Societatis iesv, segoviensis



Yüklə 14.73 Mb.
səhifə103/143
tarix14.08.2018
ölçüsü14.73 Mb.
1   ...   99   100   101   102   103   104   105   106   ...   143

rum, pinnas scilicet plus valituras; & ita huic con-

tractui applicatur doctrina illa de anticipatâ solu-

tione: sic enim quæstio proponitur, An scilicet

liceat minoris emere, ob anticipatam solutionem,

vt videri apud Auctores potest. Si ergo incertum

sit quale sint habituræ pretium, sitque moraliter

contingens, vt minùs valeant, non videtur esse

difficultas, vt videri potest apud P. Lessium Lib. 2.

Cap. 20. num. 145. Præterquam quòd non fit sa-

tis argumento ex eo procedenti, quòd in contra-

ctu dicto non sit propria ratio venditionis, cùm

non sit permutatio mercis pro pecuniâ, nec futu-

ra speretur quando pretium traditur.

  15 Roboratur, & explicatur. Nam si quisVrgetur ex|contractu|simili in|tritico &|similibus|cum no-|tanda do-|ctrina.

ad alterum accedat, & petat ab eo mutuum, re-

nuatque ille; dicat tamen daturum se, si in tritico

soluat messis tempore pretio currenti, cùm ta-

men ille prædium non habeat, nec aliunde tale

commercij genus, vsura in eo videtur intercede-

re; datur enim mutuum cum obligatione huius-

cemodi; ideò enim apponitur, quia creditur sic

petentem non habiturum triticum, & ita redditu-

rum quod accepit, & præterea interesse, ex eo

quòd triticum non reddat, cùm obligatio illa sit

pretio æstimabilis; ponitur ergo pro mutuo o-

bligatio contra rationem mutui propriam, vnde

vsuræ incurritur turpitudo. Itaque triticum non

emitur, quia neque est, neque futurum speratur:

si enim esset moralis potentia ad illud, etiamsi

quis non sit agricola, & animus reddendi adsit,

contractus est licitus, iuxta ea, quæ adducit Dia-

na Part. 1. Tract. 8. Resolut. 26. Vnde non tradi-

tur pecunia nisi mutuò, quia contractus alius esse

nequit, & additur obligatio, ex quâ redditur vsu-

raria. Quæ doctrina est communissima apud om-Vsura|quid &|applicata|casui defi-|nitio.

nes agentes de vsuris, & ex definitione vsuræ con-

stat, iuxta quam dicitur lucrum ex mutuo. Hoc

autem quod in casu prædicto euenit, similiter in

eo, de quo agimus, inuenitur. Cùm enim homi-

nes pecuniâ opus habeant, nec mutuam inue-

niant, modo prædicto se obligant, alieni prorsus

in cogitatione suâ à pinnarum traditione; sicut &

pecuniam tribuentes, qui probè sciunt quid sit<-P>

@@0@

@@1@286 Thesauri Indici Titulus IX. Cap. III.

<-P>euenturum; vnde vsurarij deprehendantur: ab eo

namque, quod verosimiliter euenturum creditur,

vsuræ qualitas innotescit: vnde si quis tradat mu-

tuò certas mensuras tritici, accepturus tot alias

tempore quo plus creditur valituras, si ita reci-

piat, vsuram committit, vt docet P. Lessius suprà



num. 152. & cum conditionibus ab eodem ex-

plicatis non videtur posse negari, licet sint aliqui

generaliter asserentes, in mutuo semper posse

exigi eamdem mensuram, seu idem pondus re-

rum: intelligendi enim sunt cùm is, qui mutuò

dedit, rem non erat leuaturus, aut incertum erat

pretium futurum tempore solutionis, & mutua-

tarium ad non soluendum ante certum tempus

obligauit.

  16 Quæ autem pro aduersâ parte sunt ad-Fit satis|adductis|pro con-|traria po-|sitione.

ducta, non vrgent: loquimur enim de contra-

ctu iuxta ea, quæ secundùm se dicit, alia autem,

aut nimiùm probant, aut mutuo etiam possunt

conuenire. Prima enim ratio est ob lucrum ces-

sans, & tertia ob periculum amittendi pretium:

quæ quidem accidentaria sunt, & in mutuo pos-

sunt reperiri, iuxta sententiam communem; se-

cunda autem ex eo, quòd res præsens multas ha-

beat opportunitates, quas non habet futura; pro-

bat ex mutuo lucrum posse accrescere, quia pe-

cunia præsens fimiliter plures habet opportuni-

tates: ergo qui eâ se se alienat, dum mutuam tra-

dit, aliquid proptereà lucrari potest. Quod con-

stat quàm sit à Catholicâ doctrinâ alienum, iuxta

quam vsuræ non licent; licerentautem si ob ca-

rentiam pecuniæ fas esset lucrum reportare. Pro

quo videndus Cardinalis Lugo Disput. 25. de Iu-Ob caren-|tiam pecu-|niæ nil posse|accipi, vbi|notata Ca-|ramuelis|sententia.

stitia num. 17. qui sententiam quorumdam vti

falsissimam reiicit, dicentium pro obligatione

non repetendi mutuum posse aliquid vltra sor-

tem accipi, quod amplexus est Caramuel in Theo-



logia morali num. 799. & sequenti. Quod si non

amplexus ex integro, satis amplectendi animum

indicauit; dum adeò verosimile conatur ostende-

re, & ad rationem oppositam, desumptam ex pro-

prio mutui conceptu, solutionem est suo iudicio

sufficientem meditatus. Sed sit hoc vtcumque

probabile, vt nonnullis videtur apud Caramue-

lem; in nostro certè casu non videtur habere lo-

cum: quia in eo non paciscitur iuxta illud, vt sci-

licet tradens anticipatè pecuniam, ex eo lucrum

velit; quia se obligat ad non repetendam vsque ad

certum tempus, quod quidem deberet in pactum

deduci; sed alio diuerso modo contractum em-

ptionis præseferente.

  17 Si dicas: ergo rationes adductę non suntObiectioni|fit satis.

efficaces ad probandum licitum esse minoris e-

mere anticipatâ solutione, quandoquidem duæ

ex illis etiam mutuo communes sunt, & alia mul-

tùm probat, ac propterea nihil: responderi po-

test nobis non incumbere omnes Auctorum ra-

tiones pro resolutionibus probabilibus defende-

re, cùm non semel plures earum inefficaces re-

periantur, & pro opinione dicta aliæ profectò

sunt satis genuinæ: vt meritò propter illas, acce-

dente grauium scriptorum auctoritate, debeat

valde probabilis iudicari. In casu autem nostroValidiores|rationes|pro contra-|ctu antici-|patæ solu-|tionis.

illæ non habent locum, vt videri potest apud P.

Lessium in tertiâ, & quintâ ratione, quarum

prior ex eo desumitur, quòd sicut modus ven-

dendi creditò, inducit multitudinem emptorum,<-P>@@



<-P>& ita facit pretium crescere; ita è contrario mo-

dus vendendi solutione anticipatâ facit pretium

decrescere, quia pauci sunt, qui hoc modo e-

mant, & plurimi qui vendant. Secundo: quia si

res solùm vendi possent pretio currenti, res tem-

pore traditionis minùs valerent ratione copiæ.

Et quia venditores passim merces ingerunt, præ-

sertim si terræ fructus sint, ob vitandos sumptus

in illis colligendis, & conseruandis, & ob necessi-

tatem pecuniæ ad soluenda debita, quæ tunc in-

stant ob expensas circa eosdem. Quæ quidem

pro casu præsenti non militare omnino perspi-

cuum est.

  18 Si dicas: ex hoc sequi neque rationemDiscussa|obiectio.

à nobis adductam pro casu priori, quando cum

Minerariis contrahitur, esse legitimam; quia ex

eo quod est valde accidentarium contractui, de-

sumitur; scilicet ex periculo amittendi pretium.

Respondeo absolutè loquendo ita quidem esse,

sed quia periculum tale ita certum est, vt rarò

absit, iuxta illud rectè posse argumentum proce-

dere, vbi non de metaphysicis rationibus agimus,

& à circumstantiis penitus abstractis, sed secun-

dùm circumstantias semper moraliter adhæren-

tes. Ne autem ex eo solùm probare videamur; ad-Notanda|ratio pro|Assertione.

di potest etiam ratio iam insinuata: nam venden-

tes pinnas solutione anticipatâ, emptores rogāt,

eò quòd pecuniâ indigeant ad expensas in metal-

lis elaborandis multiplices, & ita cùm vltroneæ

merces sint, vilescunt; iuxta tritum axioma, & ad-

dunt multi pro tertia parte.

  19 Iuxta hæc ergo; non videtur contractusAn opposi-|ta sit pro-|babilis.

dictus admittendus; an autem probabile sit illum

esse licitum, erunt fortè qui censeant, & ita vidi

ab aliquibus affirmari, qui tamen rem seriò, ma-

turè, & per otium non videntur expendisse. Nec

fauet pro asserendâ probabilitate Caramuel num.

746. qui cum aliis censet licitum esse tradere pe-

cuniam soluendam tempore messis in tritico, pre-

tio eiusdem assignato, quod non debet esse cur-

rens messis tempore. Ille enim de emente agit ab

eo, qui est rusticus, & ita qui triticum creditur

habiturus. Quod autem addit num. sequenti. o-

bligationem scilicet non exigendi pecuniam vs-

que ad messis tempus esse pretio æstimabilem;

non est absolutè admittendum, quando mutuumPro obliga-|tione non|repetendi|pecuniam|vsque ad|certum|tempus ni-|hil exigi|posse. Vbi|notanda|ratio cur|pro mutue|nil possit|accipi.

est datum vsque ad tempus illud; quia de ratione

mutui est vt nequeat repeti ante tempus, pro quo

datur, iuxta dicta num. 15. & 16. Est enim libe-

ralis quædam donatio pro illo tempore, & in eo

ab omnibus aliis contractibus distinguitur, qui

onerosi sunt. Sicut autem pro donatione nihil

exigi potest per modum pretij, ita neque pro mu-

tuo; est enim contractus, quem humanæ naturæ

sincerum dictamen inuenit, vt homines sibi be-

nefaciant nihil amittendo, sed quod illis non est

opus pro tempore aliquo tribuendo, recepturi

post tempus assignatum; & ita beneuolentiam

generaliter habituri. Quâ explicatione corruit,

quidquid à Caramuele, & aliis, ac præcipuè à

P. Lessio Cap. 20. citato, dubit. 14. iuxta eorum,

& non propriam mentem, adducitur aut adduci

potest. Pro quo etiam videndus Cardinalis Lu-

go Disputat. 25. Sect. 3. vbi ingeniosè suo more

philosophatur. Neque Caramuel contrarium as-

seruit citato loco; locutus enim de obligatione non

repetendi, etiamsi indigeat: quo euentu verum<-P>

@@0@

@@1@De contractu pinnarum argentearum. 287

<-P>est ratione damni emergentis aut lucri cessantis.

Nec de pinnis plura modò occurrunt, quæ autem

de illis dicta sunt, ad argenti glebas extenden-

dum, quæ in quauis aliâ formâ, ante quintatio-

nem circumferri inter Mercatores solent, & ad

aurum similiter, siue in glebis, siue in puluere, vt

dicitur, circa quæ tamen quæri vlterius potest, &

sit pro eo




Difficultas circa obligationem Legum, quæ

perfectionem auri, & argenti præscri-

bunt, in quibus contractari licet.



20 PEr leges regni statutum est vt aurumQuid per|leges circa|valorẽ au-|ri & argẽti|statutum|sit, vt vsui|possint ad-|hiberi.

trium tantùm legum, vt vulgò dicitur,

esse possit, viginti scilicet, & quatuor graduum,

quos Characta dicimus, seu qualitates, & est om-

nium perfectissimum; vel viginti duorum, vel sal-

tem viginti. Quod si aurifices alio vsi fuerint in-

fra gradus prædictos, pœna amissionis eisdem

imponitur in Pragmaticâ Regum Catholicorum



die 25. Iulij anni 1499. cap. 3. quæ est lex 4. Lib. 5.

Titulo 24. compilationis. Pro argento autem est

lex eorumdem 12. Aprilis anni 1488. & 1. ac 2.



in citato libro & Titulo, & aliæ quæ habentur toto

Titulo 22. vbi statuitur debere illud habere vnde-

cim nummos, vulgo dineros & quatuor grana, nec

posse aliud ab Argentarijs ad opera adhiberi, vn-

de nec Regia Marcha signari. Nummus autem,

seu denarius, vt alij vocent, non significat mone-

tam aliquam, sed gradum perfectionis argenti,

iuxta minutissimas diuisiones, vsque ad grana,

quæ iuxta pondus grani triticei solitæ regulari:

quamuis per legem 3. citato Titul. 22. conficien-

dorum granorum noua forma præbeatur. De

quâ exactissimâ diuisione agit ex professo Mi-

chaël de Roxas in libello, quem inscribit. Iardin



de en sayadores, & ante illum Matienzus ad ci-

tatas leges post Couarruuiam exactissimum,

& eruditissimum tractatorem, cuius ille se la-

bore profecisse ingenuè profitetur. Qui in



Glossa 1. Circa legem 4. citatam Titul. 24. num. 8.

obseruat circa auri æstimationem, & argenti di-

uersam in Indiis haberi rationem ab eâ, quam le-

ges generaliter præscribunt, sed certê quoad

communem Marchæ æstimationem vix est in

quo discrimen videatur: num. etiam 7. aduertit

Marchum, seu Marcham argenti non signatum

Regiâ Marchâ minoris æstimari pro quinta parte,

quæ scilicet Regi debetur. Cùm ergo leges ita

circa auri, & argenti æstimationem statuant, vi-

dendum qualis ex illis conscientiæ obligatio sub-

oriatur. Circa quod

  21 Dico primò: si aurifices, & argentarijAssertio 1.|peccare|grauiter|artifices|fraude v-|tentes circa|illum.

auro, & argento viliori vtantur, quàm sit per le-

ges permissum, & illud vti legitimum ven-

dant juxta gradus designatos, peccant mortali-

ter cum obligatione restitutionis. Id quod om-

nino apparet manifestum; quia rem vilem pro

pretiosa vendunt in quo est fraus cum iniustitia

coniuncta.

  Dico secundò: ob præcisam violationem le-Assertio 2.|ratione|præcisè le-|gum, non|esse graue|peccatum.

gis non videtur esse in casu dicto mortale pecca-

tum. Probatur: primò ex communi doctrinâ

de lege ciuili pœnali non obligante in conscien-

tiâ. Tales autem leges pœnales sunt, vt ex eorum<-P>@@

<-P>tenore constat. Si dicas magnum ex eo detri-

mentum Reipublicæ sequi, dum aurum vile pro

pretioso obtruditur, & similiter argentum. Con-

tra hoc est, quia non est verum prædicta obtrudi,

quandoquidem iusto pretio venduntur. Deinde

aurum, & argentum ignobiliora non frustrà

natura produxit, vt debeant tamquam vilissima

alia tractari, aut penitus abiici. Cùm ergo serui-

re debeant humanis vsibus, in illis si iustè omnia

fiant nullum est Reipublicæ detrimentum. Et

hæc sit ratio secunda.

  22 Dico tertiò: valor legibus designatusAssertio 3.|idem sta-|tuens circa|valorem in|non signatis|Regiâ|Marchâ.

non obligat in conscientiâ in auro & argento

Regiâ Marchâ non signato. Probatur: quia

leges de illâ non loquuntur, vt constat, quan-

doquidem illud prohibent in ordine ad contra-

ctationem.

  Dico quartò: Aurum, & argentum nonAssertio 4.|non signa-|ta minoris|non esse va-|loris pro|quinta par-|te.

signatum Regiâ marchâ non habent minorem

valorem signatis pro quintâ parte vt ex Matienzo

positum num. 20. Ratio est; quia quandoqui-

dem leges de illis non loquuntur, æstimatio su-

menda est ex vtilitate, quam illa pro humanis

possunt vsibus exhibere: deficiente enim legitimo

pretio, succedit naturale, juxta omnium scriben-

tium doctrinam. Nec dici potest per legem ha-

beri, ex eo quòd auro & argento signatis per le-

ges est valor assignatus, & ita consequenter non

signatis, ex quibus quinta pars debetur Regi,

vnde non debet cum alijs æstimari: nam licet

debeatur Regi, qui ita contrahunt, existimant in

conscientiâ non deberi, & illis non minoris com-

moditatis est id, quod signatum non est, quàm

id, quod signatum, immò & frequenter maioris,

vt annorum proximorum experientia compro-

bauit. Prætereà: non est verum etiamsi quinta

pars detrahenda sit, valorem esse, qui respondeat

quatuor ex legis taxatione; quandoquidem lex

circa hoc non determinat, & secundùm tempo-

rum contingentias potest humanis vsibus plus

aut minus deseruire. Vnde cùm valor pinnarum

proximis annis vsque ad sexaginta ferè regales ex-

creuerit, modò quadraginta, & octo venduntur;

multò certè maioris quàm si quintæ tollatur par-

tis valor; Marchus enim argenti signati sexaginta

sex regalibus, & sex marapetinis æstimatur; iuxtaMarchi si-|gnati quis|valor.

eumdem Matienzum; vnde detractâ quintâ parte

valor deberet esse quadraginta trium regalium,

& non nihil amplius, quamuis secundùm no-

uiores ordinationes Marchus tantùm habeat

sexaginta quinque regales, vt videri potest apud

D. Escalonam secunda parte Gazophylacij pag. 129.



num. 2. Non est autem credibile Reges nostros

ita voluisse argenti non signati valorem consti-

tuere, vt contra communem æstimationem

adeò inferior remaneret: non est ergo fixus

& stabilis, vt ne fas sit à puncto illius fixo de-

clinare. Et hæc pro contractu pinnarum, iam

pro aliis sit

@@0@

@@1@288 Thesauri Indici Titulus IX. Cap. IV.

CAPVT IV.

De Contractu argenti signati Regiâ

Marchâ, vulgo de Barras.




23 CIrca Barras Regiâ est ordinatione

dispositum; vt mille argenti ponde-

ra non excedant, vel quod centum

& viginti Marchos tantùm habeant, & quod iu-

xta hanc mensuram Regia iura in transuectione

soluantur: vnde circa hoc resoluenda occurrit




DIFFICVLTAS I.

An sit graue peccatum Barras maioris pon-

deris efficere, quàm Regiâ sit ordina-

tione dispositum.



DIco primò. Regij Officiales qui effectioniAssertio 1.|affirmans,|quando est|notabilis|excessus.

Barrarum adstant, grauiter peccant, si

Barras effici sinant ponderis notabiliter exceden-

tis, & cum restitutionis obligatione. Probatur;

quia suo officio desunt in re magni momenti

iuxta Regiam æstimationem. Sic enim pro Barrâ

excedentis ponderis eadem Regi iura soluuntur

quæ pro habente pondus lege dispositum: vnde

Regia defraudantur iura, & ita Officiales fidei da-

tæ desunt in contractu, quem ineunt cùm ad

officium admittuntur, curandi scilicet Regias vti-

litates, vt Rex eorum infidelitate nihil minùs ha-

beat, quàm quod ipsi soluendum legibus ordi-

natur. Quod quidem iuxta communem doctri-

nam est, de quâ sæpiùs.

  24 Dico secundò: si Barrarum pondus a-Assertio 2.|negans,|cùm non|talis, nec|frequenter.

liquantulum excedat, idque non semper, sed se-

mel, aut iterùm fiat, non videtur in eo graue pec-

catum esse. Ratio est; quia in eo videtur ratio

legis cessare, ne scilicet iura Regia in transuectio-

ne fraudentur, in maiori enim illo excessu parum

est, in quo defraudatio esse queat, vnde non est

verosimile Regis voluntatem esse ad obseruan-

tiam ita rigidam obligare; si fortè etiam potest,

de quo ob materiæ leuitatem meritò possit dubi-

tari. Quando autem id esset frequens, alia est

ratio, quia sic ex multiplicatione Barrarum

notabilis esse potest Regiorum iurium defrau-

datio.

  25 Dico tertiò. Qui Barras sibi fieri curatAssertio 3.|qui Barras|fieri curant|vt peccent.



cum notabili excessu, eatenus peccare potest,

quatenus Officiales Regios ad peccandum indu-

cit. Quòd si illis non conniuentibus, tale aliquid

fiat, non videtur in eo graue esse peccatum, quia

solutio Regalium iurium pro transgressione in-

certum est an in conscientiâ obliget, & vt obliga-

tio aliqua sit, ea non est lege istâ, de quâ loqui-

mur, imposita, sed aliâ; contra quam tantùm itur,

quando cum effectu iura negantur: & contin-

gere etiam potest, vt Barra numquàm transueha-

tur, sed vel ad monetam seruiat, vel aliis vsibus

applicetur.

  Dico quartò. Aliquando sine vllo scrupuloAssertio 4.

Barræ excessiui ponderis transuehi possunt solu-

tione communi habentium pondus lege præscri-

ptum. Probatur; quia multoties Barræ minoris<-P>@@



<-P>ponderis transuehuntur, & tamen eadem iura pro

illis soluere compelluntur transuehentes, ac si

ponderis præscripti essent. Propter quod Con-

sulatus Limanus apud Regem de hac est iniuriâ

conquestus, & ad Proregem rescriptum, vt

circa hoc opportunè prouideret. Cùm ergo

iusta circa hoc compensatio esse queat, non

sunt ita facientes violatæ iustitiæ vllatenus ar-

guendi.


DIFFICVLTAS II.

Contractatio Barrarum quomodo esse lici-

ta possit, quandoquidem per legem deter-

minatum valorem habent.



26 VIdetur equidem non licere, ita vt valorBarrarum|valorem|non posse|variari,|quæ videā-|tur ostende-|re.

varietur, & vendi, ac emi more aliarum

mercium. Ideò enim moneta vendi maiori aut

minori pretio nequit, quia illum habet lege præ-

scriptum sicut & alia, quorum valor proptereà

dicitur consistere in indiuisibili, ad distinctionem

valoris naturalis, seu vulgaris, qui latitudinem

habet iuxta receptissimam doctrinam. Accedit

Barras censeri monetas, cùm sint argentum

Regio signaculo consignatum cum valoris de-

terminatione: nihil enim aliud videtur ad ra-

tionem monetæ necessarium, licèt non ita vsua-

lis ac aliæ; deseruit tamen ad contractus amplio-

res, vnde & monetam esse plures censent. Ni-

hilominùs

  Dico primò. Licita est contractatio Barra-Assertio 2.|contrariũ|statuens, &|licitum esse|contractũ.

rum pretio intra latitudinem iusti variato: sic est

vsu receptum, & non solùm vulgari opinione, sed

doctorum, ac piorum assensu, & vsu comproba-

tum. Pro quo præsertim Heuia in labyrintho Cap.



Dostları ilə paylaş:
1   ...   99   100   101   102   103   104   105   106   ...   143


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2017
rəhbərliyinə müraciət

    Ana səhifə