Societatis iesv, segoviensis



Yüklə 14,73 Mb.
səhifə133/143
tarix14.08.2018
ölçüsü14,73 Mb.
#70987
1   ...   129   130   131   132   133   134   135   136   ...   143

Tertius: Quocirca mandamus quatenus moneatis



eumdem (Constantinopolitanum Patriarcham)

vt viros litteratos, & aliàs idoneos, vndecumque ori-

ginem duxerint, in prædictis Ecclesiis, & maximè in

Maiori, instituere non postponat. &c. Circa quod<-P>

@@0@

@@1@10 Additiones ad Thesaurum Indicum.

<-P>Glossa sic ait: Verum est quòd locus non obstat, dum-

modò constet de bonitate personæ. Et illud Cap. Afros,

de incognitis loquitur. Sic illa. Et ad rem magis

Ioannes Andreas in Glossa marginali rationem

reddit, quia terra erat de nouo conuersa. Vnde non

Veneti tantùm, vt Patriarcha volebat, sed aliun-

de etiam debebant ministri stabiliendæ conuer-

sionis admitti.

  35 Est autem valde notabilis circa hoc di-

stinctio, quâ vtitur Fr. Emmanuel Rodericus



Tomo 1. qq. regul. quæst. 35. artic. 2. vbi ait quòd

si Rex in prouisione procedit vt Delegatus Pon-

tificis, iuxta concessiones Alexandri VI. & Pij V.

non tenetur Diœcesanos eligere, sed idoneos

vndelibet conquisitos; secus si procedit vt Patro-

nus, quia hic ad Diœcesanorum electionem o-

bligatur. Pro quo adducit Cap. Decernimus 16.

quæst. 7. & Cap. Hortamur 71. dist. & D. Anto-

ninum 1. p. Tit. 12. Cap. 12. §. 4. in principio. Sed

certè Cap. Decernimus nihil habet ad intentum,

sed tantùm vt fundatores Ecclesiarum idoneos

præsentent rectores earum Episcopis, & horum

ordinatio sine tali præsentatione irrita sit. Est au-

tem illud Concilij Toletani 4. aliàs 9. Ex Cap.

verò Hortamur nostra potiùs positio robora-

tur, sic enim illud: Hortamur Christianitatem

vestram iuxta sanctorum Canonum instituta, vt in

Ecclesiis à vobis fundatis aliunde veniens Presbyter non

suscipiatur, nisi à vestræ fuerit Ecclesiæ consecratus E-

piscopo, aut ab eo per commendatitias litteras suscipia-

tur. Sic ibi. Et est illud D. Augustini in Sermo-

ne quodam ad populum. Cùm ergo exceptio-

nem addat venientis cum litteris commendatitiis,

satis ex eo apertè deducitur id, quod anteà dice-

bamus. Vnde & sic sunt sanctorum Canonum

instituta accipienda. Iuxta formam ergo proui-

sionis, quæ in vsu est, si Episcopus aliquem ta-

lem nominauerit, à Prorege, Præside, aut Gu-

bernatore præsentari sine scrupulo poterit, nisi

in alijs qualitatibus minùs habens inueniatur.

  36 Non videtur autem distinctio prædicta

quoad praxim quidquam habere momenti, quia

semper Rex in huiusmodi prouisionibus Benefi-

ciorum vt Patronus procedit; neque enim se so-

lo Beneficiarios constituere potest, stante prædi-

ctâ delegatione, sed ab Episcopis debent illi Ca-

nonicam institutionem accipere: credibile si-

quidem non est Pontifices omnimodam ad effe-

ctum adeò spiritualem contulisse personæ laicæ

facultatem, licet in gradu sublimissimo consti-

tutæ. Vt Patronus ergo prouidet, licet illius

Patronatus amplioribus priuilegiis gaudeat. Et

ita nec tenetur solos proponere Diœcesanos, sed

condignos, vt in Cap. Decernimus citato dicitur,

ex vltimis, si expedire visum, finibus aduocatos.

Videatur Bossius Tomo 2. Titul. 7. numer. 41. vbi

ex aliis, quos citat, affirmat, certum esse ex

rigore iuris minimè exteros excludendos, neque

vllum esse Textum id statuentem, sed tantùm de

honestate & congruentia, de quo num. 41.


@@

Circa Caput XII. in fine.

De obligatione Confessarij, quando

Penitens ignorantiâ laborat, sed non

culpabili.


37 POtest contingere vt quis inculpatè

ignoret matrimonium esse inualidũ

cum aliquo impedimento contra-

ctum, cùm tamen sciat fuisse in contractione pec-

catum. Tunc quidem si notitia nocitura creditur,

in sua bona fide relinquendus. Quod benè ob-

seruat P. Thomas Tamburinus Opusculo 1. Lib. 3.

Cap. 4. num. 9. sufficit enim bonam fidem esse

partialem. Vnde sciens peccatum esse furari; si

tamen sibi persuadeat non esse obligatum ad re-

stitutionem, similiter suo est in errore dimit-

tendus, si de veritate edoctus nihil est tali noti-

tiâ profuturus. Sicut & qui post votum castitatis

Matrimonium contraxit, putans tamen eo con-

tracto licere debiti petitionem, aut mortuâ con-

iuge non ampliùs obligare. Et sic alia possunt

exempla congeri. Leander Tomo 1. Tract. 5. Di-



sputat. 11. Quæst. 127. ac seqq. Videndus etiam

Diana Parte 7. Tract. 3. Resolut. 19. & Parte 10.



Tract. 14. Resol. 20. in fine. Vbi Bordonum ad-

ducit circa impedimentum petitionis debiti, de

quo regulariter non ingerenda notitia ob peri-

culum, quod regulariter etiam occurrit commit-

tendi sacrilegij: quod & in huius generis impe-

dimentis, quæ scilicet dirimentia non sunt, pari-

ter videtur asserendum; regulariter enim potest

timeri periculum.




Circa Caput. XIV.

De rerum indifferentium venditione,

de quibus & Titulo 4. num. 45.




38 AGit de illis P. Franciscus Bardi in

Selectis Lib. 9. Quæst. 13. num. 4. &

seqq. post scripta visus, & qui vi-

deatur dignissimus: qui affirmat vt vendi indiffe-

rentia possint abusuris, sufficere iacturam eorum

futuram, quæ non venduntur: hæc enim cen-

seri debet rationabilis caussa. Cuius quidem ra-

tio difficilè redditur, cùm communis alia senten-

tia sit pro bono spirituali alterius ita charitatem

vrgere, vt vita ipsa debeat aliquando certo peri-

culo exponi. Videtur ergo hoc in Dei benignam

indolem referendum, qui cùm sciat homines ad

vitæ sustentationem commerciis indigere, sic ea

exerceri permittit, ac iusta reputat, vt illa cesset

anxietas, quæ ex contractantium prauâ potest

intentione consurgere, dum quis nihil prauum

intendit, sed quemque suæ conscientiæ relin-

quit, & remittit, solumque ipse vtilitatem ser-

uatis regulis iustitiæ procurat. Quod quidem

Theologi verosimili ratiocinatione deducunt,

tum ex discursu facto, licet non ita expressus a-

pud illos habeatur; tum quia in Scripturis nihil

contrarium occurrit: tum denique, quia Eccle-

sia sciens sententias circa hoc minimè scrupulo-

sas grauium Scriptorum extare, nihil circa illas,

quod damnare posset, inuenit: si enim inue-<-P>

@@0@

@@1@Circa Titulum I. Cap. XVI. & XVII. 11



<-P>nisset, vtique & damnatione iam pridem inuio-

labili proscripsisset.

  39 Non pugnat autem doctrina dicta cum

communi sententiâ de obligatione se exponendi

mortis periculo ob alterius salutem, quod & suas

habet limitationes; quia id rarò contingit, & ex eo

opposito sequeretur certa damnatio: quod non

ita accidit in casu, de quo agimus, vbi periculum

proximum certæ damnationis non est, cùm possit

modò peccans, de peccato posteà pœnitere, &

potest pręfata positio ex alia communiter recepta

non leuiter roborari: nam propter defensio-

nem vitæ, honoris, & rei familiaris potest quis

alium occidere, etiamsi sciat in peccato moritu-

rum, & sic damnandum; quia ipse, dum iniustè

inuadit, voluntariè se periculo exponit, & ita

etiam vult in eo perire. Ergo & poterit quis

etiam vendere rem indifferentem, ne res ipsi fa-

miliaris pereat, quod multò minùs est. Licèt

enim ex omissione vnius aut alterius venditionis

non videatur grauis sustinenda iactura; dum ta-

men quis circa obligationem istam ex generali

ratione non cooperandi peccato alterius vrgetur,

multoties debebit à venditione cessare, aut fre-

quentibus peccandi periculis obnoxius remane-

re. P. Bardi consonat in asserto P. Tamburinus



in Decalogum Lib. 5. Cap. 1. §. 4. num. 33. & seqq.

licèt num. 36. pro vino maiorem rationem re-

quirat. Sed vulgò excusari Caupones affirmat

P. Gibalinus Tomo 1. Lib. 1. Cap. 9. num. 47. &

alij apud Bossium Tomo 3. Titul. 21. numer. 331.

Leander Tom. 2. Tractat. 9. Disput. 9. Quæst. 19.

Circa Cap. 11. vbi de Indorum seruitute, videri

potest P. Verricelli nobiscum sentiens, & Bullas

Pontificum explicans Tractatu de Mißionibus, Titulo

13. Sect. 7. n. 79. & Sect. 10.




Circa Caput XVI.

De venditione officiorum.



40 ESse illam speculatiuè licitam affirmat

P. Bardi in Selectis Lib. 1. Quæst. 19.

Sed de facto illicitam & non nisi ex

ineuitabili necessitate practicandam: pro quo

specialiter num. 6. & sic vendentem Principem

obligari ad compensationem damnorum, de quo



num. 19. Videtur ergo auctor iste ineuatibilem

necessitatem vt rarissimè contingentem reputare;

aliàs non benè diceretur de facto licitam esse

posse venditionem. Et ego quidem id satis vero-

simile iudico, & iudicabunt etiam qui venditiones

non pridem celebratas cognouerint: quidquid

enim ex illis ad necessitatum occurrentium reme-

dium est collectum, aliunde haberi commodè

potuit; cùm reuerà non ita copiosum sit, vt arbi-

triorum istorum architecti sunt polliciti: vnde

passim distractus fiunt, & fraudatum enormiter

Fiscum verissimè conclamatur. P. Tamburinus



in Decalogum Lib. 8. Tractat. 3. Cap. 7. §. 3. num. 3.

& 4. absolutè in domino officiorum omnium ad-

mittit venditionem.


@@

Circa Caput XVII.

De obligatione tributorum.

De quo & Titulo 5. num. 55. & se-

quentibus.


41 EX Nauarro, Caspensi, & aliis se-

quentia pronuntiata vt probabilia

proponit Diana Parte 10. Tract. 15.

