per prouidentiâ cohiberi. Accedit, prædictos
re. Cùm ergo in illius vsu absolutè non appareat
nem misceantur.
eadem, aut maiora sentiri. Cuius venditionem
etiam abusu præuiso licitam asserit P. Salas suprà
num. 11. stante caussâ rationabili sicut in aliis.
@@0@
@@1@332 Thesauri Indici Titulus IX. Cap. XII.
<-P>spiritualis & temporalis dicebatur, est quidem
verum, sed cum suis limitationibus accipiendum,
aliàs multa ex eo sequerentur, quæ communi-Bonum spi-|rituale pro-|ximi quā-|do debeat|temporali|proprio præ-|ferri.
ter à Doctoribus non admittuntur; vt quòd re-
stitutio damni temporalis fieri possit per oratio-
nes, aut suffragia spiritualia; & quòd nullo
modo liceat venditio rerum indifferentium, &
sic alia intelligendum: ergo vt nullus damnum
alterius spirituale intendat suæ propriæ vtilitatis
intuitu, præbendo caussam ex se ad illud ordi-
natam; quod autem vitari semper debeat omnis
illius occasio, diuinâ lege non præcipitur: ne-
que ex obligatione anteponendi saluationem al-
terius vitæ propriæ in certis casibus, benè argui-
tur, quia pro illis est specialis ratio, eò quòd
damnum sit irreparabile; respectu autem alio-
rum non ita; vnde aliæ exceptiones ab illa re-
gula etiam Auctores admittunt. Diui autemD. Paulus|explicatus.
Pauli doctrina cum moderatione etiam accipien-
da; tum quia dici potest magnâ ex parte ad
perfectionem spectare charitatis; & non ad ri-
gorosam obligationem; cùm constet ea, quæ
licita ex se sunt, vt manducatio carnis, non te-
neri quempiam omittere, eò quòd alius inde
scandalizetur, quando ex vsu eorum commo-
dum aliquod reportat. Vnde P. Cornelius cir-
ca versum 8. ait ibi Apostolum ad perfectiores se
conuertere, & eos monere, vt vitent scanda-
lum infirmorum. Sed luculentiùs D. Chryso-D. Ioannes|Chrysost.
stomus in eum locum ita scribit circa vers. 13.
Hoc Magistri optimi est officium suo exemplo docere
quæ præcipit, & non dicit siue juste siue iniuste,
sed quomodocumque; & non dico, inquit, Idolothytum,
quod & propter aliam caussam prohibetur, sed si quod
licet, & permittitur, scandalizat, etiam illo absti-
neo, neque vnâ, aut alterâ die, sed toto vitæ tem-
pore. Hæc ille, & alia ex quibus constat doctri-
nam illam, quam Apostolus suo exemplo fir-
mat, ad charitatis perfectionem, & non ad il-
lius rigerosum præceptum pertinere. Tum
etiam, quia in illo Capite non de re indifferenti
sermo erat, sed de prohibitâ; manducatione in-
quam eorum, quæ idolis fuerant immolata;
hoc enim in eorum templis fieri solebat, & ita
genus quoddam cultus eorumdem censebatur.
Pro quo videatur citatus interpres, & alij. Si
interim addamus aliud esse, quem suo exemploAdditio pe-|culiaris.
ad aliquid prouocare, de quo in casu nostro
nihil extat, sicut in exemplo à D. Paulo ad-
ducto; aliud rem indifferentem tradere, com-
modum proprium spectando, quæ ex se malum
non inducit; & ita non posse contra hoc ex do-
ctrinâ Apostoli argumentum efformari, qui
non agebat de humanis contractibus ad conui-
ctum necessariis, sed de exemplis ad malum in-
ducentibus sine aliquo vsu licito, qualis est in
vtentibus poculo dicto, licèt aliquando ex-
cessus committatur. Et vt plenè hæc non satis-
faciant, sunt tamen verosimilia, & sufficien-
tia, vt probabilitas saltem dicti contractûs pos-
sit defensari.
@@
§. X.
De Contractu cum Commendatarijs
Mercatorum.
212 CVm Mercatores Indici non possint inCommen-|datarij|qualiter|constituan-|tur.
Hispaniam commodè semper nauiga-
re, vt inde merces asportent, pecunias suas so-
lent aliis eò contendentibus tradere, vt conue-
nienter implicent & merces emptas adspor-
tent, justo pro labore, & industria pretio de-
signato, ad rationem scilicet septem, aut octo
pro centum, siue plus, aut minùs, iuxta valo-
rem, quem sunt in his partibus habituræ. In
quo quidem mille exoriri controuersiæ solent,
circa quas nimis quantùm solet Consulatus oc-
cupari. Vnde non est instituti præsentis eas
persequi, sed non nihil pro conscientiæ obliga-
tionibus adiecisse. Et certè ad illorum intelli-Omnem|cessaturam|quæstionẽ,|si conscien-|tiæ tribu-|nal consu-|latur.
gentiam non multâ est opus discussione, si ho-
mines velint juxta illius certa dictamina operari:
vix enim à talibus in dubium aliquod inciditur,
quod merè conscientiam attingat, cùm satis
perspectum habeant quid justitiæ leges postu-
lent, & principium illud irrefragabile in eorum
sit consideratione defixum: non debere quem-
quam alteri facere, quod sibi non vellet ab eo
fieri. Videant ergo isti si pecunias suas aliis pro
simili functione committerent, quomodo eas
administrandas vellent, & deprehendent statim
debere se illas vt proprias curare: quæ emunt
non debere, quia meliora sunt, reseruare sibi,
minùs bona Commendanti reseruando: quæ
sibi empta, non esse minùs securo committenda
nauigio, aut tardiùs ad portum peruenturo:
erga eadem non esse sumptus inæqualiter facien-
dos, vt maioribus quæ aliena sunt, constet pro-
pria minoribus; & sic de aliis. Quod ergo opus
sit pro huiusmodi quæstiones prolixiùs agitare,
vbi iudex est in vnoquoque caussam justissimè
dirempturus? vt tamen nonnulla amplius elu-
cescant,
213 Dico primò. Si Commendatarius nonAssertio 1.|circa non|ementem,|quæ illi in|mandatis|data.
inueniens eas merces, quas in mandatis habet,
alias emat, quibus Commendans solebat nego-
tiari, nihil contra iustitiam facit, & Commen-
dans tenetur eas admittere, & sumptus circa il-
las verosimiles habere ratos. Quòd si alias emat,
in quibus non solitus negotiari, non tenetur
eas admittere, etsi pereant etiam casu fortuito,
Commendatario pereunt, qui tenetur Com-
mendanti plenè satisfacere. Sic habetur L. 33.
Titul. 12. Part. 3. Vbi Gregorius Lopez, ex quo
Heuia in labiryntho Cap. 4. num. 24. Si tamenQuid si|pereant|merces.
eodem modo perituræ merces illæ, quas debe-
bat emere, affirmant illi Commendatarium ad
nihil tale teneri, etiam in foro conscientiæ; vt
si nauigium, in quo erant asportandæ, dispe-
rijt. Vbi tamen adnotandum est, quòd si Com-
mendatarius potuit pecunias fido Factori relin-
quere, & sic negotium Commendantis vtiliter
agere; juxta eam præsumere debuit volunta-
tem, aliter videtur dicendum; sic enim pecuniæ
non essent perituræ. Quod colligitur ex com-
muni scriptorum doctrina, iuxta quam, qui in<-P>
@@0@
@@1@De Commendatariis Mercatorum. 333
<-P>contractu delinquit, rem alienam contra domi-
ni voluntatem dispensans, de casu sortuito tene-In contra-|ctu delin-|quens vt|teneatur|de fortui-|tis.
tur, pro quo Doctores congerit, P. Oñate Tomo
2. Disput. 43. num. 75. Quod intelligendum cum
limitatione adducta, quando scilicet res non erat
similiter peritura: quod quidem in casu nostro
contingit, & hoc etiam est juxta mentem eorum,
quos pro Assertione citauimus, dum dicunt
Commendatarium teneri de casu fortuito, quan-
do aliter emit, quàm debuit, dictam limitationem
addentes, nam illius generalis Assertionis, &
eius, quam nos posuimus, eadem ratio est, quod
scilicet non essent perituræ pecuniæ illæ, siue sta-
tu mutato, dum merces in eius locum successêre,
siue statum pecunię retinentes, quod ad casûs sub-
stantiam nihil præstat.
214 Dico secundo. Quando commenda-Assertio 2.|obligari in|conscientia|Commen-|datarium|ad similia,|cùm desi-|gnata non|inuenit.
tarius non inuenit merces à commendante desi-
gnatas, non solùm potest alias emere, inquibus
ille negotiari solet, sed in conscientiâ tenetur.
Probatur: quia sic est voluntas Mercatorum,
qui numquam pecuniam habere volunt otiosam.
Et certè videat oportet commendatarius, id, quod
paulò superiùs dicebamus, quid scilicet vellet ip-
se à commendatario fieri, si illi suas pecunias
commendasset. Quis enim dubitet earum impli-
cationem vtilem voliturum? Vnde ergo, & tu fac
similiter. Quod & in casu præcedenti applican-Vide P.|Lessium|infrà ca-|su 12.
dum. Habet autem Assertio suos etiam defen-
sores, qui communiter affirmant mandatum ex-
tendi ad similem casum, in quo est paritas ratio-
nis. Et multò potius, si eadem; vt videri potestMandatũ|debere per|æquipol-|lens adim-|pleri.
apud eos, quos adducit P. Oñate suprà Disp. 44.
num. 93. & similiter apud complures alios, quos
congerit D. Solorzanus Tom. 2. Libr. 2. Cap. 4.
num. 58.
& seqq. asserentes mandatum, quamuis
strictè consideretur, posse per æquipollens ad-
impleri, & verosimilem mandantis voluntatem
sequendo, dum mandatarius ea facit, ordinat, &
exequitur, quæ mandans, si præsens esset, exe-
queretur, & idem esse de mandato, ac de illis,
quæ mandato vicina sunt. Quæ quidem non
solum facultatem mandatarij ostendunt, sed etiam
obligationem: nam si potest, tenetur; potest e-
nim virtute mandati, mandatum autem obliga-
tionem inducit, cùm sit contractus, vt commu-
niter Doctores tradunt, vnde & obligationem
parit, quia aliàs inutilis redderetur, quod in præ-
senti habet specialem rationem, quandoquidem,
vt diximus, Mercatores nolunt pecunias suas ha-
beri à commendatariis otiosas, cùm & ipsi apud
se illas otiosas esse, si lucri occasio affulgeat, mi-
nimè patiantur.
215 Dico tertiò: si merces quidem suppetant,Assertio 3.|si copia|mercium|non sit,|non posse|omnes illas|sibi Com-|mendata|rium assu-|mere.
sed non in ea quantitate, quæ sufficiat iuxta desi-
derium Commendantis, & Commendatarij; non
potest Cōmendatarius illas omnes suo nomine
emere, sed debet cōmodâ distributione vti, & a-
liàs tutus in conscientia non erit, & obligatio re-
stitutionis incũbet. Probatur: quia cũ hoc onere
cōmendationem assumpsit: obligauit enim se ad
emendas tales merces, si extarent: atqui extant, li-
cet non in ea copia, vt vtrique sufficiant; ergo de-
bet partita, vt dicitur, differentia obligationi satis-
facere. Si dicas nō ita se obligasse, vt censendus sit
causam suam facere deteriorẽ, & se priuare facul-
tate priùs sibi consulendi. Id potest facilè refu-<-P>@@
<-P>tari; quia licet ex eâ parte caussam suam deterio-
rem aliquo modo facere videatur; re tamen verâ
absolutè loquendo negotium agit suum: dum e-
nim copiam pecuniæ adducit ex commendatio-
nibus comparatam; commodiùs emit, & credi-
tum auget, ac prætereà ex iis ipsis mercibus, quas
Commendanti emit, lucrum est proportionatum
habiturus: quæ omnia satis ostendunt caussam
Commendatarij absolutè non fieri deteriorem.
Vbi & inculcanda adducta regula, vt scilicet talis
consideret, quid sibi à Commendatario facien-
dum vellet, si ipse pecunias commendæ nomine
tribuisset.
216 Dico quartò: si Commendatarius nonAssertio 4.|Non debere|sibi melio-|ra assume-|re.
habeat in mandatis vt speciales merces asportet,
& ille suâ, & Commendantis pecuniâ indiscri-
minatim emat, non potest meliora genera sibi
posteà applicare, aliis Commendanti reseruatis.
