Societatis iesv, segoviensis



Yüklə 14.73 Mb.
səhifə130/143
tarix14.08.2018
ölçüsü14.73 Mb.
1   ...   126   127   128   129   130   131   132   133   ...   143

Cap. 20. Vbi Index.


Visitatores Ecclesiastici inuenientes thesauros, cui acqui-

rant. T. 5. 66


Informationes factæ à Prætore Indorum circa eorum

numerum an debeat stari, dum non fit reuisitatio.

T. 5. 186. & T. 9. 207. & 208


Vsura.

Quid sit, & quando interueniat in anticipata solutio-

ne emente. T. 9. 15. 45. & 105



Ob carentiam pecuniæ nihil posse exigi. 16

Notanda ratio cur pro mutuo nihil poßit exigi. 19


Vxor.

Non debet se gubernationi, quæ ad maritum spectat,

immiscere, & ita formata à Deo postquàm Ada-

mus nomina animantibus imposuit. T. 3. 9


In Indijs id specialiter faciendum, ob damna ex im-

potenti feminarum affectu. 10


An teneatur sequi virum transfretantem in Indias.

T. 4. 156. & seqq. vbi diuersæ sententiæ circa ge-

neralem obligationem, & doctrina multiplex.


Quomodo succedat deficientibus cognatis in gradibus

per legem designatis. T. 5. 99


FINIS.

@@0@

@@1@1

ADDITIONES

AD TOMVM PRIOREM

THESAVRI INDICI.


Circa Præfationem.


1 OPera alia Thesauri compella-

tione ab Auctoribus euulgatâ

addi possunt: vt Thesaurus fo-

ri Ecclesiastici, Thesaurus Decisio-

num Senatus Pedemontani Se-

nior & Iunior, Thesaurus exemplorum, Thesaurus

Græcæ poëseos, Thesaurus Chronologicus & Historicus.

Thesaurus linguæ Captæ, Thesaurus linguæ Paraquariæ:

vt omittam illa, quibus ob materiæ excellentiam,

de quâ agitur, & ad quem videtur habitus in Ti-

tuli appositione respectus, meritò potuit attri-

bui: vt sunt Thesaurus Sacerdotalis, Thesaurus Chri-

stianæ religionis, Thesaurus inexhaustus, Thesaurus

indulgentiarum, Thesaurus Religiosorum, Thesaurus

SS. Rosarij, Thesaurus indeficiens, Thesaurus do-

ctrinæ Christianæ Thesaurus animæ. Fateor autem

ingenuè excidisse mihi, Thesaurum rerum Indi-



carum Patris Petri Iarrici Gallicè ab eo scriptum

pereleganti stylo, tribus distinctum Tomis, &

Latinum factum à M. Matthiâ Martinez, sa-

tis quidem vtili lucubratione, vt testatur P. A-

legambe de Scriptoribus Societatis: qui si oppor-

tunè occurrisset, forsitan operi nostro Titu-

lus fuisset alius conquisitus. Sed res est mo-

menti non magni, quia nec Titulus penitus si-

milis, & dissimile penitus argumentum. Neque

insolens illud, vt Auctores in operum Titulis

circa materiam eamdem, vel certè similem, aut

casu, aut destinatò conueniant. Sic D. Thomas

Opus in Euangelia Catenam dixit, quod & pari-

ter præstitit P. Balthasar Corderius in DD. Lu-

cam & Ioannem. cursus Philosophicus & Theolo-

gicus, Titulus est, quem non vni constat placuis-

se, sicut Thesaurus precum, Viridarium Philosophi-



cum, Zodiacus spiritualis, Triumphus mortis, specu-

lum Morale, nec non Moralium Consiliorum,

Resolutionum, Responsorum, Praxium, Sum-

marum: vbi ad discrimen agnoscendum, cùm de

illis subinde sermo incidit, necessarium est ad

Auctorum diuersitatem prouolare. Et hæc qui-

dem satis circa Titulum, vt delicati Censores, si

forsan talis aliquis fuerit, obiectioni faciam satis,

omnibus me ratus debitorem.




AD TITVLVM I.

Circa Capitis. I. §. I.

Pro Alexandro VI.




2 P.Antonius Balinghem in Kalendario SS.

Virginis sic de illo scribit die 18. Au-<-P>@@



<-P>gusti: Hic (quod quia rarissimum exemplum, licet ex-

tra rem, non est omittendum) SS. Sacramentum glo-

bo aureo inclusum, perpetuò ad collum appensum gesta-

bat: siue prouidens Dominum, exemplo Dauidis, co-

ràm se semper (Psalm. 15. v. 8.) omnium actio-

num inspectorem, & iudicem: siue præsidium & a-

muletum ad omnia, quibus circumcingebatur, pericu-

la: siue denique (quod priscis Christianis in more, via-

ticum præsentaneum ad itinera æternitatis. Et licet

hunc Pontificem de varijs accusent hæretici, & non-

nulli Catholici nimis creduli aut partiales: tamen gra-

uißimi Auctores eum magnis affecerunt laudibus, Vo-

laterranus, Panuinus, Ciaconus, Nauclerus, Crant-

zius, Illescus, & alij. Vide apud eumdem Carracciolum,

& apud Brouium Tomo 18. pulchrum miraculum ad

illum globum aureum. Hæc ille. Vide etiam Tho-

mam Bozium Lib. 7. Cap. 6. & apud eum ratio-

nem optimam ex Indorum conuersione pro eo-

dem Pontifice facientem. De quo & P. Sylos

in Historiâ PP. Clericorum Regularium Lib. 1.

fol. 18. ex quo Angelus Maria Vericelli Tomo 2.

seu Tractatu de Mißionibus. pag. 391. num. 4. Vul-

garis paræmia: Dic mihi quocum ambulas, & ego



tibi, quis sis, dicam. Argue inde.


Circa §. eumdem, & seqq. Vbi de In-

diarum Pontificia donatione.



3 DEfendit illam citatus nuper P. Verricelli

Titulo 13. qui sect. 8. ex professo probat

non potuisse in ea errare Pontifices, quod tam-

quàm omnino certum videtur statuere ex rece-

ptissimis in Theologia principiis, iuxta quæ est

à nobis instructa probatio. Post euentilatam au-

tem circa qualitatem Pontificiæ potestatis sen-

tentiarum varietate quæstionem resoluit tandem



Sect. 15. præmittendam semper prædicationem,

eamque sine armis; nec nisi post repulsam à Re-

ge, aut maiore parte populi terque quaterque,

ad arma veniendum, & Regem potestate regiâ

spoliandum. Cùm eo tamen stare Pontificem

ante experientiam talem posse donationem fa-

cere, quia moraliter certum habetur prædicatio-

nem à barbaris repellendam, de quo num. 243.

& 244. Et in donatione id necessariò intelli-

gendum. Quæ quidem ita cum dictis à nobis

§. 3. componenda, vt si spes sit Prædicatores di-

cto modo præmissos aliquid effecturos, id fieri

debeat: quod est etiam Regiis instructionibus

consonum, de quibus citatus Scriptor. num. 201.



& seqq. Si autem desperatum negotium sit, indo-

le barbarorum inspectâ, vt quid perditio illa, &

Prædicatoribus creatum sine vtilitate periculum?

Immò & cum ingenti iacturâ: si enim occidan-<-P>

@@0@

@@1@2 Additiones ad Thesaurum Indicum.



<-P>tur, vt sæpè accidit, damnum sequetur perma-

gnum ex Euangelicorum inopiâ ministrorum:

eritque belli occasio magis crescenti, vnde & ne-

gotium fidei infeliciter progredietur. Sic acci-

piendum quod de periculo peruersionis dictum

à P. Suario, & à P. Arriaga Disputat. 25. de fide



num. 38. & seqq. nec benè, nec conuenienter

impugnatum.

  4 Et iuxta hęc quidem statuerat præfatus Scri-

ptor Sect. 11. in quâ duas istas habet Assertiones:



Prima Assertio. In regibus Ethnicis Noui Orbis sex

sunt moraliter certa Catholicæ fidei, tam suscipiendæ,

quàm conseruandæ impedimenta: esto Rex infidelis ti-

more Hispanorum Regum fidei Prædicatores non eijciat,

neque dehonestet. Sic ille, impedimenta huiusmodi

latè prosecutus, quæ sunt: Ethnici regis exemplum.



Impunitas scelerum contra fidem. Impunitas eorum

scelorum, quæ à fide auertunt. Idolorum frequens

cultus in eorum delubris per Magos & Ariolos. Fre-

quens Sermo Sacerdotum Idolorum ad populos cum

terriculamentis. Vexatio & inhonoratio eorum, qui

fidem sint accepturi. Sic à num. 110. vsque ad num.

129. in quo sic. Secunda Assertio. Ob prædicta im-



pedimenta propagandæ fidei sub Ethnico Rege, potuit

Summus Pontifex Indorum regna Catholicis regibus

subijciendo tradere: quare reges infideles possunt rectâ

viâ debellari, quamuis ex timore Hispanorum Prædi-

catores non eijcere polliteantur, si aliunde moraliter

sit certum sub eo infideli regimine fidem propagari

non posse. Hæc ille. Qui ita cùm statuat, mirum

est quomodo num. 222. Assertionem addat prio-

ri contrariam, ita scilicet: Quando Rex ethnicus

non eijcit Prædicatores, liberamque subditis suscipien-

dæ fidei facultatem largitur, licet aliunde aliqua impe-

dimenta fidei, præcisè ex generali regimine, proue-

niant, quæ Sect. 11. (sex videlicet adducta) enu-

mer auimus, tunc non poterit iustè Rex ethnicus deijci.

Sic ibi. Quod confirmat. num. 247. Sed cùm

Assertionis prædictæ meminerit, sicut & poste-

rioris, quatenus fundamentum illud quartum

non admittit; Assertionem tamen aliam, quam

habet num. 170. vti firmam videtur reliquisse.

  5 Sic autem habet illa: Tertia Assertio. Ex

duplici Assertione præcedenti rectè infertur posse Papam

Catholico Regi concedere, vt rectâ viâ, etiam ante præ-

dicationem, aut eâ non repulsâ, debellare valeat reges

infideles Indiarum, ad remouenda suscipiendæ fidei

impedimenta, quæ sub ethnico principe sunt morali-

ter certa. Sic ille. Duplicis autem præcedentis As-

sertionis prior fuerat. num. 145. propter susce-

ptæ fidei impędimenta remouenda, posse Papam

eximere fideles à iurisdictione ethnici regis. Quæ

est D. Thomæ à nobis adducti §. 3. citato. Po-

sterior num. 156. Probabilius esse hoc ipso quod rex

infidelis renuit conuerti, posse ab Ecclesia pri-

uari iurisdictione in subditos Christianos, quia

hoc ipso videtur adesse morale impedimentum

conseruandæ fidei. Ex duplici hac Assertione

rectam ille iudicat illationem. Licet autem num.

148. disparitatem conetur inducere ex eo quod

Papa iurisdictionem habet in populum iam Chri-

stianum, quæ indirectè ad Principem infidelem

extenditur. Cùm tamen rectam illationem iudi-

cauerit, ex aliis à se admissis & probatis, videtur,

illâ non obstante responsione, inconcussa per-

manere.


  6 Neque enim videtur dici posse Assertio-<-P>@@

<-P>nem præfatam, sicut & duas, illas, de quibus nu-

per, ex mente aliorum positas eam sententiam

tenentium, id namque modus ipse proponendi

abnuit, ex quo nihil tale habetur, neque est il-

lud iuxta receptum scribentium stylum. Cùm

ergo Sect. 16. ea, quæ pro sententiâ dictâ, & As-

sertionibus formandis fundamenta adduxerat,

adhibita responsione dissoluit: magnam sanè cir-

ca doctrinam propriam ingerit confusionem.

Accedit ratio ab eodem adducta num. 89. quâ

probet donationem Pontificiam statim effectum

habuisse, & Reges Catholicos Indiarum domi-

nos constitutos: aliàs si Indi, & eorum Reges

prædicationem admitterent, verè domini non

essent, solusque esset titulus sine re. Ergo sensus

verborum Bullæ est, vt subiectis Indis, deinde prædicetur

eis Euangelium. Quæ est illius consequentia. Et

quòd iuxta propriam loquatur mentem illa ipsius

verba ostendunt: Respondetur gratis Chiapensem

ex his verbis Bullæ (quibus Prædicatores mitten-

dos statuit Pontifex) inferre non esse subijciendos



Indos nisi post prædicationem repulsam, quod sie osten-

do, &c. Quis hic iuxta propriam mentem loquen-

tem non agnoscat Auctorem? Et quidem ille cit.



num. 222. & 247. duo impedimentorum gene-

ra recognoscit, alia ex regimine, sex scilicet illa,

de quibus dictum; alia directè tendentia ad im-

pediendam fidei propagationem. Et hæc poste-

riora sufficientia iudicat ad infidelium principum

debellationem. Quod ergo contendimus est, et-

iamsi reipsa non extent, si tamen certa morali-

ter præsumantur, posse à Pontifice donationem

fieri; quod asseruisse illum vidimus, & insuper

debellari, nec videtur negasse, stante certitudine

dictâ, neque negari posse verosimiliter apparet,

ob adductas à nobis rationes.

  7 Et iuxta hæc loquendo, minimè currit

Censura multiplex, quam in sententiam negan-

tem debere prædicationem præcedere, idem in-

tentat, dum sic ait num. 196. Dico Primò. Falsa,



temeraria, & scandalosa est sententia asserens posse

semper & indistinctè ante prædicationem, aut eâ non

repulsâ, debellari Indorum reges infideles. Addit num.

seq. esse piarum aurium offensiuam. Iuxta sen-

tentiam siquidem nostram non semper & indi-

stinctè licet debellatio, sed cùm moralis est re-

pulsæ certitudo, qualem Pontifices habuerunt,

aut conseruandæ fidei obstacula præuidentur,

qualia sunt sex illa, stante Indorum indole ad na-

tiuas superstitiones promptissimâ, & congenea

instabilitate. Et quidem ita explicata sententia

non potest vllâ feriri censurâ, quod & citatus

Auctor nequit diffiteri. Sectione enim 16. argu-

menta diluit, quæ contra sententiam præmiserat,

omnino necessariam prædicationem esse statuen-

tem. Si enim illa tot est obnoxia censuris, non

oportuit ea, quæ contra ipsam militant, argu-

mentorum solutionibus infirmare. Præterquam

quòd censuræ dictæ non videntur meritò fulmi-

natæ, cùm non solus Genesius de Sepulueda,

vt ille asserit, sententiæ absolutæ negantis Au-

ctor extiterit: Thomas enim Bozius de signis

Ecclesiæ Lib. 4. Cap. vltimo. ita scribit: Iusque ipsi



est (Pontifici) infideles punire, cùm iuxta lumen

naturale nequaquàm viuunt, atque omni dominio pri-

uare. Atque ita non modò hæc potest, quatenus est

necessarium ad salutem animarum, sed etiam quate-<-P>

@@0@

@@1@Circa Titulum. I. Cap. I. 3

<-P>nus est valde vtile ad bonum publicum. Sic ille, nullo

modo necessarium semper iudicans respectum

ad prædicationem: sunt etiam innumeri Aucto-

res, vt videri apud eumdem, cum quo disputa-

mus, prout, numer. 36. qui Pontifici directam

circa temporalia supra infideles tribuunt pote-

statem. Quomodo ergo esse temerarium potest,

quod eo fundamento nititur, quamplurium &

grauissimorum Scriptorum assensu roborato?

Quomodo etiam scandalosum, & pias offendens

aures, quod tot placuit viris pietate & omnimo-

da probitate insignibus, & illarum, sicut & su-

blimioris litteraturæ magistris?

  8 Quod autem Sect. 11. P. Arriagam im-

pugnat, cuius & aliqua argumenta dissoluit ex

citatâ Disputatione 25. de fide, vbi contendit non

esse ius in Ecclesiâ ad inferendum bellum Prin-

cipibus nolentibus Euangelij Prædicatores ad-

mittere, contra communem sententiam: bene

quidem est, quia reuerà sententia illa contra

communem est Doctorum sensum, & Eccle-

siæ praxim donationibus Pontificiis comproba-

tam. Miror autem eumdem num. 18. de occu-

patâ ab Hispanis Americâ agentem, Pontificiæ

donationis neutiquam meminisse, neque alium

titulum occupationis agnoscere, nisi iustæ vindi-

ctæ: nam cùm Hispani pacificum descensum è

nauibus habuissent, à barbaris malè tractati, ali-

qui etiam occisi, ceteri ad se vindicandum paula-

tim accensi, ius tandem acquisiuêre. Addit pos-

se etiam dici, ob barbariem quâ homines illi oc-

cidebant alios, eosque immolabant Dœmoniis,

comedebant &c. potuisse iustè debellari ob re-

pulsam ergo prædicationem nihil tale accidisse

pro certo habet, quia de eo nihil apud Historio-

graphos. Quod quidem est meridianâ in luce ali-

quatenus caligare: vt enim ait citatus Scriptor.

num. 90. & 100. apud omnes ferè Indicarum re-

rum Scriptores, ex quibus aliquos adducit, nihil

frequentiùs quàm virtute donationis Alexandri

VI. præmissà protestatione, cuius formulam ex

aliquibus eorum desumptam, & Latinè redditam

exhibet num. 101. & à viro doctissimo Ioanne

Lupo de Palacios Rubios est composita, atque à

Carolo V. tradita Francisco Pizarro, captam

fuisse possessionem. In quâ & de admittendis

Prædicatoribus expressa mentio. Quod si vin-

dictæ titulo solùm, & ob propulsandum barba-

riem, bellum erat Ethnicis inferendum, minimè

erat recursus ad Sedem Apostolicam necessarius,

quem tamen Reges Catholici iuxta doctissimo-

rum virorum sententiam habuerunt.

  9 Quamuis autem Indi, cùm primùm ea,

quæ ad fidem spectant, audierunt, quæ eo-

rum ruditas, non potuerint sufficientem eorum

formare conceptum; vnde eiectio Prædicatorum

non videtur eis vt culpabilis imputanda, & sic

nec belli illatione mulctanda, iuxta ea, quæ tra-

dit Victoria Relectione 1. de Indis num. 34. & ita

neque sufficiens protestatio ad plenam iustifica-

tionem. Nihilominùs quia sic est à sapientissimis

viris iudicatum, & Indi hominibus superioris a-

deò supra communem eorum capacitatis verosi-

milia de Deo mundi Creatore annuntiantibus,

sidem aliquam adhibere debuerunt: neque, si

diu expectandum, negotium fidei promoueri

posset, ideò bona fide, & non sine sufficienti<-P>@@



<-P>fundamento processum. Quidquid de aliquo-

rum inordinatis actionibus fuerit ab Hispanæ

gloriæ æmulis sine operæ pretio decantatis.


Circa materiam Capitis primi.

Scriptoris alterius maledicentia

castigata.




10 B.G. Marisotus ille est, qui in Præ-

fatione Orbis maritimi ita scribit:



& nisi æterno posterorum & nostro lu-

ctu ex hominum oculis coactus euolasset (Henricus

Quartus) haud dubiè Magni titulos ad Indos vsque &



Americam, illegitimis occupatoribus expulsis, impor-

tasset, terrarum marisque dominus. Sic ille, malo

quidem agitatus spiritu in Apostolicam Sedem

semel & iterùm virus pestiferum euomente, vt vi-

deri potest Lib. 2. Cap. 20. vbi de Insulis Fortu-

natis, seu Canariis, Sardina, & Corsica, non leui

spongia digna proloquitur. Rogandus sanè si

Hispani Indiarum illegitimi occupatores fue-

runt, vnde legitimi futuri Galli, iisdem expulsis,

nisi quia à Deo Orbis domini constituti? Quod

neque saluis fide aut mente potest affirmari. Et

Reges ipsi Christianissimi blateramenta ista du-

bio procul deruidebunt.

  11 Quanto autem non solùm iure, sed reli-

gionis zelo à Catholicis sit actum Regibus, sicut

de more in aliis, inuiolabilis auctoritatis Scripto-

res expendunt. Ex quibus P. Carolus Scriba-

nus in Politico-Christiano sic Regem nostrum

Philippum Quartum alloquitur: Arma taceo.



Vincor magnitudine: magis quòd pia sint. Tuis enim

armis Oriens & Occidens Christianus audit. Tuis Eu-

ropæ pars magna. Germania, quòd sub hæretico &

Turcico non gemat ferro, tibi prope debet. Tibi Belgij

pars nobilißima, quòd Christo suo viuat. Hæc ille.

Cùm ergo Deus Catholicum zelum inclytorum

Principum detectione & dominatione Indico-

rum regnorum fuerit muneratus, argumento sa-

nè irrefragabili est, sobriè, iustè, & piè in eo se

gessisse negotio, quidquid de quorumdam Con-

quisitorum excessibus fuerit, qui numquàm in

expugnationibus quantumuis legitimis possunt

penitus euitari. Pro eodem stat Thomas Bozius

de signis Ecclesiæ Lib. 10. Cap. 14. num. 7. vbi ait

Gallos, & Britannos in suis expeditionibus pa-

rùm fuisse felices, eò quòd sine Pontificiis auspi-

ciis, propter quæ Hispani feliciores.

  12 Ex quibus compertum habetur Hispa-

nos Reges minimè Orbis imperium affectare, vt

maleuo lus ille criminator in dedicatione pronũ-

tiat, sibi consonus in Præfatione, in qua sic lo-

quitur: Si Stationaria claßis parata ad omnem occa-

sionem fortunamque fuerit, inclusis inter Batauos &

Normannos Belgis, ruinam minari. Iberorum verò

commercijs & Imperio, tum Americæ, tum Indiæ fi-

nem proximum. Quid enim spei reliquum Hispano,

bellicosißimis nationibus terra mari in eius perniciem

coniunctis? &c. In quibus dura sicut infernus se

prodit æmulatio, dum ad destructionem omni-

modam Hispanæ Monarchiæ non solùm Galli-

cam optat armari potentiam, sed mundum ferè

totum coniurare. Quod quidem diabolicum esse<-P>

@@0@

@@1@4 Additiones ad Thesaurum Indicum

<-P>votum nequit dubitari, vt eximium illud fidei

præsidium. Ecclesiæ propugnaculum, & Roma-

næ Sedis fortissimum brachium, cadat, & ruina



Dostları ilə paylaş:
1   ...   126   127   128   129   130   131   132   133   ...   143


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2017
rəhbərliyinə müraciət

    Ana səhifə