Societatis iesv, segoviensis



Yüklə 14.73 Mb.
səhifə62/143
tarix14.08.2018
ölçüsü14.73 Mb.
1   ...   58   59   60   61   62   63   64   65   ...   143

nino voluntarios prærequirit. Quemadmodum

iustificata non esset praxis, si ex eo quòd aliquis

fideiussor sit, vxorem ad soluendum in eius de-

fectum obligaret, quia tunc fideiussio esset in-

uoluntaria. Est autem receptissimus Canon, ne-

minem vltra intentionem obligari: & intentio

est verosimiliter explicanda, vt ex variis Texti-

bus ostendit Glossa circa regulam iuris 81. in Sex-



to. Vbi & regula traditur ad dignoscendum

quando est intentio verosimiliter coniicienda; &

inter alia dicitur illam non esse, quando dura

obligatio redderetur: quod nostro in casu con-

tingit. Et non omnem praxim iustificatam esse,

constat ex iis, quæ ipse Dom. Solorzanus habet



citatâ paginâ. §. Y esto, (como he dicho)

@@0@

@@1@Quintatio an obliget in conscientia. 167


  30 Quia verò pro foro externo parùm for-Et ita pro|foro con-|scientiæ non|obligare, &|quid juxta|id fieri pos-|sit.

tè ista sufficient, putant enim judices obsequium

se præstare Regi, si priuatorum grauaminibus

illius patrimonium tueantur, quod tamen de piâ

& Catholicâ non est eorum voluntate præsu-

mendum: ad forum potest conscientiæ deserui-

re: vt talis videlicet fideiussor sciat se non esse

ad soluendum obligatum, nisi pro eo, cui fidem

suam adstrinxit. Vnde & occultare bona po-

test, & vti etiam compensatione, juxta commu-

nem scriptorum doctrinam. Et hoc quidem RegiNeque il-|lud ingra-|tum Regi,|cui vasalli|non graua-|ti profi-|ciunt.

pergratum fore non dubito, qui grauari contra

æquitatem & rationem Vasallos non vult suos,

quorum commoda vt propria optat sartatecta

conseruari. Vnde meliùs quàm Theodoricus

Rex illa, quæ apud Cassiodorum leguntur, verba



Lib. 14. 8. potest vsurpare; A nobis quippè potestisCassiod.

rationabiliter custodiri, quibus prospectus non grauati.

Al. Quibus profuistis. Et meliùs. Quibus proficitis.

Et sensus est idem, sed clarior. Verissimè enim

ita se res habet, vt tunc Vasalli Regi proficiant,

quando grauati non sunt: membrorum enim

grauamen nequit non in grauamen capitis re-

dundare.


CAPVT VIII.

De iis, ex quibus in Indiis Regium pa-

trimonium integratur, & quomodo

illa tractanda, ne tractantium con-

scientiæ degrauentur.



§. I.

An Quintatio in conscientiâ debeatur.



31 PEr leges Regias Mineræ omnes Re-Mineræ|omnes Re-|gio Domi-|nio jure|adiudica-|tæ.

gis Catholici Dominio adiudicatæ

sunt: quod quidem jure effici po-

tuit, stante donatione Pontificis, de quâ Titulo 1.



cap. 1. cùm sit Indiarum Dominus constitutus, dare

id potest, quod illi conueniens visum fuerit, &

quod non conueniens, retinere. Per quod cessat

difficultas, quæ generaliter loquendo circa hoc

posset occurrere: sunt enim qui negent posseQui gene-|raliter id|fieri posse|negant.

Principes Mineras vsurpare tutâ conscientiâ, cùm

inuentoris sint & fructus industriæ. Sic tenent

Syluester, Sotus, Bartholomæus, Medina, &

Ludouicus, Lopez, quos adducit P. Dicastillus

Lib. 2. de Iustitia & Iure, Tractat. 3. Disput. 9. num.

409. & ex eodem Caramuel in Theologia morali,



num. 285. Qui & addunt in nullâ Republicâ benè

institutâ legem inueniri aut consuetudinem, per

quam Mineræ Principibus adscribantur. Contra

quam positionem insurgit Caramuel loco citato:

qui tamen ex eo saluare à tyrannidè huiusmodi

legem contendit, quia populus in eam voluntarièAd consen-|sum populi|non benè|recurrit|Caramuel,|cum debeat|ad Pontifi-|ciam dona-|tionem.

consentit. Quod quidem difficile est. Vbi enim

de tali populorum consensu constat? Et certè in

Indiis nullum illius fundamentum extat: & ita

in eis vt omnis suspicio iniustæ vindicationis

amoueatur, ad donationem est prædictam recur-

rendum. Cùm aliàs grauium Doctorum senten-

tia sit, metallorum venas esse eius, cuius est solum.

Pro quo P. Molina Disput. 54. & P. Mendus in



Bullam Cruciatæ, Disput. 33. num. 7. In aliis autem

Hispanæ Coronæ regnis, ad opinionem probabi-<-P>@@



<-P>lem, quæ Mineras ad supremos Principes perti-

nere asserit, recursus habendus; quia ab ipsâ na-

turâ in jus publicum, non autem ad priuatos vsus

videntur institutæ: vt ex Soto Lib. 6. de Iustitia,



Quæst. 2. Art. 3. pro eâ sententiâ laudato, habet P.

Lessius Lib. 2. cap. 5. n. 53.

  32 Licèt autem Regij patrimonij factæ sint,Quomodo|Inuentori-|bus à Regi-|bus tradi-|tæ.

Reges Catholici eas inuentoribus tradiderunt

quoad præcipuam earum partem, aliam minùs

principalem sibi reseruantes, & deinde reliquas

conferendo aliis, qui sicut & inuentores, quin-

tam sunt partem puri metalli Regi tradituri. Licèt

alicubi propter specialem in eruendo difficulta-

tem, decimam tantùm reddere jubeantur. Vbi

inquiri meritò potest an lex ista conuentionalis

in conscientiâ obliget, vel saltem non obligare

sit aliquomodo probabile. Et vt probabile sit se-

quentia fundamenta succurrunt.

  33 Primum & radicale ex adductis: namFundamẽ-|tum 1. vt|quintatio|in consciẽ-|tia nō obli-|get, ex eo|quòd Mi-|neræ sint|inuentorũ.

Mineræ istæ sunt inuentoris, vt citati Doctores

dicunt, & Princeps nequit, nisi ipsis volentibus,

subditos eo jure spoliare. Licèt autem pro In-

diis hoc non videatur currere ob donationem

dictam; id non videtur adeò certum: nam Pon-

tifex Indica regna concedens, sic ea donauit, vt

adinstar aliorum gubernentur, in quibus subditi

naturali quoad rerum acquisitionem jure non

priuantur: neque enim credibile est voluisse Re-

gis Catholici subditos peioris esse in Indiis con-

ditionis, quos ad fundandas colonias allicere co-

nabatur. Atqui in Minerarum adiudicationem

non videntur aliàs consensisse: ergo probabile

est eos tali lege in conscientiæ foro neutiquam

obligari. Nec dicas sub eâ conditione in Indias

venire permissos: nam id non satisfacit; talis

enim conditio non est juri naturali conformis:

& ita à Pontifice non apposita, sed oppositum

potius, vt vidimus, indicatum, nolente vasallos

Regios peioris esse conditionis.

  34 Secundum. Lex prædicta videtur pœ-2. Quia est|lex pœnalis,|& tales in|conscientia|non obli-|gant.

nalis: ex illius enim transgressione, quod non

est quintatum, amittitur, & Regio Fisco ad-

iudicatur: Leges autem pœnales in conscientiâ

non obligare communis sententia est, de ciui-

libus loquendo, de quo dictum non semel, &

pro quo videri potest Caramuel suprà num. 1281.



& in Regulam Benedictinam, num. 30. & P. Escobar

de Mendoza Tomo 1. Lib. 5. Cap. 17. Problem. 26.

Probatur autem pœnalem esse ex grauitate

pœnæ assignatæ: ex nullo enim capite meliùs

dignosci lex pœnalis potest. Ita Auctores, quos

adducit P. Baldellus To. 1. lib. 5. c. 19. n. 16. Si dicas

furibus etiam pœnas imponi grauissimas, & tamẽ

præceptum non furandi in conscientiâ obligare.

Instari potest: quia illud est præceptum naturale,

secùs autem in præsenti contingit; quia de in-

uentâ Minerâ nihil reddere alteri, iuri est potiùs

naturali conforme. Et licèt Princeps possit con-

scientias suâ lege constringere, id debet ex aliquo

efficaci argumento constare, quale non est im-

positio pœnæ, juxta probabilem grauium scripto-

rum opinionem.

  35 Tertium. Quia quando quinta pars red-3. Ex ac-|cretione|sumptuum|in effossione.

denda per legem cōstitura est, metallorum effos-

sio minùs erat quæstuosa ob eorum pretiosita-

tem, & Indorum abundantiam, rerumq́ue alia-

rum copiam minori pretio comparabilem. Vnde<-P>

@@0@

@@1@168 Thesauri Indici Titulus V. Cap. VIII.

<-P>jam diu est quòd Minerarum Domini clamant

obligationem quintationis esse prorsus excessi-

uam, quòd & Regio Concilio sæpiùs inculcatum.

De quo Dom. Solorzanus in Politicâ Pag. 934.

§. De las quales. Rebus autem non eodem modoRebus non|eodem mo-|do se ha-|bentibus|moderandæ|contribu-|tiones.

se habentibus rigorem contributionum non ser-

uandum, suadet æquitas, conuincit ratio, &

auctoritas etiam scriptorum euincit. Sic enim P.

Molina Disput. 667. num. 1. P. Vasquez Tractatu

de Restitutione, Cap. 6. §. 3. num. 6. P. Azor Tomo 3.

lib. 5. cap. 23. §. sextò quæritur. Pluresque alii, qui

impositiones proportionatas esse debere docent,

& eorum commensuratas viribus, qui grauiter

eisdem, vt etiam videri potest apud P. Molinam



Disput. 668. in principio. Cuius & doctrina circaContinuæ|quærelæ eas|indicant|excedentes.

hoc, quod de querelis diximus, dignissima est

quæ debeat singulariter obseruari; sic enim scribit

Disput. 674. num. 6. Si temporis progressu fiat semper

querimonia de aliquo tributo, vt de graui & iniusto, ac

sine sufficienti causâ introducto: aut quòd cessaueritP. Molina.

causa, & quòd cum eâ id tributum cessare omnino de-

buerit, aut ex parte: certè antiqua consuetudo id reci-

piendi non est sufficiens ad pacandas Principum con-

scientias & ad auferendum jus suum à subditis. Sic

ille.


  36 Et quod ad causæ cessationem attinet,Caussam|designatio-|nis Quinti|cessare.

eâ extante debere tributum tolli; ac, si non tolla-

tur, non esse soluendi obligationem, communis

resolutio est, de quâ dictum Titulo 1. num. 101.



& 102. & idem est de illius diminutione, si cau-

sa minùs vrgeat. Hæc autem doctrina casui po-

test præsenti accommodari. Nam causa quintæ

partis assignandæ ea fuit; quia consideratis expen-

sis sufficiens lucrum Minerario relinqui videba-

tur: Atqui causa designationis huius cessat ob

rationes dictas; & ita videtur exactio ista mi-

nuenda. Quod roboratur ex eo quòd vbi nouaPro quo ef-|ficax argu-|mentum.

Minerarum detectio esse solebat, non quinta, sed

decima pars solui jubebatur, & aliquando vicesi-

ma, vt testatur Dom. Solorzanus Lib. 5. num. 23.

ob maiores scilicet expensas in principiis effossio-

nis, quando & paranda multa, quæ ad metallorum

deputationem necessaria sunt. Quòd si hoc po-

steà sublatum; non ex eo fuit quòd impositio exi-

gua videretur, sed quia fraudum inde occasio su-

mebatur, ex antiquioribus Mineris clam metallis

adductis, & ibi juxta decimam registratis, ac Re-

gio signaculo consignatis. Quod tradit Dom.

Solorzanus in Politicâ Pag. 934. §. De las quales.

Cùm ergo maiores expensæ generaliter jam in

effossione Minerarum deprehendantur, non

debet quinta pars in rigore persolui. Cuius &Aliud si-|mile &|vrgens.

aliud argumentum est à Dom. Solorzano peten-

dum: qui Tomo 2. lib. 5. num. 20. obseruat cum

Torreblanca, homines, qui in metallis inuesti-

gandis occupantur, Reipublicæ quidem esse vti-

lissimos; cùm tamen ipsi ceteris pauperiores &

sordidiores existant. Pro quo & Lib. 1. Cap. 13.

num. 57. certè vt non sordidos dicamus omnes

qui Minerarum domini sunt: quod ad pauper-

tatem attinet, ita ferè semper accidit: plus enim

in debitis, quàm in censu habent; Regi, & iis, qui

necessaria ad opificium tribuunt, pinnis argenteis

soluenda, vbi primùm illæ è fornacibus eductæ

fuerint, laborantes. Parum ergo est quod illis

relinquitur, dum ad quintam partem reddendam

obligantur.
@@

  37 Quartum, ex quo id, quod nuper est4. Ex ea|quòd Mi-|nerarum|inuentores|debeant|singulariter|inuitari.

dictum, roboratur, & desumitur ex Cardinali

Lugo Disput. 6. de Iustitia, num. 109. vbi ita scri-

bit: Oportet, & multum interest Reipublicæ maximis

præmiis excitare & allicere ad Mineralium inuestiga-

tionem; quod cùm sit opus ingenij, laboris, industriæ,

ac expensarum, non sacilè inueniretur qui ad hoc atten-

deret, nisi spe illâ maximi lucri sibi propositi: immò

experientia communis ostendit, ex ijs, qui huic studio

attendunt inquirendi auri argenti́ venas in nostris

Europæ prouinciis, paucos quidem ditescere, plurimos de-

pauperari. Sic ille: qui id, quod de Europæis

Minerariis dixit, de Indicis potuit pariter pro-

nuntiare. Cùm ergo non debeant illi sine suâ

culpâ præmio inuestigatoribus & laborantibus

propositis defraudari; non sunt ad quintam partẽ

reddẽdam obligati, quia illâ redditâ nihil illis prę-

mij, sed appremij potiùs multùm relinquatur.

  38 Quintum. Graues scriptores in casu isto5. Ex scri-|ptorum du-|bitatione|circa talem|obligatio-|nem.

de obligatione in conscientiâ dubitant. Cardinalis

Lugo Disput. 6. citatâ, num. 208. cùm de obliga-

tione dictâ loqueretur, soluendi inquam partem,

eam justificari ait cum P. Vasquez Tractat. de Re-



stitutione, Cap. 5. §. 4. num. 17. Quia agri ab ini-

tio in ea prouincia eâ lege singulis distributi sunt,

vt Mineralia Principis dispositioni reseruarentur:

vel quia per modum tributi sic statui potuit.

Addit tamen in fine §. illius sic: An verò hæ legesCardin.|Lugo.

obligent ante sententiam, dicetur Sectione sequenti. In

sequenti autẽ Sectione post dubia alia, circa quæ

diuersæ versantur opiniones, sic n. 130. inquirit:

Vltimò dubitatur an de facto leges circa thesaurorum ap-

plicationem factæ, obligent in conscientiâ. Vbi de Mi-

neralibus videtur etiā loqui; quia de illis nihil spe-

ciale resoluit, vnde resolutionem vt communem

illis videtur proponere, & de omnibus pariter

judicare. Est ergo dubium, quod, sicut alia præ-

cedentia, vt tale proponitur: vnde resolutio, etsi

contraria sit, non tamen vt certa, sed vt verosi-

milis exhibetur: sic enim scribit: Aliæ autem le-



ges, quæ pœnales non sunt (talem existimare videtur

eam, de quâ agimus) potuerunt quidem transferre do-



minium justas ob causas in Fiscum, vel dominium agri,

saltem quoad partem, & ideò videntur in conscientiâ

obligare ante omnem sententiam judicis. Sic ille, nihil

plus indicans, quàm quòd à nobis dictum est.

  39 P. Vasquez suprà num. 19. ita scribit: A-P. Vasquez.

pud Indos similiter Minerabilia non sunt Regi adiudica-

ta, sed sunt Domini agri, meo judicio: vel, si in loco

publico sunt, inuentoris; quia solùm inter nullius bona

tunc est. Sic ille. Circa obligationem conscien-

tiæ eodem modo loquitur ac Cardinalis Lugo



num. 28. & seqq. vbi & pro sententiâ negante ad-Mercadus.

ducit Mercadum, quem vide fol. 128.

  40 Siluester v. Inuentum, num. 13. ita loqui-Siluester.

tur: Secundùm Petrum de Palude hodie vbicumque



inueniatur thesaurus, de consuetudine est Principis. Sed

ego dico istam consuetudinem in conscientiâ non ligare,

quia non est introducta per modum legis, sed violentiæ,

nec fuit vnquam moribus vtentium approbata, nisi vio-

lenter. Est etiam contra Iura Canonica, quæ volunt

bona incerta, si restituenda sunt, esse pauperum: & si

sunt restituenda, est contra Iura Ciuilia, & contra na-

turalem æquitatem, vt patet in dicto. §. Thesaurus In-

stit. de rerum diuisione, vbi dicitur quòd D. Adrianus

naturalem æquitatem secutus, &c. contra quam æqui-

atem consuetudo non potest. Sic doctus ille Magi-<-P>

@@0@

@@1@Lex Quintæ partis reddendæ vt obliget. 169

<-P>ster inter Theologos ac Iutisperitos; quem secu-

tus Mag. Sotus lib. 5. de Iustitia, quæst. 3. Artic. 3.

addens in Hispaniâ seruari jus commune, & siDominic.|Sotus.

alicubi consuetudo illa non obtinuit, per vim, & contra

jas naturæ cogentium fuisse introductam, Quæ qui-

dem non ideò refero, quòd penitus approbem,

sed vt saltem ex iis verosimilis hæc pars, quæ pro-

batur modò, appareat; & principum voluntatem

non esse cum tanto rigore obligare, vbi & Ius

commune renititur, & Doctores negant tutâ fieri

posse conscientiâ.

  41 Ludouicus Lopez, & BartholomæusLudouicus|Lopez,|Barthol.|Medina.

Medina apud P. Rebellum Parte 1. lib. 1. quæst.

15. num. 14. de thesauris loquentes, negant quid-

quam in conscientiâ deberi, licèt lege aut con-

suetudine sit aliud constitutum. Mineralia autem

venire nomine thesaurorum affirmat P. FragosusP. Fragos.

Tomo 1. pag. 263. §. Nec obstat. Qui Auctor pag.

264. §. Consequens est, ita scribit: Quoad venas



metallorum quæstio est anceps: an scilicet sint inter

Regalia numerandæ. P. Azor Tomo 3. lib. 1. cap. 13.P. Azor.

in fine ait dubiæ quæstionis esse, & de thesauris

quidem cum Mercado sentit P. Rebellus supràP. Rebell.



num. 12. licèt de venis metallorum aliter sentiat,

dicens eum, qui in fundo alieno thesaurum inue-

nit, ex industria quærens, posse sine Domini con-

sensu medietatem retinere ante judicis senten-

tiam; quia lex pœnalis est, & solùm ob iniuriam

medietate priuat. Sicut ergo lex ita disponens

non priuat inuentorem medietate suâ in con-

scientiæ foro, etiamsi magnum interesse fundi

Domino subtrahatur: ita de legibus, iuxta quas

Regi aliqua est reddenda pars, videtur asseren-

dum: vt non sit eius intentio conscientias gra-

uiter onerare.

  42 Tandem ita censent quamplures viri do-Vltimum|ex multo-|rum praxi,|cùm vnus|ad proba-|bilitatem|satis.

cti in Indiis, vbi & praxis est frequentissima.

Vnde si quis Confessarius Pœnitentem circa

hoc velit vrgere, ad aliorum ille sententiam pro-

uocabit. Quòd si vir vnus doctus sententiam po-

test probabilem constituere, vt dictum aliàs cum

multis, & pro quo potest videri Mag. Gallego

in Tractat. de Conscientiâ dubiâ, dub. 25. de Conscien-

tia probabili, apud quem id tenent Ioannes à S.

Thoma, Monte-Sonus, Portel, Angelus, Na-

uarrus, Trullench, & ex Societate Pater Suarez,

Pater Vasquez, Pater Valentia, Pater Thomas

Sancius, & P. Sà. Quibus adde P. Escobar de

Mendoza Tomo 1. lib. 2. num. 12. & Stephanum

Spinulam in opusculo de Electione in moralibus

Disput. 2. Sect. 1. Conclus. 2. Si inquam vnus id po-

test, quomodo non idem præstare queant, non

plures, sed plurimi & erga Reges suos non

solùm benè affecti, sed affectissimi, Hispanicæ fi-

delitatis ritu.

  43 Nihilominus in contrarium est commu-Pro contra-|ria positio-|ne arguitur|ex commu-|ni Doctorũ|sententiâ|de obliga-|tione legũ|circa appli-|cationem|bonorum|disponen-|tium.

nis scriptorum auctoritas, qui leges huiusmodi

obligare in conscientiâ dicunt, quando circa ap-

plicationem bonorum disponunt, quorum di-

uisio licèt generaliter ad jus gentium spectat, in

speciali acquisitione à legibus pendet, vnde jus ad

rem, & in re oritur, quando in illis nihil tyran-

nicum deprehenditur. Sic bona ad hæredes

transeunt, Legata debentur, præscriptiones va-

lent, Fulcidia, & Tribellianica detrahitur, & si-

milia. In casu autem nostro ita accidit; quia le-

ges circa quintam partem disponentes valdè ra-<-P>@@

<-P>tionabiles sunt: circa quod benè Philosopha-

tur P. Molina Disput. 50. §. vltim. vt scilicet Prin-

cipes in re supra priuatorum conditionem ob

singulare pretium, & rerum supra alias æstimabi-

lium abundantiam, partem saltem aliquam ha-

beant, sicut habent sæpè in bonis aliis. Sic enim

deficientibus cognatis vsque ad certum gradum,

Fisco bona intestatorum applicantur, & in pœ-

nam criminum bona confiscata lucratur taliter,

vt si aliquis titulo cognationis Fisco auferret, in-

iustitiam committeret cum restitutionis obliga-

tione. Et tamen dicere aliquis posset id non

rectè fieri, sed in bonum publicum distribuenda,



Dostları ilə paylaş:
1   ...   58   59   60   61   62   63   64   65   ...   143


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2017
rəhbərliyinə müraciət

    Ana səhifə