Huius probatio ex eadem irrefragabili regulâ de-
sumenda, & prætereà; quia hæc videtur esse sic
contractantium mens, neque vllus pecunias suas
aliter traderet: hoc enim pacto non solùm Mer-
catorum facultates minuerentur, sed & creditum
vacillaret, dum apud eos merces tantùm vberio-
res inueniuntur. Nec dici potest eos ita esse de-
bere contentos, quandoquidem domi sui quieti
resident, cùm tamen Commendatarij magnis pe-
riculis exponantur: nam quidquid laboris in
commendatariis est, iusto præmio compensatur,
iuxta communem æstimationem, vnde supra il-
lud, non debent aliud sibi assumere meliorum
mercium electione. Non videtur tamen in hoc
arithmeticâ vtendum necessariò proportione; &Limitatio|quædam.
si Commendatarius curiosa aliqua, & suo spe-
ciatim gustui accommodata emat, velle in illis
Commendantes partem habere; aliquantulùm
enim est Commendatariorum laboribus, & pe-
riculis indulgendum. Vnde si circa hoc bonâ fi-
de agant, non videntur ad restitutionem aliquam
obligandi.
217 Dico quintò. Si dubium incidat circaAssertio 5.|In dubio|fauorabilis|interpreta-|tio pro quo|facienda.
administrationem, in modo scilicet emptionis in
remissione, aut asportatione mercium, ex quibus
damnum aliquod Commendanti subsecutum,
pro Commendatario esse fauorabiliter iudican-
dum: tenent Socinus, & Decisio Genuensis, apud
Heuiam Cap. 4. citato, num. 25. qui idem tenet;
sed hoc in foro externo procedit; quoad inter-
num enim conscientia Commendatarij conue-
nienda est; & si coram Deo non inueniat gra-
uem culpam à se in negotiatione commissam, ad
nihil se teneri potest sibi probabiliter persuade-
re. Si ergo ipse dubitet, pro eo stat possessio, &
regulâ receptissimâ se tueri potest de meliori
possidentis in dubio conditione. Pro quo est
sententia Scriptorum, quos nuper adduximus,
qui dicunt absolutè non esse contra Commen-
datarium iudicandum, quod saltem in foro exte-
riori accipiendum est: non ex eo quòd verè pos-
sideatur aliquid, de quo dubitetur, an sit resti-
tuendum, sed ex possessione latiùs sumptâ iuris,
aut libertatis: ergo similiter potest quis pro se
in dubio tali iudicare, qui in tali possessione est;
quia vt est communis Doctorum sententia, fo-
rum conscientiæ adæquandum est foro externo,
quando huius dispositiones non fundantur in
præsumptione; quod in casu præsenti contingit.
@@0@
@@1@334 Thesauri Indici Titulus IX. Cap. XII.
218 Dico sextò: si necessarium sit pecu-Assertio 6.|De pecu-|nia mutuò|accepta ad|negotiatio-|nem.
niam ad exportandas merces, cum lucro cessan-
te, aut damno emergente mutuam sumere, debet
Commendatarius mutuationis huius damna pa-
riter cum Commendante sentire. Solent enim
aliqui vt ea, quæ sua sunt, curent, pecunias cum
moderato damno recipere, & de aliis non ita
prouidere, contenti transmittere illa, cum ingen-
ti præmio pecuniis comparatis. Quod est sane
iniquum. Sicut ergo de mercibus ipsis dictum
est Assertione 3. & 4. ita & de sumptibus, sic enim
vellet ipse erga sua fieri, si Commendatario eam,
quam ipse modò habet, curam demandasset. Et
ratio est clara: quia commendatio cum hoc o-
nere suscipitur, & idem inconueniens est circaDe sum-|ptibus.
sumptus conductionis mercium, qui esse pote-
rat circa ipsarum emptionem: sic enim fieret
Mercatori, adeò caras merces aduenire, vt nihil,
quod momenti alicujus esset, lucraretur. Quod si
dicatur carè habitas, carè etiā vendi ab illo posse.
Id non satisfacit: nam cum commendarius mer-
ces non ita carè constantes exportarit, eas com-
modiori pretio distrahit, vnde & Commendans
ad venditionem similem compelletur. PretiumRatione|illorum|non semper|posse pre-|tium au-|geri.
enim mercium non augendum ex sumptibus, qui
per accidens, aut contingenter erga eas fiunt, vt
communiter docent Scriptores, & videri pos-
sunt pro eo. P. Lessius Lib. 2. Cap. 21. num. 29.
vbi bene obseruat sumptus per infortunium, aut
imprudentiam factos, non debere computari.
Cardinalis Lugo Disput. 26. num. 41. Bonacina
Disput. 3. de Contractibus. Quæst. 2. Puncto 5. n. 29.
apud quem Nauarrus, Couarruuias, & Patres
Valentia, & Reginaldus. Iuxta hæc ergo fit sum-
ptus cum proportione partiendos; quod si im-
prudentia grauiter culpabilis fuit, etiamsi illi sintQuæ culpa|aa obliga-|tionem sa-|tis.
pro mercium exportationes indiscriminatim fa-
cti, Commendatario est excessus adscribendus.
Et hoc iuxta mitiorem sententiam, alij enim le-
uiorem culpam sufficere ad illud arbitrantur. Pro
quo Heuia suprà numer. 40. P. Oñate Tomo 2.
Disputat. 44.
num. 98.
& seqq. vbi plures textus
non contemnendos adducit.
219 Dico septimò: si Commendatarius sa-Assertio 7.|Commodi-|tatem Cō-|mendata-|rio factam|non esse|obligatio-|nem cum|Commen-|dante par-|tiri.
cturus sumptus, inueniat aliquem, qui propter
amicitiam, aut alium respectum priuatum, ei pe-
cunias, aut gratis, aut cum moderato lucro tra-
dat, vt rebus suis prouideat, non tenetur commo-
ditatem illam communem facere, sed suâ fortunâ
vti, & bona Commendantis vt potuerit transpor-
tare. Probatur: quia sic tribuens, minimè Com-
mendantis vtilitatem intendit, & est illud priua-
uatum beneficium, quod eo ipso non debet ex
obligatione fieri commune. Quemadmodum si
dominus nauis vellet cum speciali commoditate
merces Commendatarij transportare, non tene-
retur merces Commendantis præferre, aut earum
partem cum parte suarum in eamdem nauim in-
ferre. In quo quidem pro parte contraria scru-
pulus esse potest, quia cùm nauis Dominus com-
moditatem illam remissione pretij tantùm inten-
dat amico conferre, contra eius voluntatem fit,
aliena conuehendo.
220 Maior videtur esse difficultas, si quisDifficultas|specialis,|cum pecu-|niæ com-
pecuniam cum minori lucro tribuat Commen-
datarij intuitu, nihil de illius mercibus in speciali
cogitans, vt illæ ab aliis sunt diuersæ quæ ad com-<-P>@@
<-P>mendam pertinent. An scilicet debeat sic tribuen-
modum in-|differenter|accipitur.
ti rem totam aperire; & prætereà an possit id,
quod ex sumptibus minuitur, Commendanti
imponere, & sumptus integrè, acsi gratia ei
nulla facta fuisset, computare. Et circa pri-
mum cum distinctione videtur loquendum: si
enim pecunias tribuens scire præsumatur eum,
cui tribuit, esse Commendatarium, quia com-
muniter sic nauigantes tales sunt, non est neces-
sarium ipsum de illo reddere certiorem, iuxta iu-
ris regulam in Sexto 31. in quâ dicitur in hunc
modum. Eum, qui certus est, certiorari vlteriùs nonCap. Eum.|qui de reg.|iuris
oportet. Si verò non ita præsumi queat, & aliæ
circumstantiæ non iuuent, certiorari oportet,
quia circa donationem respectu alterius est inuo-
luntarius ex ignorantia, & ita redditur nulla do-
natio. Quemadmodum si quis secum adduce-
ret puerum, & alius existimans eum esse filium,
ipsi donationem momenti alicuius vellet facere,Ignorantia|vt reddat|nullam|donationẽ.
teneretur amicus eum non esse filium declarare.
Et quia tacens consentire videtur, iuxta regulam
etiam Iuris suprà, ad restitutionem teneretur.
Nequit enim dubitari, quin taciturnitas illa fal-
laciam, & dolum contineret.
221 Circa secundum autem: si fallacia di-Fallacia|ex tacitur-|nitate ces-|sante quid|faciendum.
cta interfuit ob taciturnitatem, debet sumptus
integrè computare, quia cùm restitutio sit facien-
da mutuanti, perinde est, ac si iuxta pretium com-
muniter receptum tribuisset. Si autem gratia illi
plenè facta est, videtur satis verosimile eâ etiam
debere Commendantem frui, quia pecuniæ sine
vllo discrimine sunt tributæ: vnde putandus est
Dostları ilə paylaş: