Societatis iesv, segoviensis



Yüklə 14.73 Mb.
səhifə118/143
tarix14.08.2018
ölçüsü14.73 Mb.
1   ...   114   115   116   117   118   119   120   121   ...   143

ad seruitutem obligare. Videtur ergo res ista te-Verosimi-|lior resolu-|tio.

stimonio eorumdem dirimenda, & verosimili-

bus vtendum coniecturis, vt scilicet alij de aliis

interrogentur, ab inuicem separati. Posse enim

querimonias istorum esse verosimiles ipse P. Re-

bellus affirmat num. 4. vt iam vidimus, & addu-

cta quidem ostendunt, vendi non posse admo-

nitis emptoribus, quia iniustitia respectu inno-

centium non cessat ex eo, qui neque rigeroso

pretio, neque moderato vendi possunt, sicut ne-

que emi. Et quod ille addit de fauore libertatis,

hoc videtur probare: quia cùm dubium æquale

sit circa quemlibet illorum, quod scilicet, seruus,

vel non seruus, pro singulorum est iudicandum

libertate.


@@0@

@@1@De contractu Æthiopicorum mancipiorum. 329


  199 Quod de bona fide ementibus dictum,Circa alia|citati Au-|ctoris dicta.

non posse consequenter admitti, quandoquidem

non dubium, sed moraliter certitudo est, constat

ex dictis numer. 184. Nauigationis item pericula

esse certissima satis ex adductis constat, pro quo

& quotidiana experimenta possumus cumulare.

Sed verò ad substantiam contractationis illa non

spectant, & cum iusta possunt emptione com-Nauigatio|vt præfa-|tis noxia.

poni; quia & in iis, qui iustè capti sunt, talia so-

lent incommoda deprehendi. Si autem in naui-

gatione specialis de illis habeatur cura, pauci et-

iam periclitari solent, vt accidit quando illi ex

piorum Mercatorum manibus in aliorum deue-

niunt potestatem. Id autem quod de fodinis au-Mineris an|queat ad-|dici. Et|quòd Indo-|rum diuer-|sa ratio|sit.

ri, & argenti dicitur, tantum habet patronum; vt

nequeat quasi inuerosimile, refutari. Erit autem

omnino à ratione alienum, si id, quod de istis di-

ctum est, velit quis ad Indos transferre, qui ad

metalla effodienda compelluntur: est namque

in illis magna diuersitas: Æthiopes namque iusto

titulo serui supponuntur, & difficultas de illis

est, an si tales apud infideles sint, emi possint ad

auri & argenti fodinas aperiendas: vt Angolani,

& alij. Indi autem neque in suâ infidelitate serui

fuerunt, neque fideles facti peioris esse debent

conditionis. Prætereà de seruis etiam illis lo-

quendo, censuit P. Suarez licitam futuram em-

ptionem, si fiat iusta compensatio pro eiusmodi

tam extraordinariis, ac periculosis seruitiis, quàm

ipsi non nisi irrationabiliter recusabunt. Atqui

Indis nulla talis compensatio fit; ergo diuersa est

in illis ratio: habemus ergo ex Auctore dicto ni-

hil esse, quod negotiationi, de quâ agimus, pos-

sit suffragari.




Quid sentiant alij, & quid in præsenti

caussa iudicandum.



200 DOm. Solorzanus Tom. 1. Lib. 3. Cap. 7.Dom. So-|lorzanus.

num. 108. & seqq. adductis P. Moli-

na, P. Rebello, Augustino Barbosa, Soto, Le-

desma, & Mercato; contractationem istam, eo-

dem, quo illi gradu, videtur improbare. Pro eo-

dem est Nauarrus in Manuali Latino Cap. 23. n.Nauarrus.

96. & in Hispano Cap. 28. in additionibus ad cita-



tum num. 96. Cap. 23. Petrus de Nauarra Lib. 3.Petrus|Nauarra.

de Restitutione Cap. 1. num. 215. ait se non audere

iustificare eum, qui cum ea suspicione, & dubi-

tatione emeret, de quâ Mercatus testatur esse de-

bere, ob publicam famam iniustæ acquisitionis,



cùm discretum sit, & probabile dubium de iniustitia,

nisi aliunde veritas iustæ seruitutis constaret; quæ sunt

illius verba. Franciscus Garcia de contractibus. Par-Franciscus|Garcia.



te 1. Cap. 17. omnino infensus est isti contracta-

tioni, sicut & P. Palaus citatus iam num. 190.

vbi tamen addit posse emi secunda emptione à

Mercatoribus; quod tamen est intelligendum,P. Palaus.

quando præsumptio non est in contrarium, iux-

ta dicta, vt consequens possit esse doctrina. P.

Fragosus Tom. 3. Lib. 10. Disput. 22. num. 13. &P. Frago-|sus.

seqq. Patrem Rebellum ferè transcribit, & n. 15.

statuit, quòd licet defendi ab iniustitia possit em-

ptio Æthiopum, quæ sit in Lusitania de manu

Mercatorum ob præsumptionem bonæ fidei ex-

portantium; nihilominùs verosimilius videri,<-P>@@

<-P>consideratis circumstantiis, eam esse iniustam

negotiationem respectu Mercatorum in Æthio-

piâ ementium. Quod equidem intelligendumBona fidei|in vendẽn-|tibus præ-|sumptio-|nem non|stare.

est stante prædictâ præsumptione. Atqui illa

communiter cessat; sicut enim Auctores isti ta-

lem præsumptionem non habent ob commu-

nem famam, ita & alij communiter habere pos-

sunt; ita enim publica dicitur: illâ ergo deficien-

te, non poterit stare emptio; videantur, quæ de

noxia præsumptione conscientiarum dictorum

Mercatorum idem Auctor adducit num. 26.

  201 Ioannes Caramuel in Theologia mo-Ioannes|Cara-|muel.

rali num. 440. & 441. de Indis loquens ait: pos-

se seruos effici, quando ab aliis Indis capti, siue

iustè, quia inter eos bella iusta esse possunt, siue

iniuste, quia ab eisdem erant occidendi; quod

facere solent vt eos comedant; immò & aliquan-

do eorum carnes in macello emendas exponere.

Nec posse tantùm, sed etiam debere, si possint

emere: quia debet eo pacto subueniri in extre-

mâ necessitate constitutis: neque esse obligatio-

nem, vt fiat gratis, quando sic periclitantes ha-

bent, quo valeant sibi de remedio prouidere,

scilicet libertatem. In quo quidem aliorum sen-

tentiam sequitur, quamuis neminem citet, præ-

sertim P. Sancij Ciitato Cap. 4. num. 1. qui id iux-Extremè|labor anti|qualiter|debeat|subueniri.

ta probabilem sententiam multorum statuit, iux-

ta quam non tenetur quis gratis subuenire alicui,

quando id facere alio modo potest, vt mutuan-

do, vel commodando. De Æthiopibus autem

citatus Auctor nihil speciale tradit, sed remittit

se ad P. Sancium, vnde negotiationi isti non ali-Citati|Auctoris|narratio|non subni-|xa verita-|ti.

ter, quàm ille fauet, & sic parum, aut nihil. Est

autem in eodem notandum, ita scribere initio

illius dubij: cùm videas tot seruorum millia ex Indiis

in Hispanias adduci subduditas, an omnes &c. de illis

ergo cùm resolutio eiusdem procedat: in fine

circa Nigros id addit, quod diximus. Præter

Nigros ergo apertè significat ex Indiis multa

seruorum millia in Hispaniam adduci. Quod ta-

men à veritate est prorsus alienum: Indi enim

suâ libertate fruuntur, præter Chilenos aliquos

bello captos post tenacissimam, & infestissimam

rebellionem: ex quibus nescio an aliquis in Hi-

spaniam fuerit deportatus. Quòd autem circa

eorum infantes videatur Regiam dicere clemen-

tiam, siue etiam iustitiam, dictum suprà Titulo 1.



Cap. 11. §. 2.

  202 P. Fagundez Cap. 2. citato lib. 2. de iu-P. Fagun-|dez plus a-|lijs fauet.



stitia & iure, vnus est, qui negotiationem istam

defendendam susceperit, ad omnia, quæ contra

illam obiiciuntur, conatus respondere. Fatetur

tamen, quod negari nequit, Mercatores in Æ-

thiopia ante emptionem mancipiorum debere

seruitutis titulum examinare: aliàs futuram iniu-

stam. Hoc ergo cùm facere debeant, & re ipsa

facere credendum est; quandoquidem contra-

rium nequit comprobari. Pro quo etiam facit à

Rege in illis partibus ministros esse deputatos,

qui rei huic diligenter aduigilent, quos etiam non

licet officij sui ita incuriosos credere, vt in nego-

tio adeò graui, & conscientiis grauandis supra

modum obnoxio, postposito Dei timore dissi-

mulent, Deo & Regi pariter infideles.
Assertio 1.|negatiua|circa ma-|iorem ser-|uorum|partem.

  203 Dico primò: negotiatio dicta secun-

dùm maiorem partem mancipiorum, qui in illis

partibus emuntur, est illicita, iniusta & cum one-<-P>

@@0@

@@1@330 Thesauri Indici Titulus IX. Cap. XII.



<-P>re restitutionis. Sic citati, quod & rationes addu-

ctæ conuincunt.

  Dico secundò. Mancipiorum copiam à Mer-Assertio 2.|negans pa-|riter de|copia ad-|ductorum.|Assertio 3.|item de|vno & al-|tero.

catoribus, qui ea ex Africæ regionibus asportant,

non est licitum emere in Indiis, & Europâ. Hoc

etiam ex dictis constat.

  Dico tertiò: neque vnum aut alterum manci-

pium licet emere ex eisdem, stante suspicione, ob

fundamenta dicta. Sic Nauarra num. 215. cita-

tus cum Mercado, & ratio est clara; quia de vno,

& altero an sit iusto titulo emptus, ignoratur, si-

cut de copia asportatorum.

  Dico quartò. Generaliter loquendo & iuxtaAssertio 4.|generaliter|contracta-|tionem im-|probans.

principia dicta, non licere emere huiusmodi man-

cipia, etiamsi plures dominos habuerint. Proba-

tur: quia ex multiplicatione dominorum non

melioratur titulus seruitutis; contra libertatem

siquidem non est præscriptio, vt habetur com-

muni iure præscriptum. L. Finali. C. de præscriptio-

ne longi temporis. Cùm tamen è contrario manci-Contra li-|bertatem|non præ-|scribi, se-|cus autem|contra ser-|uitutem.

pium possit contra seruitutem præscribere spatio

viginti annorum, si adsit bona fides, etiamsi desit

titulus coloratus, vt constant ex L. 2. vnde su-



prà; & communiter tradunt scriptores, & vt be-

nè Mercatus Citato Cap. 15. ex infecta origine

non potest aqua sana procedere. Videantur di-

cta num. 183.

  204 Dico quintò. Emptio dicta in Indiis,Assertio 5.|quomodo|possit susti-|neri. Vbi|variæ ra-|tiones ad-|ductæ.

& Europa iustificari potest aliqualiter. Primò:

quia Doctores aliqui, licet eorum quidam incon-

sequenter ad suam ipsorum doctrinam, eam non

esse apertè damnabilem affirmant, immò & illi

fauent, vt P. Molina, P. Rebellus videndus n. 4.

P. Palaus, P. Fragosus, P. Fagundez. Et alij, Se-

cundò: quia ita est communi praxi receptum, quæ

omnes status complectitur: Episcopos, Religio-

sos, sine vllo in hac parte scrupulo procedentes.

Tertiò: quia Rex non solùm permittit, sed & ipse

emit, & vendit, cuius exemplum sequi integrum

est vasallis, cùm in eo debeant iustitiæ exempla-

ria prælucere. Quartò: quia Episcopi contra fu-

rantes mancipia excommunicationes fulminant

ad dominorum instantiam; eorum ius certum

reputantes. Quintò, quia cùm mancipia ista vi-

deantur ad seruiendum nata, vt multi expen-

dunt, non videtur circa illa eodem, quo circa a-

lios, exactissimo iure agendum, sed minore titu-

lo, dummodò aliquis non penitus inuerosimilis

appareat, emptores debere esse contentos. Sextò:

quia pro Indiis adeò sunt necessarij, vt sine illis

stare Respublica ista nequeat. Cùm ergo vilissimi

isti inter homines sint, dispensari cum aliquo re-

quisito iuris gentium potest, ne Indicæ regiones,

quarum conseruatione res Christiana agitur, ab

eo cadant statu, qui adeò necessarius comproba-

tur. Tandem: quia asportatio eorum in Indias

nequit impediri, quia ad eam permittendam, im-

mò & auctorizandam, Reges nostri vrgentes

habent rationes. Cùm ergo asportandi sint, ne-

queunt sine magno periculo in suâ libertate re-

linqui, & ita conuenienter seruituti addicuntur.

Quam quidem illi, licet in assiduo labore sint,

non ægrè patiuntur, sed inter laborandum tri-

pudiare solent, dummodò de alimentis proui-

deatur, & dies habeant à laboribus feriatos.

  205 Quæ ergo à nobis pro iniustitiâ nego-Disputata|superiùs|quo tan-

tiationis huius ostendendâ non leuiter disputata,<-P>@@



<-P>& stabilita sunt, erunt pauci qui practicè com-dem fru-|ctu, stante|vltima re-|solutione.

plectantur, vltimæ huic Assertioni libentius in-

hærentes; vnde & videri possunt illa superuacuè

constituta. Sed certè pro veritate pugnasse, &

agonizasse pro iustitia, vt Scriptura loquitur,

non poterit, vt credo, rectè sentientibus non pro-

bari. Sic enim & in scriptorum multis est cerne-

re, quos pro eiusdem causæ defensione militan-

tes allegauimus. Quin etiam, qui à nobis dicta

deseruire prætereà poterunt, vt mancipiorum

istorum domini humaniùs cum ipsis agant, scien-

tes ius dominij, quod in ipsos se habere existi-

mant, esse adeò dubium, vt opus sit in re ista, ne

lumen veritatis obsistat, clausis ferè oculis ambu-

lare. Adaperiat illos vtinam Deus, quos auari-

tia excœcare solet, crudelis Erynnis, in iis, qui, &

emunt priùs dura passos, postmodum duriora.

De quique hæc satis.




§. IX.

De contractu hydromelici potus apud

Indias vsitato.



206 DE illo non immeritò dubitatum an sitVt non li-|ceat Gua-|rapi ven-|ditio quæ|fundamen-|ta succur-|rant.

licitus, quia Indi, & Nigri eo nimium

quantùm vtuntur, eò quòd & sapidum ipsis, &

sapidum ipsis, & vili prætereà pretio constat, si

cum vini pretio componatur. Est tamen Indis

noxium, quia calidioris illi naturæ feruido hoc

haustu cum frequentibus morborum periculis

incalescunt. Vtrisque autem ebrietatem inducit,

cuius esse solent exitus infelices, cœdibus perpe-

tratis; quòd si minora damna; talia tamen, quæ

non sine sanguine soleant frequentari: & occur-

rendum quidem talibus, sublatâ malorum occa-

sione, & iustitia in Magistratibus, & charitas in

omnibus videntur postulare. Accedit ad do-

ctrinam fidei, de qua cum istis agitur, recipien-

dam, magnum hoc videri obstaculum, de quo

Concilium Limense 3. Actione 2. Cap. 20. Ex quo

multorum doctrina de licita venditione rerum

indifferentium videtur infirmari, quando respe-

ctu poculi istius, ratio specialis ex aduerso est; ob-

staculum inquam fidei in regionibus istis penitus

propulsandum: quia summa est ratio, quæ pro reli-



gione facit, vt iura clamant, & dictum non semel.

Quod si ratione illius in multis dispensatur, &

priuilegia extendi possunt, vt est multorum do-

ctrina, multò potiùs id agendum, aut omitten-

dum est, in quo nullâ est opus dispensatione, sed

cum omni stare lege potest, & præcipuè cum

charitate, & iustitia constare. Hinc verba illa

D. Pauli Corint. 8. vers. 8. & seqq. Neque enim si1. Cor. 8.|v. 8. &|seqq.



manducauerimus abundabimus, neque si non mandu-

cauerimus, deficiemus, videte autem ne fortè hæc

scientia vestra offendiculum fiat infirmo. Et peribit in

tua scientia frater, propter quem Christus mortuus est

sic autem peccantes in fratres, & percutientes con-

scientiam eorum infirmam, in Christum peccatis. Qua-

propter si esca scandalizat fratrem meum, non man-

ducabo carnem in aternum, ne fratrem meum scan-

dalizem. Nullus autem frater ita videtur infirmus

vt Indus, aut Niger ad ebrietatem maximè pro-

cliues, neque aduersus illam fidei constantiâ ro-

borati.

@@0@

@@1@De Contractu hydromelici poculi. 331




  207 Dico primò. Valde probabile est nonAssertio 1.|probabile|valde esse|non licere.

licere huius poculi venditionem, non solùm eò

quòd non liceat res indifferentes abusuris ven-

dere, qui tales verosimiliter præuidentur, quæ

est sententia eorum, quos adducit Diana Parte

1. Tractat. 8. Resolut. 41. & aliis locis de quibus



suprà Titulo 1. numer. 144. sed ob rationes nuper

adductas. Prætereà, quia doctores venditio-

nem rerum indifferentium approbantes, quan-

do abusus præuidetur, proportionatam caussam

venditionis requirunt, vt videri potest apud Dia-

nam, qui eosdem adducit: id quod specialiter

inculcat P. Thomas Sancius. Non videtur autem

qualis esse caussa proportionata in præsenti

queat: & sola afferri potest vtilitas venditionis,

est enim magna. Atqui si hæc ratio valeret, sem-Res indiffe-|rentes quā-|do possint|vendi.

per venditio indifferentium esset licita, semper

enim ex venditione vtilitas prouenit, & ex con-

tinuatione illius non potest non esse magna pro

vendentium conditione; & prætereà frequentia

peccata, & damna alia, de quibus nuper, cum

impedimento fidei, adeò magna sunt mala, vt

vtilitas dicta non videatur cum illis habere pro-

portionem. Damna enim ingentia sunt, non

ita temporariæ vtilitates, & deinde illa spiritua-

lia, temporalia ista: inter quæ esse proportio

nequit, cùm spirituales vtilitates temporalibus

debeant anteferri; quandoquidem, & vita ipsa

multoties postponenda est ob salutem alterius

spiritualem, vt est receptissima Theologorum

sententia, ex quo fit proportionaliter esse de aliis

vtilitatibus philosophandum, quando inter se

contigerit comparari.

  208 Dico secundò, venditio talis potestAssertio 2.|probabile|etiam oppo-|situm.

probabiliter sustineri. Probatur: primò ex eo-

rum doctrina, qui censent res indifferentes pos-

se vendi, etiamsi aliqui abusuri præsciantur nul-

lâ adiectâ limitatione; quando scilicet verè in-

differentes sunt, & juxta communem disposi-

tionem ad malum non ordinatæ. Quod præci-

puè docuit Caietanus 2. 2. Quæst. 10. art. 4. &Ratio 1. ex|sententia|circa res|indifferen-|tes.

alij, quos adducit P. Salas de contractibus Dub.

47. Tractatu de emptione, & venditione. Et Diana

locis citatis, de quo & nos Titulo 1. numer. 144.

citato, & seqq. Ratio congrua esse potest, quia

si in contractu emptionis, & venditionis, qui

omnino necessarius ad conuictum est humanum,

ad prædictum examen vendentes tenerentur,

discernendi scilicet quis ad bonum, quis ad ma-

lum vsum empturus accedat, molestissimus red-

deretur, vnde non est credibile ad illud venden-

tes obligari. P. Suarez Disputat. 10. de Charitate



sect. 4. in principio. Duram eorum sententiam vo-

cat, qui res indifferentes vendi posse negant,

malo eorum vsu præuiso; stante autem hoc il-

lius judicio, quod est etiam aliorum, vix aliqua

adduci regula potest, iuxta quam debeat id,

quod generaliter licet, in particulari illicitum

judicari. Vnde idem Pater num. 7. ad circum-

stantias id reuocat, seruato ordine charitatis.

Ex quo fit ex se licitam esse venditionem, &

solùm ob circumstantias vitiari posse: quod

quidem & in rebus ad bonum ex institutione suâ

ordinatis contingere potest, vt si quis Rosa-

rium emat, ad hyprocrisim, vel vsus dete-

riores.


  209 Secundò. Quia Doctores, vt vidimus,<-P>@@

<-P>licitam venditionem talem dicunt, quando estRatio 2. ex|vtilitate|venditionis|respectu|vendentis.

illius proportionata caussa: atqui esse propor-

tionatam caussam pariter dicunt multi vtilitatem

ex venditione secutam; quia sic res propriæ di-

strahuntur, aliàs cum incommodo retinendæ,

vt videri potest apud eos, quos adducit P. Bau-

ny Lib. 1. de Contractibus, Tractatu 2. Quæst. 11.

quibuscum ipse sentit: neque ex eo fit venditio-

nem generaliter licere, cùm semper ex venditio-

ne vtilitas consequatur. Potest namque com-

munis doctrina cum prædictâ positione consta-

re: quia multoties ex venditione rei, quæ abu-

suro traditur, nulla specialis vtilitas sequitur:

vt si quis talis abusurus accedat emptionem affe-

ctans, & alius simul non abusurus, nequit priori

vendi, si res indiuidua sit; quia ex tali non ven-

ditione nullum patitur detrimentum, quando-

quidem non abusuro vendit. Si autem rerum

copia sit, & abusuro non vendat, jacturam

non venditionis incurrit, ad quod non tenetur,

quia jam pro venditione caussa rationabilis oc-

currit.


  210 Tertiò: quia in speciali casu, de quoRatio 3.|peculiaris|circa sub-|iectam ma-|teriam.

loquimur, specialis etiam ratio videtur suffraga-

ri. Nam Indi, & Nigri non sunt cogendi ad

solius aquæ potum; id enim videretur inhuma-

num; vinum autem & carius est, & ira eorum

conditioni non ita conforme, & prætereà ma-

gis noxium, vt constat, cùm & calidius, & aptius

ebrietati concitandæ. Possunt ergo familiare po-

culum sibi commoditissimo pretio comparare.

Quâ veritate suppositâ, cogendi non sunt vt in

publico bibant, vt est manifestum: vnde &

consequenter emere poterunt quas voluerint

mensuras sibi, & suis familiolis sufficientes: nec



Dostları ilə paylaş:
1   ...   114   115   116   117   118   119   120   121   ...   143


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2017
rəhbərliyinə müraciət

    Ana səhifə