Societatis iesv, segoviensis



Yüklə 14.73 Mb.
səhifə131/143
tarix14.08.2018
ölçüsü14.73 Mb.
1   ...   127   128   129   130   131   132   133   134   ...   143

sua liberum hæresi campum, in quo possit exulta-

re, tripudiare, regnare, &, vt verè dicam, tartari-

zare, relinquat. Sed non ita Deus tabernaculum

gloriæ suæ deseret, vt triumphet iniquitas; ac

bellicosissimis illis nationibus cum Hispano Mo-

narchâ fœderatis, regnum diaboli pessum ibit,

quiq́; insultabant procaciùs, redditam sibi pacem

animitus gratulati, pro ipsius conseruatione non

desinent exorare.




  Pacata videbis

Sæcula, restinctisq́ue animos mitescere bellis.

Sic Christianissimo Ludouico nunc feliciter re-

gnanti, non falsus vates inter ipsa crepundia de-

cantarat, P. Dionysius Petauius Panegyrico 9.

vbi quæ addit de triumphis ex infidelibus terras,

quæ olim Christianorum fuerunt, incolentibus,

fortunatissimè reportandis, vtinam pari sint veri-

tatis oraculo consignata: non equidem inuide-

bimus, sed gratulatione illos ingenuâ proseque-

mur. Iuuabimus precibus, & militari, si opus fue-

rit, apparatu; sic enim de Regis nostri ingenuita-

te confido, qui Gallicam jam gloriam, non alie-

nam sed propriam ducit, pretiosissimo pignore

stabilis fœderis attributo, Serenissimâ Mariâ Te-

resiâ Charißimâ in delicijs filiâ, & pulchra jam prole

parente, tali profectò sponso debita, qualem &

præclara eiusdem decora, & naturæ ac gratiæ or-

namenta singularissima deposcebant. Quæ dum

cogito hilaritatis ac felicitatis plena, ægrè quidem

ad ea memoriam & calamum flecto, quæ tem-

poribus belli infaustis acta sunt, aut dicta: sed

necessarium est auctoris illius maritimi, pacis im-

memoris, nec Regibus gratificati suis maledicen-

tiæ tonitribus, nonnulla explosisse commenta, vt

suus veritati locus sit, & Hispanum nomen, quod

quantum quantum est, pro Gallicâ jam gloriâ

militat, inofficiosis mendacijs nullatenus dete-

ratur.


  13 Pergit ergo ille, & Lib. 2. Cap. 20. ita

scribit: & nisi Portugallia per dolos & fraudes Phi-



lippo cum Tangitana Africæ prouincia, totoque penè

Oriente obuenisset, &c. & Cap. 21. Cuius regnum

Henrico atque Antonio exclusis, qui legitimi hæredes

erant, Philippus II. Castellæ Rex occupauit. Et Lib. 7.

Cap. 7. Venit & in eiusdem obsequium obuersa Europæ



America (Brigantini) Indiaque Orientalis cum vi-

cinis Insulis, & nunc Ioannes ille Philippo IV. maior,

libertatem, quam sibi suisque comparauit, armis &

& virtute tutatur. Hæc ille, & alia, in quibus

egregiè mentita est iniquitas sibi. Henricum le-

gitimum hæredem exclusum ait, quem pacificè

regnantem vidit mundus; licèt non defuerint,

qui post Sebastiani mortem Philippo II. jus suc-

cessionis adstruxerint, quod abnuit ille, quia

non ita solidis fundamentis subnixum videbatur.

Sed minoribus certè alij regna non semel occupa-

runt. Antonium legitimum hæredem & ipse est

inficiatus Henricus, qui virtute Breuis Pontificij

super illius illegitimitate sententiam pronuntiauit,

in ipsum, & falsos quosdam testes animaduersio-

ne decreta. De quo loculenter agit Hieronymus

Conestaggius, Patritius Genuensis in Historiâ

de coniunctione Portugalliæ cum regno Castel-

Lib. 3. Silegitimus ille, non equidem neces-<-P>@@



<-P>sariæ essent tot de successore legitimo quæstio-

nes. Vnde vt jus firmiùs posset obtendi, ad ele-

ctionem est populi prouocatum. Qualis autem

illa fuerit diuersi Auctores exponunt apud Illu-

strissimum Caramuelem in suo Philippo Disput. 3.

& in responsione ad Manifestum Regni Portu-

galliæ pag. 4. 169. & 179. Ego citati Patritij

verba subiiciam, qui Lib. 5. præfatæ Historiæ sic

loquitur: Itaque ex judicibus & nobilibus Priorem

(Antonium) gratulandi ergo ferè nemo, & ex supre-



mo Magistratu vnus tantùm syndicus acceßit. Et in-

feriùs: Emmanuel Fonseca de fenestra magnâ voce



clamauit: viuat, viuat Antonius, Rex Lusitaniæ: quæ

verba cum magna alacritate à plebecula approbata

fuerunt. Sic ille. Fieri autem posse Reges populo-

rum tumultuaria conclamatione, pestiferæ con-

sequentiæ doctrina est, & ita à Christianis sensi-

bus penitus releganda: non ergo propter ex-

clusum Antonium debet Magnus Philippus ex-

clusor vllâ ratione culpari.

  14 Felicitatem prætereà, quam in Ioanne

suo Quarto scriptor ille deprædicat, ob liberta-

tem sibi suisque comparatam, annis sequentibus

remittamus. Et illud sanè quod ex eodem posi-

tum suprà iuuat in caussam præsentem aduocare:

Quid enim spei reliquum Hispano, bellicosißimis natio-

nibus terra marique in eius perniciem coniunctis? Si

pro Hispano Lusitano reponamus. Sed maior ille

Philippo IV. Quàm hoc ridendum & ipsis

etiam sua iactantibus Lufitanis? Vnus ille Hispa-

niæ angulus, quem Alfonsus Rex Henrico Co-

miti vt dotem Teresiæ filiæ nothæ legauit, totâ sit

maior Hispaniâ; cui & tot alia adiuncta regna,

& nobilissimi ac validissimi Principatus. Sed

paret Orientalis India: & quid illa ad vnum Pe-

ruuium occidentalium opulentissimum & no-

bilissimum tractum? Hinc illud apud Vatem

Gallicum



Nam quis Iberiacis non cedat viribus hostis?

Immensas quis spernat opes, quas fœnore tanto

Auriferis fundit perfossa Peruuia terris?

Et apud Carolum Werpæum Lib. 4. raptus Man-

resiani S. Ignatij, quod consonat.


Illinc auriferis opulenta Peruuia foßis

Inuentas malè plorat opes.

Alexander Donatus Lib. 1. Carminum Poëmate 16.

Pro eodem fic


  Nitidi congesta metalli

Pondera, torrentiq́ue solo geminantia saxa,

Fundit ab auriferis pretiosa Peruuia terris.

  15 Iam quod per fraudes & dolos obue-

nisse Portugalliam asseruisse non puduit, licèt ad

caussam Indiarum generaliter non spectet, quia

tamen ab illa alienum non est, & de Orientali

pariter pronuntiatur, operæ pretium fuerit, vt

immanem calumniam euidenter refellamus. A

dolis & fraudibus regalis profectò Philippi II.

animus supra modum alienus, vni iustitiæ ritu

Christiano semper intentus. Nihil notius est, nihil



vulgatius, quàm Catholicum Regem & inuictißimum

Philippum Principis nostri auum, omnibus quorumcum-

quesæculorũ Regibus præluxisse, certas sibi justitiæ metas

præfigebat, vltra quas nulla eum gratia ad veniam,

nulla maleuolentia ad pœnam incitaret: amicitias po-

tiùs rescinderet, consanguinitatem faciliùs violaret, quàm

æquitatem, naturam libentiùs exueret, quàm iustitiam.

Lusitani Auctoris verba sunt, & testis planè om-<-P>

@@0@

@@1@Circa Titulum I. Cap. I. 5



<-P>ni exceptione maioris, Patris inquam Francisci

de Mendoza, scriptis suis Orbe toto notissimi, in



Oratione 1. quæ extat Lib. 6. Viridarij, & in ortu

Philippi IV. Regis nostri est habita Conimbricæ

in templo Societatis, Academiâ, præstantissima-

que ciuitatis totius frequentiâ conspirante. Quo

fundamento iacto, quidquid de dolis & fraudi-

bus inuidia protulerit, germanus illius est partus

æstimandus. Pro quo & facit P. Ioannes de Rho

Parte 2. Historiarum variarum virtutum, vbi id ha-

bet, quod quia ad Galliam spectat, opportunè

cadit. Sic ergo ille Lib. 5. Cap. 1. §. 3. Philippum

Hispanorum eius nomini Regem Secundum inspiciamus,

sub diuturni ac felicißimi Regni finem validißimas arces,

opulentißimasque vrbes, quas longo ac difficili bello de

Gallis cæperat, eisdem nulla fractum clade, sed quo pax,

quæ totius Europæ votis, & Clementis VIII. Pontificis

Maximi efficacibus vrgebatur officijs, faciliùs coalesceret,

redhibentem videbimus, &c. Vbi præclarum est cer-

nere iustitiæ documentum. Qui enim iustè parta

redhibet, ab acquirendo per dolos & fraudes alie-

nissimus comprobatur.

  16 Rem Gallicam etiam & quod subiicie-

mus, attingit. Henrico III. regnante, cùm hæ-

retici redditi fuissent potentiores, à Catholicis

est Philippus Rex Catholicus regni Protector &

Defensor de signatus Ann. 1585. Quod quidem

ille singulari moderationis exemplo noluit acce-

ptare, etiamsi pro eo Pontificis, & magnorum

Principum preces accessissent. Nolebat de nouo

principatu sibi conquisito speciosâ illa compella-

tione notari. Sed mortuo Rege ipsius Leuiro,

Parlamentum Parisiense edictum edidit à Consi-

lio status approbatum, in quo continebatur Ca-

tholicum & inuictum Hispaniarum Regem D.

Philippum II. principalem esse Religionis Ca-

tholicæ Protectorem, illius Regni salutis zelato-

rem, de quo eiusdem prælata gesta iam pridem,

& continuata auxilia Carolo IX. & Henrico

Regibus impensa, quando illi se hæreticorum ac

schismaticorum aduersarios ostenderunt, ex vno

illo desiderio profecta, vt eo in Regno Catholica

perseueraret fides, testimonium perhibebant.

Tunc munus Defensoris ac Protectoris admisit,

& colligationem Catholicam seriò & constanter

adiuuit. De quo Auctores multi, ex quibus P.

Eusebius Nieremberg in virtute coronata ad fidem,

vbi de Philippo II. cuius & alia illustria exempla

commemorat. Habemus ergo nihil contra iusti-

tiæ dictamina fuisse molitum, neque dolo malo

aut fraude expugnationem quam piam aggressum

qui oblatos etiam dominationis titulos adeò con-

stanter recusauit.

  17 Quando ergo Portugalliam inuasit, non

minùs iustitiâ, quàm ferro copias immissas arma-

uit, armatus & ipse Dei adinstar, de quo Sapient.

5. v. 19. & 20. Induet pro thorace justitiam, & ac-

cipiet pro galea judicium certum. Sumet scutum inex-

pugnabile æquitatem. Quo iustitiæ iure recognito

statuit Henricus regnum ipsi sub quibusdam pa-

ctionibus tradere, quas recenset Ioannes Anto-

nius Viperanus in Historiâ de obtentâ Portu-

galliâ, vbi & illud speciale. Christophorum Moram

ad se accersit; ait velle se certis pactionibus regnum Phi-

lippo tradere: rogatque an jus vllum procuratorium in

hac re habeat: ille jus, quod habet, profert. Sed quia in-

ualidum videtur, aliud à Rege Philippo mitti postulat,<-P>@@

<-P>quod mox missum. Sic ille: pro quo & citatus

Conestaggius multa Lib. 4. Qui quanto cum

scrupulo Rex Philippus eo in negotio processe-

rit, vt jus, quod ipsi adstruebant multi, penitus

inclaresceret, expendens, hæc inter alia scribit:

Cùm autem etiam in modo agendi conscientiæ suæ ra-

tionem habere vellet, jam ante exquisiuerat de hac re-

sententiam Fratris Iacobi Chiauesij (de Chaues) Con-

fessoris sui Ordinis Prædicatorum, & nonnullorum alio-

rum ex præcipuis eiusdem Ordinis. Verùm cùm nondum

horum judicia ipsi satisfacerent, nec in sola Dominicano-

rum opinione acquiescendum esse putaret; rem cum alio-

rum Ordinum Monachis etiam communicaturus, misit

vnum ex Ordine Minorum, qui de toto negotio omnes

paullò celebriores totius Hispaniæ Theologos consuleret.

Quod cùm ille diligenter fecisset, & quæstionem hanc

non tantùm Præsulibus, & publicis ac ordinarijs Theo-

logiæ Professoribus, verùm etiam Iesuitis & Francisca-

nis examinandam proposuisset, magno consensu omnes

pronuntiarunt, cùm jus Regis adeò esset manifestum &

liquidum, illi nihil aliud agendum restare, quàm vt illud

Regi Henrico, &c. Sed Henricus lentiùs agit, &

dum cunctatur expirat.

  18 Pro eodem P. Diana Tarte 10. ad sinem

Tractatu de potestate ex authorandi Reges Resolut. 10.

vbi Christophorum Besoldum Germanum Iuris-

consultum suâ in facultate doctissimum loquen-

tem inducit, & modum à Rege Philippo in cau-

sæ dictæ prosecutione seruatum, qui pro typo

omnibus Christianis deberet esse Principibus,

exactissimè proponentem. Sed omnium elegan-

tissimè Iustus Lipsius Lib. 2. de monitis & exemplis



Politicis, Cap. 3. rem est istam prosecutus, qui au-

diatur dignissimus, vir integerrimi iudicij, & mi-

nimè labe adulationis infectus, dum sic loquitur

post enarratam electionem Ferdinandi Castellæ

Infantis in Regem Aragoniæ: Pulchra electio, &

quam in manu Lusitanorum erat nuper imitari. Nam

plures Regnum illud mortuo Sebastiano competebant,

suis quisque titulis. Philippus Rex Hispaniarum, Alex-

ander Parmæ Dux liberorum loco, Ioannes Dux Bri-

gantiæ ab vxore, Antonius notus, sed qui legitimum

credi se volebat. Concurrebat & Regina Galliæ, Ca-

tharina Medices, vetusto & absoleto titulo à Comitibus

Bononiensibus repetito. Rex senex Henricus mederi fu-

turis malis poterat, & velle videbatur; sed fortior ani-

mus deerat, & cunctantem mors occupauit. Sed &

post eum quinque Gubernatores electi, & vndeni judices,

tarditate aut frigore peccarunt: & quamquàm proni

in Philippum Regem, non ausi jus ei adscribere, ob populi

studia dissentientis. Quem secum ferè Antonius fecerat,

& plenis velis per plebeias illas vndas ferebatur. Ita

factiones, dißidia, & denique arma. Quæ tamen pri-

usquàm Philippus inferret (& parata habebat) pro suo

ingenio leniter ac tardè agere, legationibus quàm legio-

nibus velle rem conficere: à vi quidem adeò alienus, vt

cùm Antonius ille, caput turbarum, eiectus ab Henrico

Rege, in Castellâ esset, & in Cœnobio quopiam D. Bene-

dicti, gnaro Rege Philippo, latitaret; ille nec extraxit,

nec reppulit, cùm in illo velut torre extinguere incen-

dium surgens posset. Simile in alio Competitore Duce

Brigantiæ, cuius filium captum à Mauris, in felici illo

prælio, redimi per legatum suum curauit, & eumdem

jam in Hispaniâ, cùm essent qui in omni vi & via re-

tinendum censerent, immò retinerent; ille firmus in

quietis Consilijs, & jure suo nixus, liberum dimisit. Sed

neque sic, cum alij arma pararent aut caperent, inuasit,<-P>

@@0@

@@1@6 Additiones ad Thesaurum Indicum

<-P>aut eiecit, sed ante omnia jus suum disputari à Theolo-

gis, & Consultis eius fecit; jamque de eo certior copias

promouit. In limite erat Lusitaniæ, & omnis mora

noxia: tamen iterùm moratur, iterumque peritos con-

uocat, & per Deum & Fidem obtestatur, liberis voci-

bus sensibusque edicerent ecquid juris sui esset: hoc non

cupere se modò, sed jubere. Omnes vno ore jus affir-

marunt. Tunc denique Ferdinandus Dux Albæ inuasit,

& septuaginta dierum spatio Lusitaniam totam subijcit,

vno prælio Antonio, qui Regem se ferebat, pulso. Si

tamen prælium dixerim, veterani exercitus cum semi-

armi & vrbana turba congreßionem. An nos paullò

minùs quingentos avulsa Lusitania fuerat à reliquo suo

corpore: redijt, vt retuli, sed cum admiratione aliqua

eorum, qui attendent in re tam opportuna, vtili, facili,

cunctatorem Philippum sic fuisse. Imitentur Reges,

nec temerè ambitio ad arma impellat. Hæc Lipsius ad

obturandum os Maritimi illius, & aliorum eius-

dem farinæ hominum loquentium iniqua.

  19 Nec prætereundum extat Lib. 1. Cap. 5.

vbi singularem diuinæ Prouidentiæ dispositio-

nem in successione istâ perpendit, & post alia

sic concludit: Viginti duo erant, qui Philippum Re-

gem anteibant, & succeßione legitimè arcebant. Et ta-

men quò Fata vocabant venit & succeßit. Præmortui

omnes illi sunt. Quid? Nisi vnum facerent Hispaniæ

totius caput. Magnus fauor Numinis, nec semel in

hac gente (Austriam dico) se ostendit, quæ per hæredita-

tes, & aduentitia incrementa ferè creuit. Sic ille, qui

Fati nomine quid intelligat, sic Christianè ex-

ponit initio Capitis: At tu, qui Deum, & Religio-

nem colis, etiam Fatum, id est Prouidentiam, decre-

tumque diuinum, &c.

  Longè ergo à Christiano illo pectore fuit,

quod apud Lucanum legitur Lib. 1. de Cæsaris

bello contra Romanam Rempublicam loquen-

tem:


  Mensuraq́ue juris

Vis erat.

Non tale illud:




  Iustos Fortuna laborat

Esse Ducis motus, & caussas inuenit armis.

Sed non tales profectò caussas, vt in casu nostro,

vnde Magnus Philippus armis possessionem mo-

liens, & in ipsis regni portis, Pace-Iulia, constitu-

tus, cùm ibidem ob superuenientem morbum

in præsentissimum vitæ periculum incidisset, &

desperata illius vita communiter haberetur, nullo

circa expugnationem scrupulo hæsit, aut ab ipsa

abstinendum judicauit. Et tamen erat ille con-

scientiæ suæ obseruantissimus cultor & custos: id,

quod in eo maximè credendum articulo, cùm

Regis regum, & Domini dominantium tremen-

do se Tribunali sistendum verebatur, vbi de re-

gno cœlorum vertebatur quæstio, quod ob ter-

renum relinquendum alijs, amittere velle, aut

aperto amittendi se exposuisse periculo, ingentis

quidem imprudentiæ, immò & insaniæ esset;

vnde à prudentissimo, non humana & Politicâ

tantùm, sed Christiana etiam prudentia eximio

Philippo penitus alienum.

  20 Iam quid ad hæc scriptor ille? Dolen-

dum sanè in libris exaratas calumnias sine spe re-

stitutionis excurrere, vt hinc scribentes modum

in dicendo perdiscant, præsertim cùm in viros

magnos calamus stringitur, omni quandoque

gladio pernicialior. Sed inclyti illius Monarchæ<-P>@@



<-P>adeò celebris gloria est, vt sperare liceat nebulo-

num dicteria vi tanti luminis opprimenda: sicut

& quod Lib. 2. Cap. 7. ab eodem scriptum non

sine iniuria veritatis: sic enim ibi: Flauiobrigæ



muri tormentis nostris disiecti, nemine propugnante,

solitarij jacebant: non audacia militi nostro deerat, sed

obsequium & concordia. Hinc hosti animus redijt, nobis

metus: quod momento quæsiueramus, momento a-

misimus, mutataq́ue fortuna victi, qui modò victores

eramus. Sic ille, qui Flauiobrigam vocat, quæ

vulgo Fuencerrabia, & Latinè scribentibus Fon-



tirrabia, Fonterrabia, Fontarrabia, Fons-Rabia, Fons-

Rabidus, & Fons-rapidus. Quam & Lib. 1. Cap. 32.

num. 94. vocari ait Phlasiobrigam. Et in numero

respondente in fine Capitis, vbi vulgaria Portuum

Hispaniæ nomina congerit, Rhabidam vocat. Sed

Flauiobrigam, de quâ Plinius Lib. 4. Cap. 20.

Alij de Flauiobriga aliter, de quâ, & de Bilbai

laudibus Arnaldus Oihenartus in Notitia Vasconiæ



Lib. 1. Cap. 8. vbi & Coloniam nouem ciuitatum

affirmat, à Fonterrabia diuersam diligentiores re-

rum Hispanicarum testantur scriptores, & Bil-

baum esse, nobilissimum Cantabriæ totius em-

porium, videri apud Philippum Cluuerium po-

test Lib. 2. Introductionis Geographicæ Cap. 3. cui

multùm me debere natura voluit inde patre de-

stinato. Ad rem iam.

  21 Quòd muri disiecti tormentis Gallicis,

verissimum sanè; neminem autem propugnan-

tem extitisse, falsissimum. Sic enim strenuè &

fortiter à ciuibus actum, vt propugnatio diu-

turna antiquam Numantiam & Saguntum Gal-

lorum oculis præsentarint: donec Hispano su-

perueniente exercitu soluta est obsidio, & de ho-

stibus, numero, equitatu, ac tormentis & propu-

gnaculis superioribus, memoranda sæculis om-

nibus victoria reportata. Et posset merito Poë-

tarum aliquis Fontem Rabiam Triumphantem

Leucatæ Triumphanti opponere, in quo amæ-

nioris Poëmatis argumentum. Sed sunt Hispani

agendorum quàm dicendorum artifices melio-

res. Et quidem quod versibus non celebratum

adhuc (ni fallor) exactissimâ tamen est narra-

tione vulgatum, successibus omnibus per dies

singulos adnotatis, vulgari priùs sermone, &

Latino deinde, eoq́ue pereleganti à P. Iosepho

Morete ex nostra Societate, hostibus, vbi illa di-

gni, ingenuè exhibita laudatione. Quod de ob-

sequio & concordia in Gallico desideratis milite,

vnde animus Hispanis redditus, metus illis, ex

quo victoriæ felicitas, si solatio eorum prætendi-

tur, sic vt velint, numquàm enim in talibus ex-

cusatio deesse solet. Illud certum de tali obse-

quij & concordiæ defectu nihil Hispanis inno-

tuisse militibus, & in concordes ac obsequentes

exercitum pro soluenda obsidione formatum

pariter irrupturum: sicut & in obsidione Ilerdæ,



Dostları ilə paylaş:
1   ...   127   128   129   130   131   132   133   134   ...   143


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2017
rəhbərliyinə müraciət

    Ana səhifə