<-P>lum maiori pretio vendit, qui illud erant
moderato, iuxta taxam à Rege impositam, ac-
cepturi.
28 Dico tertiò. Metallum emens, & ven-Assertio 3.|secus sta-|tuens di-|uerso in|casu.
dens modo dicto, quod tamen aliis dandum
non fuisset, quia vnusquisque suam habet quan-
titatem assignatam, etsi videatur grauiter pec-
care ob infidelitatem in contractu, non tamen
est ita ad restitutionem aliquam obligatus, vt
non possit verosimiliter excusari. Probatur;
quia Rex non patitur iurium suorum graue de-
trimentum; quod enim ipse daturus fuisset,
dabit alius, cui metallum ad eumdem effectum
traditur: lucrum autem, quod ex tali venditioni
reportat, fructus industriæ est, licet cum infideli-
tate coniunctæ.
29 Dices: contractum venditionis prio-Obiectio ex|eo quod|venditio|videatur|inuolunta-|ria exparte|Regis.
ris fuisse nullum ob rationem indicatam, quia
Regi est inuoluntarius, cùm ex ignorantiâ pro-
cedat: si enim constaret emptorem istum suis in
Minis non laborare, neque metalli vncia ad
beneficium traderetur. Sed licet hoc non leuiter
ad probationem partis contrariæ deseruiat, vnde
illa valde verosimilis est; non tamen penitus
conuincit, vt pars alia non debeat aliquomodo
probabiliter reputari. Licèt enim ignorantia fa-Fit illi fa-|tis cum do-|ctrina con-|grua circa|ignorantiā|non semper|inuolunta-|rium red-|dentem cō-|tractum.
ciat inuoluntarium generaliter loquendo, id
tamen exceptionem habet, vt non procedat
quando contrahens, id, quod reuerà non face-
ret, non vult irritum prorsus haberi. Vt cùm
quis vendit aliquid vili pretio, ignorans citò fu-
turam rerum talium raritatem, & ita pretium
augendum; contractus sustinetur, etiamsi ex
ignorantia procedat; & cùm quis vendit inimi-
co, quem talem esse ignorauit, minimè aliàs
venditurus. Aut rem meliorem pro alia dedit,
ex iis quæ idem habent pretium, & volebat si-
bi, aut alteri reseruare, & sic in aliis. In casu
autem nostro similiter accidit, quia Rex sic
contrahens, nusquam significauit contractum
dictum esse nullum, & penitus irritandum;
sciens metallum sic venditum suo non fine frau-
dari. Quod autem non reddatur nullus contra-
ctus, ex eo quòd sit lege prohibitus, vnde argui
posset ad probandum venditionem factam ab eo,
qui metallum emit, esse nullam; communissima
sententia est, & ita ex eâ parte probabilitas po-<-P>@@
<-P>sitionis dictæ nequit infirmari, de quo & nos
suprà.
30 Sed quid de Regio Ministro vendenteDe Regio|Ministro|argentum|viuum non|laborāti in|Minis tri-|buente.
metallum dictum iis, quos scit in Minis suis non
laborare. Respondeo grauiter peccare, & teneri
ad restitutionem damnorum, quæ ex venditione
tali in Regium possunt patrimonium redundare.
Tenetur autem in defectum eius, qui imme-
diata caussa est, & quia tales homines numquam
restituere solent, debitis plurimis prægrauati,
dici possunt primariò teneri; quia juxta
ea, quæ communiter accidunt, est in rebus
moralibus iudicandum, vt non semel dictum
aliàs.
An autem Minerariis dari metallum dictumQuod de|tribuenti-|bus creditò|contra re-|scripta Re-|gia.
creditò possit. Negant plura Regia rescripta
ob difficilem solutionem; vnde multa millia
argenteorum ponderum Regi ex huiusmodi
confidentiali venditione debentur, quorum
plurima numquam soluenda; quia ad impossi-
bilitatem redacti debitores. Quod equidem
Minarum exilitate non accidit, licet aliquando
tales sint, sed sumptuum istorum hominum
granditate, ex quibus multi superflui, & vani.