Resolut. 46. scilicet non peccare mortaliter eos,

qui merces vetitas traducunt ex vno regno in a-

liud, non soluto Regio vectigali. Item neque

eos, qui in fluminibus vetitis piscantur: neque

eos, qui contra prohibitionem in syluis ligna

secant, vel pascunt oues in pratis, vel alia pro-

hibita venantur, & similia quædam: nam licet

de iure naturali Principibus tributa debeantur; at

dicta vectigalia fraudantes non intendunt con-

trauenire legi naturali; sed cùm tractetur de lege

purè pœnali, eorum arbitrio remittitur, an velint

soluere tributa, vel fraudare; & sic se exponunt

periculo luendæ pœnæ, cum notabili Principis

emolumento. Et idem dicendum est de ementi-

bus prædictas gabellas, quibus imputandum est,

si fraudentur, dum non inuigilant, quia sub hac

conditione illas emunt; & quia quod cum vno

amittunt, cum alio lucrantur; propter contra-

uentionis pœnam. Sic illi.

  42 Conttra quos obiici potest, stante obli-

gatione naturali soluendi tributa, non satisfacere

eum, qui defraudar ex eo quòd se periculo in-

currendi pœnam exponit; quia potest contin-

gere vt semper à periculo liber euadat, sicque

nihil vnquam soluat, & consequenter obligatio-

ni iuris naturalis minimè satisfaciat: neque vllus

videtur futurus Princeps, qui ea sit obligationis

ratione contentus; sicut nullus, cui facienda

est restitutio, contentus erit disiunctiuo illo so-

lutionis modo: vt scilicet si non ei soluatur,

debitor periculum amplioris solutionis incurrat,

ad quod euadendum debitoris potest industria

præualere. Si autem constaret Principem eo esse

obligationis modo contentum, staret equidem

illorum sententia Doctorum: sed quæ talis vo-

luntatis coniectura? Dicent; quia pœnam ex-

pressit, culpam tacuit. Sed contra; quia cùm

ipsi fateantur obligationem esse de iure naturali,

dum Principes tributa constituunt, non est opus

culpam exprimere, quæ ex violatione naturalis

iuris satis est manifesta. Vt ergo doctrina illa

verosimilis sit, videtur dicendum obligationem

non esse de iure naturali, fundari tamen in illo, &

esse eidem valde conformen: sed Principum vo-

luntati præsertim inniti, qui proptereà, dum pœ-

næ tantùm, & non culpæ mentionem faciunt, ad

illam solùm videntur obligare.

@@0@

@@1@12 Additiones ad Thesaurum Indicum

AD TITVLVM II.

Circa Caput I.


De obligatione legis ciuilis in foro ani-

mæ, de quo & Titulo 3. num. 96. &

seqq. aliisque locis, de quibus Index.

v. Lex.




43 DIana Parte 10. Tractat. 15. Resol. 44.

sententiam aliquorum, & quidem

non exiguæ auctoritatis, adducit,

qui affirmant leges ciuiles in conscientiâ non

obligare; immò eorum quidam neque obligare

posse contendunt. Quorum resolutio non ver-

satur tantùm circa leges pœnales, sed vniuersim

procedit, sicut & eorum, qui apud eumdem te-

nent saltem sub mortali non obligare: & quod

plus est, idem de legibus Ecclesiasticis statuunt

per se loquendo. Sed señtentias prædictas im-

probabiles iudicat citatus Auctor, addens, Ne



dicam ampliùs. Et quidem ille de duabus poste-

rioribus loquitur. Circa priorem autem illam

de potestatis defectu in sæculari Principe plus a-

liquid videtur innuere, dum post verba Philippi

de la Cruz per extensum adducta, sic subdit: Sed

displicet virum alioquin doctum hæc scripsisse: & in §.

illius fine sic concludit: & contrarium asserere



nullo pacto ferendum, scilicet obligare non posse; &

vt possit, de facto non obligare sub mortali ali-

quando. Potuit certè ampliùs dicere iuxta ea,

quæ ex P. Suario dedimus num. 3. huius Capitis.

Et alij etiam amplectuntur, vt P. Valentia Tomo

2. Disput. 7. Quæst. 5. Puncto 6. §. Quod verò attinet:

vbi ait videri sibi certum esse de fide, quem addu-

cit & sequitur P. Salas Disput. 10. de Legibus, num.

7. §. Quartò, scribit. Et P. Granadus Tomo 2.

Controu. 7. Disput. 2. num. 2. vbi tamquàm verita-

tem Catholicam contra hæreticos id statuit:

quod & indicat Lezana Tomo 3. verb. Leges Regu-

larium, num. 49. Licèt Sotus apud P. Valentiam

sic tantùm certum esse contendat, vt oppositum

sit temerarium.

  44 Quamuis autem sint qui nullam censu-

ram adiiciant, vt Ioannes Pontius Disputat. 25.

num. 37. P. Arriaga Tomo 2. in 1. 2. Disputat. 16.

num. 4. & alij, non ideò censendi sunt à censurâ

immunem prædictam sententiam arbitrari: quod

quidem si arbitrarentur, minimè tacuissent. Nec

dicas à contrario sic argui posse; non inquam

tacituros, si censurâ dignam fuissent arbitrati; est

enim dispar ratio. Cùm enim veritatem dictam

vt communiter receptam ab Auctoribus ample-

ctantur, cum eâ videntur qualitate amplecti, quæ

communiter apud illos extat; cùm certitudine

inquam tali, cuius oppositum grauem censuram

mereatur. Quod non ita accideret, si secus de

qualitate sentirent; cùm enim id singulare sit,

exprimeretur sanè: sic enim sentire, & non apertè

fateri, ingenui Theologi non est, & hic valdè

expediens, vt docti scriptores eâ notâ eximeren-

tur, quam videmus propter assertionem præfa-

tam incurrisse: non ergo audiendus Philippus à

Cruce parum quidem Theologicè locutus, vt &<-P>@@



<-P>illius ostendunt fundamenta: quod Diana euiden-

ter ostendit; licet quoad leges pœnales melius ab

eo probari potuisse pronuntiet citato §. sed displi-

cet. Vnde ex ea parte quoad factum non est illius

sententia digna censurâ, secus quoad potestatem

obligandi, & ita accipiendum quod à Diana di-

ctum, qui tamen sine sufficienti est distinctione

locutus. Circa cap. 6. & n. 58. Pro ibi dictis circa

cognitionem caussarum decimalium, ex Theolo-

gis fauet affirmantibus P. Fragosus Tom. 1. Parte 1.

Lib. 2. Disp. 4. n. 361. §. His positis pag. 162. Col. 2.

Quod non obstat assertioni nostræ, vix scilicet

esse ex Theologis, qui eam in partem inclinarit:

vna enim aut altera hirundo non facit ver. Viden-

dus Leander Parte 3. Tractat. 5. Disput. 10. Quæst.

27. vbi cum aliis verissimæ sententiæ suffragatur.

Qui & Quæst. 30. caussas de facto ad iudices Ec-

clesiasticos tantùm spectare decernit.




Circa Caput VII.

De recursu per viam violentiæ ad Indi-

cas Cancellarias.

De quo & Titulo 4. Cap. 8.

Vbi specialiter an liceat ob non regi-

stratas in Regio Consilio Patentes

litteras Generalium, & in contro-

uersiis Religiosorum aliunde conci-

tatis.


45 QVia post scripta citatis locis non-

nulla euenerunt, de quibus graues

exortæ controuersiæ, dum Reli-

giosi inter se circa ius prælationis contendentes,

ad tribunalia prædicta valde feruidum habuêre

recursum, & res est raro quodam arbitrio ter-

minata: visum est hoc loco aliquantulum circa

casus huiusmodi, prout mei instituti fuerit, dis-

currisse.

  Et in primis absit à me, vt iudicem agam in iis,

quæ ad mores spectant, turbas ex ambitionis

spiritu concitatas, & exorta inde scandala sug-

gillando. Nihil ad me ista, spirituum pondera-

tori Domino relinquenda. Quis enim me con-

stituit iudicem super Religiosos, qui & morum

ipsi magistri, & ambitionis damna satis habent

perspecta, sciuntq́ue veram magnitudinem, cuius

ambiendæ caussâ deseruêre mundum, & abiecti

esse in domo Dei magis, quàm habitare in pec-

catorum tabernaculis elegerunt, à prælationum

contemptu requirendam? Ille verè erit magnus,

qui fuerit totius ambitionis alienus, dicente Domino

Matth. 20. v. 26. Quicumque voluerit inter vos ma-

ior fieri, sit vester minister. Vt præclarè dictum à

Cassidoro Lib. 10. 55. & scholæ suæ alumnos

formabat cœlestis Magister hæc cùm diceret, qui

dicere verissimè potuerant: Ecce nos reliquimus



omnia, & secuti sumus te. Cap. 19. v. 27. vt in-

telligamus religiosæ abrenuntiationis consequẽ-

tiam esse legitimam explosum ambitum, & ada-

matam propter amorem Christi seruitutem, cui

seruire, regnare est, & sic aliis coràm Deo, in quo

vera est sita magnitudo, esse maiorem. Studiosè



operam dato, vt omnium nouißimus sis ac seruus om-<-P>

@@0@

@@1@Circa Titulum. II. Cap. I. & VII. 13

<-P>nium, quando istâ ratione vnam veram tibi ac solidam

gloriam paries, non autem illam vanam, cassamque.

Verba sunt Diui Basilij Sermone de abdicatione

rerum. Et quod ad hoc spectat verbis Athalarici

claudendum, qui apud Cassiodorum Lib. 9. 25.

sic scribit: Iniquum est enim vt locum apud vos ha-

beat ambitus, quem nos laicis diuinâ consideratione

præclusimus. Sic ille.

  46 Deinde, cùm plurimarum inter Reli-

giosos controuersiarum decisio ex notitia exacta

Constitutionum, variorumque scriptorum ad

institutum pertinentium, consuetudinum, ac

personarum pendeat; ad me illa non spectat, &

arbitror ab externis vix posse illas ritè ac rectè

componi: quamdam enim experimentalem

scientiam ista requirunt, & personarum intimio-

rem cognitionem, sicut & modi agendi, ac do-

mesticæ gubernationis. Quod Innocentius Ter-

tius apprimè dignoscens in Concilio Lateranen-

si, cùm circa celebrationem triennalium Capitu-

lorũ, quæ apud Monachos nonnullos non erant

in vsu, opportunè disponeret, sic subdidit: Ad-

uocent autem in huiusmodi nouitatis primordijs duos

Cisterciensis Ordinis vicinos Abbates ad præstandum si-

bi consilium, & auxilium opportunum, cùm sint in

huiusmodi Capitulis celebrandis ex longa consuetudine

pleniùs informati: qui absque contradictione &c. Sic

habetur Cap. In Singulis de statu Monachorum. Sic

etiam Theodorici, aut alterius ex regibus Romæ

dominantibus, vnde & Romanis Gothi permix-

ti, legibus constitutum, vt commodos quique

iudices haberent, quod à Cassiodoro sic expres-

sum Lib. 7. Formula 3. Cùm, Deo iuuante, sciamus

Gothos vobiscum habitare permixtos, ne qua inter con-

sortes, vt si solet, indisciplinatio nasceretur, necessarium

duximus illum sublimem virum bonis moribus hactenus

comprobatum, ad vos Comitem destinare qui secundùm

Edicta nostra inter duos Gothos litemdebeat amputare:

si quid etiam inter Gothum & Romanum natum fuerit

fortasse negotium, adhibito sibi prudente Romano, cer-

tamen poßit æquabili ratione distringere. Inter duos

autem Romanos Romani audiant, quos per prouincias

dirigimus cognitores, vt vnicuique sua iura seruentur


Yüklə 14,73 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   129   130   131   132   133   134   135   136   ...   143




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin