Societatis iesv, segoviensis



Yüklə 14.73 Mb.
səhifə141/143
tarix14.08.2018
ölçüsü14.73 Mb.
1   ...   135   136   137   138   139   140   141   142   143

bus occurrere voluerit, fideiussor quoque liberatur.

Nulla ergo remanet obligatio: & rationem re-

gulæ esseait, quia licet ex quolibet contractu

obligatio naturalis oriatur, ius enim naturæ fidem

in contractibus seruandam præscribit; vt lex ob

publicum bonum potest hanc obligationem im-

pedire: videtur autem id manifestè efficere quan-

do contractum ipsum omnino vitiant & cassant,

quod est illi prorsus resistere. Sic ille philoso-

phatur; apud quem tamen regulam prædictam

reprobat Menchaca, dicens & probans resisten-

tiam legis non esse signum sufficiens sublatæ na-

turalis obligationis: & alij etiam ex Nouioribus

regulam eamdem minimè veram arbitrantur.

  157 Et arguere possumus ex pluribus legi-

bus resistentibus contractibus pupillorum apud

eumdem Disput. 38. citatâ, num. 20. quæ sunt satis

perspicuæ: & tamen ille obligationem natura-

lem in ipsis cum Auctorum agmine numeroso

defendit, & num. 36. ad leges respondet; licèt

responsiones aliquæ non adeò exactæ & verosi-

miles videantur. Licèt ergo leges Indicæ contra-

ctibus Indorum sine Protectoris auctoritate re-

sistant, ex eo nequit solidum pro excludenda na-

turali obligatione, ac penitus inconcussum fun-

damentum deriuari. Pro quo & stat id quod

cum aliis proponit P. Oñate Disput. 7. citatâ, num.

63. vbi ait ita quidem esse vt tunc contractus

nullus sit quando ei lex resistit, obligationem om-

nem excludens: id tamen non solitum ius com-

mune facere, nisi quando contractus ipse ex se

nullus est, quia deest illi aliquid essentiale, vt

propter defectum in consensu, vel rei, de quâ

nequeat esse contractus; vel ob turpitudinem

contrahentis, vt in vi & dolo &c. Atqui in casu

nostro nihil horum esse supponitur: non ergo

naturali obligationi locus denegatur.

  158 Dico secundò. Pro Indorum vitandis

incommodis parùm interest quod obligatio natu-

ralis in eorum contractibus extet. Id probo: nam

in primis actionem habent ad petendam rescis-

sionem contractus, quàm dubio procul obtine-

bunt. Si dicas futuros sumptus in lite, id nihil of-

ficit; maiores enim in repetitione extraiudiciali

futuri, & id sibi debent imprudenter agentes im-

putare. Deinde, habent pro se opinionem

valde probabilem de nullitate contractus, qua se

tueri possunt, acsi certa omninò sententia foret,

& Confessarios eorum agere partes conuenien-

tissimum erit, immò & ferè semper necessarium,

quia aliàs occasio erit eisdem in statu peccati re-

manendi, cùm valdè difficulter obtinendum ab

eis sit vt vel restituant, vel à se data non repetant,<-P>@@

<-P>aut compensatione vtantur: vti autem posse

est etiam probabile, vt cum aliis tenet P. Fa-

gundez suprà num. 24. quotiescumque id com-

modè recuperare nequeunt, in quo sunt læsi ij,

qui contrahere sine auctoritate alterius prohi-

bentur.


  159 Quòd si Indus rem vendidit, & pretium

distraxit, neque ex eo locupletior factus est, &

bona in eo fide processit; sicut repetere in iudicio

potest, sine obligatione reddendi pretium, ita &

compensatione vti, si rem nequeat obtinere; quia

contractus fuit nullus in vtroque foro secundùm

satis probabilem opinionem, cum quâ & com-

pensatio licèt etiam probabiliter, vt in legato ex

testamento minùs solemni, tenent multi, & ex P.

Becano Parte 2. Tractat. 3. Cap. 7. Quæst. 7. Con-



clus. 1. habet Diana Parte 5. Tractat. 3. Resol. 119.

cùm hæres ab intestato retinet. Et in compen-

satione pecuniariâ pro famâ ex PP. Lessio &

Tannero, & ex Aragonio & Ioanne de la Cruz



Parte 3. Tractat. 5. Resolut. 3. & cùm quis iudicat

rem esse suam, etiamsi aliter iudicet, & nullus pos-

sidet, potest sibi adiudicare, donec constet non

esse suam, ex S. Angelo Bossio Tomo 1. n. 1854.

qui addit sine violentia id futurum. Cum tamen

in casu nostro debitum liquidum sit ex sententiâ

judicis necessariò reddendum. Minor etiam, qui

id, quod soluit, recuperare nequit, potest debi-

tum à se aliunde, non soluere, vt cum alijs tenet

P. Thomas Sancius suprà num. 34. cùm tamen iu-

xta ipsum is, qui cum Minore contraxit, non te-

neatur nisi post iudicis sententiam acceptum

redhibere.

  160 Licèt autem debitum actu non sit, cùm

tamen sit debitum in spe, locus est compensa-

tioni, ex P. Tannero Tomo 3. Disput. 4. num. 406.

quando tempore præfixo non est commodè ob-

tinendum, id affirmante, & Diana id valde com-

mendante, quia quotidianum, Parte 2. Tract. 16.

Resolut. 46. Quòd autem diximus de non facto

locupletiore, iuxta communem scriptorum do-

ctrinam est de restitutione loquentium, vt ratio-

ne rei acceptæ bonâ fide non teneatur quis, nisi

inquantùm factus est locupletior Et sunt qui

in casu nostro obligationem naturalem tantùm

agnoscant, quando Minor factus est locupletior,

pro quo P. Thomas Sancius num. 22. id non ad-

mittens: sed est sanè probabile: quia cùm valde

probabile sit, absolutè loquendo, non consurge-

re obligationem naturalem, & similiter contra-

rium, sententia præfata media est, addens aliquid

priori, & negans aliquid oppositæ.

  161 Dico tertio. Indorum contractus cir-

ca ea, quæ ipsis sine Protectoris assistentiâ pro-

hibentur, communiter loquendo, non firmantur

iuramento, quidquid de firmitate huius generis

sit circa alios similiter contrahentes, de quo Do-

ctores varietate sententiarum quæstionem agi-

tantes, vt videri potest apud P. Oñate ceteris co-

piosiorem Disput. 11. præsertim Sect. 4. Quod pro-

bo ex eo quòd tenet P. Thomas Sancius suprà



num. 16. alios pro eodem adducens; scilicet ad

confirmandos tales contractus requiri in iuranti-

bus pubertatem, nec sufficere proximos esse illi,

ob defectum capacitatis ad res huiusmodi quoad

conuenientiam & incommoda discernendas.

Sunt autem illis Indi simillimi, communiter lo-<-P>

@@0@

@@1@Corollarium de Testamentis Indorum. 37



<-P>quendo, de quo num. 154. non ergo iuramento

firmantur.

  162 Dico quartò. Indi maioris capacitatis

Europæis multis exæquandi, sicut naturaliter

obligari possunt, vt diximus, ita & iuramento:

non enim dubitari potest plures esse, qui Euro-

pæos multos excedant in ætate quatuordecim

annorum, quâ pubertas inchoatur. Et cùm non

agamus de priuilegio aliquo peculiari à Principe

concesso Indis, quod pro eisdem possit fauorabi-

liter extendi, sed de obligatione ex iure diuino

consurgente; id certè attendendum pro eâ, quod

præcipuæ considerationis esse solet, mentis in-

tegritas in iurantibus, quam Ius præsertim atten-

dit: Authent. Sacramenta puberum, num. 9. C. Si

aduersus vendit: & alibi. Cùm ergo illa in prædi-

ctis suppetat, eorum contractus iuramento po-

terunt roborari.

  163 Dico quintò. Iuramenta Indorum cir-

ca prædicta sine alia caussa, quàm quòd talium

sunt, poterunt à Prælatis relaxare. Negat hoc

P. Sancius de pupillis loquens num. 17. quia re-

laxatio talis est in præiudicium tertij, respectu

cuius est naturalis obligatio. Sed id tenet, licèt

obligationem naturalem agnoscat Ludouicus

Lopez Lib. 2. de Contractibus, Cap. 39. fol. 485. P.

Palaus Tomo 3. Lib. 3. de iuramento, Disput. 3. Puncto

2. vers. Sextò, parentes. P. Vincentius Tancredi

de Religione, Tractat. 4. Lib. 2. Disput. 17. num. 2. &

alij. Quamuis enim obligationem naturalem

videantur inducere, hoc est incertum, & eâ non

obstante sunt rescindibiles: quod satis esse vide-

tur vt locus sit relaxationi. Similiter ergo de In-

dis dicendum. Et licet ij, de quibus Assertione



præcedenti, puberibus exequentur, quorum iu-

ramenta relaxari nequeunt, ex Authent. citatâ,

ibi: Inuiolabiliter custodiantur: quod docere om-

nes affirmat P. Sancius num. 13. ita vt duo illa

verba dispensationem omnem, relaxationem, &

omne aliud contraueniendi remedium exclu-

dant, vt ex omnium etiam mente habet P. Oñate

Disput. 11. num. 140. Quoad hoc tamen possunt

impuberibus assimilari; tum quia sunt qui cen-

seant contractus Minorum, etiamsi puberes sint,

non firmari iuramento, neque Authenticam de

illis agere, quando sine auctoritate Tutorum

contrahunt, sed quando cum illâ. Tum etiam

quia hîc iam agitur de priuilegio Indorum, licèt

non speciali, sed à iure communi concesso: vnde,

quia fauorabile, debet extendi; maximè cùm si-

mus in negotio religionis ac fidei, pro quâ sum-

ma militat ratio, vt dictum sæpiùs. Quod autem

diximus, ad relaxationem sufficere rationem illam

ex iurantium conditione desumptam, conforme

est grauium scriptorum doctrinæ, qui de impu-

beribus loquentes affirmant defectum ętatis suffi-

cere, vt videri potest apud P. Sancium citato n. 17.

  164 Dico sextò, tamquàm probabile Pro-

tectores posse iuramenta prædicta Indorum irri-

tare, sicut de Tutoribus Doctores affirmant apud

P. Sancium citat. num. 17. Ludouicus Lopez, P.

Palaus & P. Tancredi nuper adducti. Protecto-

res namque instar Tutorum sunt, & ob eamdem

rationem Indis assignati, inopiam inquam iudicij

ad se & sua moderandum: vnde & vtrisque com-

petit vt acta ab ipsis sine eorum auctoritate irrita

penitus habeantur quoad ciuiles actiones.


@@

§. IV.

De Testamentis Indorum.



165 DE illis Dom. Solorzanus Tomo 2. Lib.

1. Cap. 27. num. 74. & seqq. & in Po-

liticâ Lib. 2. Cap. 28. §. El qual, circa finem: & af-

firmat in illis non debere se Protectoribus intro-

mittere, quia in ordine ad testandum habent In-

di plenam libertatem: nisi in illis falsitatem ali-

quam interuenisse intelligatur. Item, receptum

esse vt sine Tabellione, & testibus vicinis ac ro-

gatis fieri possint, sufficereq́ue vt aliquis ab eo-

rum Gubernatoribus designatus illa scribat; &

duo aut tres testes assistant, siue vicini siue fœmi-

næ, si opportunè occurrerint. Quòd si posteà co-

ràm competente iudice comprobetur, qui sibi

verum esse persuadeat, eò quòd specimen verita-

tis habeat & scriptis conformia deponunt, testa-

mentum ritè factum pronuntiatur, & executioni

mandari iubetur; quidquid litis contra illud fue-

rit intentatum. Id enim Indorum multa simpli-

citas operatur, & scribentium aut testium sæpiùs

copiâ non repertâ. Ex quâ ratione videtur non

esse necessarium vt testamentum scripto fiat; mul-

toties enim qui sciat scribere desiderabitur, &

Gubernator deerit, qui scientem designet. Po-

terunt ergo tunc Indi vltimam suam voluntatem

coràm iis, qui adfuerint declarare.

  166 Sed numquid duo tantùm Indi suffi-

cient, & eorum dictis, nullo addito adminiculo,

iudex deferri poterit, vt legitimum pronuntiet

testamentum? Difficile sanèid videtur, neque in

eo casu loquitur Dom. Solorzanus, qui præter

testes, qui adfuerint ad confectionem cum scri-

bente, alios requirit ad comprobationem, quibus,

si eorum dicta scriptis conforment, fides adhi-

betur. Statq́ue insuper illius doctrina Cap. eodem,



num. 57. & in Politicâ §. Lo qual nos da: quòd

scilicet sex Indi vnum tantùm idoneum effi-

ciant.

  167 Dico primò. Duo testes ex prædictis



fidem facere possunt, si verosimiliter deponant.

Id probari potest: nam cùm ad pronuntiandum

testamentum validum id tantùm exigatur, vt ex

testium depositione iudex sibi persuadeat illos

verum dicere, si hoc duorum testificatione obti-

neri potest, habetur equidem quod necessarium

secundùm receptam praxim iudicatur. Atqui id

duorum testificatione haberi potest, quia verosi-

militer possunt deponere, dum suspicio non ob-

uiat falsitatis; quia ex eo quòd testamentum va-

lidum sit, nihil ipsi commodi reportant, aut

eorum proximi, neque ab aliquo inducti com-

periuntur. Quod firmari potest ex eo quòd in

multis testamentis, eò quòd priuilegiata sint, te-

stes duo minimè aliàs idonei vt sufficientes ad-

mittuntur, vt duæ fœminæ in testamento inter li-

beros. Pro quo Diana Parte 7. Tractat. 6. Resol.

33. P. Fragosus Tomo 3. Lib. 4. Disput. 6. §. 2.



num. 32. cùm Glossa, Baldo, Iulio Claro, & P.

Molinâ: & quamplures alij, quos adducit & se-

quitur Angelus Bossius Tomo 2. Titulo 9. num. 75.

& Titul. 10. num. 7. In testamento ad pias cau-

sas, pro quo Diana suprà, Resolut. 16. P. Molina<-P>




@@0@

@@1@38 Additiones ad Thesaurum Indicum



<-P>Disput. 134. P. Fragosus num. 62. Bossius num. 81.

alios congerens. In testamento militis, de quo

P. Molina Disput. 129. apud quem alij. P. Frago-

sus num. 104. Diana Resolut. 47. cùm Ferdinando

Vasquio & Hunnio, Bossius num. 78. cum aliis:

& Titul. 11. num. 4. & esse eamdem rationem tem-

pore pestis, sunt qui censeant apud P. Molinam

Disput. 127. §. De iure communi, & Dianam Resol.

35. quod aliis citatis tenet Bossius num. 70. &



seqq. & præsertim num. 75. qui & de peregrinis

citato num. 78. Quid ergo mirum, si duo Indi

pro Indorum testamento in pari necessitate suffi-

ciant, aut etiam vbi ratio similis videtur militare,

cùm etiamsi minor sit, debeat reputari sufficiens,

quandoquidem omnium maximè priuilegiati

comperiuntur.

  168 Dico secundò. Indi degentes in oppi-

dis Hispanorum, vbi & Tabellio, & testes legiti-

mi suppetunt, debent iuxta leges regni testari.

Sic vsu receptum, licèt Dom. Solorzanus suprà

affirmet vbique consuetudinem inoleuisse vt Indi

modo explicato testentur, neque de ciuitatum

incolis quidquam diuersum asseueret. Et ratio

quidem ab eo adducta ita tenendum insinuat,

dum pro ea tenui solemnitate multam Indorum

simplicitatem allegat, quæ quidem vbique vide-

tur suffragari. Addit & frequentem scribentium

& idoneorum testium defectum: quod quidem

non arguit aliter dicendum, quando & scriptores

& copia testium haberi facilè possunt: sed fre-

quentem illam rationem in caussâ fuisse vt gene-

ralis illis facultas ad testandum modo dicto tri-

bueretur; quia res esset multis dubijs, & ita etiam

litibus obnoxia, si in vno loco hoc modo, & in

alio aliter deberent illi testari. Cùm etiam fre-

quenter accidat vt in oppidis etiam Hispanorum

qui pro eis scribat non ita opportunè accedat,

neque testes valeant aduocari. Et quod ratione

loci licet, etiam licet ratione impedimenti, iuxta

ea, quæ ex aliis habet Bossius citato Titulo 9. num.

111. & est iuxta dicta ab ipso num. 61. & 62.

& de militibus Titul. 11. num. 32. Ideò verosimi-

le omnino videtur quod à Dom. Solorzano dici-

tur, esse generaliter accipiendum. Quòd si Indi

more Hispanorum in eorum oppidis sæpè testen-

tur, id non tollit quin aliter factum debeat à Re-

giis iudicibus, & etiam in foro conscientiæ su-

stineri.


  169 Neque obstat si obiicias Rusticum in

ciuitate testantem, cuius est factus incola, debere

cum eâ, quâ ciues alij, solemnitate testari, licèt

dum iure ageret minor solemnitas pro illius te-

stamento sufficeret: etsi rure testatus sit, eius

testamentum non valebit, si moriatur intra an-

num in ciuitate, vt cum aliis tenet P. Fragosus

num. 133. eam afferens rationem ex L. Titia. 87.

§. Vsuras. D. de legatis 2. quod caussa priuilegij

cessat, priuilegium etiam cessat. Respondeo enim

pro Rustico quidem domicilium mutante nullum

extare priuilegium, quia cùm ciuis fit, mores

ciuium haurit, & licet simplicioris ingenij sit, id

non interest, quia aliàs in pluribus ciuitatum in-

colis deberet titulus idem attendi; cùm sit cer-

tum in ciuitatibus multos simplices & bardos, ac

rusticiores ipsis rusticis inueniri: quod esset sanè

difficillimum. Non ergo debuit in generali di-

spositione illud statui discrimen, sed debuit illa<-P>@@



<-P>potius ciues omnes verè tales sine differentiâ

complecti: pro Indis autem alia est ratio, quia

ferè per accidens contingit vt incolæ ciuitatum

sint, cùm studiosè curetur vt ad sua oppida redu-

cantur, ad quæ iudicantur pertinere. Vnde pro

eis iuuat quod de ciue testante in rure, fortuitò

ibi ægrotante, tradunt multi, quos citat Bossius

num. 107. ex quo è conuerso pro Rusticis viget

argumentum. Iuuat item quod de illis docent

Baldus, Imola, & Ripa, ex quibus P. Fragosus

suprà §. Secus dicendum. Quòd si Rusticus facto

testamento rure, moriatur in ciuitate, sed vt ad-

uena, etiam post annum, testamentum sustine-

bitur, eò quòd non transtulerit domicilium. Im-

mò etsi transferant, tenent Iason, Corneus, &

alij, quos adducit & sequitur Bossius numer. 30.

& ratio pro eo vrget eadem, ex hominum huius-

modi simplicitate desumpta, quæ eos etiam in ci-

uitatibus comitatur: & quæ ab Imperatore pro-

ponitur in Authent. de instrum. Caut. & fide §. Hæc



autem: & ita tenet Negreiros apud Bossium

num. 108. Ex quo fit Indos etiam in Hispaniâ,

in quam aliquando transfretare contingit, posse

modo prædicto testari, sicut etiam in mari. Pro

aliis autem priuilegiatis circa hoc in nauigatione

Indicâ, vt sunt milites, & in expeditione versan-

tes, videri potest P. Fragosus num. 109. & 110.

vbi hæc habet.

  170 Primò milites stipendiatos in arcibus

Indicis locorum hostilium existentes, ad prælian-

dum paratos, priuilegio gaudere, de quo



numer. 180. Quod est iuri communi conforme

per Textus & Auctores apud Bossium Titulo 11.



num. 28.

  Secundò non gaudere præsidiarios in terris

non hostilibus, sed pro illarum quiete constitu-

tos, quamuis stipendiatos. Sed pauci profectò

in Indiis sunt, qui licet in terris hostilibus non

sint, non debeant præfatâ iuris indulgentiâ poti-

ri: semper enim hostile aliquid timeri potest ab

exteris aut intraneis, vt necessarium sit quodam-

modo esse in procinctu. Pro quo D. Petrus

Auendannus in Dictionario Hispanico verb.



Caballeros pag. 176. vbi ait milites regni Nauarræ.

Granatæ, Neapolis, & Stationarios Lusitaniæ

dicto priuilegio gaudere. Et de Stationarijs

alijs, vulgò de guarnicion idem tenent plures,

quos citat & sequitur Bossius citato Titul. 11.

num. 58.

  171 Tertiò, qui Vlissypone (idem est de

aliis Hispaniæ portubus) militiæ nomen dede-

runt, & Regiis expensis ad Orientalem Indiam

nauigant (idem est de Occidentali) aut classi-

bus vehuntur ob caussam militiæ, quamdiu naui-

gant nō posse testari iure militari, quamuis animo

militandi nauigent. Ex Ægidio Lusitano in L. 1.



C. de Sacr. Eccles. 2. p. §. 1. n. 7. & 8. Ratio esse potest;

quia tales neque in castris sunt, neq; in expeditio-

ne, seu procinctu, aut proxima dispositione ad

prælium; cùm tamen Imperator Iustinianus.

§. Illis. & §. Sed hactenus, Instit. de militari testament.

requirat vt in castris, aut in expeditione sint.

Naues enim illæ, de quibus citatus scriptor, non

eos vehunt vt proprios milites; sed tales alibi fu-

turos. Sicut de ijs, qui à Pontifice, aut alijs Prin-

cipibus mittuntur Imperatori, aut alijs Dominis,

tenet Merenda apud Bossium suprà numer. 52. ex<-P>

@@0@

@@1@Corollarium de Indorum priuilegiis in temporalibus. 39

<-P>illis enim fit posteà delectus à Generali Duce, ne-

que enim omnes sic missi indifferenter admit-

tuntur. Quod equidem parùm verosimile ap-

paret: nomen enim expeditionis benignius est

interpretandum: & sic in expeditione esse dicun-

tur, qui se ab omni alia curâ expediunt, & ad

præliandum, longis licet itineribus, progrediun-

tur. Cùm etiam in nauigatione ipsâ occurrere

occasiones præliandi possint; propter quod &

milites in nauibus hujusmodi proprij conuehun-

tur. Et ita videtur idem Auctor sentire, subdit

enim.


  172 Quartò ex eodem Ægidio tamquàm

indubitabile, Nauarchos & Trierarchos nauium

Indicarum, & classium, iure posse militari testa-

ri, sicut & omnes remiges in classibus & trire-

mibus, quia censentur milites L. vnica §. Item

Nauarchos D. de bonorum possess. ex milit. textamento.

vbi alij legunt Triarchos Lusitanos item, qui na-

uibus Indicis præficiuntur duces, & nauim scri-

bas, ac nautas, quia & milites reputantur L. ex



eo tempore D. de milit. testam. quia occupantur in

expeditione, cùm properent ad bellum ineun-

dum cum hostibus. Et idem ait de iis, qui soluunt

è portu ad Insulas expectaturi naues ex Indiâ

redeuntes, vt præsidio suo eas ab hostili tueantur

classe, & tutas in portum reducant. Hæc ille



Dostları ilə paylaş:
1   ...   135   136   137   138   139   140   141   142   143


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2017
rəhbərliyinə müraciət

    Ana səhifə