Societatis iesv, segoviensis



Yüklə 14.73 Mb.
səhifə105/143
tarix14.08.2018
ölçüsü14.73 Mb.
1   ...   101   102   103   104   105   106   107   108   ...   143

pressè, & propriissimè negotiationem ait esse in

permutatione ob lucrum, cùm res immutata di-

strahitur. Idem intellige de commutatione, &c. &

alij; qui quidem cambium inter proprias nego-Vnde &|cambium.

tiationes enumerant, quod & res ipsa satis per-

spectum reddit; nulli enim magis soliciti nego-

tiatores campsoribus, & magis lucri instantes;

& tamen in cambio venditio non est, sed mera

permutatio pecuniæ pro pecuniâ cum loci di-

stantiâ.


  36 Siue ergo Barra moneta non sit, siue pro-Nil iuuare|quod Barræ|moneta nō|sint.

priè talis, ex eo nihil videtur pro excusatione le-

gitimâ talis contractûs haberi: nam & circa mo-

netam esse negotiatio potest, vt constat in cam-

bio, vbi obiter notare iuuat Caramuelis lapsum

sed venialiter fortè, dum iuxta audita proloqui-

tur sub alio cœlo positus; quamuis id quod res

est, potuisset facilè in tabulis Geographycis per-

uidere, aut in narrationibus Indicis nemini non

obuiis: sic ergo scribit num. illo. 814. Respondeo.



In Portubello (insula est maris Oceani, ad quamstatutâCaram uë-|lis lapsus|circa illas,|& alia.

die omnium Indiarum mercatores appellunt) vix mone-

tam cusam cognosci. Mercium traduntur sarcinæ, &

massæ & aureæ & argenteæ (Barras eas nominant)

recipiuntur: non enim tempus sufficeret tantæ argenti-

ui numerandæ, si minutæ partes traderentur. Barræ

illæ tribus aureis millibus nonnumquàm æquiualent: &

facili negotio huiuscemodi calculis, vel maximum nume-

rum æqualis Antuerpiæ, Amstelodami, loco pecuniæ

etiam Barras tradi, & recipi vidi. Sed & Barræ sigilla-

tæ sunt, & videntur ab alijs monetis solâ differre ma-

gnitudine. Resoluo igitur ad venditionis, & emptionis

rationem requiri metallum signatum. Sic ille: sciat

ergo qui legerit, Portumbellum non esse insu-

lam, sed terram firmam, Peruuij scalam; eò non

omnes Indiarum Mercatores appellunt, sed ex

Peruuio aliqui, & Panamensi tractu: neq; statu-

ta appulsûs dies est, sed cùm classis Regia ex Hi-

spaniâ aduenerit. Non vix ibi moneta cognosci-

tur, sed immensa illius copia conspicitur. Barræ

tribus millibus aureis æquiualentes nullibi ex-

tant. Quod Amstelodami loco pecuniæ dentur,

& recipiantur, id quidem verissimum; sed dolen-

dum sanè est ad inimicos armandos, multorum

ex Hispanis Mercatoribus auaritiam arma po-

tentissima ministrare. Vtinam Regij ministri vi-

deant, & pergant vel sero de remediis proui-

dere. Barrarum sigillum non sufficere, vt pecunia

dici possint iam vidimus num. 28.

  37 Id autem in quouis potest aliqua consti-Soluens|quomodo|dicatur ne-|gotiari.

tui, scilicet eum, qui soluir, non negotiari, quia

neque contractum init, sed debito satisfacit, vim

certè nullam retinet: nam licet verum sit tunc

non perfici contractum, perficitur tamen nego-

tiatio, quia emptio eo fine facta est vt scilicet sol-

uendo lucrum habeatur. Quòd si ea ratio quid-

quam valeret, sequeretur ex eâ eum, qui multas

merces emit, & reseruat, vt ex eis lucrum referat,Mercator|vnde do-|ctus.

sed sine venditione, dum soluit eisdem, non ne-

gotiari; quod constat quàm sit absurdum. Merca-<-P>




@@0@

@@1@292 Thesauri Indici Titulus IX. Cap. IV.



<-P>tores certè non à vendendo, sed ab emendo tales

dicuntur; mercari enim emere est; inde enim ne-

gotiatio dicitur mercatura, quia scilicet emitur ex

fine lucrandi; vnde negotiatio à Syluestro suprà

definitur; Commutatio ob lucrum, & quidem si a-Negotiatio-|nis defini-|tio ex Syl-|uestro.

ctio quæuis in negotiatione per se sumitur nego-

tiatio non erit. Qui enim emit non dicitur, nego-

tiari, quia sola emptio non est negotiatio, & qui

vendit similiter; quia vendere ex se negotiari

non est. Debent ergo actiones istæ coniungi, & v-

na cũ respectu ad aliam cōsiderari, quatenus eme-

re ad lucrandum, & lucrari ex eo quod emptum

est, & immutatum traditur, integrant negotia-

tionem. Hinc est vt in Cap. Eijciens 2. dist. 88.

vbi ex D. Chrysostomo negotiationis explicatio

proponitur, licèt de venditione facta fuerit men-

tio, quia communiter per illam exercetur, nullâ

tandem de ipsâ factâ mentione sic tandem defi-

niatur: Qui comparat rem, vt illam ipsam integram,Ex Cap.|Eijciens|alia.

& immutatam dando lucretur, ille est mercator, qui de

templo Dei eiicitur. Sic ille: quamuis verum sit

homiliam illam, scilicet 38. in Matthæum non esse

D. Chrysostomi; quia opus imperfectum in

Matthæum non est Doctoris tanti, sed alterius

non sanę in omnibus doctrinæ, vt obseruauit P.

Maldonatus, qui permitti ait sicut alia antiquio-

rum, de quo aliàs. In hoc certè Doctores com-

muniter sententiam illius capitis approbarunt,

quod satis nobis ad præsentem positionem. Et in

eodem cap. ex Cassiodoro in Psalm. 70. sic negotia-Ex Cassio-|doro item.

tio definitur: Quid est aliud negotium, nisi quæ pos-



sint viliùs comparari, cariùs velle distrahere? vbi nego-

tiatio non est per venditionem explicata, sed per

verbum amplioris significationis.

  38 Neque tandem quidquam vrget, quodNon fieri|extensionẽ|legis pœna-|lis.

de pœnali lege dicebatur, non extendenda ad ca-

sum non expressum secundùm verborum pro-

prietatem; id enim damus; negamus tamen non

expressum casum, de quo est disputatio, quando-

quidem iuxta receptissimam intelligentiam ven-

ditio in definitione negotiationis apposita quam-

cumque commutationem lucratiuam compre-

hendit: nec in præsidium assertionis huius opus

est ad doctrinam quamplurium & grauissimorum

scriptorum recurrere, asserentium legem pœna-

lem extendi ad casum non expressum, quando

ratio est eadem, de quo dictum suprà: quia non

est omnino certa, licèt valde probabilis. Id autem

quòd à nobis dictum non videtur posse negari,

quòd scilicet negotiatio non dicat necessariò

venditionem, licèt per eam explicetur, sed exem-

pli gratiâ posita sit vti frequentior, secundùm ne-

cessariam intelligentiam ex auctoritate scripto-

rum eam vt certam approbantium, vtpotè neces-

sariò applicandum cambio, in quo propria nego-

tiatio est. Quando enim legis alicuius intelligen-Quando in|illâ verbo-|rum nō de-|beat tenori|stari, sed|ampliori|debeat.

tia talis est, vt non possit ad speciem, quam expri-

mit, arctari, quia constat alicui alteri, conuenire,

non est opinio circa intelligentiam dictam, sed

omnimoda certitudo. Quemadmodum ea non

si quis suadente diabolo. Excommunicationem sta-

tuit in eum, qui manus violentas in Clericum

iniecerit. Vbi tamen dici nequit arctandum illum

ad id, quod exprimit, manuum scilicet iniectio-

nem; quia communis intelligentia illum cum li-

mitatione dictâ non recepit, & constat eum, qui

non manibus, sed pedibus Clericum percutit, ex-<-P>@@

<-P>communicatione ligari, vnde cùm de manuum

iniectione tantùm loquitur Canon; id exempli

gratiâ positum, quia frequentiùs est, debet ab

omnibus affirmari: & tamen Canon dictus pœ-

nalis est, & eximiè quidem pœnalis: quia tamen

fauorabilis statui Ecclesiastico, dictam ampliatio-

nem accipit; & quia aliàs ferè redderetur inutilis,

cùm iniurijs janua aperta remaneret. VideaturCongruum|exemplum|altari ad-|iectum.

Bonacina Tomo 2. Disput. 1. Quæst. 1. Puncto 8. num.

23. & 24. communem doctrinam proponens, &

exemplum accommodatum in lege imponente

censuram contra surripientes centum aureos, quę

extenditur ad æquiualens: nam aurei, gratiâ ex-

empli positi sunt, & certè si ad aureos tantùm di-

rigeretur, ferè inutilis esset, cùm aureorum subre-

ptio rara satis sit, & erga eos soleat contingere, qui

non multùm eâ subreptione læduntur, vt lædi alij

possunt, quibus aurei vix sunt de facie noti.

  39 Cùm ergo hæc ita se habeant, & sen-Resolutio|difficulta-|tis.

tentia negans licere contractum, adeò sit robu-

stis fundamentis stabilita, illi videtur penitus

adhærendum, vt meritò dubitari possit, an

opposita possit aliquatenus probabilis iudica-

ri, & ita quidem censuêre nonnulli, sed ne-

scio an re penitus inspectâ, & Auctoribus de

hoc ex professo agentibus consultatis; nam

& mihi probabilis visa est, vbi primùm est con-

trouersia proposita, pro quâ & nonnihil addidi,

quod est visum consideratione dignum: modò

autem non audeo talem pronuntiare: nam pro

intrinsecâ probabilitate nihil solidum occurrit.

An autem ab extrinseco illi concedenda sit, vi-

derint alij; ego enim nulli detrahere inconside-

ratè pergam, quod auctoritatis doctrina & pie-

tas conciliauit. Addam tamen casus aliquot, in

quibus circa contractationem istam possint Ec-

clesiastici securâ conscientiâ versari.

  40 Primò; si quis emat Barras non animoPrima cir-|ca illam li-|mitatio, si|non eman-|tur animo|lucrandi.

lucrandi expresso, & directo, sed vt securiùs suas

custodiat facultates; pecuniæ siquidem facilè

surripi possunt, non ita Barræ; aut etiam ne ad

mutuationes frequentes compellatur, cùm ex-

cusationem habeat obuiam, scilicet se non habere

regales. Sic autem emptis illis; si occasio aliqua

occurrat vendendi, & lucrandi in illis, id licitè fa-

cere poterit; exemplo eius, qui emit pro suo

vsu aliqua, ex quibus si nonnulla supersint, po-

test illa cum lucro vendere, etiamsi præuiderit

id ita posse contingere, & spem sic faciendi ha-

buerit. Quem casum vrget Cardinalis Lugo suprà



n. 32. in Procuratore Conuentus; quia finis prin-

cipalis non fuit lucrum, sed prouisio, defectibus,

qui contingere possunt, occurrens.

  41 Secundò: potest quis Barras emere siSecunda,|cùm in illi:|fit solutio.

in illis fiat ipsi solutio debiti, quam nequeat ali-

ter obtinere nisi cum magno incommodo; tunc

enim emptio interuenit, quia de pretio est con-

uentio, & pro illis datur id, quod erat debitum;

& licet etiam sic contrahere, vt speret quis se illa

aliquando cum lucro venditurum. Huius ratio

est eadem, quæ casus præcedentis, scilicet tunc

intentionem principalem ad lucrum non dirigi,

sed ad recuperationem debiti. Quod intelligen-

dum etiam si quis non emeret, nisi speraret lu-

crum dictum; quia adhuc tunc intentio princi-

palis de illo non est; applicando etiam doctrinam

Cardinalis Lugo, de quâ nuper.

@@0@

@@1@De Contractu argenti viui. 293


  42 Tertiò. Idem licet si quis iter facturusTertia,|cum ex|fine trans-|uectionis,|etiam cum|spe lucri.

ob commodiorem exportandi modum Barras e-

mat, quia moneta in magnâ quantitate cum in-

commodo transportatur: & hoc quidem cum

spe lucri alicuius; & tunc erit certius, quando eo-

dem modo emerentur illæ, etiamsi lucrum nul-

lum speraretur; per accidens enim se habet; non

tamen obstat spes dicta lucri, ita vt si quis non

speraret illud, non etiam emisset, quia tunc et-

iam intentum præcipuum non est lucrum sed cō-

moditas transuectionis, vt spes illa sit quasi remo-

uens prohibens, non autem finis emptionis, vt

citatus Auctor loquitur. Quod etiam suadetur

ex eo quod ex D. Thomâ adduximus num. 34.

scilicet eam commutationem esse lucro seruien-

tem, & ad negotiationem pertinere, quâ non emi-

tur aliquid ad necessitatem vitæ pertinens, sed ad

fouendam cupiditatem, quæ terminum non ha-

bet. In casu autem nostro emptio non habet ori-

ginem à cupiditate, sed à necessitate, vt scilicet vi-

tetur incommodum transuectionis, & ita in eo

negotiatio propria non exercetur, sed commu-

tatio talis ad prius genus pertinet, de quo S. Do-

ctor.


  43 Quartò. Poterit Prælatus Religionis, autQuarta,|vt necessa-|ria com-|modius e-|mantur,|cum no-|tanda pro|Religiosis|doctrina.

Procurator domus eius nomine Barras emere, si

intelligat in Portubillo, aut Hispaniâ plus valitu-

ras, vt ex iis venditis necessaria comparet, quæ in

Indiis cariori pretio comparantur. Nam in hoc

casu turpis lucri cupiditas non exhibet cōtracti-

bus originem, sed ab œconomicâ prouidentiâ,

iuxta D. Thomæ doctrinam num. 34 adductam,

proficiscitur; & aliàs venditio alibi fit, vbi scan-

dalum est nullum, & occasio cessat diuersionis à

diuinis officiis; necnon per alios exercetur; quod

licere, vbi scandalum non est, & diuersio dicta

cessat, Doctores adducti tenent. Potest autem

specialiter accidere, quando ad emenda Æthio-

pica mancipia ad prædiorum culturam necessa-

ria, aliquis destinatur. Vbi etiamsi ille Religio-

sus sit, & per se vendat, videtur sine graui culpâ

stare posse, quia venditio talis respondet emptio-

ni, quæ non directè ob lucrum; sed ob commo-

ditatem comparandi necessaria celebrata est: vn-

de ad primam classem commutationum reuocan-

da est, de quâ D. Thomas, & non negotiator,

sed prouidus dispensator talis est Prælatus appel-

landus. Quod & potest cuilibet alteri Ecclesia-

stico applicari.

  44 Tandem. Generaliter loquendo tumVltima,|cum lu-|crum ex|primar ia|intentione|non quæ|ritur Vbi|& obser-|uanda|quædam.

Barrarum contractatio licebit Ecclesiasticis,

quando lucrum ex primariâ intentione non ve-

nit, sed secundariò, aut quasi remouens prohi-

bens, nisi adsit scandalum; vt inconueniens aliud

oriatur. Quod quidem non solum in Barris, sed

etiam in aliis rerum contractabilium generibus

affirmamus, ob adductas rationes. Neque in Re-

ligiosis hoc semper damnandum, quamuis vi-

deantur illi ad maius in hac parte exemplum te-

neri, quàm clerici sæculares: vt constat ex Cap.



sed nec, Ne Clerici, vel Monachi. Nam eorum ne-

cessitates sunt multò maiores, quibus dum non

consulitur à Prælatis, grauissimis inconuenienti-

bus ianua aperitur: vnde non est credibile velle

Pontifices, Canonum sacrorum Auctores, præ-

dictos œconomiæ solicitudinis modos illis pro-

hibere, qui nihil studiosiùs curat, quàm vt Reli-<-P>@@

<-P>gionis status in regulari obseruantiâ conserue-

tur. Non quòd indecens aliquid admittendumNegotiatio|qualiter|Ecclesiasti-|cos dede-|ceat.

sit, vt commodum inde Religiosæ obseruantiæ

procuretur: neque enim facienda sunt mala vt

eueniant bona; quando scilicet indecentia talis

est, vt positiuam ex se repugnantiam habeat cum

virtute; sed quòd id, quod ex se tale non est, licet

ob status Ecclesiastici decorum per sacros Cano-

nes est prohibitum, ob illius aliquando maius

bonum possit exerceri. Quòd autem indecentia

pugnans absolutè cum virtute non sit, ex eo præ-Et permis-|sa aliquā-|do.

ter alia ostenditur, quia in concilio Elibertino

facultas conceditur Clerico negotiandi intra

Prouinciam vbi degit, non tamen extra. Sic Cano-



ne 29. & hoc referens P. Bauny Tom. 3. Lib. 1. inP. Bauny.

Epitome Tract. 2. Cap. 6. vers. sed etiam ita subdit:



eâ tamen (facultate) si Chrysostomo, & Augustino

credere animum induxerit, numquam in Ordinis sui

dedecus, statusque vtitur. Sic ille, indicans vbi de-

decus Ordinis, & status non est, vt in casibus di-

ctis, non esse damnandum vsum talis facultatis;

sed de hoc aliàs. Videantur dicta Titulo 5. Cap. 7.

§. 2.


CAPVT V.

De Contractu Argenti viui.



45 ACtum de illo Titulo 1. Cap. 12. &Circa pre-|tium ar-|genti viui|difficultas.|Et quidam|reprobatus|contractus.

multa adiecta Titulo 5. Cap. 10. in

cuius fine de contractu egimus, qui

inter Minerarios, & Mercatores est frequentissi-

mus, & an iustus attentâ præsertim pretij impro-

portione potest meritò dubitari, & quod ad o-

bligationem spectat non distrahendi metalli, sed

Regi pro statuto pretio tradendi, iam vidimus

quid possit verosimiliter affirmari. Quod autem

nimia improportio in pretio seruetur, non vide-

tur iuxta iustitiæ posse leges tolerari. Et olim

quidem maior erat improportio: cùm enim quin-

tale metalli huius quingentis argenti ponderibus

æstimaretur, iuxta quod pretium emebatur à Re-

ge, anticipati emptores inde viginti detrahebant

contra omnem rationem, & consuetudinem, Scri-

ptorumque doctrinam. Erat enim pretium tale

infra infimum, quod omnes condemnant Clas-

sici Doctores eâ ratione: quia hoc esset lucrari

aliquid supra sortem ex vi mutui impliciti: qui

enim solutionem anticipat, implicitè mutuat, &

posteà dum ei res empta pluris valens, tradetur,

implicitè fit ei restitutio cum vsurâ: nam illud in-

crementum, quo res pluris valet, quàm pretium,

datur ex vi pacti præcedentis propter anticipa-Vsura quo-|modo in|anticipata|solutione.

tam solutionem, id est, propter vsum pecuniæ

tanti temporis. Qui est optimus discursus Patris

Lessij Lib. 2. Cap. 21. num. 59. quod vrgeo: nam

iste si pecuniam illam mutuam daret, cum pacto

tamen soluendi lucri cessantis pro triginta, aut

quinquaginta, immò pro centum, viginti augmẽ-

tum non acciperet, ergo quemadmodum si tri-

ginta daret, non posset viginti amplius accipere,

ita neque in contractu dicto, quandoquidem si

non quinquaginta in pecuniâ accipit, id tamen ei

redditur, quod valet quinquaginta, vnde accipit

sortem triginta, & viginti. Insuper pro anticipa-

tione, quæ est nimis exorbitans vsura, & ita tunc

homines doctissimi censuerunt.

