Societatis iesv, segoviensis



Yüklə 14.73 Mb.
səhifə66/143
tarix14.08.2018
ölçüsü14.73 Mb.
1   ...   62   63   64   65   66   67   68   69   ...   143

iustitiæ labes admisceri. Vt ergo hæc penitus pro-

pulsetur, dici potest quintum quidem solui vt

Regium dominium agnoscatur: nec tamen gra-

tis accipi, sed pretio dato; quia scilicet pretium

taxatum tale est, vt ad illud possit extendi. Si

aliunde consideretur Indos Minerariis ad huius-

modi opificium tribui sub moderatæ satis mer-

cedis onere, qui si voluntarij accederent, maius

laboris sui pretium reportarent.

  81 Ex quo sequitur Minerarios teneri inMinerarios|in foro a-|nimæ tene-|ri ad illius|impletio-|nem.

foro animæ ad contractûs impletionem; quia

hic non occurrunt rationes illæ, quæ in Mineris

aliis, vt possit obligatio soluendi cessare: quan-

doquidem Mineræ in administrationem dan-

tur, quarum inuentores non sunt administra-

tores ipsi; si enim sint, nullum est discrimen.

Hac autem ratione non extante, obligatio ea-

dem resultat ad standum contractui, quæ in pri-

uatorum contractu resultaret: si videlicet Mine-

ra alicuius esset priuati, & alteri in administratio-

nem traderetur. Est autem contractus innomi-

natus, Do vt des; vel, Do vt facias: aut potius,Quod ge-|nus con-|tractus sit.

Do & facio, vt des & facias. Nam & Rex Mi-

neram tradit, & Indos distribuit, suisque desig-

natis temporibus etiam pecunias confert, vt Mi-

nerarij possint magno illo in labore progredi;

qui ad laborandum, soluendum quintum, &

vendendum Regi quidquid extraxerint, obli-

gantur. Sed certè si ex parte Regis pacta non ex-

actè seruentur, obligatio ista minuitur: si vide-Si ex parte|Regis illi|non statur,|cessat obli-|gatio Mi-|nerario-|rum. Ex|quo illa-|tio.

licet aut Indi desint aut pecuniæ suis non tri-

buantur temporibus, vt sæpè accidit: vnde cùm

hæc scribo magna illis summa pecuniæ debetur.

Quomodo enim possint illi singulis hebdomadis

mercedem Indiis operariis reddere, si Rex in eâ

negandâ perseueret? An sua omnia, & se ipsos

vendent, ne mercenarij suo labore frustentur?

Si ergo occultè metallum vendant, erit qui con-

demnet nemo, ex communi Doctorum sensu:

quoniam pactum tacitam illam semper habet

conditionem. Modò tu illi stes. Pro quo P. Mo-

lina Disput. 111. §. Quod verò. Vnde rarò in con-

tractibus, qui cum Rege ineuntur, Officialium

aut impotentiâ aut culpâ, fides integrè seruari

potest. Vt enim est apud P. Lessium Lib. 2. Cap.

23. num. 58. §. Secundò, hunc, in contractibus

cum Regibus magna sunt pericula, soluunt enim<-P>@@

<-P>illi quando volunt, & facilè antiquos contra-

ctus reuocant, si per eos læsi videantur. Et in hoc

quidem graue non est Regij patrimonij dispen-

dium: cùm enim id, quod ex venditione metalli

colligunt in Mineræ administratione consumant,

plus equidem est quod lucratur Rex, quàm id,

quod amittit, nimium quantum administratione

cessante perditurus: laturusque molestissimè si

Indis laboris pretium retardetur.

  82 Circa secundum autem; obligationemVenditio|Regi fa-|cienda|quomodo|iusta, si|non libera|quod vr-|getur.

scilicet vendendi Regi quidquid extractũ fuerit,

esse etiam dubitatio potest. Nam contractus em-

ptionis & venditionis debet esse liber, & nemo

contrahentium inuitus. L. Inuitus & L. Nec eme-



re. C. de contrahenda empt. Et ita communiter tra-

dunt Scriptores. Non ergo obligatio vendendi

Minerariis imponi potest. Præterquam quòd

pretium metalli iustum videtur illud, quod est à

Rege taxatum, vnde propter illud traditur Mi-

nerariis argentariis. Tunc vltra. Grauamen il-

lud vendendi necessariò Regi est pretio æstima-

bile: vnde vendens cum pacto retrò vendendi,

minori debet pretio vendere propter grauamen:

vt est receptissima doctrina, pro quâ videri po-

test P. Lessius Lib. 2. Cap. 21. Dub. 14. præsertim

num. 117. Bonacina Tomo 2. Disputat. 3. de Con-

tractibus Quæst. 2. Puncto 3. num. 2. & 6. & alij

citati ab ipso. Ex quo sequitur plus aliquid vltra

pretium taxatum esse reddendum, quo scilicet

grauamen huiusmodi compensatur.

  83 Ad hæc dici potest grauamen venditio-Non fieri|satis ex|Regum|prærogati-|ua circa|venditio-|nem.

nis non esse contra leges, quia & lex extat, quæ

Regum prærogatiuam in rebus istis edicat. Sci-

licet L. 1. C. de Metallariis: possunt enim vendito-

res cogere vt sibi vendant iusto pretio quæ ne-

cessaria habent, & ita Doctores tradunt, quos

adducit Dom. Solorzanus Lib. 5. num. 33. & in

Politicâ pag. 942. ad marginem §. La qual condi-



cion. Quod si omnia, quæ venditor potest ven-

dere, necessaria habeat, ad omnium potest com-

pellere venditionem: ratio enim quæ pro qui-

busdam militat, pro omnibus constat militare:

& quando publica vtilitas vertitur, compelli

posse, ex iure habetur. L. Si locus. §. vltimo. D.



Quemadmodum seruitutes. Pro quo Doctores

congerit Bonacina suprà Puncto 3. numer. 28.

Vide etiam P. Fagundez Lib. 5. de Iustitia

Cap. 28. & Pater Palaum Disp. 5. Puncto 19. vbi

& exempla adducit, ex quibus nullum ita publi-

cam vtilitatem concernit, ac illud, de quo agi-

mus; cùm illa ad totum Christianum orbem ex-

tendatur. Vnde Philippus Tertius venerandæ

memoriæ Princeps in epistolâ Ann. 1618. ad

Principem Squilacensem Peruuianum Proregem

sic post alia: Os agra dezco el cuydado, que aueis pue-

sto en ello. (in Minera inquam Huancauelicensi)

encaminando y accúdiendo el reparo de estas Minas, y

os encargo lo pro si gais, pues faltando ellas, cessarian

los labores de los metales de donde resulta la prosperi-

dad y riqueza decessos Reynos, y estos. Sic ille apud

Dom. Solorzanum suprà pag. 941. Hinc cùm

Doctores de inualiditate contractûs agunt ob

illatam vim, addunt, Si iniustè inferatur, vt videri

potest apud P. Dicastillum Lib. 2. de Contractib.

Tract. 3. Disp. 1. Dub. 17. & P. Escobarde Mun-

diza Tomo 1. Lib. 10. Cap. 20. Pretium ergo à

Rege taxatum haberi debet iustum etiam pro<-P>

@@0@

@@1@Circa bona vacantia quid in Indijs. 179

<-P>grauamine venditionis: ad iustitiam enim in re-

bus huiusmodi obseruandam maximè illi attenti

sunt. Vnde cùm ante annos aliquot pretium

Quintalis metalli huius esset quadraginta Octi-

regalium, vt de suæ gubernationis tempore testa-

tur Dom. Solorzanus citatâ pag. 941. §. Otras



muchas; modò ad sexaginta accreuit, quia & ex-

pensæ metallariorum excreuerunt. De quibus

multa congerit D. Gaspar de Escalona in Gazo-

phylacio Latino Lib. 1. Cap. 14. Sed quia illa ad

conscientiæ negotium non spectant, vel si quid-

quam in illis tale, alterius est considerationis, de

quâ inferiùs juuante Deo, nihil de illis disseren-

dum.

  84 Illud tamen non grauabor adiicere, quodMonitio v-|tilis ne leges|circa com-|mercium|in hoc ge-|nere in con-|temptum|veniant,|Regijs etiā|Ministris|annuenti-|bus.



vtinam momenti sit alicuius, si ad hoc sit qui ve-

lit animum remedij cupidum, & pro eodem vali-

dum, applicare. Leges seuerissimæ metalli huius

commercium inter priuatos prohibentes vim

suam omnem, Regiis Officialibus, & Guberna-

toribus ipsis annuentibus, amiserunt. Cùm enim

pecuniæ ex contractu suis temporibus tribuendæ

à Rege desint, vt diximus; ipsi Regij Ministri, ne

opificium cum ingenti boni publici dispendio

deficiat, commercio tali conniuent, non solâ dis-

simulatione, sed notitiâ auctoritatem ministrante.

Afferuntur à Minerariis Centilibræ metalli vi-Præxis cir-|ca istud.

ginti. E. g. Regiis promptuariis inferendæ. Ro-

gat tunc Gubernator, Officialibus adstantibus,

quot ex illis suo sint nomine recipiendæ? Et

respondet Minerarius, quatuor: aliæ enim ad

alios pertinent, quibus ab ipso venditæ: & quia

eorum nomine inferri nequeunt, quia ex Mine-

rariorum gremio non sunt, offeruntur aliquo-

rum ex gremio nomina, & sic receptio con-

summatur. Cùm etiam contingat vt Minerarij

pecunias non habeant ad vrgendum opus, &

subsidium hebdomadarium Indis tribuendum,

Ministri prædicti intercessores accedunt, vt

mercatores pecunias tribuant, metallum minori

pro tertiâ parte pretio certis temporibus acce-

pturi. Quæ quidem jure se facere existimant, &

obsequium in eo præstare Regi, quia aliàs opus

momenti tanti minimè progredietur. Ad huncGuberna-|torum gra-|uatæ con-|scientiæ.

ergo Regiarum legum contemptum violatio Fi-

dei debitæ contractui compellit. Vbi quidem

Gubernatorum conscientia non potest non ni-

moperè grauari, si possint, diligentia adhibita,

pecuniarum exhibitione succurrere: nam ex eo

fit & Regium Fiscum metalli huius Quinto, dum

distrahitur occultè, fraudari, & Minerarios ma-

gnam facere bonorum jacturam, dum metal-

lum vendere pretio minori coguntur, & ali-

quando summo emere, vt creditoribus tra-

dant tempore præstituto; quia proprio ca-

rent; aut in pecuniâ soluere. De cuius con-

tractûs justificatione agendum alibi. Vide Titu-



lo 9. cap. 5.
@@

CAPVT XII.

De bonis vacantibus, & iis, quæ ab in-

testatis telinquuntur.

§. I.

Quæ circa hoc leges, & qualiter

obligent.


85 VAcantia bona, generaliter acceptâ voce,Vacantia|bona quæ|dicantur.

dicuntur, quæ in Hispaniâ Mostrenca: &

sunt illa, quæ aut dominum non ha-

buerunt, aut si habuerunt penitus ignoratur post

diligentem inquisitionem: vel etiam si agnosca-

tur, ad illum tamen non pertinent, quia ea peni-

tus dereliquit: vt accidit cùm quis in itinere re-

liquit aliqua, quæ secum ferre non potest ob in-

fortunium aliquod, vel aliâ ex caussâ. Et hæcIn Indijs ad|Regem per-|tinere; &|jure id fieri|potuisse.

omnia ad Regium Fiscum in Indiis pertinere, ex

pluribus Regiis rescriptis habetur, quæ adducit

Dom. Solorzanus Lib. 3. Cap. 25. num. 38. & in

Politicâ Lib. 6. Cap. 6. Posse autem id jure fieri

Auctores communiter dicunt, ex quibus videri

possunt Couarruuias in Regula Peccatum, Parte 3.

§. 1. vers. De legibus. Petrus Nauarra Lib. 4. Cap.

2. num. 57. Bonacina Tomo 2. Disput. 1. de Restit.

Quæst. 3. Puncto 4. num. 9. & Puncto 5. num. 22.

P. Lessius Lib. 2. Cap. 14. n. 3. & 45. P. Rebellus



Lib. 2. Quæst. 12. in fine. P. Gaspar Hurtadus Disp.

2. de Iustitiâ & Iure Difficult. 36. in fine. P. Fragosus



Tomo 1. pag. 263. §. Chassanæus: vbi alios addu-

cit. Sed dubitari potest an in conscientiâ obli-

gent leges dictæ.

  86 Circa quod sunt qui negent dicentesSententia|negantium|leges circa|illa in con-|scientiâ|obligare.

eum, qui aliquid inuenit, teneri illud tradere Fisco

post condemnationem, sed non anteà. Sic Petrus

Nauarra suprà. P. Sà V. Thesaurus: quod & vide-

tur probare P. Hurtadus loco citato referens, nec

contradicens. Cardinalis Lugo Disput. 6. de Iu-

stitiâ num. 152. affirmat multos esse qui dicant non

esse vsu receptas cum obligatione. Et ipse ait

consideranda esse verba & consuetudinem. Vbi

aliquis fortè addat etiam post condemnationem,

si occultare possit, eò quòd leges tales juri gen-

tium videantur derogare, juxta quod ad inuen-

torem pertinent, cùm nullius sint aut facto aut

jure. Alij obligare in conscientiâ sentiunt, quiaOppositum|tenentes,|& eorum|fundamen-|tum.

bona ista domino carent, & ita ad publicam po-

testatem spectat de illis disponere: vnde qui per

applicationem jus accipit, nequit sine iniuria illis

priuari; & ita neque Fiscus, cui possunt propter

vtilitatem publicam applicari. Sic plures, qui

generaliter de legibus circa bona disponentibus

id affirmant, eò quòd dominia rerum maximè ex

legum dispositione proueniant, vt diximus num.

44. & in speciali Bonacina, P. Rebellus, P. Fra-

gosus suprà. Aliter nonnulli, qui censent legesAliquorũ|sentiendi|modus.

non esse æquitati conformes, quando ita appli-

cant bona, vt domino eorum comparente, non

sint illi restituenda, nisi de illis sint, quæ pro dere-

licto habentur. Ita Couarruuias §. illo, De legi-



bus. Quod & colligitur ex eorum sententiâ, qui

dicunt, factâ compositione incertorum bono-

rum per Pontificem, semper remanere obligatio-<-P>

@@0@

@@1@180 Thesauri Indici Titulus V. Cap. XII.

<-P>nem restituendi domino comparenti; quia Pon-

tifex nequit præiudicare juri priuatorum. SicEx compo-|sitione per|Bullam ar-|gumentum.

Corduba, P. Molina, P. Turrianus, Villalobos,

& Emmanuel Rodriguez, quos adducit Cardi-

nalis Lugo Disput. 21. num. 97. Caietanus, Sotus,

& Ludouicus Lopez apud Villalobos, quod &

cum aliis tenet P. Dicastillus Lib. 2. Tractat. 2.

Disput. 9. num. 396. Cùm ergo Pontifex nequeat

etiam circa opera pia, neque Principes laici id

posse videntur, qui priuatorum juri præiudicare

velle numquàm debent intelligi; cùm talis volun-

tas non sit conformis æquitati.

  87 Dico Primò. Leges Indicæ non aliterAssertio 1.|leges Indi-|dicas non|plus obli-|gare, quàm|aliæ circa|idem à Re-|gibus Hi-|spaniæ con-|ditæ.

obligant quoad forum conscientiæ, quàm leges

aliæ de rebus huiusmodi ab Hispaniæ Regibus

conditæ, & vsu comprobatæ. Id constat; quia

non est vnde maior obligatio colligi queat, ne-

que cur debeant Vasalli in remotis hisce regioni-

bus degentes, fidelitatemque eximiam suis Re-

gibus seruantes, ampliùs ceteris onerari. Quod

quidem ex verbis primarii rescripti, quod habe-

tur Tomo 1. pag. 306. apertè conuincitur, sic enimRegij re|scripti ver-|ba, ex qui-|bus proba-|tio.

ibi: Bien sabeis como las cosas Mostrencas, que acaece



à ver con esas Islas de que no se hallan à ellas dueños.

Hechas las diligencias necessarias, que las leyes de nue-

stros Reynes mandan, pertenecen à nuestra Camara è

Fisco, è como tales, vos los nuestros Oficiales las cobreis,

è hareis cargo de ellas al nuestro Tesorero. Por en de

Yo vos mando &c. Iuxta obligationem ergo, quâ

in regnis Hispaniæ res ista decurrit, Indicis est in

partibus transigenda.

  88 Hinc fit, satis probabile esse obligatio-Probabile|esse leges de|animalibus|tantùm er-|rantibus|loqui.

nem dictam ad animalia oberrantia solùm exten-

di, quæ perdiderunt domini, aut illum numquàm

habuerunt, vt docent Nauarra, Salon, & P. Hen-

riquez, quos adducit Dom. Solorzanus in Poli-

ticâ pag. 961. quod & videtur tenere P. Hurtadus

suprà. Licèt autem P. Henriquez Lib. 7. Cap. 36.

num. 5. ex quo eius citatur assertio, nihil apertè

dicat, quod pro adductâ faciat positione, sed

tantùm asserat pecus perditum vocari Mostren-

cum, de cuius applicatione per legem agit: Na-

uarra tamen Lib. 4. cap. 2. num. 82. indubius affir-

mat leges prædictas apertè loqui non de inuento

omni, sed de los Mostrencos, quæ sunt animalia er-

rantia & perdita, vt patet ex dictis legibus.

Habet ergo sententia dicta non leue fundamen-

tum.


  89 Dico secundò. Probabile est leges di-Assertio 2.|sicut & in|conscientiâ|non obliga-|re.

ctas in conscientiâ non obligare. Probatur au-

ctoritate ita sentientium, & adductis adde Trul-

lench Tomo 2. lib. 7. cap. 14. dub. 5. vbi & de Mo-

strencis asserit, quidquid dicat Thomas Hurta-

dus Tractat. 8. Resolut. 29. Deinde. Quia durum

satis est, vt qui rem aliquam inuenit, & omnem

moralem diligentiam adhibet ad dominum ex-

plorandum, in conscientiâ debeat rem inuentam

Fisco tradere. Quæ regula pro aliis solet adhi-

beri: ergo ex eâ saltem elicitur probabilitas talis

assertionis. Neque est idem de thesauris, & mi-

neralibus, quod tamen & aliqui concedunt, vt

vidimus; quia in illis magna pars inuentoribus

tribuitur, quod in iis, de quibus agimus, secùs

accidit.
@@



§. II.

Quid circa obligationem distribuendi in

opera pia.



90 DIco tertiò. Si quis dicta bona in Hispa-Assertio 3.|posse tutâ|conscientiâ|in opera pia|distribui.

niâ, & in Indiis distribuere velit pau-

peribus, tutâ id facere conscientiâ potest. Sicut

etsi in alia opera pia. Sic P. Henriquez suprà, &

sequitur ex Assertione præcedenti: id tamen ex-

pressisse iuuat, vt in hoc casu maiorem proba-

bilitatem, & conscientiæ securitatem adstrua-

mus.


  Dices parùm emolumenti ex resolutione po-Licèt sit|obligatio|dicta, illam|tamen in-|uentori esse|proficuam.

sitâ inuentori accrescere, cùm obligatio sit resti-

tuendi. Quid enim plus habet obligatio ad opera

pia, quàm respectu Fisci? Sed certè paruum

discrimen non est; quia in subleuatione paupe-

rum, & piis operibus exercendis, eximia voluptas

est, cum auctario gratitudinis in beneficiariis,

sicut & speciale meritum & suffragia pro domi-

no rei deperditæ. Quod tamen respectu Fisci

non contingit, erga quem rarus erit qui piè affi-

ciatur: vnde & formidabile est nomen confisca-

tionis.


  91 Supponit autem responsio dicta, sicut &Eam ad-|struit com-|munis sen-|tentia.

& obiectio, receptissimam sententiam de obli-

gatione restituendi pauperibus res inuentas, aut

in opera pia expendendi, de quâ P. Lessius Cap.

4. citato, Dub. 7. apud quem alij. Bonacina suprà,

Puncto 4. num. 4. plures adducens. Cardinalis

Lugo Disput. 6. num. 139. Licèt quadam vtatur

distinctione, de quâ posteà: & alij apud ipsum

post D. Thomam 2. 2. quæst. 62. art. 5. ad 3. Sed

certè licet valdè communis sit, & P. VasquezSed sunt|qui negent|non pauci;|vel oppositā|censeant|probabilẽ.

Tractatu de Restitutione cap. 5. §. 4. num. 43. omnes

pro eâ stare dicat Auctores, vno Soto excepto;

plures alij sunt cum Soto sentientes, qui videri

possunt apud citatum Cardinalem suprà, num.

138. vel qui saltem probabilem illius sententiam

arbitrentur: quam & sequitur P. Hurtadus suprà,



Difficult. 36. pro se afferens alios, in quibus sunt

P. Sà V. Thesaurus. P. Layman Lib. 2. Tractat. 1.



cap. 5. Trullench Tomo 2. lib. 7. cap. 14. dub. 5. num.

3. Thomas Hurtadus Tomo 2. Tractat. 8. Resolut.

28. vbi plures adducit. Videndus & Diana Parte

11. Tractat. 6. Resolut. 48. vbi cum multis tenet

debita incerta, si proueniant ex contractu justo,

aut si creditori ob distantiam nequeant reddi,

posse retineri. Quod & circa inuenta proponit

Tractat. 8. Resolut. 12. vt probabile ex Patribus

Dicastillo, & Mendo, quibus addendus P. Beca-

nus Quæst. 45. de Restitutione.

  92 Cardinalis autem Lugo solitæ subtilita-Card. Lugo|specialis di-|cendi mo-|dus de duo-|bus generi-|bus rerum|inuentarũ.

tis acumine duo distinguit rerum inuentarum

genera: aliæ enim sunt, quæ proculdubio do-

minum habent, vt vestis, liber, gemma, &c. Et

eum inueniri possibile est, quia varij esse casus

possunt, per quos ille innotescat. Et vt pluri-

mùm talia sunt quæ inueniuntur. Sicut autem

in thesauris contingit, vt propter vetustatem do-

minum amiserint, & sic possint occupari sine

onere restitutionis pauperibus aut alteri facien-

dæ: ita & ratione circumstantiarum accidere

potest, vt res quædam dominum jam non ha-<-P>

@@0@

@@1@Circa bona vacantia quid in Indijs. 181

<-P>beant, si videlicet aliquid perdat quis sibi tantùm

notum, vt gemmam, vel auri glebam, & paulò

post moriatur. Res ergo istæ inuenientis sunt,

& earum fit dominus sine restituendi obligatione

absolutè loquendo: secùs priores illæ: vnde

post adhibitam diligentiam, si non inueniatur

dominus, expendendæ sunt in eius spiritualem

vtilitatem eo modo, quo credibile est ipsum vo-

liturum. Sic num. 140. & 141.

  93 Cùm ergo valdè probabile sit, seclusâEx eo pro-|babilis sen-|tentia fir-|matur de|non obliga-|tione distri-|butionis in|opera pia.



Dostları ilə paylaş:
1   ...   62   63   64   65   66   67   68   69   ...   143


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2017
rəhbərliyinə müraciət

    Ana səhifə