Nihilominùs Regij aliqui Ministri, rescriptis
prædictis non obstantibus, & recuperandi pe-
riculis anteuisis, contra illa egerunt; quia vi-
sum ipsis sic Regij patrimonij caussam vtilius a-
gi; si enim ita non venderetur, parum argenti
suppeteret, quandoquidem Minerarij præsen-
ti emere pecuniâ non poterant, vnde & in
ipsos iacturæ ingentes, detrimenta in Regem,
& circa bonum publicum præiudicia non leuia
sequerentur. Et pro securitate recuperationis
specialia firmamenta prouiderunt. Quæ omnia
cùm ex peculiaribus circumstantiis pendeant
non aliâ regulâ, quàm Regij seruitij post matu-
ram deliberationem veniunt mensuranda. Vnde
onerandæ conscientiæ tunc tantùm periculum
incumbit, cùm sine vrgenti ratione metallum
creditò venditur, quæ venditio, si non rectè
cedat restitutionis obligatio, suborietur, Re-
gium Ministrum grauatura. Et hos quidem an-
te visitationem, aut syndicatum, cùm sit ma-
nifestum damnum, & hæc de Minerariis, vt
iam ad alios.
@@0@
@@1@342 Thesauri Indici Titulus XI. Cap. I.
TITVLVS XI.
DE PROTECTORIBVS INDORVM, AC
QVIBVSDAM ALIIS.
CAtholicorum Regum nostrorum prouidentia erga Indos exi-Protecto-|rum insti|tutio.
mia in eo præter alia plena Christianæ, & paternæ pietatis,
elucet, quòd Indis speciales Protectores assignauìt, & qui in
vrbibus præcipuis resideant, ad quos illi suis negotiis accur-
rant, quæ ab illis pro potestate sibi traditâ possunt dirigi, &
libellis formatis promoueri. Neque enim quidquam agere,
seu expedire possent, siue in iudicio, siue extra illud sine il-
lis, vt ex D. Feliciano à Vega, obseruat D. Solorzanus. Tom.
2. Lib. 1. Cap. 27. num 70. & in Politicâ pag. 237. & 238. in cuius §. 2. men-
tionem eorum facit, quibus Senatoria toga sicut Regiis Auditoribus cum Fisca-
lium titulo, & prærogatiuis aliis attributa. Sed quando hæc scribo iam in Peru-
uio generatio talium Protectorum extincta est, quæ, vt credo, non adiiciet vt resur-
gat, vt verbis Scripturæ vtar. Deillis ergo addenda hoc loco nonnulla, & de qui-
busdam aliis, quia hoc maximè pro Indis videtur speciale: pro quibus sit
CAPVT I.
Protectores Indorum quibus sint
obligationibus intra Conscien-
tiæ forum obnoxij.
1. PRima, & circa quam solicitèPrima o-|bligatio|circa mu-|nerum ac-|ceptionem.
aduigilandum, illa est; ne ab
Indis munera extorqueant,
quod non tantùm verbis, sed
modo ipso agendi contingere
potest, dum iis, qui vacui veniunt, operam mi-
nùs promptam exhibent; contribuentibus faci-
liores. In quo quidem grauissimè delinquitur,
cum restitutionis onere, quia coactum est quid-
quid per huiusmodi inhumanum agendi mo-
dum habetur; iuxta dicta aliàs cum communi
Doctorum sententiâ, hîc maxime locum haben-
te, vbi de miserorum caussis agitur, pro quibus
congruum salarium habent Protectores. Quòd
si aliquid omnino spontaneè offerant, quod ex
circumstantiis coniici potest, si ante negotij ex-
peditionem sit, nullatenus admittendum, quia
etiamsi spontaneæ obligationis coniecturæ vi-
deantur suffragari, vix est credibile è corde pro-
cedere; quando neque ij, qui ditiores sunt, spon-
te quidquam offerant caussarum patronis, Iudi-
cibus, administris. Post negotium autem expe-Qualia, &|quando ac-|cipi possint.
ditum, non ita videtur scrupulus vrgere, quia
tunc gratitudinis titulo datur; & satis esse exiguũ
solet, quod Indi offerunt: solentque ægrè ferre
donariorum repulsam, quia in personæ contem-
ptum, & ex defectu amoris existimant ita secum
agi; vnde & maximè spirituales viri, qui euan-
gelica ministeria circa illos exercent, talia solent
admittere, ne si repulerint, contristentur. Non
est autem eadem ratio de donis ante negotij ex-<-P>@@
<-P>peditionem, quia illa ex amore non procedunt;
vnde non ita molestè ferunt eorum benignam
depulsionem.
2 Secunda vt humanos, & affabiles se IndisSecunda|circa hu-|manam|tractatio-|nem, sub|mortali|obliganten$unclear|cum resti-|tutionis|onere.
exhibeant, cùm enim illi indolis timidioris sint,
si Protectorem minùs humanum inueniant, ab
incepto desistent, & iniuriis frequentibus oppri-
mentur. Dictum de hoc aliàs, sed identidem re-
petendum, & inculcandum talibus in hoc gra-
uia, & multiplicia esse peccata posse, & cum re-
stitutionis onere, quia officio desunt, pro quo
salarium accipiunt, & damnorum caussa sunt,
quæ patrocinio suo poterant impedire. Quia ve-
rò dignosci non poterit, quot, & qualia damna
sint, vt restitutio illis possit exæquari, eo v-
tendum restitutionis genere, quod Doctores
circa huiusmodi incerta tradunt, de quo etiam
à nobis dictum, & compositionis beneficium,
quod Bulla præstat, conuenienter huc adsciscen-
dum, refugium optimum peccatorum. Obligatio
restitutionis dicta pertinet ad caussam, Non ob-
stans, de qua vulgaria carmina, quæ omnes ex-
ponunt de restitutione agentes, & præsertim So-
cietatis Auctores.
3 Tertia obligatio circa breuitatem expe-Tertia cir-|ca breuem|negotiorum|expeditio-|nem. Vbi|de damnis|ex retar-|datione|secutis.
ditionis versatur; peccant proptereà grauiter Pro-
tectores, qui aliis occupationibus intenti, quæ
ad Indos spectant, non nisi post moras molestas
ipsis, & frequenter noxias, attingunt: cùm co-
gantur illi sub insalubri cœlo diutiùs agere, &
non rarò morte finire letigium, aut prætensio-
nem iustam terminare. In quo quidem ad intel-
ligendum quàm graue ex frigido isto patroci-
nandi modo onus conscientiæ consurgat, non
est opus multùm philosophari, cùm res adeò
perspicua sit. Posset autem excusatio aliqua circa
ista prætendi, si recens illud arbitrium de Toga-
tis Protectoribus, qui Fiscales etiam Tribunalis
Cruciatæ sint, & in absentiâ Fiscalium in Regijs
Prætoriis locum eorum teneant. Vti cœptum<-P>
@@0@
@@1@De Protectoris Indorum obligationibus. 343
<-P>est executioni mandari, perpetuum haberetur.
Cessauit tamen illud in Peruuio, vt initio Tituli
dictum, (an alibi nescio) quia id minùs est con-
ueniens iudicatum. Cùm enim occupatio illo-
rum esset multiplex, vna illa omnium præcipua,
Indorum cura non poterat opportunè, & iuxta
rerum occurrentium exigentiam sustineri. Fiebat
ergo primum nouissimum, & nouissimum, pri-
mum præpostera mutatione.
