Societatis iesv, segoviensis



Yüklə 14,73 Mb.
səhifə55/143
tarix14.08.2018
ölçüsü14,73 Mb.
#70987
1   ...   51   52   53   54   55   56   57   58   ...   143

Resolut. 9. alios congerens. Quod autem iura-

mentum additum, ius propriæ iustitiæ non con-

ferat, probabilius censet idem P. Lessius Lib. 2.

Cap. 17. num. 25. & 26. vbi communem illam

doctrinam adducit, iuramentum sequi naturam

contractûs, quam habet, ex natura rei. Quod

si ibidem promissionem acceptatam, & iuramen-

to firmatam, ius iustitiæ conferre ait, non id ex iu-

ramenti adiectione deducit, sed quia ex accepta-Nullam ex|iuramento|obligatio-|nem iusti-|tiæ resul-|tare, vnde|neque cir-|ca pro-|missionem.

tione ius tale resultat. Vnde promissionem non

acceptatam ex iustitiâ non obligare asserit, et-

iamsi firmetur iuramento. Quod & tenent alij

adducti à P. Sancio Lib. 3. Operis moralis Cap. 12



num. 4. nullam ex iuramento obligationem iusti-

tiæ agnoscentes, neque ex naturâ suâ neque ex

iuris dispositione. Pro quo & plures citat. n. 17.

Non videtur ergo negari posse modum istum

dicendi esse probabilem.

  175 Sed quia doctrina generaliter falsos te-

stes ab obligatione restituendi contra commu-Contra-|riam do-|ctrinam de|obligatione|salsi testis|esse recep-|tissimam.|Sed cum|distinctione|circa illam|videri lo-|quendum.

nem videtur esse Doctorum sensum, ac fidelium

persuasionem, sicut & id esse probabile, quod ta-

men Iulius Clarus cum aliis tenet infrà. Cùm di-

stinctione mihi videtur esse loquendum: aliud

enim est testem falsum testimonium dicere contra

aliquem, propter quod damnum considerabile

subsequatur; aliud tantùm tacere veritatem, quâ

positâ damnum eius vitaretur. In priori casu pro

certo habendum obligationem restitutionis exi-

stere, quia positiuè est caussa damni mendacio

suo, illius compensationem impediendo: vt qui<-P>@@



<-P>donare volentem ab eâ voluntate retraheret mẽ-

dacio aliquo, fraude, aut dolo, vt communiter

Scriptores; licet enim mendacium ex se contra

iustitiam non sit, est tamen contra iustitiam eo

vti ad tollendum ius, quod habet proximus ad

habendam donationem, quemadmodum etiamsi

mulier viro petenti debitum, respondeat se esseExẽplo ri:$unclear|declara-|tur, & vr-|getur, vt|falsum di-|cens omni-|no tenea-|tur.

infirmam, cùm non sit, contra iustitiam peccat,

licet mendacio vtatur: quod contra iustitiam non

est: quia vir iustitiæ ius habet ad petendum, &

vt redditio fraudibus non impediatur, vt impe-

ditur in casu dicto: vrgeret enim executionem,

nisi mendacio ab eâ prohiberetur. Sic ergo si te-

stis interrogatus an sciat Petrum Auditori tale a-

liquid commodasse; respondeat id esse falsum,

quia tempore traditionis assignato Petrus erat

absens; absque dubio ad restitutionem obliga-

tur, quia damni caussa est, periurio suo recupe-

rationem rei commodatæ prorsus impediens.

Quamuis Iulius clarus libr. 5. receptarum sentent.Quidquid|asserat|Iulius Cla-|rus.

§. Falsum. num. 19. id de foro conscientiæ ne-

get, pro quo adducit aliquos, quod & ait sequi

communiter Doctores. Contra quem insurgit

P. Molina Disp. 700. num. 4. qui non benè ait

illum affirmasse sententiam suam esse contra om-

nes, cùm & aliquos citet pro ea, & addat sequi

communiter Doctores.

  176 In secundo autem casu alia est ratio,Ex tacita|veritate|non oriri|obligatio-|nem resti-|tutionis.|Vbi de su-|giente, ne|testificetur.

quia tantùm tacere non est caussam ita dare Do-

mino, vt tacenti penitus imputetur; sic enim

valde probabile est, scientem aliquid, & ne testi-

ficetur, fugientem, non peccare contra iusti-

tiam, neque ad restitutionem teneri, etiam cita-

tum per ministrum Iudicis. Quod tenet P. Les-

sius suprà. num. 59. non esse improbabile: sicut

verius, & probabilius num. 58. posse occultare

se, aut fugere priusquàm iudicis præceptum, aut

citatio ei legitimè denuntietur: quod & tenent

plures, quos adducit, & sequitur Bonacina su-

prà Puncto 3. n. 12. qui num. 14. citat P. Lessium,Et de eo,|qui iurauit|se illam di-|cturum.

tàmquam absolutè asserentem, testem, qui iura-

uit se dicturum veritatem, non teneri ex iustitia

illam dicere, cùm tamen Pater Lessius contra-

rium teneat, vt vidimus, datis eiusdem ver-

bis. Sic autem illud refert citatus Auctor, vt

non videatur improbabile iudicare, tantùm enim

ita subdit: Sed contrarium tenendum est, quia hoc iu-Bonacina.



ramentum est promissorium: ex iuramento autem

promissorio consurgit obligatio iustitiæ. Sic ille: vbi &

simplex negatio tantùm indicat sententiam a-

liam præferendam; & fundamentum, cui inni-

titur, tantùm est probabile, vt vidimus. Sed

maiori cum resolutione loquitur Cardinalis Lu-Card. Lu-|go.

go, Tom. 2. de iustitia disp. 39. sect. 1. vbi tamquàm

veriorem amplectitur, & defendit sententiam di-

ctam cum P. Molina, & P. Raynaudo. Nam il-

le id expresè tenet Disp. 83. §. de teste. & Disp. 700.

num. 4. Hic de Monitoriis Part. 2. Cap. 3. Quæst.

24. Contrarium tamen inter alios tenet P. San-

cius citato Cap. 5. Dub. 3. n. 4.

  177 Vt ergo iurans ab onere restitutionisNotanda|doctrina in|ordine ad|praxim.

liberari possit, quod semper procurandum, quia

grauissimum est, & pauci ad hoc induci possunt,

ne in damnationis statu perpetuo relinquatur;

in primis videat ipse quale onus supra se pergat

imponere, & doctos consulat, vt si peccare sta-

tuerit, minùs peccet; quando autem non ita fa-<-P>

@@0@

@@1@Vt contingat in Syndicatu delinqui. 147



<-P>ctum, verosimiliter dici potest omnem iurantem

falsò ita esse affectum, vt minùs quantùm pos-

sit conscientiam grauet; & ita iurantem dicere

veritatem, non verè promittere, etiamsi promit-

tendi voce vtatur: cùm enim de obligatione im-

ponendâ agitur, iuramentum strictè est inter-

pretandum, vt minùs grauet: videatur P. Vin-Iuramen-|tum strictè|interpre-|tandum vt|minus o-|bliget.

centius Tancredus de Religione pag. 513. num. 8.

& ita etiam secundùm sententiam communem de

obligatione iustitiæ ex promissione ortâ, non

tenetur ex iustitiâ. Quia verò sententia negans

obligationem iustitiæ ex promissione etiam est

probabilis, probabiliter etiam obligatio restitu-

tionis cessat, etiamsi tertio damnum inde super-

ueniat, impedimentum scilicet suum debitum re-

cuperandi; quod quia ex merâ negatione resul-

tat, non videtur moralis testificationis effectus;

quandoquidem ex officij obligatione non proue-

nit, quidquid de obligatione Charitatis sit, quam

communiter Auctores agnoscunt.




§. II.

De inductione testium speciali, & obliga-

tione restitutionis ratione illius.



178 CVm ij, qui potentes sunt, æmulos et-Stylus in|Syndicatu|quorum-|dam po-|tentiorum.

iam soleant habere potentes, frequen-

ter in Syndicatibus, & visitationibus accidit, vt

dum apertè prosequi accusationem refugiunt, vel

quia nequeunt, vt Auditores erga Proreges; vel

quia nolunt ob humanos respectus; alium accu-

satorem supponant, qui proprio nomine id fa-

ciat, cùm tamen ipsi præcipui actores sint, & to-

rum testium, & capitulorum apparatum cum

plenâ suppositi accusatoris instructione dispo-

nant. Vbi in primis dubitari potest, an Togatus,

cui accusatio ista interdicitur, peccet grauiter

eam occultè modo prædicto prosequendo. Et

videtur absque dubio, seclusis aliis, de quibus

statim, id licitum non esse, & grauiter in tali

prosecutione, aut persecutione peccare. NamAuditores|grauiter|peccare in|eo, dum|occultè ac-|cusatores|instruunt.

modus ille valde contrarius muneri eius est, &

contra stylum, quem Rex, & leges in talibus

caussis seruandum esse determinant; odiis, simul-

tatibus, scandalis, & multis aliis inconuenienti-

bus obnoxius. Nec zelo se iustitiæ tueri possunt:

quandoquidem ea, de quibus accusationem in-

struunt, Regio possunt Consilio scribere, &

Regiam pro remedio adhibendo prouidentiam

implorare. Ad quod quidem iuramento se, cum

officij possessionem acceperunt, sicut ad alia, quæ

remedio indigeant, obligarunt. Quòd si non ita

fuerint consecuti, vt eorum zelus extat, Deo

id remittant iudicum omnium Iudici, & Princi-

pi Regum terræ, quo iudicante nil inultum re-



manebit.

  179 Iam si ad accusationem dictam eumPunitum|à iudice|recusan-|dum in|Syndicatu.

supponant, qui punitus, & incarceratus est à

Principe, vel iudice; repelli quidem vt inimi-

cus à Iudice syndicatus potest, per adducta à

P. Fragoso Tom. 1. pag. 933. in fine. Nuper au-

tem admissus, quia pars in eo noluit insistere, ne

caussa ad supremum Consilium indiscussa deuol-

ueretur eò se conferente, qui repulsus fuisset.

Quisquis autem sit, si de rebus, quas oppositu-

rus est, plenam notitiam non habeat, ex eâ par-<-P>@@

<-P>te vtriusque graue peccatum apparet. In re enim

adeò graui, & parti contrariæ quæstuosâ, vbiNotitiâ ca-|rentem|non posse|supponi.

de honore, & facultatibus agitur, quæ nimium

quantùm solent in defensione prolixâ consumi;

in fide alterius procedunt, & ita cœco modo pa-

rati exequi, quidquid visum fuerit promotori.

Si autem sufficienter instruxisset, & instrumen-

tis, aut testibus possit caussam prosequi, ita vt

falsitas nulla admittatur, ex eo præcisè, quòd

Togati instrumentum est, grauiter peccat, cùmEt haben-|tem etiam|grauiter|peccare.

peccare principalem actorem ex dictis constet.

Quod aliunde ostendi potest; ex eo scilicet, quòd

magnis se periculis exponat. Vnde cùm in quo-

dam regni huius Prætorio quidam ex istis noctu

inuentus cum armis vetitis fuisset, sub pœnâ mor-

tis, ex eo pœnam euasit quòd licentiam se ad id

Gubernatoris habere testatus est, quam ille pro-

ptereà dederat, vt eius securitati prouideret. Sed

satiùs fuisset iubere illi, vt se domi noctu conti-

neret, sic enim maior illi securitas obueniret.

  180 Quia verò difficile valde est, pro omni-Qui ocu-|latus testis|esse non|potest, an à|Regio Au-|ditore in-|structus, &|credens re-|mitti se|habere,|iurare in|Syndicatu|possit.

bus, quæ opponi Syndicato, aut visitato pos-

sunt, oculatos testes inuenire (falsa enim

apertè opponere, cauteriatæ nimis conscientiæ

est, & à ministri Regij in sublimi dignitate con-

stituti intentione penitus alienum) res ita dispo-

ni potest, vt vocentur testes, iuraturi quidem ve-

rum, sed quod ipsi non viderint, & de quo neu-

tiquam testari possunt. Formido enim eisdem

eximitur, dum auctoritas Togati pro veritate

interponitur, & forsitan etiam scrupulus con-

scientiæ tollitur, quasi liceat testari id, de quo

vir primarius plenam se habere notitiam affirma-

rit, & forsitan iurabit ille rem ita se habere, vt

& iurare sic audeat minimè aliàs oculatus. VbiPersonæ|fide dignæ|credens iu-|rare po-|test.

fortassis erit qui dubitet, an hoc aliquâ viâ fieri

possit? & videtur posse affirmatiuè responderi,

ex iis, quæ habet Dom. Solorzanus Tom. 2. lib. 2.



Cap. 7. num. 48. & 49. Vbi ait talem posse esse

personam aliquid affirmantem, vt eius sola asser-

tio ad omnem scrupulum deponendum sufficiat;

quia etiam dicimur aliquid scire, quando sumus

informati, & certificati ab aliquo viro nota-

bili, & fide digno. Cap. de Capitulis 10. dist.

Pro quo & Doctores adducit; maximè cùm in

testimoniis etiam iudicialibus, in quibus strictiùs

proceditur, videamus aliquando personæ fide

dignæ etiam soli credi; & quod amplius est, et-

iamsi deponat sine partis citatione: per Docto-

res ab eodem adductos. Accedit communis do-

ctrina, de qua P. Sancius lib. 3. Operis moralis.

Cap. 4. num. 10. ad iuramentum assertorium sa-Sicut &|prudenter|id ita esse|sibi persua-|dens.

tis esse, vt iurans ita rem se habere arbitretut pru-

denter, & non leui coniecturâ ductus, sed cer-

tâ, aut verosimili, aut probabili, ac proinde se-

cundùm iudicium iurantis consentaneum ratio-

ni, siue id à parte rei verum sit siue non.

  181 Sed hæc nullo modo in caussa præsentiNegatiuè|resoluitur,|quia in iu-|dicialibus|ea doctri-|na non|currit, cùm|requiratur|præsentia.

sufficiunt: nam in iudicialibus testes tantùm per

dictum qualificatæ personæ certiorati, testificari

nequeunt, sed præsentia requiritur: Pro quo ita

scribit Beatissimus Callistus Pontifex in epist. 2.

ad Episcopos Galliæ & habetur in Cap. Testes. 3.

Quæst. 9. Testes per quamcumque Scripturam testi-

monium non ferant, sed præsentes de iis, quæ noue-

runt, & viderunt veraciter, testimonium proferant,

nec dicant de aliis caußis, vel negotijs testimonium.<-P>

@@0@

@@1@148 Thesauri Indici Titulus IV. Cap. XX.

<-P>nisi de iis, quæ sub eorum præsentia acta esse noscuntur,Cap. Te-|stes 3. q. 9.

de his etiam, quæ audierunt, si ad hoc vocati sunt &c.

Ex quo habetur iurantem ex testimonio personæ

fide dignæ certioratum, falsò iurare: quia cùm

interrogatur an sciat, intelligitur de notitia per

experientiam sensuum habitâ, dum præsens

adfuit facto, de quo est quæstio: cúmque ad

mentem interrogantis respondere debeat, dum

iurat, factum affirmat. Et ita P. Sancius num. 13.

cùm præmisisset ad veritatem iuramenti satis esse

iurantem audiuisse rem illam à personâ dignâ vt

sit moraliter certus, ita rem se habere; statim in

iudicialibus aliter dicendum subdit, quæ & est

communis doctrina. Et certè si contraria susti-Ex opposito|horrendum|absurdum.

neri posset, ex eâ fieret per testimonium vnius

non iurati posse aliquem ad mortem condem-

nari: si videlicet plures audierunt à viro fide di-

gno crimen illius morte dignum, & omnes tam-

quàm rem certam id affirment coram iudice, iu-

ramento præmisso. Quod est horrendum di-

ctu. Doctrina ergo ex Dom. So lorzano adducta

nihil contrarium certæ resolutioni conuincit: a-

liud siquidem est vni testi credi, si cum requisitis

ad testificandum deponat, de quibus iura dispo-

nunt, præsentia inquam, & intelligentia, dum

præsens adfuit: aliud de vno auriculari tantùm

quem iura repellunt. Non ergo circa hoc po-

test dubitari. Pro quo & videri possunt Bonaci-

na Tom. 2. Disput. 4. Quæst. 1. Puncto 3. num. 7.

P. Fagundez Tom. 1. in præcepta Decalogi, lib. 2.

Cap. 6. num. 12. P. Palaus Tom. 3. Disp. 1. de iu-

ramento. Puncto 5. num. 3. & P. Vincentius Tan-

credi de Religione pag. 603. num. 13.

  182 Stante ergo inductionis prædictæ te-An resul-|tet restitu-|tionis obli-|gatio. Et|fundamen-|ta pro par-|te affirma-|tiua contra|Capitulan-|tem princi-|palem.

stium iniquitate, dubitari vlteriùs potest, an sic

inducens, & consequenter testes, teneantur ad

restitutionem expensarum, quas syndicati, aut

visitati faciunt, & quandoque satis multas; non

facturi, si contra eos modo prædicto non esset

processatum; & etiam ad solutionem pœnæ, quæ

pro obiectis, & probatis est imposita, aliàs non

imponenda, quia non debebatur ante senten-

tiam: & videtur ad restitutionem teneri. Primò.

Quia in huiusmodi capitulationis modo iniusti-

tia committitur: si enim Togatus sit, qui Capi-

tulantem submittit, peccat contra officium, vt

vidimus, & cùm ad custodiam legum constitu-

tus sit, modum hunc insectationis debebat, in-

quantum poterat, impedire: quod tamen non

solùm ab ipso non factum, sed positiuè damno

concursus caussæ principalis applicatus. Deinde.

Quicumque ille potentiorum sit, contra iusti-

tiam peccare ostenditur. Quia id, quod Syndi-

cato opponitur, dum probari nequit, nisi per

inductos testes, pro secreto habetur: atqui pro

secreto delicto nequit puniri quisquam, & pu-

nitio talis est contra iustitiam, vt iura clamant:

ergo nec pro illo accusatio proponi. Quòd si di-

catur delictum esse probabile, sed testes, qui o-

culati esse possunt, ob timorem, aut aliquem

humanum respectum non deponere. Contra

illud est: quia etiamsi eo modo sit probabile de-

lictum, iudex tamen nisi probatione præmissâ

pœnam nequit imponere, neque in cognitio-

nem caussæ non præcedente infamiâ, aut cla-

morosâ insinuatione, se intromittere; & aliter

faciens contra iustitiam peccaret, & restitutionis<-P>@@



<-P>onus suprase tolleret. Ex quo sequitur similiter

peccare eum, qui iudicem inductis testibus ad fe-

rendam sententiam compellit: quo euentu non

quidem peccat iudex iuxta allegata procedens:

peccat tamen Capitulator principalis; & etiam

immediatus ex eodem fundamento, quo iudex

in casu dicto peccaret, quia est caussa damni si-

ne ordine iustitiæ, quem seruare tenebatur.

  183 De testibus autem manifesta est ratio;Contra-|testes item.

quia licet non mentiantur re ipsâ, id tamen ipsis

non constat: quia licet vera sit doctrina illa, de

quâ num. 180. intelligenda tamen est extra iudi-

cium, vt ostendimus: ergo Syndicatus ius habet

ut aliter contra illum minimè deponatur: vnde

quemadmodum ad restitutionem teneretur falsò

iurans, iuxta dicta num. 173. ita & iurans, quod

non vidit, qui etiam aliàs falsò iurat, iuxta dicta

num. ante præced. quibus accedit præfatam doctri-

nam intelligi debere, quando persona est ita fide

digna, vt sit omni exceptione maior, quod ta-

men non accidit in casu præsenti; vbi informans

est Syndicati inimicus, cuius testimonium iura

reiiciunt, de quo in terminis Auilos in Cap. deInimicus|non est|fide dignus$unclear.|vt ei credi|possit, vt|in casu|præsenti.



Syndicatu. Verbo Pesquisa. num. 4. & P. Fragosus

Tom. 1. pag. 933. §. Notandum. Vnde & particu-

lari cuiuis debet esse suspectum: & ita pro fun-

damento sumi nequit ad certum damnum infe-

rendum: possessio enim innocentiæ pro reo stat,

quâ nequit dubia ex persuasione priuari, secun-

dùm receptissimam doctrinam vtroque in iure

& euidenti ratione fundatam, de quâ præcipuè

agit P. Sancius lib. 2. de Matrimonio Disp. 21. quæ

omnia videntur partem istam adeò verosimilem

reddere, vt de eius probabilitate nequeat dubi-

tari. Quia verò, vt aliàs dixi, restitutio grauis-

simum onus est, cui frequenter succumbitur cum

æternæ damnationis periculo; videndum est an

sic agentes probabiliter possint ab eo grauamine

liberari. Neque ex eo fiet audaciores futuros Ca-

pitulantes, quia etiamsi ad restitutionem oblige-

mus, à suo illi nocendi animo non desistent, cùm

ad desistendum valde fortia incitamenta ex gra-

uissimâ Dei offensione succurrant. Eorum ergo

remedio, ne penitus pereant, per sententiam be-

nignam consulendum.

  184 Dico ergo potest obligationem in casuNon esse|obligatio-|nem pro-|batur ex|probabili|doctrina|circa in-|famantem|aliquem|apud officij|aut Benefi-|cij Colla-|torem Vbi|de princi-|pali Capi-|tulante.

dicto ad restitutionem non dari ex opposito fun-

damento; quia scilicet iustitia commutatiua non

est violata quoad substantiam; quidquid de mo-

do sit. Quod probari potest ex doctrinâ P. Les-

sij lib. 2. Cap. 12. num. 124. quem sequitur Pater

Hurtadus disput. 12. de restitut. difficul. 17. dicunt

enim illi, eum qui aliquem apud collatorem in-

famat officij aut beneficij, non teneri ad restitu-

tionem damni inde secuti: quia ius est quando

de officiis, aut beneficiis agitur, patefaciendi ea,

quæ hominem minùs habilem, vel collationem

minus decoram reddunt: vnde solent capi oc-

cultæ informationes. Quòd si sequatur infamia

apud plures, idem censent dicendum, quando of-

ficium aut beneficium non negatur ratione in-

famiæ, sed ratione delicti. Immo addit P. Hur-

tadus; quòd, etiamsi non solùm propter defe-

ctum manifestatum, sed etiam propter infamiam

officium aut beneficium negaretur, non esset

obligatio restitutionis; si aliàs defectus ipse fu-

turus erat sufficiens ad negationem. Quia quan-<-P>

@@0@

@@1@Vt contingat in Syndicatu delinqui. 149

<-P>do aliquis est causa damni aliàs justè inferendi,

quamuis non fuisset ea causa, non est obligatio

ad restitutionem. Sic ille philosophatur; cuiusExemplum|pro Doctri-|ne compro-|batione.

vltima doctrina potest declarari exemplo eius,

qui falsum aliquid contra alium in judicio jurauit,

contra quem alii veri deposuerant testes; ex quo-

rum testificatione ad pœnam est pecuniariam,

aut cum damnis aliis pecuniâ æstimabilibus con-


Yüklə 14,73 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   51   52   53   54   55   56   57   58   ...   143




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin