Societatis iesv, segoviensis



Yüklə 14,73 Mb.
səhifə121/143
tarix14.08.2018
ölçüsü14,73 Mb.
#70987
1   ...   117   118   119   120   121   122   123   124   ...   143

do per eos non stat, sed ex malâ rei gerendæ di-

spositione. n. 13. vbi & alia.


Circa sti-|pendium|Indis red-|dendum|discursus|peculiaris,|& irrefra-|gabilis.

  12 Tandem, qui generaliter loquendo sti-

pendium iustum labori Indorum non præbent,

secundùm varia eorum ministeria. Et per anti-

quiores Ordinationes valde exigua pro aliquibus

eorum inueniuntur assignata; quæ tamen posteà

attentiori consideratione sunt aucta. Vnde gra-<-P>

@@0@

@@1@338 Thesauri Indici Titulus X. Cap. II.

<-P>uiter peccant, qui ad priores Ordinationes pro-

uocant, cùm debeant posterioribus adhærere;

quæ quidem ex eo pretium auxerunt, quia prius

illud omnino improportionatum est deprehen-

sum. Pretium autem lege signatum in indiuisi-

bili consistere communis Theologorum, & Iu-

risperitorum sententia est, & circa hoc deberent

profectò Minerarij suæ ipsorum meminisse quæ-

relæ circa obligationem quintæ partis soluendæ

Regi: aiunt enim processu temporum res ni-

miùm variatas, & earum pretium excreuisse, ac

proinde sumptus in Minerarum negotiatione

multò essè maiores, & ita moderandas pensio-

nes. Cùm ergo hoc etiam respectu Indorum

contingat, qui multa etiam emere opus habent;

cur non etiam de augendo stipendio possint me-

ritò postulare? Olim plures, vnde & labor mi-

nor: modò pauci, vnde & maior labor idemti-

dem repetitur. Olim Indici rudiores, nunc scio-

li, paucorum pridem bonorum domini, nunc

ampliorum, iuxta eorum tenuitatem. Ex quo

minùs ad seruiendum obnoxij debent reputari;

vnde & consequenter seruientibus, cùm liberi

penitus sint, maius debet laboris stipendium assi-

gnari. Qui discursus omnium rectè sentien-

tium regulis in materia ista confirmatur. His

ergo, quæ omnino sunt certa, præmissis, ad

quæstiones non ita certas transeamus, pro qui-

bus sit


CAPVT II.

Vtrum Ordinationes circa detectio-

nem, & iuridicam manifestationem

Minarum, obligent in foro conscien-

tiæ.




13 SVnt equidem illæ multæ, de quibusAssertio 1.|Ordinatio-|nes pro|Minis in|conscientia|non omnes|obligare.

D. Escalona, Libr. 2. Part. 2. pag.

104. & seqq. & pro iis generaliter lo-

quendo


  Dico primò. Ordinationes, quæ aliquid dis-

ponunt, in quibus neque ius Regis violatur,

neque tertio ius quæsitum adimitur, non obli-

gant in conscientia. Probatur primò: quia non

est indicium talis obligationis, aut ex voluntate

legislatoris expressà, aut ex materiæ grauitate,

quam solam non sufficere graues Scriptores te-

nent, vt dictum à nobis non semel; vel quia si in

conscientiâ non obligaret, nullius esset momenti

ad rem bono communi valde conuenientem:

nam in primis multæ ex dictis Ordinationibus

magni momenti non sunt. Quòd enim interest

quòd Minæ post triginta dies, & non post qua-

draginta registrentur? Et vt aliquid profectò in-

tersit, id non videtur sufficiens ad conscientias,

& præsertim reatu lethalis criminis, onerandas.

Deinde etiamsi magni momenti sint in ordine

ad temporales vtilitates, non sunt tamen tales,

vt ex earum transgressione quidquam circa mo-

res periculosum immineat, aut turbationem

Reipublicæ, vel periculum aliud eiusdem indu-

cat. Ad hoc autem vt finis illius obtineri possit,

satis esse potest gubernantium solicitudo, qui

transgressores puniant, & fructu laborum spo-<-P>@@



<-P>lient. Et ex hoc probatur secundò. Nam Ordi-

nationes istæ pœnam statuunt in transgressores,

vnde iuxta multorum sententiam non obligant

in conscientia. Tertiò: obligatio in foro animæNotanda|ratio circa|legum in|conscientia|obligatio-|ne.

eatenus imponi potest, quatenus forum exter-

num circa rem præceptam difficilè versari possit:

vnde oportuit vnumquemque ad agenda, quæ

leges statuunt, in secreto compelli: quâ ratione

multi de vestigalibus philosophantur: atqui hæc

ratio in casu præsenti locum non habet, quia Mi-

narum detectio nullo modo occultari potest,

vnde neque ij, qui gubernant, suo circa illas of-

ficio deesse, vt detectorem agere pro libitu si-

nant. Ergo obligatio in foro animæ necessaria

non est.

  14 Dico secundò. In iis, quæ ad ius RegisAssertio 2.|Obligare|quæ ad ius|Regis spe-|ctant, &|qualiter|explican-|dum.

spectant, ordinationes dictæ possunt in conscien-

tiâ obligare: quod tunc accidet, quando Rex ob

illarum violationem interesse aliquod magni mo-

menti amiserit; quod enim tale non est, non vide-

tur curandum in re ista, in quâ de terrâ agitur

non palmis, aut pedibus mensurandâ. Probatur;

quia Minæ ad Regem spectant: ergo non debet

in earum dispositione læsionem grauem sustine-

re. Antecedens constat ex dictis, & consequentia

est legitima: vnde si pars illa, quæ in Minis proxi-

mior parti detectoris debet Regi assignari, parùm

vtilis sit, grauiter peccatur cōtra justitiam, & non

tantùm contra religionem ob juramenti falsita-

tem; & idem est si vena diues dicatur pauper, vt

viliùs ematur. Et sic de aliis, in quibus est detri-

mentum manifestum. Non videtur autem tale,

si quis detector affirmet amicum fuisse detectio-

nis socium, licèt ex eo sequatur partem Minæ

gratis habiturum: sicut enim eum vocare pote-

rat, vt in conquisitione juuaret, ita & vocare in

consortium felicitatis potest, vt sit hoc diligentiæ

adeò Regi proficuæ præmium. Videtur item id

facere posse pretio accepto, quando id in Regiam

vtilitatem cædit, vt si detector sit pauper, vt esse

ordinariè solent, nec habens ea, quæ ad laboran-

dum in Minâ necessarium est, ex quo Regia vtili-

tas impedietur; promouenda sanè subsidio illo

pecuniæ ob consortium affirmatum Quidquid de

periurio aut mendacio sit, ex quibus contra justi-

tiam nihil resultat.

  15 Dico tertiò: ordinationes, quæ dispo-Assertio 3.|Idem sta-|tuens de|spectanti-|bus ad ius|tertij.

nunt aliquid in ordine ad jus tertij seruandum,

obligant grauiter in foro conscientiæ. Ratio est

obuia; quia in earum violatione contra justitiam

peccatur. Tales sunt aliquæ, de quibus Cap. Præ-

cedenti. Et illæ, quæ de Indis Minarum detecto-

ribus loquuntur, vt videri potest apud citatum

Escalonam pag. 105. num. 3. Cùm enim Minas

etiam habere possint, non nisi violatâ iustitiâ ab

illis excluduntur. Similiter, qui extraneos remo-

uet, cùm illis hæc sit concessa facultas, vt apud

eumdem Pag. 106. num. 7. Item quæ de præco-

nizatione Minarum procedit, vt non se intro-

mittant, qui post illam accesserunt, iam enim aliis

jus quæsitum Titulo 1. Ordinat. num. 12. Illa etiam

quæ est Titulo 2. numer. 1. & 2. circa partes, in

quibus excessus mensuræ fuit, & per iudicis sen-

tentiam sunt aliis adiudicatæ, nequeunt enim con-

tra illorum voluntatem retineri, nisi aliquid spe-

ciale occurrat, ratione cuius forum conscientiæ

possit probabiliter foro animæ non conformari.<-P>

@@0@

@@1@De Indicis Minerarijs. 339



<-P>Talis insuper illa ex Tituto 6. n. 1. de concedendo

introitu per Minæ portam ad Minas alias ingre-

di volentibus, & sic aliæ.

  16 Dico quartò: ordinationes, quæ circaAssertio 4.|similis cir-|ca Indorũ|damna,|aut aliorũ,|& tantùm|esse obliga-|tionem na-|turalem.

vitanda Indorum damna, & aliorum forsitan

extant, obligant grauiter in foro animæ: de

iis nonnullæ Capite præcedenti sunt indicatæ, &

ratio obligationis est perspicua, vbi quidem leges

charitatis, & justitiæ vrgent, neque ratione ciuilis

præcepti videtur specialis malitia in transgressio-

ne contrahi, quia præceptum tale solùm deseruit

ad obligationem naturalem, quæ aliàs instat, de-

clarandam: neque enim vt numer. 13. diceba-

mus, vllum est indicium auctæ obligationis,

neque opus fuit addi illam, quandoquidem jam

erat, & satis premens, & ita non debuit nouus

laqueus apponi conscientiis minime timoratis.


CAPVT III.

De conquirentibus Minas in fundis

alienis.




17 CIrca hoc sunt duæ priores Ordina-Duæ circa|conquiren-|tes Ordi-|nationes.

tiones Tituli 1. Prima pœnam im-

ponit resistentibus conquisitioni

dictæ in terris Commendæ agriculturâ exercitis,

pastioni deputatis, & similibus. Secunda de vo-

lentibus conquirere in vineis, aut arboretis, & his

fideiussio imponitur de damno compensando.

Quod si Minæ diuites euaserint, vnum pro cen-

tum domino reddendum. Si verò conquisitores

fundum emere voluerint, nullum illis tributi

onus relinquitur: nequit autem ad venditio-

nem compelli, nisi ob Minarum prosecutionem.

Quâ cessante, venditum potest fundum repetere

pretio redhibito. Registrationis autem tempore

debet domino fundi pars Minæ adiudicari, sexa-

ginta vlnarum; neque illa pro parte est pretij com-

putanda, circa hæc

  18 Dico primò. Peccat grauiter, absolu-Assertio 1.|non posse si-|ne graui|peccato cō-|quisitioni|resisti.

tè loquendo, qui Minarum conquisitioni resistit.

Constat; quia Ordinationi Regiæ in bonum

commune promulgatæ nequit tutâ conscientiâ

resisti. Pro quo est illud D. Pauli Rom. 13. vers.

2. & 3. Qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit.

Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt:Rom. 13.|v. 2. & 3.

nam principes non sunt timori boni operis, sed mali.

Dixi absolutè loquendo; quia multoties occurrere

possunt rationes, propter quas possit conquisitio

talis impediri: vt si conquisitores homines sintLimitatio|quædam.

occupationi isti iam diu vacantes, & frustrà, vnde

pro ridiculis habentur; meritò tales possunt ab

huiusmodi occupatione repelli, & curari, vt ad sa-

nam mentem reducantur, somnia potiùs, quàm

vera iudicia secuti.

  19 Dico secundò: quod de vineis dicitur, vide-Assertio 2.|quid circa|conquiren-|tes in vi-|neis.

tur extra rem, quia vbi vineæ proueniunt, neque

auri neque argẽti Minæ esse possunt. Vnde volẽ-

tibus in illis conquirere meritò potest resisti, quia

malitiosè videntur procedere, aut inscienter. Idem

etiam ferè de arboretis fructiferis dicendum, & ita

prudenter ordinatio cauit de fideiussione damno-

rum. Legendus Plinius Lib. 33. cap. 4.Assertio 3.|circa com-|pulsionem|ad vendi-|tionẽ fundi.

  Dico tertiò: si inuenienti Minam in fun-

do alieno non obstet domini eiusdem fundi pos-

sessio, non debet per potestatem publicam ad<-P>@@



<-P>venditionem compelli: vnde quod dicitur. Sino

fuere para seguir las minas, ita est intelligendum, vt

possessio prioris domini obstet prosecutioni.

Ratio autem est clara; quia nemo possessione

proprij fundi etiam à Rege potest expelli, nisi

quatenus illa communi bono obstare constiterit.

Quia secus circa vineam Naboth res se habebat,

Regi Achab ad voluptatem, & non ad necessi-

tatem, arridentem, etsi impiissimus, non tamen

est ausus, etiam dato pretio illius, vsurpare. De

tragædiâ autem hac occasione excitatâ copiosè

agitur 3. Reg. 21. vnde & scriptores communiter

ita, vt dogma certissimum secuti, pronuntiant.

  20 Dico quartò. Pensio vnius pro centum,Assertio 4.|de pensione|vnius pro|centum.

ita est accipienda, vt non debeant deduci expensę,

sed juxta modum soluendi quintum, & decimas,

& communem pensiones soluendi rationem.

  Dico quintò: obligatio soluendi illam estAssertio 5.|obligare in|conscientiæ|foro.

grauis in Conscientiæ foro. Probatur; quia est

pretium oneris impositi, & ita ex justitiâ: si dicas

damna persolui. Id certè non satisfacit, quia

præter damna, amissionem scilicet fructuum ex

euulsis plantis aliisue, inducta est seruitus pretio

æstimabilis, & incommoda multa, quæ facilè

possunt peruideri. Item quia Minæ sunt Regis, &

eas cum eo onere effodiendas concedit, ad quod

se obligant Conquirentes.

  21 Dico sextò: si pagus, in quo Mina estAssertio 6.|ordinationẽ|in pago etiā|Ecclesiasti-|corũ habe-|re locum.

conquirenda, ad Ecclesiam pertineat, verosimile

est posse similiter circa illum procedi. Quod ex

eo probatur: nam terra cum eo onere transit,

& cum eo ab Ecclesiasticis acceptatur: neque

enim debent illi bono communi se opponere,

cùm præsertim ex conquisitione tali nullum ipsis

sit damnum superuenturum, immò magnum

possit emolumentum prouenire, expensione, &

parte Minæ, quam, etsi per se exercere nequeant,

possunt tamen vendere, & redditus in eâ consi-

derabiles constituere. Quamuis hoc minùs con-

ueniens sit ob Minarum fallentias, & ita venditio

ea commodior accidet, quæ pecuniâ constiterit

numeratâ, aut post spatia non longa securè per-

soluenda, sed hoc ij, ad quos spectabit, pro re nata

poterunt meliùs arbitrari.


CAPVT IV.

Minarum pretium quomodo compu-

tandum.




22 EX dictis Cap. 1. vers. 35. habetur inOrdinatio|circa non|allegendā|enormissi-|mam læsio-|nem, & il-|lius funda-|mentum,|& obliga-|tio.

venditione Minarum non posse læ-

sionem etiam enormissam allegari.

Cuius ratio esse videtur quia per lites solet opus

istud adeò vtile impediri, & ita quod ad hoc spe-

ctat, conscientiæ contrahentium remittitur: ne-

que enim credendum est leges velle iniuriis pa-

trocinium exhibere; & prætereà pretij iusti ex-

actior æstimatio difficilis probationis est: Mina

enim numquam quid intra se contineat, ostendit;

venæ namque fertiles visæ, solent quandoque

languescere, & vel finiri, vel vix sumptus æquatu-

ra præbere. Et aliquando è contrario accidit,

diuitiis non speratis: vnde ex eo, quòd post

venditionem deprehenditur, non potest enormis

læsio probari; quandoquidem venditio juxta<-P>

@@0@

@@1@340 Thesauri Indici Titulus X. Cap. V.