4 Quarta, ne respectu aliquo priuato pa-Quarta|circa con-|tractus, ne|ipsis noxij,|ob huma-|nos respe-|ctus.
tiantur Indos ad aliqua se obligare, quæ ipsis sunt
detrimentum allatura. Eorum siquidem contra-
ctus debent ab ipsis approbari, & potest frequen-
ter accidere, vt ij, præ iudicij paruitate, facilè in
aliquid consentiant, quod non leue sit adductu-
rum dispendium, ad quod etiam fraude, aut vio-
lentiâ induci: quibus omnibus Protectoris offi-
cio contra eumdem, si charitati, ac iustitiæ satis-
factum velit, sua non quærens, neque eorum, qui
sua etiam, non quæ Iesu Christi, quærunt. SuntIndi here-|ditas Chri-|sti.
autem Iesu Christi pusilli isti, qui in eum credunt,
postulati ab ipso, & à Patre vti hereditas propria
condonati, vt apud summum extat vatem Psalm.
1. v. 8. Postula à me, & dabo tibi Gentes hareditatemPsalm. 2.|v. 8.
tuam, & posseßionem tuam terminos terræ. De qui-
bus & Apostolus Hebræor. 2. v. 13. citato Isaiæ
loco 8.
v. 18.
Ecce ego, & pueri mei, quos dedit mihiHebr. 2.|v. 13.
Deus. Et certè quando illi non quæruntur, quia
ipsorum spirituale, & temporale commodum
non attenditur, id quæritur, quod magno quæ-
rentium malo reperietur. Inueniatur manus tuaPsalm. 20.|v. 9. & 10.
omnibus inimicis tuis;
dextera tua inueniat omnes, qui
te oderunt. Psalm. 20.
v. 9. Horrendum, quod se-
quitur: Pones eos vt Clibanum ignis in tempore vul-
tus tui. &c.
v. 10. In tempore quidem vultus Dei:
Vindex|formidabi-|lis Deus|contra non|attendentes|votum|eius.
nam modò non videtur esse tempus vultus eius;
quia ad illum non habetur ab hominibus, quem
debuerant habere, respectus; sed priuati respe-
ctus omnia subuertunt, dum à multis nihil am-
plius, quàm commodum proprium attenditur.
Sed erit, erit sanè tempus, cùm Dei vultus eius-
dem contemptoribus vindex iniuriarum suarumCampensis.
terribilis apparebit. Ponet eos vt Clibanum ignis:
vbi Campensis Paraphrasis, Æstuare facies eos tam-
quàm furnum incensum, quo tempore iratum te illis
ostendens, Domine, ira tua dissipabit eos, & vorabit
eos ignis.
5 Quinta, Protectioni Indorum ita incum-Quinta,|circa pro-|uidenda ex|officio, non|expectatu|querelis.
bere, vt non expectet eorum querelas, sed ex
officio, quæ videntur nocitura, depellat; hoc
enim ipsum protectionis nomen importat. Si a-
liquid contra Indos disponi per publicam pote-
statem, aut quamuis aliam intelligat, occurrat
statim, & damna ex tali dispositione imminentia
repræsentet: si præsertim noua onera circa Mi-
narum labores imponenda præsentiat, aut de
stipendio pro labore, quem circa multa sustinent,
minuendotractari cùm generaliter augendum vi-
deatur. Et maximè si circa eorũ instructionem in
rebus fidei, & Sacramentorũ administratione de-Dei ad in-|star benefi|centissimi|Protectoris.
fectus notabiles deprehendat. Sit ergo Dei instar,
qui dum Protector dicitur multorum bonorum
auctor solicitus prædicatur. Eccli 34. v. 19. & 20.
dum sic ibi: Oculi domini super timentes eum. Pro-
tector potentiæ, firmamentum virtutis, tegimen ar-Eccli. 34.|v. 19. &|20.
doris, & vmbraculum meridiani, deprecatio offensionis,
& adiutorium casus, exaltans animam, & illuminans<-P>@@
<-P>
oculos, dans sanitatem, & vitam, & benedictionem.
Circa quæ vtiliter poterit Protectoris considera-Graue in|defectu|posse pecca-|tum ad-|misceri.
tio interdum occupari. Et in quintâ hac obliga-
tione conscientiam grauiter onerari posse, indu-
bitatum est; si videlicet nihil ex offic io Prote-
ctor agat, sed partium semper petitionem expe-
ctet. Nec timori cedat, dum Magistratuum su-
periorum voluntas obstiterit; hoc enim onus
cum officio susceptum. Et quemadmodum vt sa-
larium sibi absque quadrantis detractione redda-
tur, non verebitur semel, & iterùm Magistra-
tum vrgere, timore postposito; ita & adire eum-
dem debet pro Indorum defensione, vt præmium
labori respondeat, iniustè aliàs reportandum.
Nec dubitet se libentiùs audiendum cùm iusti-
tiam aut misericordiam pro miseris petit, quàm
cùm pecuniam sibi. In priori enim per eum ipsa
iustitia, & misericordia; immò & Deus ipse per-
orat, in alio autem cupiditas terrestris sanguisu-
ga. Et in hoc etiam restitutionis obligationemEt obliga-|tionem re-|stitutionis.
intercedere posse non videtur dubitabile, cùm
damna non leuia possint ex omissà protectione
succedere, quæ scilicet graue peccatum sit. Quod
adeò verum est, vt etiamsi à Regio IndiarumViriliter|obsistendũ,|etiam Con-|silij supre-|mi decretis.
Consilio decretum aliquod veniat Indis aduer-
sum, eidem sit sub obligatione dictâ viriliter ob-
sistendum, quia ex minùs legitimâ informatione
credendum est originem habuisse: Indorume-
nim caussæ ab huius Concilij dominis benignis
semper oculis inspiciuntur, vnde quod contra-
rium apparet non est sine discussionis beneficio
suscipiendum.
6 Sexta: si quid occurrat pro Indorum bo-Quinta,|adeundi|Regium|Consilium,|cùm aliàs|res conue-|nienter|non dispo-|nuntur.
non conueniens, & id ab Indicis Magistratibus
post iteratas petitiones minùs benè disponi, aut
non curari, prospiciant, ad Regium est Indiarum
Consilium recurrendum, in quo, vt diximus, In-
dorum caussæ benignis inspiciuntur oculis, & se-
positis priuatis affectibus disponuntur. Et obli-
gatio ista grauis quidem est, sicut aliæ dictæ, cùm
sit protectionis pars, & satis quidem substantia-
lis, cuius beneficio scimus aliqua à Regio Con-
silio pro bono Indorum ordinata. Et in his id,
quod ad terrarum compositionem spectat. In
quâ Indi contra Regiam voluntatem nimis sunt
diuersis in partibus aggrauati. Quàm verò fuerit
remedium opportunum, aut opportunè adhibi-
tum ab iis, quibus est executio Commendata,
ipsi viderint, dum nos ad videnda alia propera-
mus.
CAPVT II.
De Administratore censuum Indorum.
7. VT diuersis possint oneribus Indi sa-
Officij qua-|litas expli-|cata.
tisfacere, & quædam pietatis opera
valde ipsis vtilia, promouere; multi
ab eorum communitatibus census empti, siue
alio modo pro eorumdem iuuamine constituti.
Horum Administrator Hispanus per supremam
potestatem designatur, & alicubi officium emi-
tur cum præeminentiâ vrbicorum Senatorum,
cum voce, & suffragio, vt dicitur in Capitulo.
Ad decisionem autem caussarum, quæ circa hoc
occurrere possunt, Regius per vices Auditor pro<-P>
@@0@
@@1@344 Thesauri Indici Titulus XI. Cap. II.
<-P>tribunali assistit, cuius obligationes, cùm iudicis
sint, satis videntur perspicuæ. Sed illa specialis,
vt, quia census prædicti in fauorem Indorum
constituti sunt, ex quorum stabilitate ingentia in
eos resultant commoda, & consequenter com-
mune bonum valde inde dependet; seruato qui-Auditor|Regius, qui|judex, in|fauorem|debet In-|dorum ju-|dicare jux-|ta proba-|biliorem|opinionem.
dem iustitiæ moderamine, semper foueatur. Vn-
de videtur communis iam sententia de opinione
probabili, quam iudex complecti potest, etiam
relictâ probabiliori, hic locum non habere, sal-
tem generaliter loquendo, & non de vnâ, aut
alterâ sententiâ in re non multùm præiudiciali.
Nam ex eo fieret Indos grauia detrimenta subi-
turos, & commune etiam bonum iri non leuiter
imminutum. Immò in pari probabilitate idem
videtur dicendum, ob eamdem rationem. In
eo siquidem cum iure probabili concurrit spe-
cialis miserabilium personarum, & communis bo-Notanda|circa mo-|dum judi-|candi, cùm|dicta, aut|alia proba-|bilitas oc-|currit.
ni respectus. Vnde satis verosimiliter dici potest
numquàm æqualitatem illam iuris contingere,
quia semper pro Indis sunt specialissimę rationes,
vnde ius partis aduersæ superatur. Quando scili-
cet seclusis dictis respectibus ius æquale est, nam
si illis exclusis ius Indorum debilius sit, per res-
pectus dictos potest exæquari. Tam autem de-
bile esse potest, vt etiam illis adiunctis minùs
probabile sit; & dummodo sit absolutè probabi-
le, potest iudex, licet non teneatur, in fauorem
Indorum iudicare. Dixi autem, licet non teneatur,
quia valde alienum ab æquitate, & ratione est, vt
obligatio sit sententiam ferendi contra eum, cu-
jus est potius ius, eo enim ipso iustitia est illi ma-
gis debita; vnde repugnat obligationem esse ad
illam denegandam: denegari enim non debet
necessariò, nisi quatenus minùs de iure est, cùm
ius obiectum iustitiæ sit, & ita est implicatio in
terminis, quòd ius potius sit, & quòd illi debeat
iustitia denegari; & quòd sit ius debilius vt pro-
nuntiari pro illo sententia debeat, & hæc qui-
dem circa iudicem.
8 Circa Administratorem verò obliga-Obligatio-|nes Admi-|nistratoris|sub morta-|li.
tiones sequentes sunt, ex quarum transgressione
lethale poterit crimen incurri, & ita pro illis
Dicò Primò. Administrator censuum sub
mortali tenetur eorum solutionem solicitè pro-
curare, nec humanis respectibus eam reddereAssertio 1.|circa solu-|tionem ac-|currandā.
difficiliorem; ratio est clara; quia contra officium
in re graui delinquit.
Dico secundò. Tenetur, si dicto modo de-
linquat ad damnorum restitutionem. ConstatAssertio 2.|circa obli-|gationem|restitutio-|nis.
ex eodem. Posse autem damna contingere, non
videtur negari posse. Nam Indi ex censuum
pensionibus solent taxas integrare, & illis defi-
cientibus ad alia non sine damnis obuenientia
recurrunt, vendendo scilicet aliqua viliori pre-
tio, vel quid simile.
Dico tertiò. Quidquid de acceptione mune-Assertio 3.|circa mu-|nerum ac-|ceptionem.
rum dictum est. Capite præcedenti: circa Prote-
ctorem, pariter est de Administratore dicen-
dum: licet in hoc non ita rigida videatur obliga-
tio; quia si quid Indi tribuant, cùm proprium
non sit, sed ex bonis Communitatis, minùs vi-
Dostları ilə paylaş: