Societatis iesv, segoviensis



Yüklə 14,73 Mb.
səhifə57/143
tarix14.08.2018
ölçüsü14,73 Mb.
#70987
1   ...   53   54   55   56   57   58   59   60   ...   143

delictum est, videtur contrarium insinuare, quan-

do delicta sunt diuersa, licèt in vno scripto, &

quasi per modum vnius contineantur. Vbi qui-

dem difficilis est ratio discriminis: nam cùm sti-

pendium pro labore reddatur, & labor sit idem

siue delictum sit vnum, siue diuersa, idem videtur

stipendium statui debuisse. Immò contingere

potest, vt maiore labore opus sit, ad comprehen-<-P>


@@0@

@@1@152 Thesauri Indici Titulus IV. Cap. XXI.



<-P>dendos eos, qui vnius delicti rei sunt, quàm eos,

qui diuersorum. Si ergo aliquid in hoc exceda-

tur, non videtur graue peccatum: lex enim vi-

detur præsumere minorem in priori casu futu-

rum laborem. In ciuilibus autem si ad instantiamQuid circa|executiones|in ciuilibus.

alicuius creditoris sit petita executio contra plu-

res debitores, vel contra vnum debitorem diuer-

sarum summarum, pro qualibet personâ & pro

quolibet debito, deberi integrum salarium sig-

natum executori, licet sub vno mandato, & sub-

scriptione contineantur; tenet P. Sancius supra

cum Antonio Gomez: cuius ea est ratio: quia cen-

sentur plures executiones, & tot sunt contra-

ctus, & obligationes, quot sunt res, vel summæ

deductæ, & comprehensæ in ipso contractu, li-

cèt sub vnâ verborum conceptione exprimatur.

In quo dicendi modo est difficultas; nam lex eo-

dem modo ac de criminalibus loquitur, vt patet,

ex Rubrica subiectâ; En las causas ciuiles vbi sic di-

citur: Que de mandamiento para emplaçar, aunqueLex pro|illis.

sea à muchas personas, no se lleue mas de vn saliario.

Vnde miror prædictum textum ad oppositi pro-

bationem adduci. Videtur ergo idem dicendum,

quod de criminalibus, vt cùm caussæ inter se con-

nexionem non habent, plura sint stipendia assig-

nanda, licèt sub vna subscriptione contineantur;

quia vnitas, aut pluralitas scriptionis nihil refert

ad laborem in mandati executione collocan-

dum. Si autem caussa vna sit, quia multi pari-

ter obligati sunt, idem quod suprà dicendum,

quando delictum est vnum.

  198 Decimo. Peccat grauiter Alguacellus,Vt grauiter|peccet deci-|mam exe-|cutionum|præcipien-|do. Cum|quadam|limitatio-|ne.

qui decimam executionis præripit ante factam

solutionem debiti creditori, & expensarum eius-

dem executionis. Id constat: quia sic lege cau-

tum: pro quo P. Sancius suprà dub. 22. num. 1.

si tamen in eo ita procedatur, vt nullum ex anti-

cipatâ perceptione damnum creditori proueniat,

non videtur in eo graue peccatum esse; & qui-

dem cùm decima, & iura alia, si diuersa sunt à

decimâ, non percipienda dicantur, nisi post so-

lutionem & expensas; atque inter expensas ipsas

iura Alguacelli computanda veniant, non vide-

tur à legis mente penitus alienum, vt ante solu-

tionem creditori factam percipiantur: si liquidè

cognosci possit quantùm decima sit. De stipen-

dio autem pro labore minor est difficultas, cùm

debeatur, non attentâ liquidâ debiti quantitate.

Quia verò solutio variis modis differri potest et-

iam factâ executione; vel executio ipsa cessare,

vt cùm pars requisita statim vult soluere, vel o-

stendit Chirographum solutionis factæ: etiam

post exhibitum mandatum pro executione, iux-

ta legum dispositiones, quæ satis notæ; illis est

standum, & pro eisdem videndus. P. Sancius

dub. 22. citato. & Dom. Auendañio lib. 10. de

exequendis mandatis, Cap. 17. & pro non nullis aliis

P. Fragosus. Tom. 1. lib. 5. disp. 13. per totam. Il-

lud tamen hîc addendum.

  199 Vndecimo. Alguacellum iter facientem

ad faciendas plures executiones in diuersa loca,

non posse à quolibet debitore iura integrè ac-

cipere, quasi plura fecisset itinera; sed pro vno

tantùm, pro rata executionum ab omnibus sol-

uendâ. Sic legibus cautum: propter quod id te-

nent Azebedus, Auiles, & Emmanuel Roderi-

cus, quos adducit, & sequitur P. Sancius suprà dub.<-P>@@

<-P>23. & P. Fragosus cum aliis To. 1. pag. 743. n. 342.

& Auiles ait, quòd acceptum contra legum dis-

positionem debet restitui: idque est planum;

quia illud non est munus, de quo fauorabilis est

opinio, de quâ dictum. num. 196. sed est iniqua

extorsio salarij non assignati à lege. Pro quo vi-

deatur etiam P. Fragosus Tom. 1. pag. 707. num.

200. Addit tamen P. Emmanuel 2. Tomo summæ



Cap. 48. num. 2. recipere posse quod amplius suo

labore meretur. Quod intelligendum est quando

labor est extraordinarius, sed non ex industriâ

assumptus ad maius salarium exigendum, de quo

ipse P. Sancius, Dubio eodem num. 2. Quòd si iter

vno fecerit die ob suam diligentiam, quod duo-

bus solet fieri, duplicatum stipendium potest, &

debet accipere, vt ex Auiles, referente alios, ibi-

dem ponit ipse Pater, & P. Fragosus pag. 420,

num. 57. vbi & alios adducit. Ex prædictæ au-

tem legis dispositione videtur antimonia con-

surgere inter illas, de quibus dictum. num. 197.

assignatur enim per illas integrum ius executio-

nis, si mandato vno ad plures executio dirigatur:

vnde videbatur consequenter idem de itineris la-

bore dicendum; cùm tamen oppositum statua-

tur. Sed certè antimonia non est: nam aliud est

ius executionis, aliud extraordinarius circa exe-

cutionem labor. In priori stabile aliquid statu-

tum, quia sic visum conueniens in pœnam eo-

rum, qui debitis fraudant creditores, contra fi-

dem datam quarentigiis instrumentis: in poste-

riori autem tantùm est habita ratio laboris, quia

præter stipendium respondens eidem sua Algua-

cello integra iura reseruantur. Et hæc quidem de

Alguacellis curialibus Indiarum dicta sunt; quia

licet communia aliis sint, non tamen omnia di-

cta aliis omnibus solent conuenire. Oportuit

ea persequi, quia in Indicis maior quædam licen-

tia est & peculiaris solet regnare cupido, vnde

oportuit eorum conscientias præfatis canoni-

bus excitare. De armis autem prohibitis noctu

vagantibus tollendis dicemus inferiùs. Vbi de

Alcaldiis Ordinariis.


§. II.

De Relatoribus, & Cancellario.



200 PRimò circa Relatores statuẽdum occur-Relatores|vt munera|prohibean-|tur accipe-|re.

rit, eos non posse munera accipere, sed

eodem modo hoc illis esse illicitum, quo & Au-

ditoribus; sic enim decisum est. L. 5. Tit. 5. lib. 2.

nouæ Recopilat: vnde circa hoc videnda quæ di-

ximus. Tit. præcedenti. Cap. 4.

  Secundò. In eadem lege cauetur ne IudicesSicut &|Auditori-|bus ea ab|eisdem ac-|cipere, in|quo & isti|grauiter|peccant.

superiores & Togati munera à Relatoribus acci-

piant; vbi tamen diuersus est loquendi modus:

respectu enim aliorum dicitur vt non possint;

quod tamen non dicitur de Relatoribus, sed sim-

plici tantùm prohibitione præcipitur verbis illis:



Que los suso dictios Iuezes no reciban præsentes, ni co-

sas de comer de las Abogados, ni Procuradores, ni Re-

latores de las Audiencias. Minorem ergo impone-

re obligationem voluit; & videtur sane sub mor-

tali, secundùm communem intelligentiam, de

quo citato illo Cap. 4. & §. præcedenti octauo. Pro

quo est satis vrgens ratio: Nam contra Relato-

res graues esse querimoniæ possunt, & si mune-<-P>

@@0@

@@1@De Relatoribus, & Cancellario. 153



<-P>rum interueniat acceptio, nihil contra illos, quod

in officio reddat peruigiles, egredietur. Cùm

ergo accipientes grauiter peccent, etiam & lar-

gientes eodem modo peccabunt, grauiter in-

quam: licet illi directè contra iuramentum, non

tamen isti, sed indirectè: quia iuramentum de

accipiendo est, sicut & lex, quæ directè non pro-

hibet donationem: possunt tamen tituli amicitiæ

& alij concurrere, qui largitionem iustificare

possunt iuxta dicta citato Capite.

  201 Tertiò. Relatores peccare grauiterSicut in|negligentia|ergâ offi-|cium.

possunt dum erga faciendam relationem negli-

genter se habent, & eorum caussa negotiorum

expeditio notabiliter retardatur. Constat enim

ex eo damna non leuia litigantibus accrescere,

vnde & obligatio restitutionis oritur iuxta dicta

sæpiùs.

  Quartò. Peccant item lethaliter, dum siueAut non|plena rela-|tione. Vnde|obligatio|restitutio-|nis.



per negligentiam siue scienter aliquid in rela-

tione addunt aut omittunt, ex quo sequitur caus-

sam aliter, quàm si relatio fuisset fidelis, iudicari;

quod etiam restitutionis obligationem inducit

potiori ratione, quàm dudum exposita negli-

gentia. Hoc autem aliquando accidere notissi-

mum est, vnde & clamare litigantes solent caus-

sam à Relatoribus non esse fideliter enarratam.

  202 Quintò. Quia pro singulis processûsPro omissis|processus|folijs sti-|pendium|habere non|posse.

foliis stipendij est pars per leges assignata, eam

accipere Relatores nequeunt iuxta numerum fo-

liorum, si aliqua ex illis non perlegerunt, vel quia

prorsus inutiles aut parùm vtiles iudicarunt. Id

constat, quia stipendium est laboris pretium, &

vbi labor nullus, nihil debet stipendij respondere.

  Sextò. (vt hæc etiam dicamus) Relatores inIn die festo|quæ illis|liceant,|etiam mi-|nistro ad-|hibito.

die festo possunt processum in compendium re-

digere, etiam vtendo ministro, quem ad id ha-

bent pretio conductum vt scribat. Sic P. Sancius

Tom. 2. Consiliorum. Cap. 2. dub. 8. num. 6. cuius

ratio est, quia hoc est pars studij, & ordinatur ad

loquelam, & ad referendum coram Auditoribus,

& ipsos instruendum, & minister adiuuat ad il-

lud. In studio autem & instructione nihil ser-

uile est, & ita neque in festo prohibitum. Non

est prætereà actus iudicialis, sed quædam præpa-

ratio ad illum, quæ & ipsis Iudicibus licet in die

festo, & vtinam omnes iis studerent diebus, vt

sic iudicia iustitiæ omnino conformia diebus

congruis proferrentur.

  203 Cancellarij officium magni apud aliosCancella-|rij Regiæ|Audientiæ|obligatio-|nes.

pretij, in Indiis non multæ æstimationis est, licet

magni Indiarum Cancellarij titulus in Hispaniâ

Primario fuerit Magnati non pridem attributus.

Ad eum spectat prouisiones, quæ Regis loquun-

tur nomine, Regio signo insignire, cuius illi fit

copia; cùm tamen loco Senatûs decentissimo, &

cultus illi specialis habeatur. Poterit ergo pecca-

re ille si circa custodiam signi non eam curam

adhibeat, quæ illi per leges præscribitur. Item si

adesse renuat, cùm Prouisionum expeditio vrget:

si præter Octi-regalem pro qualibet signi im-

pressione destinatum, plus accipiat, quod erit

obnoxium restitutioni iuxta dicta num. 199. Si

Prouisioni, cui aliquid ad solemnitatem defecit,

signum adhibeat, & consequenter si scire non

curet quid ad substantialem solemnitatem Proui-

sionum necessarium sit. Si aliquem substituat, et-

iam filium, sine Proregis aut Præsidis licentiâ,<-P>@@



<-P>& alia fortassè erunt, in quibus peccare contin-

get. An autem liceat in die festo talis signi im-

pressio; si caussa pia sit, aut vrgens necessitas, vel

grauis caussa necessitati æquiualens licet qui-

dem; iuxta Caput Conquestus de Feriis. & ita tenent

omnes. Item si pro bono Indorum sint, quia suntIn fauo-|rem Indo-|rum licent|in Festis|actus iudi-|ciales.

miserabiles personæ, pro quibus actus iudiciales

liciti habentur: vt cum aliis docet P. Sancius su-



prà dub. 27. n. 15. & hoc etiamsi in toto rigore

dicamus esse actum iudicialem. At non esse actũ

iudicialem ex eo ostenditur, quia neque est cita-

tio partis, neque formatio processûs, neque co-

gnitio caussæ, neque sententia, quæ solùm nomi-Quot sint|illi.

ne stripitûs iudicialis à iure canonico prohiberi

communiter affirmant Doctores, ex quorum

mente id trahit, citatis aliquibus, P. Palaus. Tom.

2. pag. 96. numer. 6. si tamen Prouisio pœnam

mortis, aut grauem pœnam contineret, non vi-

detur licere: quia id specialiter in iure prohibi-

tum: & signi impressio est robur sententiæ dare,

& illam complere. Ex quo fundamento argui

potest, vt non liceat absolutè: quia scilicet pars

sententiæ est: sed cùm strepitum non præsefe-

rat, & aliunde grauamen directè non contineat,

non videtur cum lethalis culpæ onere prohiberi.


§. III.

De Tabellionibus, seu scribis, qui dicun-

tur de Camera, & aliis Indicorum

Prætoriorum.



204 PRimò circa illos statuendum est idCirca mu-|nera quæ|Scribarum|obligatio.

quod de Relatoribus est dictum. num.

200. ad scribas dictos pariter pertinere, quia in

eadem lege pariter eisdem acceptio munerum

prohibetur: & quod sponte oblatum non tene-

antur restituere, tenet P. Gaspar Hurtadus infra.

& P. Fragosus Tom. 1. pag. 726. num. 285. &

pag. 728. num. 291.

  Secundò. Quia pretia rerum his annis nimisCirca ta-|xam iu-|rium, fa-|cta circa|pretium|magna|mutatione.

excreuerunt, communis doctrina suffragatur

prædictis, vt non teneantur in conscientiâ iu-

rium suorum taxam obseruare. Pro quo videri

potest P. Molina disput 83. P. Gaspar Hurta-

dus Disp. 5. de iudicio forensi difficult. 6. & P. Fra-

gosus Tom. 1. pag. 707. num. 201. qui addit id

non esse faciendum propriâ auctoritate, sed de

consilio timorati, prudentis, ac religiosi Con-

fessarij. Quod est quidem optimum consilium;

consilium tamen, & non præceptum: quia cùm

notitia rei ab ipso habeatur Notario, iuxta il-

lam potest pretium æstimare. Addit autem P.

Molina notandum aliud, scilicet iustum pretium

æstimandum non esse ex indigentiâ ministri pu-

blici ad alendam familiam, vel ad subueniendum

suæ paupertati, sed ex opere, & obsequio, quod

præstat, vt prudentis arbitrio tantum recipiat,

quantum ratio dictat; vt attentâ conditione, seu

qualitate, & quantitate operis, muneretur. Quod

est quidem sapienter animaduersum; verùm ad

scrupulos submouendos, cùm taxa iurium ma-

nifesta sit, ea debet iusta iudicari: cumq́ue aliàs

rerum mutatio notabilis facta sit, id erit satis, vt

pretium augeatur, siue familiam Notarius ha-

beat siue non, indigeat aut abundet, & certè<-P>

@@0@

@@1@154 Thesauri Indici Titulus IV. Cap. XXI.

<-P>cum tales homines non teneantur in cælibatu vi-

uere, & communiter vxorati sint, & familiam

habeant, in juribus taxandis aliqua ratio haberi

debet eorum statûs, vt viuere commodè ex eo

possint, & per fraudes, ac turpes venalitates vitæ

necessaria non pergant comparare. Si autem de

pretii proportione sit dubium, standum taxæ, vt

cum aliis Pharaonius statuit Tractat. 2. Seßione 2.



Casu 24.

  205 Tertiò. Si jurantes, vt jurare debent, seNon esse|periuros,|qui tunc|augent.

officium legaliter obituros, & taxam jurium ser-

uaturos, augendo ea, vrgente rerum mutatione,

non videntur periuri. Cuius tamen oppositum

affirmat P. Gaspar Hurtadus suprà, sed potest in-

telligi, si jurauit expressè taxam se seruaturum, et-

iamsi ad augendam illam nouus titulus habe-

retur; nullus autem sic jurat, sed juxta com-

modiorem sibi rationem: & ita juramentum in

fauorem jurantis interpretandum est juxta dicta

num. 177.

  206 Quartò. Si quidquam addant in Pro-An veris|aliquid fal-|sum admi-|scere, quod|aliàs peten-|ti competit:|ita malum|sit, vt vsus|instrumen-|ti nō liceat:|& pro par-|te negatiua|arguitur,|scilicet vsũ|non licere.

uisionibus in gratiam partium, vt aliquando acci-

dit, peccant grauiter. Id est clarum & licèt obli-

gatio circa hoc omnibus scribis incumbat, in iis

de quibus loquimur, id juuat adnotasse ob ra-

tiones peculiares. Sed demus id, quod additum,

ad gratiam pertinere, & præiudicium tertii non

præseferre, sed quod aliàs parti competebat;

oportebat autem Prouisione Regiâ roborari, vt

vsus priuilegii ad quædam extensus, cui obstabant

aliqui, non tamen debentes obstare. In hoc qui-

dem casu licebit tali vti Prouisione? In primis

non videtur cur vsus sit illicitus respectu aliorum,

quæ ex mente judicum exprimi debuerunt, &

expressa sunt; quia vtile, per inutile non vitiatur,

juxta notissimam juris regulam. Hinc etiam in-

strumentum leuem aliquam continens falsitatem,

vt ex mente plurium probat P. Fragosus Tom. 1.

pag. 683. numer. 101. pro falso penitus non habe-

tur, vnde & vsus eius licitus videtur. Quoad aliud

autem secùs dicendum communis sensus scripto-

rum firmat. Sicut enim si Prouisio illud tantùm

contineret, eâ vti non liceret, quia falso instru-

mento vti, valdè contra fidem publicam est, non

minùs, quàm auro aut argento falsis, aut rebus

aliis vti: quod confirmo ex falso juramento;

quod graue semper peccatum est, quia Dei aucto-

ritas in falsitatis confirmationem adducitur. Ad

quem modũ Regio tribunali grauis irrogatur in-

iuria, dum eius auctoritas in confirmationem

falsæ concessionis adducitur, pro quo & publi-

cum instrumentum intimatur. Sicut ergo instru-

mentum dictum non posset ad vsum applicari,

ita neque hoc, de quo loquimur; quia pro eo ea-

dem fundamenta vrgent, & est valdè per accidens,

quòd falsitas dicta aliis veritatibus misceatur:

sicut juramento falso, quod sit etiam veris ad-

mixtum, quæ vno spiritu proferuntur; & quidem

confectio talis instrumenti illicita prorsus est, vt

negabit nullus: ergo & vsus. Consequentia pro-

batur: quia confectio propter vsum est; vnde si

vsus futurus fuisset nullus, non videtur damnan-

da confectio de crimine falsi; quia tantùm res

quædam ludicra videretur.Pro opposi-|ta quæ fa-|ciant, vt|probabilis|videatur.


  207 Et hæc quidem resolutionem negan-

tem verò quamsimillimam ostendunt, contraria

autem potest aliquomodo fundari ex opinione<-P>@@



<-P>P. Sà V. Falsarius, v. 2. vbi sic ait. Falsare non est,

nec peccatum mortale, amissæscripturæ de hæreditate,

aut nobilitate aliam similem facere, nulli enim fit in-

iuria. Sic ille, cuius sententiam licèt Magister sa-Quorum-|dam sentê-|tia de con-|fectione in-|strumenti|in locum|deperditi.

cri Palatii immutauerit, est tamen aliorum, ad

quos, eius litura non peruenit, vt videri potest

apud Dianam Part. 5. Tractat. 14. Resolut. 40. vbi

pro eâ adducit Iulium Clarum, Grammaticum,

Grauetam, Corneum, Alciatum, Menochium,

Gyptium, & sequi probabiliter ex sententiâ Bel-

lochii, & Chapeauillæ apud eumdem satis ipse

insinuat. Licèt contrarium cum aliis ibidem te-

neat, & Parte 3. Tractat. 6. Resolut. 56. & Bassæus



v. Falsarius, num. 4. Cùm ergo ex vsu Prouisionis

dictæ nemini fiat iniuria, non videtur in eo pec-

catum lethale committi. Accedit ratio alia, quam

aliqui ex citatis Auctoribus afferunt: quòd sci-

licet talis Prouisio quoad prædictam additionem

juuatur primordio veritatis; per quod responderi

potest ad id, quod de auctoritate Regiâ in confir-

mationem falsitatis adductâ dicebatur: non enim

ita absolutè se res habet, sed in confirmationem

potiùs adducitur primordialis veritatis, concessio-

nis scilicet Pontificiæ, aut etiam Regiæ contra

eorum mentem retardatæ.

  208 Accedit id, quod habet P. Molina Disp.Roboratur|ex aliorum|doctrina|circa idem.|P. Molina.

700. num. 3. vbi sic ait: Vt crimen falsi incurratur,



neceßè est vt falsitas fiat circa id, quod præiudicium ali-

quod proximo afferre poßit; vnde si quis deprauet scri-

pturam, ex cuius deprauatione nullum, aut leue admo-

dùm præiudicium obuenire potest, &c. non incurritur

crimen falsi. Hæc ille: quibus concinunt, quæCrimẽ falsi|quando|non incur-|ratur.|P. Fragos.

tradit P. Fragosus Tom. 1. pag. 243. num. 282. sic

dicens: quin addunt communiter doctores, falsum,

quod nemini nocet, non puniri. Quod ille explicat

de pœnâ ordinariâ cum Menochio; alii autem

intelligentiam dictam non adiiciunt. Quæ om-

nia pro casu præsenti suffragantur: neque vrget,

quod de confectione illicitâ dicebatur, ex quâ

videtur vsus illicitus comprobari: nam doctrina

illa generaliter non admittitur; multoties enim

traditio rei alicuius illicita est, cùm tamen liceat

vsus, quia defectus culpabilis in traditione non


Yüklə 14,73 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   53   54   55   56   57   58   59   60   ...   143




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin