Societatis iesv, segoviensis



Yüklə 14,73 Mb.
səhifə123/143
tarix14.08.2018
ölçüsü14,73 Mb.
#70987
1   ...   119   120   121   122   123   124   125   126   ...   143

dentur inuiti.

  9 Dico quartò. Administrator curare de-Assertio 4.|circa re-|ctam ex-|pensionem|solutorum.

bet, vt quod ex censibus soluitur, vtiliter ex-

pendatur, fine eorum constitutionis attento, &

illorum, quibus id traditur, quod ex arcâ censua-<-P>@@

<-P>li extrahitur, agendi modo obseruato, licet e-

nim ipse adesse non possit in omnibus populis,

vt videat qualiter expendatur pecunia, curare ta-

men debet, vt ratio illius ab accipientibus red-

datur. Pecunia enim in Caciquiorum manibus

periculo est fraudandi finis obnoxia, pro quo

extracta est. In quo quidem si dissimulare con-

tingat ob munera ab eisdem accepta, de grauita-

te delicti constat, sicut & de restitutionis obliga-

tione Communitati faciendæ omnium eorum,

quæ eidem subtracta sunt. Et licet obligatio talis

in defectum præcipui debitoris sit, quia tamen de

Caciquiis sperari nequit soluturos aliquando,

quod in vsus non debitos expenderunt, præcipui

sunt debitores reputandi; vel conari, vt Caci-

quij opportunè soluant, ad id Iudicis officio dili-

genter inuocato.

  10 Dico quintò. Curare debet ne pecuniaAssertio 5.|circa cu-|ram defen-|dendi pe-|cuniam in|arcam il-|latam, ne|extraha-|tur.

ex censibus in arcam delata extrahatur, vt mutuò

tradatur, sic supremis Magistratibus postulanti-

bus, aut iubentibus. Quibus licet obsequendum

sit, dum pro potestate iubent, obsistendum ta-

men viriliter quantùm saluâ subiectione possit;

quia in eo ordinariè loquendo inordinatè a-

gunt. Et quemadmodum si propria Admini-

stratoris pecunia exigeretur, omnia tentaret, vt

locum non haberet extractio; ita & pro pecuniâ

Communitatum Indorum pariter repugnandum.

Solet namque sic mutuò accepta difficilè reddi:

pro quo etiam est diligenter insistendum, ac si

de pecuniæ propriæ recuperatione ageretur.

Hæc enim est regula optima, quam Doctores

adhibere solent ad declarandum qualis debeat

esse diligentia eorum, qui res alienas admini-

strant, vnde & culpæ qualitas deducatur, an sci-

licet lata, leuis, aut leuissima sit, de quo dictum

aliàs. Tit. 9. n. 59.

  11 Dico sextò. Administrator dictus soli-Assertio 6.|circa ex-|pensarum|moderatio-|nem.

citè debet cauere, ne expensæ nimiæ in redden-

dâ Indis pecuniâ fiant; solent etenim ad hoc plu-

res Ministri concurrere, & omnes volunt emolu-

mentum, ex pallio pauperis, aut iusti, vt dici

solet, habere. In quo quidem pretio redimi ve-

xatio solet: quod tamen Administrator vitare

debet, iudice compellato: nisi talis ille fortè sit,

de quo nequeat quidquam sperari vetandis vexa-

tionibus opportunum: & regula tradita de dili-

gentiâ pro pecunia propria in casu præsenti non

penitus congruit: nam pecuniæ propriæ vnus-

quisque est dominus, & vt eam recuperet, po-

test impedimenta subornatione depellere; id,

quod est in vsu apud eos, qui ex arcis Regiis stu-

dent debita per Officiales reddi ad huiusmodi

ministerium deputatos. Pecunia autem, de quâ

agimus, Administratoris non est, & ita, vt phrasi

iurisperitorum quorumdam loquar; ex alieno

corio non debet longas corrigias facere, & quod

iura cauent, de alieno esse liberalis. Quod si con-

tingat, quia iudicis famulos conciliare sibi stu-

det, eò quòd omnes ex vno quasi gremio sunt,

peccatum eorum est manifestum, & restitutionis

vinculum non obscurum; vbi & dominij transla-

tio nulla est, eò quòd id, quod datur, est alienum,

vnde & furtum committunt accipientes, & cùm

certum sit eos non restituros Administratori to-

tum hoc onus incumbit. De quo hæc satis.


@@0@

@@1@De Administratore censuum Indorum. 345

CAPVT III.

De Administratore Hospitalium

Indorum.




12. EXimiâ quidem Regum nostrorumHospitaliũ|institutio|ex Regia|pietate.

prouidentiâ dispositum, vt in præ-

cipuis vrbibus, & oppidis aliis, vbi

commodè fieri possit, Hospitalia sint pro ægro-

tantium Indorum curatione. Et his quidem Re-

gum ipsorum pietas magnâ liberalitate succurrit,

tum ex Nouenis, portione considerabili desi-

gnatâ, tum ex effectibus aliis competenti subsi-

dio destinato. Habent illa prætereà pingues red-

ditus ex prædiis, censibus, fidelium eleëmosynis,

vt commodè possint sustentari. Et aliquando

quidem Administratori stipendium soluitur, fre-

quentiùs autem gratis munus istud obeunt viri

primarij, electione eorum, quibus Hospitalium

est cura commissa; & Senatum conficiunt, vo-

luntarij omnes, & solâ ad hoc adducti & adacti

charitate. Quod quidem cernere præcipuè licetMemora-|bile præ|alijs Lima-|num D.|Annæ.

in Hospitali Diuæ Annæ ciuitatis Regum, cum

omnibus, quæ in Europa sunt amplissima, com-

ponendo, siue ædificij pulchritudine, lætitiâ, la-

xitate, inter viros, & feminas diuisione percom-

modâ: siue subueniendi ægrotantibus ratione,

lectis supra Indorum morem ornatis, medica-

mentis, victu, solicitudine, vt nulli quidquam

desit, cùm contingat aliquando supra trecentos

ægrotos numerari & nuper supra quadringen-

tos; quod tamen non frequens, magnus tamen

semper numerus, quia aliunde aduenientes so-

lent passim infirmari. De huius ergo, & aliorum

Hospitalium Administratoribus aliquid oportet

attexamus, & pro eo

  13 Dico primò. Administratores dicti de-Assertio 1.|Circa cu-|ram spiri-|tualem,|& Capel-|lanorum|designatio-|nem.

bent specialiter circa spirituale Indorum bonum

prouidere, idoneos Capellanos conquirendo,

qui ægrotis assistant, Sacramenta ministrent, &

præsertim adstent morituris. Si quem obligatio-

ni suæ non satisfacientem obseruent, vrbanè di-

mittant, quia id facere & possunt & debent.

Qui Capellanum domi habet, & minùs aptum

suo intento deprehendit, potest sine iniuriæ vm-

brâ dimittere, aut Ecclesiasticæ libertatis violatæ

suspicione. Tales certè Beneficiarij non sunt, sed

merũ habent ministerium; vnde sicut sponte vo-

cati sunt ita & possunt non satisfacientes expelli.

Quòd si caussa legitima non sit, contra charita-Quod si|iusta caus-|sa dimissio-|nis non sit.

tem peccabitur, si non contra iustitiam, nisi ex

dimissione aliqua infamia in sic dimissum resul-

taret; vel aliud graue sequeretur incommodum,

vt qui in Beneficiorum oppositione repellendus,

eò quòd minùs aptus ad illa credatur, quæ Cu-

rata Indorum sunt, qui eisdem infirmis, & com-

modo sociorum adiutus, pessimè est inuentus

succurrisse. Vnde in nominationibus, quæ ab

Episcopis fiunt bona ex hoc merita solent recen-

seri, & qui præsentant Patroni ea non parum æ-

stimare.


  14 Circa curam autem eorum, qui proxi-De specia-|lissima cu-|râ circa|morituros.

mi morti sunt, quàm solicitissimè vigilandum

tum Administratori, tum deputatis hebdoma-

dariis, quia Indi specialiùs iurari in extremis de-<-P>@@



<-P>bent, tum vt integrè confiteantur: sunt enim ti-

midi, & ad tacenda in confessione peccata pro-

cliues; tum quia diaboli fallaciis magis propter

defectum capacitatis, & paternas superstitiones

expositi. Vnde mirabiles Dei misericordias in

huiusmodi solemus extremè agentium articulis

experiri. Solent autem Capellani nonnulli ægrèCapellanos|vt possint|circa illam|vrgere,|cum no-|tanda do-|ctrina.

ferre, vt ad prædictam assistentiam ab iis, quos

diximus, vrgeantur. Cùm enim negotium spi-

rituale sit, & illius cura ad Sacerdotes pro eorum

munere spectet, præfati videntur excedere, dum

id vsurpant, quod ad ipsos nequit pertinere. Sed

certè illi in hoc à vero peregrinantur. Sicut enim

si quis Capellanum domi haberet pro dicendâ

Missa, doctrinâ Christianâ docendâ, & in ne-

cessitatibus spiritualibus sibi & familiæ protinus

adfuturum, vrgere eum ad prædicta posset, quia

sub ea est obligatione receptus, & temporalia

accipit, spiritualia collaturus: ita & in Hospi-

tali facere illius possunt administri, qui sunt fa-

miliæ illius infirmantis Patres, neque vsurpantes

jurisdictionem, sed œconomicè procedentes,

& juxta charitatis regulas eorum æternæ saluti,

qui in extremis sunt positi, consulentes.

  15 Et Capellani quidem dicti grauissimèGrauami-|ne peccare|istos si non|assistant.

peccant circa curam hujusmodi negligentes, &

si qui proptereà Sacramentis destituti, aut non

benè instructi pereant, eorum animæ à Deo de

ipsorum sunt manibus requirendæ, vt est apud

Ezechielem 26. v. 33. & specialem hanc curam

circa Indos necessariam recognoscens Conci-

lium Limense, Actione 2. Cap. 29. sic habet. IisConcilium|Limense 3.|Act. 2.|Cap. 29.



qui è vita decedunt, dent operam Parochi, vt assistant

& maxime periculoso tempore, animas sibi commissas

iuuent: quòd si perse non possint, certè aliquem ido-

neum substituant, qui morientem excitet, & cohor-

tetur, atque Indis præsertim exhortatione ab hac Sy-

nodo euulgatâ opitulentur. Sic Concilium. Capel-

lani autem Parochorum vice funguntur ex spe-

ciali Prælatorum concessione, vnde & iustitiæ,

& charitatis legibus ad opitulationem dictam

constringuntur.

  16 Ex eo autem, quòd circa administratio-Capellani|an vsu se|tueri possint|contra|Prælati|mandatũ.

nem in spiritualibus Capellanis dictis nonnulla in

vsu habeantur, quæ à Prælatis tantùm concedi

possunt: dubium exortum est mensibus proxi-

mis, an illi contra Prælatorum nouum manda-

tum cum excommunicatione propositum, se

tueri tali vsu possint, quod & factum interposi-

tâ appellatione ad iudicem Apostolicum delega-

tum juxta formam vsitatam. In quo verosimile

apparet appellationem locum habere potuisse,

quia illa est per Canones sacros variis in locis

permissa; quando scilicet friuola non est. In ca-

su autem dicto non fuit friuola; quia licet ea, de

quibus agitur, ad Prælatorum jurisdictionemEx Regia|protectione|arguitur,|cui fauet|Concilium|Tridenti-|num.

ordinariè spectant: Hospitalia tamen ista sub

Regis protectione sunt, & modus eos gubernan-

di jam diu vigens indicio esse potest cum Præla-

tis ita esse concordatum, cui concordiæ debeat

modernus Prælatus stare; quia hoc Regiæ Ma-

jestati debetur, cui circa hoc singulariter esse de-

ferendum satis declarat Concilij Tridentini de-

cretum: Sessione 22. Cap. 8. de Reformatione. Vbi

cùm statuat Episcopos posse & debere Hospita-

lia visitare, ita subdit. Non tamen quæ sub Regum

immediatâ protectione sunt, sine eorum licentiâ. Quæ<-P>

@@0@

@@1@346 Thesauri Indici Titulus XI. Cap. III.

<-P>ratio licet non penitus conuincat, nequit ta-

men friuola reputari. Cùm præsertim dubium

prædictum circa Sacramentorum administra-

tionem non versaretur, vt ex illo ea, aut eo-

rum aliquod, quoad confectionem suam du-

bia remanerent, & ita docti aliqui censue-

runt.

  17 Ego tamen parendum Prælato semperAppellari|non posse|resoluitur.



iudicaui, quia id, quod de vsu afferri potest, ne-

quit eidem incommodare: de concordiâ enim nō

constat, & ita ille est in sui iuris possessione. Quod

verò ab aliis vsus fuerit toleratus, nihil obstat, quia

antecessorum gesta non possunt iura successo-

rum infirmare; par enim in parem non habet

potestatem, vt iura clamant. Hinc locationi fa-

ctæ proprio nomine ab antecessore non tenetur

stare successor, vt Doctores tradunt, quos addu-Episcopum|non teneri|stare locu-|tioni ab|antecessore|nomine|proprio fa-|ctæ.

cit Barbosa de potestate Episcopi Allegat. 99. & con-

tra reuerentiam, & obedientiam Episcopo debi-

tam ab omnibus, qui in eius diœcesi sunt, non

præscribitur. Cap. Cùm non liceat, de Præscriptio-

nibus. Circa quod varios textus congerit Glossa,

& videndus etiam Barbosa Allegat. 128. Nec

consuetudo contra Episcopum valet, per quam

disrumpitur neruus Ecclesiasticæ disciplinæ. Cap. CùmContra o-|bedientiam|non præscri-|bi &c.

inter vos, de consuetudine: quod in casu præsenti

videtur accidere, obedientia à Capellanis Archie-

piscopo denegata. Pro quo & est illustris tex-

tus in Cap. Nihil prodest, de Præscriptionibus, inCap. Nihil|prodest.

quo sic D. Gregorius Magnus. Sed illud vos scire

credimus, taciturnitatem, atque patientiam nostram,

futuris post me Pontificibus in rebus pauperum præiudi-

cium non facturam. Vbi Glossa verbo Facturam:Taciturni-|tas vnius|quomodo|alteri non|præiudicet.

sic ait: Arg. Quod negligentia, vel taciturnitas Præ-



lati, non præiudicat successori, &c. Et licet posteà

addat per taciturnitatem contra Episcopum præ-

scribi, quod ex toto Titulo dicto comprobari

affirmat, quod & videtur certum, quia aliàs con-

tra Ecclesiam non posset præscribi, cùm præscri-

ptio ex taciturnitate procedat; quia tamen illa &

longissimum tempus requirit, & etiam titulum, vtNon suffi-|cere ad præ-|scriptionem|sine titulo.

manifestè deciditur in Cap. Episcopum de Præscri-



ptionibus, in sexto; qui tamen hîc deficit; doctrina

illa nequit obstare. Quod autem titulus non sit,

ex eo constat, quia nullus ostendi potest præter

taciturnitatem (si & hæc etiam potest respectu

omnium Prælatorum ostendi.) Et quia præter

illam titulus specialis requiritur, vt vidimus: nul-

lus ergo datur. Cùm ergo Archiepiscopus in

possessione suæ iurisdictionis sit circa dictos Ca-

pellanos, potest extraiudicialiter procedens eos

excommunicare, etiamsi appellauerint, quia ap-

pellatio non suspendit sententiam, quando Epi-Appellatio-|nem non|suspendere|sententiam|quando E-|piscopus sua|jura defen-|dit.

scopus procedit vt pars ad conseruationem iu-

rium suorum: sic constat ex Cap. Interposita, de

Appellationibus, & Cap. Cùm inter Canonicos, de

Electione. & tradunt Doctores, quos adducit, &

sequitur P. Thomas Sancius Tomo 1. Consiliorum,



Lib. 3. num. 227. & hoc quidem supponendo id,

quod sub excommunicatione præcipitur, esse a-

liunde iustificatum; si enim tale non sit, quia aut

ex falsa præsumptione descendit, siue ad instan-

tiam partis, quæ non Dei zelo, sed cupiditate in-

ordinatâ mouetur; aliter poterit in foro con-

scientiæ judicari: in exteriori autem obedire o-

portet; quia inobedientia sine graui scandalo sta-

re non solet; & de re agitur in quâ nequeunt Ca-<-P>@@

<-P>pellani graue detrimentum experiri, sed ad Admi-

nistratorem reuertamur: pro quo

  18 Dico secundò: Administrator, licèt re-Assertio 2.|admini-|strator vt|possit pecu-|niâ Hospi-|talis nego-|tiari.

collectis Hospitalis redditibus, possit pecuniâ tali

negotiari; si tamen proptereà quæ necessaria

Hospitali sunt cariùs emat, aut deterioris condi-

tionis, grauiter peccat, & ad restitutionem tene-

tur. Quod ad negotiationem attinet, ex eo con-

stat, quia ex eâ nullus læditur neque contra vo-

luntatem Domini est: Dominus enim est Hospi-

tale ipsum, seu pauperes, qui in illo curantur;

quibus non est ingrata negotiatio; immò vide-

tur futura gratissima, vt eo pacto sint, qui liben-

ter administrationi se dedant, & ita opus hoc adeò

necessarium non deficiat, sed inter viros potentes

promoueatur. Aliud autem in Assertione propo-

situm indubitabile est, quandoquidem damnum

ex eo emergere nequit dubitari. Exemplum sit:

si emendum triticum, quod sanè copiosum futu-

rum, etsi præsenti emeretur pecuniâ, & melius, &

minori pretio etiam emeretur: non emitur tamẽ,

quia Hospitalis pecunia negotiationi deseruit:

ibi certè graue conscientiæ grauamen est, & re-

stitutionis obligatio manifesta; & huic similia alia

esse possunt.

  19 Dico tertiò. Administrator nequit pro-Assertio 3.|Peccare|proprias|merces ma-|iori pretio|obtrudentẽ.|etiam intra|latitudinẽ|iusti.

prias merces maiori pretio Hospitali obtru-

dere, quàm emi ab alio possent, vel alius ab ipso

easdem emeret, etiamsi maioritas pretij intra la-

titudinem pretij iusti contineatur. Probatur; quia

in eo damnum apertum Hospitali infert, ex offi-

cio enim debet omnem commoditatem quærere,

quæ commodè haberi potest: atqui commodè

haberi potest res, quæ emitur minori pretio: er-

go ex officio ad id tenetur. Quod ex eo apertè

conuincitur: nam si ipse merces tales non habe-

ret, minori pretio emeret, & Hospitale eam vti-

litatem haberet: Atqui ex eo, quòd ipse habeat,

non est Hospitale deterioris conditionis, cùm

potiùs melioris esse debeat, habens Administra-

torẽ, qui de necessariis commodissimè sibi proui-

dere potest: ergo nequit maiori pretio illas agge-

rere: neque obstat pretiũ esse justũ; quia ratio ad-

ducta persistit, nam si tales merces non haberet,

minori pretio emeret intra latitudinem iusti, &

Hospitale commoditatem illam haberet; ergo

quòd intra latitudinem iusti pretij sit, obstare ne-

quit. Quando præsertim res pauperum agitur,

quæ nō debet esse materia augendi propria com-

moda, cùm ex eo illis prouenit detrimentum.

Pro quo deseruiunt ea, quæ citatis aliis adducit

Bonacina Disput. 1. de Restitutione Quæst. 2. Puncto

6. num. 14. & 15. & P. Molina Disput. 552. §. Si

verò aliter.

  20 Dico quartò. Grauiter peccat Admini-Assertio 4.|peccare itẽ|quæ neces-|sariæ non|sunt, emen-|do cum ob-|ligatione|restitutio-|nis.

strator, qui ex propriis mercibus aliquas non ne-

cessarias Hospitali applicat, etiamsi pretio iusto

id faciat. Patet; quia in eo non agit juxta id, quod

fidelitas officij exigit, & quod secum fieri vellet, si

alius suâ bonâ administraret. Vnde & obligatio

restitutionis incumbit iuxta doctrinam receptissi-

de sumptibus superfluis, quos non debet domi-

nus, cuius agitur negotium, admittere. Pro quo

videndus P. Molina Disput. 553. §. Quando nulla:

vbi ait teneri eum, cuius negotium geritur, admit-

tere tantùm expensas iuxta valorem subsecutæ

vtilitatis, semper autem aliqua vtilitas esse pote-<-P>

@@0@

@@1@De Administratore Hospitalium Indorum. 347



<-P>rit in casu, de quo loquimur, quandoquidem ea,

quæ inferuntur, aliquam commoditatem addu-

cent; vnde videtur ex hoc obligatio dicta moliri.

Sed certè non ita conniuendum est istorum ho-

minum auaritiæ, vt sicut de viduis quibusdam ab

Apostolo dictum: luxuriari in Christo, id estSumptus|qualiter|admittendi|attenta v-|tilitate.

Christiani nominis obtentu licentius lasciuire;

ita & isti sub administrationis pauperum Christi

prætextu cupiditati famulantur. Quod ergo ait

P. Molina ita intelligendum est, vt vtilitas illa

sumptuum debeat admitti, quatenus ratione il-

lorum id obtinetur, quod per moderationem eo-

rumdem haberetur, in eo, quòd si habeatur cen-

seri debeat negotiorum gestor vtiliter negotium

perfecisse. Vt si viginti expendit pro re vtili, cùm

decem sufficerent, valor subsecutæ vtilitatis in de-

cem tantùm computandus, & decem item tantùm

admittenda. Pro quo & videndus P. Lessius in



Resolutionibus posthumis. v. Restitutio, Casu 8. Si verò

vtilitas non habeat genus aliquod necessitatis, li-

cet ad voluptatem aliquam aut maiorem com-

moditatem deseruire possit; in quibus nega-

ri nequit quin aliqua vtilitas sit, sed non talis,

quæ iuxta Domini voluntatem sit; tunc planè fa-

cienda est restitutio. Quæ quidem nequeunt in

speciali proponi, & iuxta rerum occursus varios

sunt penitus iudicanda. Sit autem vnum pro

multis exemplum, si administrator pileos in eius

apothecis corrodendos tinea distribuat, quos

conualescentes secum ferant. Hi enim pro Indis

Insoliti. Vel si Linteola ad operienda capita, quæ

licet Indis grata sint, & in vsu apud multos; dari

tamen non solent, nisi fortè alicuius specialis ne-

cessitas postularet.

  21 Dico quintò Administrator debet itaAssertio 5.|Indos non|dimitten-|dos nisi fir-|mata vale-|tudine. Et|qualis ea|obligatio.

saluti Indorum attendere, sicut etiam Deputati,

vt non permittant eos nisi valetudine firmata di-

mitti. Ratio est; quia Indi aliter recedentes ob-

noxij sunt periculosissimo recidiuo. Cùm enim

in victu, & aliis, ad corporis sustentationem per-

tinentibus, durè secum agant, & vix vlla circa hoc<-P>@@

<-P>per rationem imperatâ moderatione regantur,

residiui est periculum manifestum. Et residiui pe-

riculum quantum sit, satis in eisdem, vt generalia

Medicorum pronuntiata deessent, experimenta


Yüklə 14,73 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   119   120   121   122   123   124   125   126   ...   143




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin