Societatis iesv, segoviensis



Yüklə 14.73 Mb.
səhifə63/143
tarix14.08.2018
ölçüsü14.73 Mb.
1   ...   59   60   61   62   63   64   65   66   ...   143

cui videtur à Principibus potiùs consulendum

quàm sibi, & cui, si delictum interfuit, videtur

delinquens iniuriam intulisse. Vnde in casu no-

stro sic tenent citati, Cardinalis Lugo P. Vas-

quez, P. Rebellus, P. Molina, P. Azor, P. Lessius



num. 51. P. Dicastillus, P. Fragosus, Caramuel,

& prætereà Dom. Solorzanus in Politicâ Pag.

934. apud quem Otalora, Gutierrez, Marquez,

Salon, Alfarus, P. Gaspar Hurtadus Disput. 1. de



Iure, Difficult. 34. Cardinalis Toletus Lib. 5. Cap.

18. num. 4. vbi & Victorellus, Couarruuias Re-



gula Peccatum §. 2. num. 4. P. Turrianus de Iusti-

tia, Disput. 43. Dub. 4. Bonacina Disput. 1 de Re-

stitutione, Quæst. 3. Puncto 6. num. 10. Ramirez,

Sixtinus, & Castillius, quos adducit & sequitur

Diana Parte 9. Tractat. 5. Resolut. 17. in fine. Em-

manuel Rodericus Tomo 2. Summæ Cap. 160. n. 5.

& alij.

  44 Deinde, pro hac parte est manifestatioEt Regis|voluntas|manifesta.



Regiæ voluntatis: sic enim scribit Philippus

Secundus Proregi Peruuico Comiti del Villar



Ann. 1584. Y pudiera yo cobrar enteramente el

Quinto de todo ello (ex elaborato inquam per ar-Philippi II.|verba.

tificium auro & argento) è las personas que le deben,



estan obligadas en conciencia à me lo pagar. Hæc ille.

Nec juxta priuatam quidem scientiam locutus,

qui de obligationibus in conscientiâ non poterat

adeò exactam cognitionem habere, in re præser-

tim adeò controuersâ. Id ergo post consultos

Theologos, & Regios Indiarum Consiliarios,

confidenter pronuntiauit: & huic determina-

tioni consonat lex Lusitana, de quâ P. Rebellus



suprà num. 5. juxta illam enim quinta pars Regi

reseruatur, etiam ante latam sententiam. Cum-

q́ue Regna ista eiusdem Coronæ sint, & circa

idem statuant Reges, eodem modo videntur

decernere, & ita obligationem in conscientiâ

stabilire. Posse autem Principes obligare dicto

modo, communis scriptorum, Theologorum pa-

riter ac Iurisperitorum sententia firmat, de quâ

dictum Titulo 2. n. 3.

  45 Accedit aliud magni ponderis argumen-Vrgetur ex|eo quòd de-|cimæ ex|auro &|argento de-|beantur.

tum. Nam ex auro & argento debentur deci-

mæ, sicut ex fructibus terræ, vt ostendit Dom.

Solorzanus Tomo 2. Lib. 3. Cap. 21. num. 10. &

in Politicâ. pag. 678. §. Asi mesmo. & tradit P.

Suarez Tomo 1. de Religione Lib. 1. de diuino cultu,

Cap. 34. num. 3. & 6. & P. Vincentius Tancre-

di Tract. 1. de Religione Lib. 2. Disput. 11. num. 7.

ex omnium mente: cùm tamen in Iure Cano-

nico non sit specialis pro illis decisio. Potest ta-

men, tum à simili ex aliis rebus; tum ex generali

dispositione deduci, præsertim ex Cap. Non est, de

decimis, vbi illa habentur verba: De omnibus bo-<-P>

@@0@

@@1@170 Thesauri Indici Titulus V. Cap. VIII.

<-P>nis decimæ sunt Ministris Ecclesiæ tribuendæ. Sic ibiCap Non|est, de de-|cimis,|Cap. Ex|transmis-|sa.|Cap. Tua|nobis.

post enumerata aliqua in speciali. Et Cap. ex



transmissa, vbi sic dicitur: quia fidelis homo de om-

nibus, quæ licitè potest acquirere, decimas erogare te-

netur. Luculentiùs autem in Cap. Tua nobis, vbi

ratio redditur, cur omnium terræ prouentuum

decimæ reddi debeant Ecclesiæ Ministris, non

deductis expensis: Cum enim Deus, cuius est terra,



& plenitudo eius, Orbis terrarum, & vniuersi, qui

habit ant in eo, deterioris conditionis esse non debeat,Cur de|omnibus|ratio red-|dita,

quàm dominus temporalis, cuius statutum de terris,

quas exhibet aliis incolendas, non quidem deductis sum-

ptibus, aut semine separato, necessariò cum integri-

tate persoluitur: nimis profectò videtur iniquum, si

decimæ, quas Deus in signum vniuersalis dominij sibi

reddi præcepit, suas esse decimas, & primitias asseue-

rans. &c. Iuxta hæc sic habetur inferiùs. Et cùm de

cunctis omnino prouentibus decimæ sint reddendæ &c.

Ex quibus præmissa positio manifestè deduci-

tur: quia Deus auri & argenti est peculiaris Do-

minus, qui ea ad cultum suum miro modo intra

viscera terræ genita videtur destinasse, estque il-

lorum maximus omnium prouentus, vnde ab

hominibus singulariter appetitus: & ita decimæ

ex illo possunt singulari ratione requiri.

  46 Cùm ergo in Indiis prouentus isti præ-In con-|cessione|Pontificia|Regibus|reseruatæ.

mineant, non est credendum Ecclesiam eos pe-

nitus neglexisse. Illos itaque Regibus Catholi-

cis simul cum aliis amplissimâ illâ concessione

donauit, de quâ dictum Titulo 2. Cap. 6. Quod

quidem ab aliis Pontificibus confirmatum in e-

rectione Cathedralium Ecclesiarum, in quibus

sic habetur, vt refertur à Dom. Solorzano Cap.

21. citato num. 5. At ex omnibus ibi pro tempore pro-

uenientibus, præterquàm ex auro & argento, & alijsDispositio-|nis verba.

metallis, gemmis, & lapidibus pretiosis, quæ pro tem-

pore existentibus Castellæ & Legionis Regibus, quoad

hoc libera esse decernimus, decimas & primitias de iure

debitas, ceteraque Episcopalia iura, prout alij in Hispa-

niâ Episcopi de iure, vel consuetudine exigunt, & per-

cipiunt, exigere, & percipere libere & licitè valeant.

Sic Pontifices. Cùmque Reges Catholici deci-

mas in Ecclesias refuderint, temperatissimè vten-

tes Pontificiâ largitione: id quod ad prædicta

attinet sibi reseruarunt, vt videri potest apud An-

tonium de Herrera in Historiâ generali Indiarum



Decade. 1. Lib. 6. Cap. 19. & Lib. 8. Cap. 10. Ex

quibus sequitur tales decimas in conscientiâ de-Decimas|in conscien-|tiâ deberi

beri, sicut debentur aliæ, & omnes Doctores

admittunt; estque prorsus innegabile, quia Ius

Canonicum statuit eas ita solui, vt si non soluan-

tur, possint Prælati vsurpatores ad solutionem

censuris Ecclesiasticis compellere. Vide citatum

Cap. Non est. & Cap. Ex parte. & Cap. Peruenit.

Circa quod ait Glossa cum aliis, Ecclesiam ante

possessionem decimarum dominium earum ha-

bere. De quâ quæstione Doctores agunt, qui

de materia decimarum tractant. Et videri potest

P. Palaus Tomo 2. Disput. Vnica de Decimis Puncto.

2. apud quem alij.

  47 Dices ex hoc non haberi quintam par-Obiectio|ex eo quòd|non quinta,|sed decima|tantùm|pars deberi|videatur|cui fit satis

tem esse debitam, sed ad summum decimam. Fa-

teor ita esse: sed tamen id satis, vt non debea-

mus legem de quinta parte soluendâ esse purè

pœnalem affirmare, & ita tantùm post senten-

tiam illius obligationem vrgere. Deinde, vt ap-

pareat præfatæ legis iustificatio, aduertendum est<-P>@@

<-P>iuxta dispositionem iuris Cæsarei ex venâ me-ex disposi-|tione iuris|Cæsarei,|iuxta quā|duæ deci-|mæ debe-|bantur.

tallicâ inuenta decimam fifco deberi. Sic enim

statuitur in L. Cuncti. C. de metallar. & L. Inter

publica. §. Finali, vbi Glossa. D. de verborum signi-

ficat. Et id intelligitur quando est inuenta in fun-

do alicuius priuati. Vnde inferunt aliqui deberi

duas decimas fisco, quando est inuenta in loco

publico: nam cùm in priuato, præter decimam

debitam fisco, debetur alia domino fundi. Pro

quo Auctores adducti à P. Fragoso Tomo 1. pag.

265. §. Alij addunt. Reges ergo nostri iuxta præ-

dictam doctrinam, præter decimam sibi à Sede

Apostolicâ concessam duas alias exigere pote-

rant, iuris communis dispositionem amplexi.

Cùm ergo non duas, sed vnam exigunt ex iure

communi debitis, & eam, quæ sibi ex priuile-

gio competit, non sunt exactores rigidi, sed be-

nigni reputandi.

  48 Hinc sit Officiales Regios in ordine adOfficialiũ|Regiorum|obligatio|sub morta-|li circa cu-|ram quin-|tationis.

hoc præcipuè deputatos graui obligatione con-

scientiæ teneri ad munus suum fideliter exequen-

dum, nec dissimulare posse grauia præiudicia,

quæ Regio patrimonio defraudatione iuris huius

frequenter inferuntur. Cùm enim Reges nostri a-

deò fundatam suam habeant intentionem, & pro

fideli executione stipendia tribuant; clarè inde

constat iniustitiam in dissimulatione dictâ non

leuis momenti committi: quandoquidem præci-

pua Regij patrimonij portio in Indiis ex hac præ-

statione consurgit, &, Deo quidem iuuante,

crescit illa indies, nouarum Minarum detectio-

ne. Et anno præcedenti 1658. & præsenti

1659. amplior extitit, quàm fuerit vnquam.Vt crescat|Inde Re-|gius pro-|uentus no-|uarum de-|tectione|Minarum.

In quo quidem diuinæ prouidentiæ respectus

specialis deprehenditur, vt quando Hispanicæ

Coronæ hostes hinc inde, vt numquàm aliàs,

factâ impressione concurrunt, maiora Rex no-

ster habeat diuitiarum subsidia, vt validissimos

instruere, & opponere possit exercitus victoriis

felicissimis potituros. Peccator videbit, & irascetur,Psalm. 111.|v. 3. & vlt.



dentibus suis fremet, & tabescet: desiderium peccato-

rum peribit. Psalm. 111. v. vlt. & quare ita? Pro-

pter id certè, quod præcesserat: Gloria & diui-



tiæ in domo eius: & iustitia eius manet in sæculum

sæculi. vers. 3. Quod Regi Catholico Philippo

Quarto felix faustumque sit, Ecclesiæ familiâ

pacatissimâ gratulante.


§. II.

Dubiorum quorumdam circa præstationem

Regiorum iurium resolutio.



49 PRimum occurrit circa aurum, quod di-1. Dubium|de auro|natiuo, ne|cum alio|confunda-|tur, & vt|nouena|pars cum|quintatio-|ne solua-|tur.

citur natiuum, vulgo de nacimiento, de

quo est lex vt cum alio non contundatur, aut

confundatur, quia ex eo non solùm quinta pars,

sed prætereà nouena est alia persoluenda: an

scilicet hæc lex obliget in conscientia, stante du-

dum stabilitâ sententiâ de quinta aut decima, vbi

illâ Rex vtitur indulgentiâ. Et videtur quidem

sic dicendum ob rationes dictas, quia lex talis

non est pœnalis, & quia auri extractio, & ela-

boratio minores habet expensas, cùm non amet

eas, quas argentum, profunditates, & duritiam

socialem. Aurum item natiuum, præter ratio-<-P>

@@0@

@@1@Dubia circa leges pro auro & argento. 171

<-P>nem dictam, pretiositatis est singularis, vnde

conueniens videtur, vt plus aliquid ex eo Regio

patrimonio deferatur. Verùm licet hæc satis vi-Non videri|legem in|conscientia|obligare.

deantur vrgere, non videtur tamen cum tanto

vigore agendum, vbi tantus imperatur excessus.

Vt ergo ita fiat Regij Officiales aduigilent, & quæ

occultari passim curantur, explorent, ex quibus

maius Regio patrimonio lucrum obueniet. Nam

velle adeò rigidè onerare conscientias, æternæ

damnationis est laqueum quamplurimis iniecis-

se. Pro quinto anceps circa conscientias quæ-

stio, vt nuper vidimus: & pro noueno obliga-

tionem certam adiiciemus?

  50. Secundum, An lex prohibens aurum in2. Circa|prohibitio-|nem con-|tractationis|cum auro|in puluere.

puluere contractari, vt constat ex rescripto Re-

gio Anni 1532. ad conscientiam spectet. Et vide-

tur verosimile non spectare, licet pœna sit gra-

uis, amissionis scilicet; & finis quidem talis le-

gis videtur esse, vt quinta pars Regi reddatur, quæ

dari nequit dum aurum in puluere conseruatur.

Non est ergo noua obligatio præter illam, cum

quâ transit, ad quemcumque transit. Vnde i-

dem dicendum de eo, quod in eâdem lege dis-

ponitur, ne scilicet auri glebis, vulgo Tesos, ante

funditionem & quintationem ad commercium

quis vtatur, sub pœna eâdem. Et quidem talis lex

videtur pœnalis peculiari quadam ratione, quia

non solùm pœna amissionis indicitur, sed pars

denuntiatori assignatur: quod specialiter fieri so-

let, quando lex non solùm positiuè disponens,

sed pœnalis principaliter est.

  51 Tertium, Vtrum aualiatio auri secun-Circa a-|ualiatio-|nem auri,|vtrum illi|debeat sta-|ri.

dùm quilates, vt dicitur, obliget in foro animæ:

illi enim lege præscribuntur, in quo tamen esse

variatio solet. Cùm enim auri pondus iuxta qui-

lates valorem habere debeat, & quilates singuli

valorem viginti quatuor marapetinorum cum

tribus partibus vnius marapetini assignatum ha-

berent per priores leges: per recentiores viginti

sex marapetini, & quinta vnius pars, auro vigin-

ti duorum quilatum vt valor legitimus assigna-

tur: vt singula auri pondera (vulgo Pesos) quin-

gentos octoginta, & nouem marapetinos ha-

beant. Quæ quidem dispositionum diuersitas o-

stendit in hoc non ita, vt in monetâ, ratiocinan-

dum: vt scilicet valori per legem statuto debeat

stari: non enim ita facilè valor mutaretur, non

extante nouâ caussâ: & ita circa valorem aureæ

monetæ, sicut & argenteæ, mutatio nulla facta

est. Valor ergo prædictus aurum in ratione mer-

cis constituit. Et dubitari potest an in conscien-

tiâ obliget, iuxta communem doctrinam de va-

lore aut pretio per leges aut Principem designa-

to quod in indiuisibili consistit, ad distinctio-

nem pretij vulgaris, quod latitudinem habet su-

premi, medij, & infimi. Et videtur quidem non

ita debere accipi, quia in eo res accidit mira: inVideri ne-|gandum.

Indiis enim, vbi illius natale solum, plus frequen-

ter valet quàm in Hispaniâ: extra Hispaniam au-

tem maius pretium habet, quia in illâ designatus

valor obseruatur, qui absque dubio non videtur

exactus: quandoquidem boni rerum istarum

æstimatores maiori pretio sibi comparant; non

quidem pro moneta efficiendâ, sed ad fabrefa-

cta pretiosiora, propter quam caussam etiam in

Indiis pluris ab aurificibus emitur, & bractea-

riis. Quamquàm & in Hispaniâ quod nobilius<-P>@@

<-P>est, & ex Mineris Carabaiæ educitur, pluris et-

iam vendi soleat, quàm per legem sit statutum,

secretò proptereà: habet enim Carabaiæ aurum

viginti tres quilates, seu Caracta, cum dimidio.

Leges ergo istæ pœnales sunt, & vt tales viden-

tur receptæ: & ita vnus quisque vt potest vendit,

circa quod neque docti Religiosi scrupulum vn-

quam iniiciunt, neque ipsi habent sic vendentes

aut ementes, quando necessitas pro rebus sa-

cris, aut vtilitas non indecora eorum statui suc-

currit.

  52 Quartum, quia pro funditore, & En-Lex de|parte red-|dendâ Fu-|sori, &|Ensayatori|vt obliget,|in auro.



sayatore, quos vocant, pro eo scilicet, qui ad-

miniculo ignis aurum purificat, & in laminas

reddit: & pro eo, qui pretium explorat, & sig-

naculum Regium apponit: ex quolibet pondere

seu Castellano vna pars cum dimidiâ deducenda

præscribitur per Schedulam An. 1578. & ex re-

liquâ massâ quinta pars Regi reddenda: quæstio-

nis est an lex ista etiam conscientiæ obligatio-

nem importet. Et quod ad fusorem seu Tuso-

rem attinet, si aurum ad registrum afferatur, vi-

detur clarum deberi, quia est laboris merces le-

ge designata: vnde & similiter de Appretiatore

dicendum. Nec dicas Regem suis expensis id de-

bere præstare: nam Regi debetur quinta pars

non deductis expensis, si ita velit: sic autem se-

cùs factum: nam deductis expensis, ex reliquo

quinta pars extrahitur: quod enim ad fusorem

& Appretiatorem spectat, inter expensas meritò

computatur. Si autem quis ad registrum non

deferat, vbi industria prædictorum adhibenda,

aurum suum; non debet in conscientiæ foro a-

liquam illis restitutionem: quia vbi labor est nul-

lus, nulla etiam debetur merces. Neque lex o-

bligans ad manifestationem, pro fine habet in-

teresse prædictum eorum, quibus Rex nullum

ius contulit, nisi ex suppositione laboris & in-

dustriæ; licet ipsi laborem talem libenter adhi-

berent. Quod ampliandum est, etiamsi officia

talia ab ipsis empta fuerint: quia quando eme-

runt, satis illis perspectum fuit occultationes di-

ctas esse frequentes, vnde nequeunt se frauda-

tus pretio proclamare.

  53 Tandem circa argentum idem est cumCirca ar-|gentum|resolutio|similis.

proportione dicendum de eo, quod prædictis

Officialibus assignatur, & de valore ac pretio,

quod post solutam partem quintam cum Regio

stigmate pariter attribuitur, & in ipsa massa de-

fertur suis notis impressum. Eo enim non ob-

stante pretium crescit & decrescit, estque id om-

nium consensione receptum. Vnde & Regij et-

iam Officiales massam dictam ad Regium patri-

monium pertinentem solent minoris vende-

re, vt pecuniam pro Regiis sumptibus neces-

sariam cum aliqua ementium vtilitate recipiant.

De aliis circa negotiationem huiusmodi, & a-

lias de eadem materia, quæstiones inferiùs, Deo

dante, vbi de Indicis contractibus, disseremus.

Titulo 9. Cap. 3. & seqq.



@@0@

@@1@172 Thesauri Indici Titulus V. Cap. IX.



CAPVT IX.

De Thesauris Indicis, & quæ conscien-

tiæ obligationes circa illos.

§. I.

Duo quædam specialia ex Regia Ordi-

natione.


54 CIrca Thesauros in Indiis peculiaresRegia Or-|dinatio|circat the-|saurorum|inuentores.

extant Regiæ decisiones. Primò per

Ordinationem Ann. 1573. quæ ha-

betur Cap. 44. Ordinationum ad Regias arcas perti-



nentium, cuius tenorem refert Dom. Solorza-

nus in Politicâ pag. 956. statuitur vt Thesauri

omnes quocumque in loco reperti quoad dimi-

diam partem ad Regem pertineant, pro dimidiâ

aliâ ad inuentorem. Per quod videntur cessare

quæstiones variæ, quæ circa thesauros à Docto-

ribus agitantur, ob diuersa scilicet loca, in qui-

bus inueniri possunt & ob diuersos inuentores

ac inueniendi modos: de quibus habet tractatum

Diana, quintum scilicet Partis 9. & à nobis Ca-



pite præcedenti insinuatæ, adductis Auctoribus,An obliget|in conscien-|tia.

qui de hoc agunt. Ad vnam ergo Tantùm quæ-

stionem omnes illæ reuocantur, an scilicet lex

prædicta obligationem conscientiæ grauem in-

ducat. Circa quam etiam dictum aliquid, & qui

negant adducti; ac potiori id quidem ratione

quàm leges de mineralibus agentes: illa enim,

cùm à naturâ videantur in bonum commune

concessa, ad Principes videntur spectare, ad quod

bonum commune spectat promouere: quod ta-

men in thesauris non euenit, qui cùm in suo

principio priuatos dominos habuerint, non est

mirum si ad priuatos etiam deueniant, & primò

occupantis sint. Circa quod ferè singularis estMag. Ba-ez non|penitus pro-|banda do-|ctrina, cir-|ca illud.

modus dicendi Mag. Bañez. 2. 2. quæst. 66. art.

5. Conclus. 7. dicentis inuentorem thesauri, quid-

quid lex dicat, posse illum sibi retinere, donec pe-

tatur à publica potestate: quia soluitur per mo-

dum tributi, quod tantùm debetur quando pe-

titur, nisi in Regio fundo inuentus fuerit: tunc

enim dimidia pars debetur, sicut & priuato debe-

retur fundi domino ex iustitiâ commutatiuâ. Im-

pugnant illum P. Turrianus, quem secutus Cara-

muel. n. 306. limitatione reiectâ de fundo Regio,

quia ex Cæsareo iure prouenit in Hispaniâ non

obligante, cùm habeatur circa thesauros munici-

palis lex. Sed quod ratio tributi non repugnet,

defendit Cardinalis Lugo Disp. 6. de Iustitia n. 108.

licet doctrinam generaliter non amplectatur.Probabile|est non o-|bligare, li-|cet senten-|tia com-|munior|contrariũ|statuat.

Quia tamen doctrina illa de tributis, vt non de-

beantur, nisi petantur, probabilis est; pro quâ

& videri potest Pharaonius Tract. 2. Seßione. 10.



Casu 8. inde habetur sententiam negantem in

casu nostro aliquid ex eo capite probabilitatis at-

trahere, vt aliis iuncta pondus augeat, nec de-

beat vt absurda condemnari. Contraria autem

communior est, pro quâ Auctores congerit

Diana Tract. citato. Resolut. 18. probanda funda-

mento adducto. num. 44. quia scilicet est lex dis-

ponens circa rerum dominia, & non pœnalis,<-P>@@



<-P>neque in præsumptione fundata. In Indiis autem

est peculiaris ratio donationis Pontificiæ: vnde

inter bona sibi tradita potuerunt Reges Catho-



Dostları ilə paylaş:
1   ...   59   60   61   62   63   64   65   66   ...   143


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2017
rəhbərliyinə müraciət

    Ana səhifə