<-P>præsentem æstimationem rei venditæ debet cele-

brari, & non ex euentu, qui varius esse potest, &

cui se, qui emit, & qui vendit, se exponunt, vt est

communis doctrina, in iacturetis, in sponsio-

nibus, assecurationibus, ludo, & aliis compro-

bata.


  23 Ex hoc autem videtur deduci in vendi-Non videri|talem esse|posse, cùm|pretium|quodlibet|videatur|iustũ, sicut|in contra-|ctibus plu-|ribus.

tione huiusmodi non posse locum habere enor-

mem, vel saltem enormissimam læsionem, cùm

enim adeò incertùm sit, quod ex Minâ sperare

quis potest, non apparet vnde talis læsio accidere

possit, & ita quouis pretio potest obtineri, &

hoc quidem magis conforme dispositioni legis,

de quâ dictum: ob incertitudinem namque la-

tentium diuitiarum rectè judicare potuit quodli-

bet pretium esse iustum, circa quod partes scien-

ter & prudenter conuenerunt. Et circa aliqua

modum hunc venditionis, vt quodlibet pretium

censeatur iustum, circa quod partes conueniunt,

communis sententia firmat in venditione sub ha-

sta, de quâ dictum aliàs, & valdè etiam probabi-

lis in rebus multis, quæ non sunt vitæ humanæ

necessariæ, sed ad voluptatem, aut ornatum ser-

uiunt, ob peregrinitatem æstimabiles. Sic enim

sentiunt, Sotus, & Nauarra, apud P. Lessium Lib.

2. Cap. 15. num. 15. & alij. Quod & probant Bel-

gici Turipani. Quod ergo in his, & aliis licet, sal-

tem probabiliter, poterit etiam in Minarum ven-

ditione licere. Pro quo

  24 Dico primò. Circa venditionem Mi-Assertio 1.|idem affir-|mans in|prima de-|tectione.

narum cùm primò deteguntur, iustum pretium

censeri probabiliter potest illud, circa quod

contrahentes conueniunt, sublatis dolis, &

fraudibus. Hoc videtur ex nuper dictis suffi-

cienter persuaderi.

  Dico secundò: si Mina iam cognita sit, &Assertio 2.|circa alias|negans pro|foro con-|scientiæ.

iuxta peritorum judicium illius valor sit defini-

tus, enormis in eo læsio non licet pro foro ani-

mæ. Probatur ex dictis suprà Titulo 4. num. 219.

circa rerum pretium, & deinde, quia iuxta com-

munem æstimationem Mina hæc tantùm valet;

ergo varians notabiliter pretium, lædit etiam no-

tabiliter, & ita iustitiam notabiliter violat. Præ-

tereà; ordinatio non obstat quia iuxta illam do-

lus nequit alligari: atqui dolus in conscientiâ

non licet, neque ex eo quisquam commodum

reportare potest, & licet certa regula sit, quæ

inter alias Iuris in Sexto, ait, scienti & consen-

tienti non fieri iniuriam neque dolum. Est. 25.

qui tamen dolo ad consentiendum inducitur,

non est dicendus consentire, quia ignorantia

facit inuoluntarium; non ergo ordinatio ad

forum conscientiæ debet extendi: sicut ne-

que ea, quæ Doctores circa modos alios vendi-

tionis dicunt, quia in illis specialis ratio est, quæ

in præsenti non occurrit; & vt occurrere dice-

retur, deberet eorum auctoritate fulciri, quia

est exceptio communis regulæ; cùm tamen nihil

tale contingat.

  25 Dices in casu prioris Assertionis ratio-Obiectio vt|ratio vtri-|usque As-|sertionis sit|eadem.

nem eamdem occurrere, quia etiam in eo da-

tur communis æstimatio; iudicio enim perito-

rum habetur quid Mina recèns inuenta promit-

tat. Cùm ergo eo non obstante, possint contra-

hentes sibi legem circa pretium statuere, quod

regula Iuris admittit in Sexto, dum sic habet:



Contractus ex conuentione legem accipere dignoscun-<-P>@@

<-P>tur: videtur idem in Casu Assertionis secundæ

dicendum.

  Ad quod dico instantiam non vrgere; quòdFit illi satis|congruâ|ratione, &|exemplis.

si vim aliquam habet, è conuerso potiùs ar-

guendum, vt scilicet in casu priori etiam pos-

sit esse obligatio conscientiæ ad compensan-

dam læsionem. Et certè id est verosimile; vnde

tantum diximus oppositum posse verosimiliter

sustineri. Et est sanè diuersa in vtroque ratio iam

insinuata: Mina enim recèns detecta, etsi com-

muni iudicio possit quoad pretium æstimari,

est tamen verosimile iudicium illud esse fallax,

vnde neque omnium, neque peritorum sem-

per est; quod secus accidit in Minâ, cuius

per experientiam est conditio deprehensa: vt

in nonnullis aliis est videre: vinum enim no-

uum aliter æstimatur, ac iam temporis pro-

cessu probatum, & similiter mancipium, de

quo experientia nulla habetur, vt alia omit-

tam, de quibus frequentia experimenta suc-

currunt.


CAPVT V.

Minerarius an possit viuum argentum

vendere, quod pro Minis propriis

eidem à Regiis Officialibus modera-

to pretio venditur.




26 ARgentum viuum cùm solus RexRatio du-|bitandi.

per Officiales suos Minerariis

vendere possit; qui habere Mi-

nas aut proprias, aut sibi locatas comperiun-

tur, illud quidem moderato pretio tradit, cùm

tamen secundùm vulgarem æstimationem ma-

ius sit, vt suprà Titul. 5. Cap. 10. & Titul. 9. Cap. 5.

diximus. Hinc aliqui lucri occasionem arripien-

tes, metallum, quod pro argenti beneficio acci-

piunt, pretio dicto, aliis maiori tradunt, erga Mi-

nas proprias parum soliciti, vnde & Indos pro

eisdem acceptos vendere etiam soliti, de quibus

dictum in superioribus. Modò de venditione

quærimus; an scilicet liceat cùm ad proprij ar-

genti beneficium tribuatur, & præsertim maiori

pretio, cuius emolumenti non apparet funda-

mentum.

  27 Dico primò: si metallum dictum ven-Assertio 1.|negans, vbi|jura Regia|fraudan-|tur.



datur eò deferendum, vbi Regia iura magnum

sunt detrimentum habitura; non licet venditio,

& est graue peccatum cum onere restitutionis.

Probatur; quia metallum istud à Rege eâ lege

traditur, vt in Minarum eius, qui emit, fru-

ctibus insumatur, commodum inde suorum

iurium habituro; & qui emit ad id se obligat,

non recepturus aliàs metalli vnciam: ergo con-

uentioni dictę non stans, grauiter peccat, cumq́ue

aliàs Rex suis iuribus defraudetur, nulla restat ra-

tio, ob quam possit à peccato & restitutionis one-

re sic vendens excusari.

  Dico secundò: si quis metallum accipiat,Assertio 2.|negans, itẽ|in casu a-|lio.

quod si ipse non emisset, aliis tradendum fuis-

set suis in Minis laborantibus, peccat etiam

mortaliter, cum obligatione restitutionis. Pro-

batur; quia in contractu delinquens modo di-

cto graue damnum aliis infert, quibus metal-<-P>


Yüklə 14,73 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   117   118   119   120   121   122   123   124   ...   143




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin