum argumentum respondent aliqui, Pli-
nium secũdum à nobis esse, cum planè cognoscat,
minus solennem testatoris dispositionem irritam
esse, ac proinde nulla lege etiam naturali homi-
nem ad eius obseruationem teneri. Alioqui non
asseruisset; Sed ego propriam legem mihi dixi, vt defun-
ctorum voluntate, etiamsi iura deficerent, quasi perfecta
tuerer.
@@0@
@@1@441
#(IMAGE)
DISPVT. DECIMA SEPTIMA,
DE LEGE CONCEDENTE
PRIVILEGIVM; SEV DE PRIVILEGIIS.
#(IMAGE)
DE hac re Iurisperiti tit. de
priuilegiis in Decretal. Sex-
to, & Clementinis, Nauarra
eodem tit. in consiliis lib. 5.
Azor tom. 1. lib. 5. cap. 22. &
23. summistæ verbis, priui-
legium, gratia, exemptio,
Antonin. 1. par. tit. 19. cap. 1.
Eman. Rodriguez, tom. 1. regularium, qu. 7. & 8.
Vazquez hîc disp. 151. ca. 1. nu. 2. & 3. & c. 3. nu. 19.
------------------------------------------------------------
SECTIO PRIMA.
Quid sit priuilegium, & an semper aliquid
speciale operetur.
PRiuilegium interdum significat in-1
strumentum, quo princeps conceditVariæ vocis|Priuilegii ac-|ceptiones.
alicui specialem gratiam: quod etiam
interdum vocatur rescriptum, diplo-
ma, & bulla in canonicis priuilegiis,
quamuis hæc nomina ad alia quoque instrumen-
ta extendantur. Aliquando verò priuilegium su-
mitur pro iure, actione, gratia, beneficio, fauore,
auxilio, exemptione, prælatione, prærogatiua, aut
immunitate, quæ in tali rescripto, seu diplomate
continetur, & indultum vocari solet, & est mate-
ria, atque effectus priuilegij priori modo sumpti,
quod quatenus significat voluntatem superioris
volentis talem gratiam, & immunitatem conce-
dere, vocatur etiam lex priuata, idest singularis:
priua enim veteres dixerunt, quæ nos singula. Vn-
de etiam dicitur, mandatum speciale, & constitu-
tio personalis: vt enim ait Aulus Gellius, lib. 10.
cap. 20. Leges sunt generalia iussa pertinentia ad vni-
uersos ciues, priuilegia verò sunt priuata iussa ad sin-
gulares homines pertinentia, quia veteres priua dixe-
runt, quæ nos singula dicimus. Ab vna acceptione ad
aliam facilè fit transitus: reputantur enim idem;
quia eundem moralem valorem habent, & sunt si-
cut causa & effectus, signum practicum, & signa-
tum: sed nos de priuilegio in prima acceptione
frequentius loquemur. Priuilegiarij dicuntur, qui-
bus est aliquod priuilegium concessum, l. si ventus
ff. de priuileg. credit. l. rescriptum ff. de pactis, l. sed
an is ff. quòd cum eo, qui in aliena potestate. Iidem
etiam priuilegiati dicuntur.
Non autem omne priuilegium est propriè lex:2
quia de ratione legis est, esse perpetuum; non au-
tem omne priuilegium perpetuum est: ergo illud,
quod perpetum non est, non est propriè lex: sed
quamdiu durat, per modum legis operatur: ideo
etiam de illo hîc agemus: & quia est exceptio à
lege.
@@
Ita ergo priuilegium definiti potest, Est priuata
lex aliquod speciale beneficium cōcedens: ex Isid.
5. ethymolog. cap. 18. & cap. priuilegia dist. 3. & ex
cap. in his de priuileg. cap. Abbate de verb. sign. ca.
exemplo. 23. quæst. 3. idem docent Doctores eis-
dem locis, & Rubrica de priuileg. Panormitanus,
& alij, cap. olim de verb. sig. summistæ verbo pri-
uilegium, Anton. Azor, & alij passim. Et in hoc
sensu vtitur nomine priuilegij Cicero 3. de legib.
& in paradoxis. Non dicitur autem lex priuata;
quia semper sit fauor priuatæ personæ, sæpe enim
est fauor communitatis, vt patet ex dicto cap. ab-
bate; & glos. in cap. priuilegia d. 3. ex ca. petiisti 7.
quæst. 1. Sed quia cum concedatur Collegio, vel
communitati, ipsa cōmunitas habet se instar pri-Collegium, &|communitas se|habent instar|vnius personæ|respectutotius|Reip.
uatæ personæ; quia est pars maioris communita-
tis, à cuius legib. hæc pars eximitur. Dixi, speciale
beneficium concedens, quia si rescriptum, manda-
tum, vel ius non sit fauorabile, licet sit lex priuata,
non erit priuilegium; sed odium: vt lex pœnalis
cōtra hęreticos, vel simoniacos lata, & ideo Eman.
tom. 1. regularium, quæst. 7. art. 1. in fine, cum Pan.
& Barb. ait, priuilegium esse concessionem gra-
tiosè factam. Hinc rectè in illo c. abbatè, dicitur de
ratione priuilegij esse, vt cōcedat aliquid speciale,
quod ius commune non concedit, & d. cap. in his,
priuilegium ita esse interpretandum, vt aliquid
præter ius commune concedat, aliàs esset inutile,
cum nihil, inquit, illis conferat memorata indul-
gentia, sine qua id liceret, prælatis indulgen-
tibus.
Idem habet Gratian. 25. qu. 1. §. vlt. inquiens, Nec
enim aliquibus priuilegia conceduntur, si præter gene-
ralem legẽ nulli aliquid speciale concederetur, ad idem
est lex 1. ff. ad municip. & glos. recepta ca. 1. de re-
scrip. Nauar. consil. 5. de statu monach. num. 2. & 5.
& aliis locis referendis. Addit Panor. cap. olim de
verb. sig. num. 7. quem citat, & sequitur Azor tom.
1. lib. 5. cap. 22. quæst. 5. de ratione priuilegij esse, vt
concedat aliquid contra ius commune: nam si so-
lùm concedat specialem gratiam, quæ iuri com-
muni contraria non sit, quamuis per illud non de-
tur, non est propriè priuilegium, sed beneficium
principis. Quæstio est de nomine: puto tamen
eiusmodi beneficium speciale principis, quod iure
communi non conceditur, esse propriè priuilegiũ:
quia est lex priuata fauorabilis, quę non potest sub
alia legis specie contineri, nisi sub priuilegio: &
sic religiosi habent multa priuilegia, quæ sunt
merè gratiæ Pontificum, & non sunt contrariæ
iuri communi: sed aliquid præter illud addunt, vt
gratiæ absoluendi, dispensandi, &c. Quamuis si
rectè res perpendatur, nulla gratia conceditur prę-
ter ius commune, quæ non sit quodammodo con-
tra illud, quatenus contra ius cōmune est; vt sacer-<-P>
@@0@
@@1@442 Quæst. XCVI. Tract. XIV.
<-P>dos non proprius absoluat, vel non prælatus di-
spenset, &c.
Dices, interdum concedi aliqua priuilegia, quæ
nihil contra, aut præter ius commune operantur,
vt in cap. etsi Christus §. fin. de iureiur. concedi-
tur religiosis, vt possint iurare in propriis causis,
quando deest alia probatio, & in cap. quia in cau-
sis de procur. cōceditur vniuersitati, vt possit pro-
curatorem creare. Respondeo cum Azor lib. 5. ca.
23. quæst. 3. variis ex causis solere talia priuilegia
concedi; primò, vt aliquibus aliquod naturale ius
seruetur, quod fortasse violaretur. Sic Pontifex ca.
innouamus de treuga, & pace, admonet, vt pere-
grini, clerici, monachi, & mercatores congrua se-
curitate lætentur, & tunc non est propriè priuile-
gium concessiuum, sed declaratiuum; quia expli-
cat specialem rationem, quæ in huiusmodi petso-
nis est, vt nihil mali in itinere patiantur. Secundò
hoc fieri solet in gratiam petentis, vt exponit ipse
Panor. dicto cap. quia in causis de procurator. &
tũc effectus priuilegij solùm est, vt quod aliàs fieri
poterat vno titulo communis iuris, fiat etiam alio,
& speciali Pontificis authoritate. Tertiò, & fre-
quenter hoc fit causa tollendi dubia, & scrupulos,
vt notant Nauarr. illo num. 5. Eman. suprà, Panor.
cap. 1. num. 1. de commodato, & Doct. dicto capit.
cum his, cap. abbate, & cap. gratia de rescrip. in 6.
Clem. grande, eod. tit. ex ipsis textibus, & tunc pri-
uilegium operatur nouam, & maiorem certitudi-
nem, & claritatem: exempla aliqua ponit Nauar.
dicto num. 5. Ad priores causas pertinet, quod ait
Eman. tom. 1. regul. quæst. 7. art. 1. eiusmodi priui-
legia nihil præter ius commune continentia, con-
cedi, quia ea, quæ generaliter dicuntur, neglecta
videntur esse, nisi specialiter notentur, vt dicitur l.
item apud §. ait prætor ff. de iniur. & magis timen-
tur, quæ specialiter cauentur, quàm quæ generali-
ter indulgẽtur, c. quis nesciat 1. d. c. quāquam 22. d.
Dostları ilə paylaş: |