@@0@

@@1@294 Thesauri Indici Titulus IX. Cap. V.


  46 Successu verò temporis pretium quinta-tam au-|cio legali|pretio con-|tractus di-|ctus non|probandus|apparet.

lis adauctum, & contractus aliquantulùm tem-

peratus, vt tertiâ parte minus pretium anticipa-

tum sit, quàm legitimum, iuxta quod Regi tradi-

tur. Vt vidimus citato Cap. 10. num. 83. quod

licet minus de iniustitiâ habeat, non videtur ta-

men eidem adæquari; quia rationes factæ pos-

sunt applicari similiter, eò quòd videatur infra in-

fimum, & quia ratione lucri cessantis habitâ, nullo

modo potest excessus ille saluari. Si enim centum

non respondent iuxta stylum forensem vigin-

ti pro cessante lucro, sed multò minùs: quomo-

do stare queat, vt sexaginta respondeat lucrum

viginti? Attentâ ergo præcisè ratione contractûs

non videtur id posse saluari. Quibus addi potest

communis Doctorum sententia circa lucrum

cessans, neminem scilicet ad illius compensatio-

nem obligari, nisi fuerit in pactum expressè de-

ductum. Pro quo videri potest P. Rebellus PartePro lucro|cessante|quando|obligatio.

2. Lib. 8. Quæst. 7. P. Lessius Lib. 2. Capit. 20. Du-



bit. 11. & alij. Cùm ergo de lucri cessatione nihil

in contractu isto dicatur, non debet pretium mi-

nui ratione illius. Præterquam quòd de contra-

ctu tali loquimur secundùm ea, quę illi iuxta pro-

priam rationem conueniunt, non verò ex acci-

denti: & vt demus imminutionem pretij dictam

ratione accidentium iustificari: illa non adeò

magna videri possunt, vt tantam possint inæqua-

litatem excusare.

  47 Sed his non obstantibus sunt plures quiSed sunt|qui susti-|nendum|censeant.|Et prima|pro eo ra-|tio ex eo|quod est|contractus|vtilis Rei-|publicæ, &|tales non|debent fa-|cilè repro-|bari.

contendant non deberi contractum istum con-

demnari; iis omnibus attentis, quæ in illo inter-

ueniunt, & sunt, Primò, sic esse communiter re-

ceptum, & ab ipsis, qui eum exercent, aliisque

vsurarium non censeri. Contractus autem tales

præsertim si vtiles Reipublicæ sint, condemnandi

non sunt, vt admonent Doctores, & in simili ha-

bet P. Lessius Lib. 2. Cap. 23. num. 57. vbi de certo

Cambiorum genere loquens, ait illa damnanda

non esse, licet vsuraria videantur, eò quòd solùm

ratione longioris temporis maius pretium postu-

latur; cùm omnes passim illis vtantur: inter quos

multi viri probi, & conscientiæ religiosæ qui si

iuberentur abstinere, soli laxioris conscientiæ il-

lis vterentur; quo fieret vt pretia Cambiorum

istorum crescerent, & cum magno Reipublicæ in-

commodo valde intenderentur: neque enim vm-

quam obtineri poterit; vt Mercatores non pluris

æstiment concessionem longi temporis, quàm

breuis. Sic ille loquitur, casui præsenti accom-

datissimè, cuius sentiendi modum alij probant.

  48 Secundò: quia Minerarij MercatoresSecunda|quia Mi-|nerarij ro-|gant, &|sunt mer-|ces vtro-|neæ.



Dostları ilə paylaş:
1   ...   101   102   103   104   105   106   107   108   ...   143


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2017
rəhbərliyinə müraciət

    Ana səhifə