Societatis iesv, segoviensis



Yüklə 14.73 Mb.
səhifə132/143
tarix14.08.2018
ölçüsü14.73 Mb.
1   ...   128   129   130   131   132   133   134   135   ...   143

Tarraconis, & alijs accidit, in quibus victoriæ

nequeunt similibus defectibus obscurari. Nec

nouum illud, cùm jam pridem ita scripserit

Lucius Marinæus Siculus Lib. 3. de rebus Hispaniæ



circa initium: Fons-Rabia Gallis obstaculum & per-

nicies. Vt non sit opus antiquius illud exemplum

produxisse, cùm capta & incensa à Gallis Ro-

ma, Camillus aciem in semirutæ vrbis solo instruit,

primoque concursu haud maiore momento Galli fusi

sunt, quàm ad Albiam vicerant. Quid post fugam<-P>

@@0@

@@1@Circa Titulum I. Cap. II. 7

<-P>redintegrato bello? Ibi cædes omnia obtinuit, castra

capiuntur, & ne nuntius quidem cladis relictus. Sic

ex Liuio, Plutarcho, & Floro P. Salianus Tomò

5. Ann. 3665. num. 5. Quia verò in obsidione

prædictâ nobilis vir Didacus Butronius, qui ex

Peruuio in Patriam redierat diues, & pro auer-

tendo ex muralibus cuniculis damno probè in-

structus, dum pretiosis metallis eruendis incu-

buit, Prætorem militarem agens eximium con-

tulit industriâ, manu, constantia, largitate, ac

moderatione momentum; quod de illâ à nobis

dictum non debet penitus extraneum à conside-

ratione Indiarum æstimari. Hinc exportati octo-

decim illi octi-regales, quos ille defecturiente

plumbo in pilas archabusiarias obtulit, daturus

sanè, nisi Deus eâ liberalitate, & in Regem ac Pa-

triam fide contentus, meliùs aliquid, opportunè

nostro superueniente exercitu, prouidisset.

  23 Claudendum narratione alia, quæ & ad

Indias Occidentales spectat, & ab Scriptore præ-

sato, fide solita, eisdem Libro & Capite continetur,

vbi de Marchione Bressero viginti & vni naui-

bus Præfecto scribit quòd cùm intellexisset Hispa-



niam classem 36. nauigiorum, inter quæ Galiones Re-

gij duodecim, in Occidentalem Indiam bella facturam,

medio Gadiræ in portu tempestatem sustinere: quamuis

impar numero, egredientem tamen, & altum capessen-

tem aggressus, ipse Prætoriam hostium nauim sundo

mersit, Galiones quatuor per lembos incendiarios com-

bußit, obscuraque in nocte secutus ignes, quos vt tota

claßis coiret, & succurreretur mutilis nauibus, fugien-

tes excitauerant, cum caducas naues absorberet mare,

&c. Reliquiæ claßis Hispanicæ, malis, velisque, &

gubernaculis amißis, militibus verò M D ferro, flu-

ctibus, igne consumptis, in portum, vnde soluerant, sese

receperunt, & nunc omissa nauigandi in Indiam Occi-

dentalem deliberatione, salui vota superis soluunt, qui-

bus se inter pericula obstrinxerant. Hæc illa, Gallica

humanitate & vrbanitate subiuncta, iis in naues

eorum receptis, qui mersis Hispanicis, cùm ma-

nifesto vitæ periculo fluctuabant, in quibus à ve-

ritatis portu plurimùm constat aberratum.

  24 Res sic habuit. Naues erant triginta

Gallicæ, & sex insuper incendiariæ. Hispanicæ

omnes 26. ex quibus Galiones decem, duæ mi-

nores præcursoriæ, reliquæ onerariæ, cum duo-

bus præsidiariis. Pugnatum est vento à Gallis

prærepto. Galio Regius, in quo Marchio de

Cardeñosa Præfectus, iniecto igne disperiit, &

cum eo Marchio ipse, sacerdoti è Societate ipsis

in fluctibus pariter anhelanti peccata confessus,

qui ad portum felicius enatauit. Et ea sola nauis,

non quatuor, vt in narratione, combusta. Quid

si & totidem fuissent? an multùm inde, vnde

possit fortitudo Gallica gloriari? Prætoriæ in-

cendiaria nauis (non lembus) applicita, ferreo

proræ iniecto retinaculo, cùm septem illam ad-

uersariæ circumdedissent, quæ ad pugnandum

cominùs, ferreis innexæ manibus, inuitatæ, neu-

tiquam annuerunt. Et conflagrare quidem Præ-

toria cœpit, fatali sicut alia, de quâ diximus, in-

cendio peritura, nisi Deus peculiari prouidentiâ,

ob quatuordecim Sanctorum Martyrum preces,

quorum corpora Romanis ex Cœmeteriis extra-

cta legitimâ auctoritate à Patribus Societatis in

Peruuium deferebantur, & in templo D. Pauli

Limensis Vrbis, vbi hæc scribo, pretiosis sunt<-P>@@



<-P>thecis & loculis collocata, ignem grassantem di-

mouisset. Globus enim tormentarius ex quadam

Gallica displosus naui retinaculum incendiariæ

disrupit, inter illam & Prætoriam euolans, hama-

to frusto in Prætoriæ prora relicto: & ita in-

cendiaria ad eam distantiam, Numine fauente,

disclusa, vt nocere ampliùs non posset, vnde &

locus datus restinguendo igni, & cum hostibus

tormentorum displosione, dum aliter renuerent,

præliandi.

  25 Falsum ergo est Prætoriam fundo mer-

sam; in quâ vir præclarus & strenuus D. Hiero-

nymus de Rojas y Sandoual Generalem Ducem

agebat. Et de Gallica classe jam ille ante egres-

sum certior factus, vespere diei pugnæ proximi,

cùm à nautico speculatore sex fuissent naues ad-

horizontem peruisę, cras, inquit, plures erunt, cer-

tum numerum exprimens, quem probè nouerat,

& poterat tunc securè portum repetere, sed indi-

gnum duxit Hispanicâ fortitudine certamen, licèt

non paribus armamentis, detractare. De insecu-

tione fugientium nauium accensis ignibus, &

caducis à mari absortis quod dicitur, inter fabu-

lamenta numerandum; quia neque absortæ illæ

& vna tantùm ex præcursoriis, quas Pataches No-

stri dicunt, & aliqui benè Latini Celoces, licèt remis

careant, quibus olim instructæ in vadum Hispa-

nici littoris, cui ab arenis crassis nomen, impegit.

Et quidem si insecuti fugientem, quomodo non

assecuti, & circa portum albescente die prælium

instauratum? Numerus amissorum militum à

quo potuit cœca illa in nocte ita exactè compu-

tari? Ex Galione Marchionis Cardeñosa euasê-

re quamplures, ex aliis desiderari non multi po-

tuerunt, cùm ad conserendas manus non fuerit

deuentum. Ex Prætoria fuêre triginta, ab aduer-

sarijs septem, vt diximus, impetita, & ex omnibus

ad quadringentos. Omissam nauigandi delibe-

rationem non fuisse, ipsa post duos menses repe-

tita nauigatio demonstrauit. Quòd autem in-

terim soluta superis vota fuerint, quibus se inter

pericula obstrinxerant, quis accuset, quandoqui-

dem leuia non fuêre pericula, non iam cum ho-

minibus, etsi hinc etiam illa, sed cum igneis mon-

stris præliaturis?


Circa Caput II. in fine.


26 VIdeantur quæ ex Thoma Bozio

posita num. 19. de parùm felicibus

expeditionibus Gallorum & Bri-

tannnorum circa Indias, eò quòd sine Pontifi-

ciis auspiciis. Vt nonnullorum Hispanorum

excessus nimi; quantùm ab exteris scriptoribus

proclamati, de quibus ibidem, non debeant

vt noui & insoliti, & velut argumentum iniustæ

occupationis assumi, videant Galli quid ab ipsis

in Belgio actum, dum iustam inuasionem, suis

obsecuti ductoribus, arbitrantur.


Templa antiqua ruunt veterum decora alta parentũ,

Virginibus non ipse pudor, non matribus ætas

Præficit. Heu! Terras fugiens natura reliquit.

Sic Otho Zilius in Cameraco ab obsidione libe-

rato. Quid apud Fonterrabiam, vbi Sacellum

Virginis in stabulum versum, citatæ narrationes

exhibent. Vt de Teslimontio taceamus, in quo<-P>


@@0@

@@1@8 Additiones ad Thesaurum Indicum.



<-P>sacrileg um perpetratum facinus cuius meminisse

animus exhorrescit. Et hæc omnia minimè an-

nuentibus Christianissimis Regibus, sed dolenti-

bus, & damnantibus constat accidisse. Nec tale

quidquam poterit Indicis Conquisitoribus ex-

probari. Sed de his satis.




Circa Caput. VII.

Ubi de Digniorum electione, ad Eccle-

siastica præsertim Beneficia.




27 P.Diana Parte 8. Tract. 7. Resol. 83. circa

Principes habentes liberam prouisio-

nem, vt sunt Pontifices, Reges, & alij

supremi, communem sententiā affirmatiuam pro-

ponit, & eidem subscribentem Cardinalem Lu-

go. Pro qua & stat Magister Lezana Tomo 1. Cap.

15. num. 12. & Tomo 2 Cap. 13. n. 13. Negati-

uam item vt probabilem ex Trullench, & P. Re-

ginaldo, quam & Machadus communiorem, &

magis receptam potestatur, & sic concludit. Sed,



vt verum fatear, non videtur recedendum à sententia

Cardinalis Lugo, quia ferè semper digniores in prom-

ptu haberi & cognosci possunt. Hæc ille. Si ergo

non habeātur in promptu, omnes videntur circa

electionem digni, vt scilicet sit illa licita, & sine

scrupulo facienda, conuenire. Quod pro Indiis

militare constat, dum ad Officia, & Beneficia in

ipsis, qui non sunt cogniti aliàs, eliguntur. Er-

rabitur ergo sæpiùs. Fateor, & vtinam inter di-

gnos & digniores tantùm error nec se ad indi-

gnos extẽdat, quod in primariis dignitatibus per-

dolendum. Orandus ergo Dominus messis ab

eo, qui recta diuinæ gloriæ intentione perduci-

tur, vt electiones dirigat, sicque mittat Operarios

in messem suam: non enim rectæ intentioni de-

erit, qui dat & velle & perficere pro bona voluntate.



Philip. 2. P. Tamburinus in Decalogum Libro 8.

Tractatu 3. Cap. 4. §. 4. negatiuæ sententiæ ad-

hæret in Beneficiis omnibus simplicibus, & con-

ferentibus aut suffragantibus quibuscumque ex-

tra concursum. Quod & de officiis sæcularibus

affirmat num. 15.


Circa Caput idem.

Vbi de Diœcesanis. An scilicet in Bene-

ficiorum prouisione sint aliis necessa-

riò præferendi.


28 COmmunis Doctorum sententia est

Diœcesanos esse in Beneficiorum

prouisionibus præferendos, quod

& Canonici iuris auctoritate fulcitur: licet multi

Textus, qui ex Decreto adducuntur, de Episco-

pis tantùm procedant, vt videri potest Distinct.

61. & 63. in quarum priore ratio illa inculcata

ex Cap. Nullus occurrit: Habeat vnusquisque suæ



fructum militiæ in Ecclesia in qua suam per omnia offi-

cia transegit ætatem: in aliena impendia minimè alter

obrepat, nec alij debitam alter sibi vendicare audeat

mercedem. Hæc ibi. Et inculcata quidem illa re-

spectu omnium Beneficiorum; quia respectu

omnium locum habere videtur. Sed cùm odiosa<-P>@@

<-P>dispositio videri possit, dum per eam eligentium

potestas coarctatur, ad alia non extendendam

erunt qui censeant, licet non desint qui ob maio-

ritatem rationis extendendam arbitrentur. Ma-

gis enim conueniens & necessarium apparet vt

futurus Parochus ex Diœcesanis sit, acturus cum

illis de proximo, & curam immediata habiturus.

  29 Sed certè ratio illa non prorsus vrget,

quia in Textu minimè habet fundamentum, in

quo de præmio tantùm agitur, quod iis debetur,

qui per omnia officia Ecclesiæ seruierunt; vnde

par est ad eum promoueri gradum, qui est sum-

mus in eo genere: id quod non ita in Beneficiis

aliis est cernere, in quibus pro extraneo eligen-

do speciales esse conuenientiæ possunt, & præ-

rogatiuæ tales in illo, quibus diœcesanatûs qua-

litas abunde suppleatur. Quod & in Episcopis

suo etiam modo locum habere potest iuxta Iuris

dispositionem: potest enim extraneus postulari,

pro quo Textus plures adducit Glossa in citato

Cap. Nullus. Postulationem autem ab electione

distingui habetur expresse in Cap. Osius citata Di-



stinct. 61. in qua pro generali prouisione, ad om-

nia scilicet Beneficia necessariò extendenda, ma-

gis vrget Cap. Episcopus in quo sic habetur: Item,

Clerici alterius Ecclesiæ non sunt præferendi in electio-

ne ijs, qui benè militant in propria Ecclesia. Sic ibi.

Et Cap. Net emeritis, in quo ex Cœlestino Pon-

tifice sic decernitur: Nec emeritis in suis Ecclesiis

peregrini, & extranei, & qui ante ignoti sunt, ad ex-

clusionem eorum, qui benè ciuium suorum merentur

testimonium, præponantur.

  30 Sic D. Pontifex. Sed quidem cùm

posterius hoc Caput immediatum alteri sit, &

eius maior explicatio, ex eo argui non leuiter

potest, vt extradiœcesani licita & conueniens

esse electio possit: quia tunc tantum ille prædi-

cti Capitis dispositione repellitur, cùm antè

ignotus est. Si ergo ab Episcopo probè notus

aut Patrono satis perspectus, vt accidere non

rarò potest, & per examen insuper idoneus de-

prehensus, eligi conuenienter poterit, & Diœ-

cesano concurrenti præferri, si sint impares aliàs

qualitates. Cùm supponamus talem cum bonâ

sui Episcopi licentiâ ad concursum pro Parochia-

li Beneficio necessariò præcedentem deuenire.

Quod cùm accidit, non esse tales pro peregrinis

& extraneis habendos non deerunt qui sentiant,

licet communis sententia in contrarium sit, vt vi-

deri potest apud Gregorum Lopez. L. 13. Tit. 15.

Part. 1. in Glossa Lit. Pro illis enim stat Caput fi-

nale, de Clericis peregrinis, vbi ex dispensatione Cle-

ricos peregrinos institui posse disponitur. Verba

illius sunt: Te nobis proponente didicimus, quòd qui-

dam Prælati Ecclesiarum tuæ iurisdictionis, in Ecclesiis

sibi commißis sine scientia tua Clericos de alienis Episco-

patibus instituere non verentur: Attendentes igitur id

eis nulla ratione licere, & à Sanctorum Patrum insti-

tutionibus alienum: Inquisitioni tuæ taliter responde-

mus, quod tibi licet eos exinde remouere, nisi aliquos ex

dispensatione in eisdem Ecclesiis duxeris dimittendos.

Sic Honorius Tertius Episcopo Reginensi, vbi

licet de iam institutis loquatur, idem est de insti-

tuendis cum suorum Episcoporum licentiâ ve-

nientibus dicendum, vt affirmat Glossa, & est in

illis maior ratio quàm in aliis, vt videtur mani-

festum.

@@0@

@@1@Circa Titulum. I. Cap. VII. 9


  31 Et in citata quidem Lege 13. Beneficia

Diœcesanis esse conferenda decernitur, sic enim

in ea Alfonsus Rex: Deben primeramente presentar

de los hijos de la Iglesia, si los vbiere à tales que sean

para ello; si no de los otros que sean de aquel Obispado.

Sic ille. Sed cùm verba, quibus vtitur, scilicet,



Si los vbiere à tales, que sean para ello, ita interpre-

tari possint, vt non quælibet capacitas sufficiens

iudicari debeat, si aliunde haberi magis idonei

queant; locus relinqui videtur arbitrio, licet fi-

liationis qualitas semper sit in cōsideratione ver-

sanda. Vnde Hispania ad concursum pro Bene-

ficiis etiam Curatis, quæ Patrimonialia non sunt,

extradiœcesani admittuntur: id quod in simpli-

cibus frequentissimum, cùm ad Canonicatus, qui

per concursum obtinendi sunt, Edicta propo-

nuntur. Et de Curatis in ipsa Regia Curia fre-

quentia exempla succurrunt. Aliàs Beneficia om-

nia Patrimonialia essent, aut fere omnia essent

talia, cùm solis possint Parochianis tribui, qui

ordinariè sunt in eisdem locis nati. Et leges Re-

gni seriò iniungentes vt Patrimonialia non nisi

naturalibus præbeantur, hoc satis videntur in-

nuere, exceptio enim aperta est, vt ea in contra-

rium regula non obscurè firmari videatur.

  32 Ea ergo regula, quam pro praxi propo-

nit Dom. Solorzanus Tomo 2. Lib. 3. Cap. 19. n.

15. ex bonis Auctoribus desumptam, videtur

opportuna, dum ita scribit: Semper tamen hi, ad

quorum curam spectat eorum prouisio, præsentatio, &

collatio, debent multùm attendere, vt ceteris paribus;

immò datâ aliquâ meritorum disparitate, dummodo

idoneitas requisita non desit, hi extraneis & peregrinis

præferantur. Hæc ille, apud quem plures. Vbi

obseruandum Primò non asserere illum singula-

rem eam meritorum disparitatem non debere

obstare prælationi Diœcesani, sed aliquam, seu

aliqualem. Quando ergo notabilis est, aliter iu-

dicio ipsius & aliorum, quos citat, est faciendum.



Secundò, non quamlibet idoneitatem sufficere, sed

requisitam: quod est iuxta ea, quæ circa Legis

intelligentiam dicebamus. Tertiò, de extraneis &

peregrinis tantum pronuntiare, quales non sunt

prorsus habendi, qui de licentia Ordinariorum

suorum veniunt, iuxta aliquorum sententiam:

vel si habendi vt tales, cùm eis posse dispen-

sari, iuxta citatum Caput finale. Supponitur

enim cum Commendatariis litteris aduenisse,

& sic non esse prorsus ignotum, iuxta præce-

dentia Capita eiusdem Tituli. Et hoc vltimum

videtur plane conuincere, vt licet demus extra-

neos non esse præferendos, id debeat intelligi

regulariter, quod non tollit quin possit aliquan-

do dispensari.

  33 Neque his obstat, quod ex Glossa in

Cap. 1. Distinct. 23. adducit dudum citatus Scri-

ptor num. 20. sic enim habet illa: Habes hic quòd



semper de Clericis ipsius Ecclesiæ eligendus est Prælatus,

si ibi est idoneus: & tunc sufficit quòd sit bonus. Sed

si de altera Ecclesia eligitur, requiritur quod sit opti-

mus. Sic Glossa. Ex quâ videtur deduci non es-

se attendendum excessum in extraneo, nisi ta-

lis sit, vt nullus maior esse possit: hoc e-

nim significatur cùm dicitur, Quod sit optimus:

optimo enim nullus maior aut melior esse potest.

Non inquam obstat Glossæ verba non sunt ex

integro apposita, quod quidem frequenter in<-P>@@

<-P>Iurisperitis deprehendimus; vt non debeat eo-

rum citationibus indiscriminatim fides adhiberi:

sic enim post præfata subdit: Vt dicunt quidam.

Non ergo iuxta propriam locuta est mentem,

sed aliorum & certè non plurium, vt modus

ipse loquendi satis videtur indicare. Quòd au-

tem ipsa sentiat statim expressit, sic dicens: Si

maior pars Capituli eligat de alia Ecclesia, valet electio.

Extra de Electione. Cùm nobis olim. Et Cap. Cùm

inter Canonicos. Et Cap. In caußis licet Ioannes dixe-

rit contrà. Et sufficit etiam tunc, quòd sit bonus, vt

in prædicto Decretali, Cùm nobis. Hæc illa. Iuxta

quæ satis apparet, quàm sit parum roboris in

ipsa pro assertione prædicta: & similiter quàm

immeritò Dom. Solorzanus eam appellet nota-

bilem: quæ si notabilis dicenda est, id certè con-

trariæ positionis respectu continget. Et verò

Textus illius Capitis, super quem cadit, exces-

sum illum non importat, cùm sic habeat: Eli-



gatur autem de ipsius Ecclesiæ gremio, si reperitur ido-

neus: vel si de ipsa non inuenitur, ex alia suma-

tur. Vbi quidem de electione Summi Pontifi-

cis sermo est: quòd si ad Episcopos ex rationis

identitate trahendum, constat iam vsu receptum

vt ex Ecclesiæ gremio, cui præficiendi sunt, non

debeant necessariò eligi: immò de tali vix consi-

deratio habetur qualitate; estque in eo sua con-

uenientia: non enim qui socij in Ecclesiæ gre-

mio fuerunt, libenter accipiuntur in Principes,

neque eis solet cultus debitus exhiberi. Quod

iam olim in somno Ioseph graphicè, & ad poste-

rorum exemplum adumbratum, dum inuidiæ &

odij fomitem ministrauit. Genes. 37. v. 8.

  34 Iam quod ad Parœcias Indorum spectat,

minùs difficultatis habet; qui enim magis ido-

neus, omnibus perpensis, non ita idoneo, Diœ-

cesano licet, potest anteponi. Indorum enim sa-

lus per ministros maximè idoneos est accuranda;

sic enim Alexander VI. Catholicis Regibus in

donatione Indiarum, grauissimis verbis iniunxit,

vt dictum Cap. 3. Quod quidem ad stabiliendam

fidem valde necessariùm est: vnde si procul, &

de vltimis finibus accersiri Operarij possent, qui

negotium istud meliùs promouerent, id esset

laudabiliter faciendum. Sic cùm Audissent Apostoli,Act. 8.|v 13.|& 14.

qui erant Ierosolymis, quòd recepisset Samaria verbum

Dei, miserunt ad eos Petrum & Ioannem. Act. 8.

v. 14. Habebant equidem Samaritæ egregium

diuini verbi ministrum Philippum, potentem

opere & sermone, à quo & Simon Magus con-

uersus, qui videns signa & virtutes maximas fieri,



stupens admirabatur. v. 13. Sed quia rem Christia-

nam meliùs stabiliendam à Petro & Ioanne A-

postoli existimarunt, eos vrbanè rogantes mise-

runt, & negotij tanti momentum proponentes.



Vt diuturnus esset fructus, qui tunc primò ex agro Sa-

maritano ostendebatur: quod sapiens dixit & terP. Gaspar|Sancius.

venerandus Interpres. Quâ etiam de caussa po-

stulari, vt diximus, ex aliâ Ecclesiâ Prælati pos-

sunt, quia per eos res meliùs est Ecclesiastica pro-

mouenda & valde ad intentum confert Cap. Ad

decorem de Institutionibus, in quo sic Innocentius



Dostları ilə paylaş:
1   ...   128   129   130   131   132   133   134   135   ...   143


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2017
rəhbərliyinə müraciət

    Ana səhifə