Societatis iesv, segoviensis



Yüklə 14.73 Mb.
səhifə70/143
tarix14.08.2018
ölçüsü14.73 Mb.
1   ...   66   67   68   69   70   71   72   73   ...   143

ad damna inde secuta tenentur, vt sæpiùs dictum;

& pro quo videri specialiter potest Dom. So-

lorzanus Tomo 2. Lib. 5. num. 75. & seqq. & in

Politicâ Lib. 6. Cap. 9. in fine, vbi de Generali-

bus, Almirantis, Ducibus, Argenti-magistris,

Contra-magistris, & militibus id affirmat. Sed

quod ad duces attinet, distinguendum videtur:

aut enim tales sunt quibus cura nauis incumbat,

& ij meritò alijs adnectuntur, qui ex officio te-

nentur non cooperari vt iura Regia defrauden-

tur. Alij autem sunt Infantarij, quibus præcipuè

res militaris competit: & ij ratione officij nullam

videntur specialem obligationem ad prædictam

custodiam habere: & eodem modo de militibus

asserendum, nisi quando specialis cura custodiæ

illis committitur. Sicut & de Contra-magistris,

quorum aliud est munus & multò potiùs de Na-

uarcho seu Piloto, ob eamdem rationem. Qui

tamen ex alio generali principio obligari pos-

sunt, eo scilicet quòd cooperentur defraudationi

Regiorum iurium, si ij, qui defraudant, ad mani-

festationem obligantur. Cùm tamen ij, quibus ex

officio competit, ad restitutionem teneantur;

quidquid de opinionibus sit, quæ circa manifesta-

tionem esse possunt, de quo dictum aliàs.

  130 Et vt manifestatio talis in conscientiâAueria an|in consciẽ-|tia obligat,|pro quo|pœnæ re-|censentur.

obliget, præter dicta de alcauala & portorio, est

Regium rescriptum, quod habetur Tomo 3. pag.

474. in quo Philippus Secundus, clarissimæ me-

moriæ Rex ita statuit: El que encubriere el Aueria,

y no pagare, allende de auer perdido la mercaderia, ô

cosa que lleuare por registrar conforme à la Ordenan-

za, aunque condonado ò executado en perdimiento de

la cosa, toda via queda obligado à pagar el Aueria della.

Y aunque no sea denunciado, nise sepa, està obligado

à la pagar en el fuero de la conciencia. Y los que porPhilipp. 2.|rescriptum|obligatio-|nem talem|statuentis,|& quid ex|illo vt ac-|tum dedu-|catur.

descargo della vinieren restituyendo, no cumplen con

restituir la à ninguna causa pia, sino que sean obliga-

dos à restituirla al Recetor, por si, ô por interposita

persona, por ante el Escribano de la Aueria. &c. Vbi

quidem Aueriæ tantùm restitutio in conscientiæ

foro præcipitur, non autem alterius contra le-

gem occultati. Quod autem re occultatâ per sen-

tentiam amissâ, obligatio in conscientiæ foro ad

Aueriæ solutionem remaneat, nimis esset durum,

& ita rescripto præfato id non videtur imperari;<-P>

@@0@

@@1@190 Thesauri Indici Titulus V. Cap. XVII.

<-P>sed tantummodò quando denuntiator non extat,

nec de occultatione habetur notitia. Quando

autem est denuntiator, & proptereà in commis-

sum inciditur, resque amittitur; tunc licet obli-

gatio manere dicatur, de conscientiæ tamen foro

nihil pronuntiatur.

  131 Hinc est, vt si contingat Aueriam nonSi non pe-|tatur non|deberi.

exigi, non restet obligatio restitutionis. Quod

est juxta eorum doctrinam, qui dicunt obligatio-

nem talium legum esse disiunctiuam, seu alterna-

tiuam, quarum sensus est: Ordinamus, seu, statui-

mus, vt quilibet vectigalia soluat, alioqui merces amit-

tat. Quæ ita obligant, vt vnum è duobus de-

beat eligi; vel soluere vectigalia, vel pœnam

subire post condemnationem, si res fuerit appre-

hensa. Sic Nauarrus in Manuali Cap. 23. num. 54.

non ergo debetur vtrumque. Quod & alij tra-Esse disiun-|ctiuam, &|non obliga-|re ad omis-|sionem &|pœnam.

dunt dicentes, quòd si culpâ Custodis, qui trans-

fretantes denuntiare omisit, soluta vectigalia non

fuerant, vtrumque Publicano, aut Principi non

debetur; hoc est, tributum & res, in pœnam tri-

buti non soluti: sed illud lucrum, quod ex duo-

bus maius est, pretium scilicet mercis, aut merces

ipsa. Pro quo videri potest P. Rebellus Parte 1.



lib. 2. de Restitutione, Quæst. 16. num. 2. & est etiam

conforme aliorum doctrinæ dicentium Officia-

les, qui sunt caussa damni in casu dicto, debere

in conscientiâ illud resarcire; in optione autem

Fisci, seu conductoris vectigalium Fiscorum acci-

pere vel quantitatem pœnæ, quæ de jure à judice

parti accusanti applicatur. Sic Ioannes de Medi-

na Codice de Restitutione, quæst. 22. dub. vlt. §. &



sic est vnus. Et Sayrus Lib. 10. tract. 2. cap. 14. num.

19. qui, sicut & plures alij, supponit non esse

obligationem in defraudante gabellas ad vtrum-

que; quia obligatio Officialium est in subsi-

dium, quando scilicet illi non restituunt, qui

sunt caussa principalis, vt citati aduertunt, &

præsertim Medina, & Sayrus, quibuscum sentit

P. Fragosus Tomo 1. pag. 521. n. 89.

  132 Ex eo autem quòd in rescripto præfa-Vt in con-|scientiâ nō|obligat, quæ|succurrunt.

to dicatur obligationem esse in foro conscientiæ,

benè quidem intelligitur intentio Principis gra-

uandi quantùm potest, iuxta satis receptam do-

ctrinam. Per quod supponitur vectigal esse iu-

stum, secundùm omnes circumstantias, quæ ad

iustificationem sunt necessariæ, & ab Auctori-

bus præfatis, atque aliis explicantur. Hoc autem

ita contingere in specialis casûs contingentiâ, est

difficile iudicare. Vnde quidquid de illius inten-

tione sit, si aliàs de iustificatione non constat,

maior illius obligatio non erit, quàm si modus

ille obligandi expressus non fuisset. Quemad-

modum etsi non exprimatur, si aliundè materia

legis grauis est, & sine graui obligatione redde-

retur inutilis, in foro conscientiæ ligat, iuxta di-

cta Titulo 2. num. 3. Expressio ergo nihil speciale

operatur suppositâ legis æquitate, & adductis ra-

tionibus, pro illius obligatione. Sed suppositio,

vt diximus, est difficilis, & quam negant plurimi.

Cuius satis validum argumentum est, vix ali-

quem repertum, qui fraudatam restituerit Aue-

riam, cùm tamen sint innumeri, qui illam defrau-

darint. Nec credibile est illos animæ suæ salutem

penitus neglexisse, cùm & Sacramenta suscipiant,

& Christianorum ritu moriantur. Ipsi ergo, &

ab ipsis consulti conscientiarum ductores, suppo-<-P>@@

<-P>sitionem dictam inficiati sunt, aut de illâ dubita-

runt. In casu autem dubij vectigalia non obligareIn casu du-|bij non ob-|ligare ve-|ctigalia.

in conscientiâ, & ea præsertim, de quorum initio

constat, multorum sententia est, pro quo videri

potest P. Thomas Sancius Lib. 2. Consiliorum, Cap.

4. dub. 6. num. 5. vbi plures adducit, quos & se-

quitur, sicut & P. Lessius Lib. 2. cap. 33. num. 63.

vbi plures etiam allegat obligationem conscien-

tiæ in nouis vectigalibus, aut veterum incremen-

tis remouentes, quia de illorum iustitiâ satisfactio

plena non habetur. P. Filliucius Tract. 28. cap. 7.

num. 127. P. Molina Disp. 674. num. 9. §. Quinta

conclusio, & alij. Rescriptum ergo prædictum reue-Quid de re-|scripto di-|cto.

renter accipiendum est, & capiti imponendum,

quod & rationes probabiles justum possunt com-

probare: de illius autem efficaciâ quoad con-

scientiæ forum quis possit certum aliquid polli-

ceri? Pro quo & facit, eo tempore, quo Schedu-

la Regia transmissa, Aueriam ad rationem tan-

tùm vnius pro centum persolutam. Circa illud

ergo potuit grauamen conscientiæ constitui:

cùm tamen posteà fuerit geminatum, hoc extra

obligationem præfatam manet, & quidquid in

posterùm adiiciatur.

  133 Et tolerabilis quidem Aueria, quæ proAueria O-|ceani ma-|ris grauis,|& qualiter|exigatur.

mari Pacifico soluitur, haberetur, si non alia quæ-

stuosior succederet, ad expensas omnes Regiæ

classis, quæ ex Hispaniâ in Indias mittitur: illæ

enim pro rata ex aceruo diuitiarum, quæ ex In-

diis comportantur, cuiuscumque fuerint, Regiis

demptis, extrahuntur. Ex quo fit vt ad rationem

duodecim pro centum quam solui contingat,

moderatissima habeatur, esse enim maior multò

solet, & ad viginti, & ampliùs non numquàm

peruenire. Ex eo enim quòd pro certo habeatur

plurima sine registro reportari, juxta id, quod

verosimile apparet, vnusquisque grauatur. Habet

autem hoc id commodum, vt ex tali pensione

iuxta verosimiles in dictâ coniecturas, perscruta-

tionis damnum euitetur, quæ fieri posset in Hi-

spaniæ portubus, antequàm singulis educendi

res suas facultas traderetur. In quo varia esse ar-

bitria solent, dum Regij ministri, quibus visitatio

est classis Regiæ commissa, pro iuribus Regiis in-

tegrè colligendis satagunt, & diuitiarum domini

Aueriæ grauamen, quod excessiuum reputant, &

præsertim argenti sui molestam & perniciosam

detentionem, conantur destinare. Et vt exactioNon esse|justam quæ|ostendere|videantur.

ista æqua non sit, suadet in primis excessus dictus,

iuxta Doctorum omnium in materia ista senten-

tiam, de quâ dictum sæpiùs. Deinde. In Regiâ

classe non solæ priuatorum expectantur diuitiæ,

sed Regius etiam thesaurus: & ita exportationis

illius expensæ non debent ad priuatos pertinere.

Prætereà. Ex dubiis coniecturis non debent

onera certa deduci, acsi id, quod coniecturæ in-

dicant esset penitus exploratum: in dubio enim

melior est conditio possidentis, vt est regula iuris

notissima: si ergo aliquid ob coniecturarum

verosimilitudinem eliciendum est, sit illud maxi-

mè moderatum, & sponte potiùs datum quàm

extortum: quod aliquando factum, vt non de-

beat benignitate Regiâ, cuius auctoritate res agi-

tur, indignum reputari.

  134 Ad hæc, quæ videntur esse verissima,Excusatio|necessitatũ|vt debeat|tolerari.

id dici tantùm potest, necessitates nimium quan-

tùm vrgere, & ad ista, ac duriora sæpiùs, obligare.<-P>

@@0@

@@1@De pœna Commißi ob defectum Registri. 191

<-P>Et id quidem ego ita esse arbitror: oportet ta-

men vt temporibus bello infestis, bellum in pro-

pria viscera minimè conuertatur, & desideratissi-

mi Hispaniæ portus ipsis sint maris tempestati-

bus, & hostilibus insectationibus grauiores. Ne-

que ego pro necessitate temporum doctrinam

exhibeo, sed generaliùs loquor, quia & extra ne-

cessitatis tempora, multa ex prædictis peragun-

tur: plurima tamen, vt creditur, citra Regis con-

scientiam, cuius erga subditos benignissimi animi

plura & eximia habentur argumenta. Et verò

quod modò non habet ille ex diuitiis Indicis,

habebit postmodùm; omnia enim quæ in Hi-

spaniam deferuntur, ad negotiationes prodeunt

in lucem ex nauium vteris, & ex negotiationibus

emolumenta maxima Regi accrescunt: vt meritò

negotiantium quiuis dicere illi possit: Patientiam

habe in me, & omnia reddam tibi.

  135 In prædicto autem exactionis genereAliud exa-|ctionis ge-|nus ob per-|sonalem de-|portationẽ,|quomodo|erga Eccle-|siasticos nō|debeat to-|lerari.

aliud interuenit, quod sine aliquo conscientiæ

remorsu practicatur: estque personale ob calca-

tam, vt dicunt, nauim, & notabile profectò: per-

sonas scilicet Ecclesiasticas more aliarum ad eam-

dem compelli: sed certè cùm gabellæ genus sit,

à quarum illæ solutione exemptæ sunt, non vide-

tur quomodo id possit ita securè tractari. Si enim

dicatur Regem non teneri gratis Ecclesiasticos

suis in nauibus transportare, & ita quod soluitur,

non gabellæ, sed solutionis ob commoditatem

præstitam, rationem habere: est enim domus

mobilis pro maritima habitatione, siue currus

aquaticus, aut inanime iumentum pretio ab Ec-

clesiasticis obtinendum. Si inquam hoc dicatur,

potest redargui manifestè: nam commoditatem

transuectionis gubernatoribus nauium Ecclesia-

stici soluunt, & quæstuosissimâ quidem solutio-

ne. Præter hoc autem Aueria imponitur, quæ

absque dubio gabellæ genus est ob dictos fines

constituta: ergo ab illo debent Ecclesiastici esse

prorsus immunes. Peccant ergo grauiter exigen-Sicut nec|Aueria,|quia gabel-|la propriè|est: secùs|registrum.

tes, & pœnas Ecclesiasticæ libertatis violatorum

incurrunt. Sin minùs ostendant vnde in hac par-

te, quod exequuntur liceat: quod certè non

poterunt, nusquàm circa hoc Pontificiâ Sede

quidquam indulgente. Ad registrum teneri ve-

rosimiliter dici potest, quia lex ciuilis est ob

commune bonum lata; & tales ad Ecclesiasticos

extendi, sic Pontificio Iure conniuente, mul-

torum sententia est, pro quâ Auctores congerit

P. Fragosus Tomo 1. pag. 141. num. 305. quos

& ille sequitur. Non ita ad Aueriæ solutionem;

quia gabella est, cui omnis Pontificiæ Sedis resi-

stit auctoritas: Ecclesiastici enim soluentes suam

redimunt vexationem, vt in aliis contingit.


CAPVT XVIII.

De Regiis aliis emolumentis ex pœnis

Commissi prouenientibus.




AGunt de illis Dom. Solorzanus Tomo 2.Pœna com-|missi quid|sit.

Lib. 5. num. 64. & seqq. & in Politicâ Lib.

6. Cap. 10. & Dom. Gaspar de Escalona



in Gazophylacio lib. 2. Parte 2. cap. 12. per aliquot

§. §. & talia sunt quæ ex amissione eorum haben-

tur, quæ contra leges exportationem vetantes,<-P>@@

<-P>aut modum illius specialem, conuehuntur. Pro

quibus sit




§. I.

Duæ speciales prohibitiones expenduntur.



136 PRima est circa registrum: quidquidRegistrandi|obligatio|etiam ad|non vetita|extenditur.

enim sine illo transuehitur, vbi facien-

dum præscribitur, Fisco addicitur, quia Regia

iura eo pacto defraudantur. Cui tamen rationi

videtur esse contrarium id, quod habet citatus de

Escalona, §. 4. num. 8. vbi ait etiam ea, ex quibus

non debentur iura, debere registrari: ergo regi-

stri alia est ratio magis generalis, quàm ille red-

dit, num. 1. Vnde triticum. etiam cùm extra Pro-

uinciam non exportatur, registro subiiciendum

est. Ratio ergo est; quia notitia eorum, quæ

transuehuntur, necessaria est: sic enim publicæ

œconomię congruit, & defraudationis Regiorum

iurium cura deponitur, dum quod exportatur,

Regiis fit Officialibus manifestum. Potest etiam

accidere, vt non expediat aliqua extrahi, quia

sunt pro eo loco necessaria, vt triticum, farina,

legumina, & similia si quæ sint alia.

  137 Aduertit autem citatus Auctor §. citato,Si legaliter|fiat, non|incurri pœ-|nam, etiam|iuribus nō|solutis, quid|momenti|habeat.

num. 11. facto legaliter registro non cadere in

commissum, qui iura Regiâ non soluunt, quia

hoc per actionem specialem & determinatam pe-

titur: licèt pœna non soluendi sint per quadrupli

solutionem. Quæ distinctio quoad substantiam

nullius momenti est: si enim defraudatio iurium

quadrupli solutione mulctatur, quid interest

quòd hac aut illâ petatur actione? Addit num.



seqq. quòd si res registrata deficiat, non tamenDoctrina|quædam de|re sine dolo|pereunte|discutitur,|& eius|Auctor no-|tatur.

dolo eius qui eam registro subiecit, aut alterius,

ad cuius curam pertinet, Fisco perit, & ita non

potest petere æstimationem, est enim rei talis do-

minus. Ex Ordinationibus Regiarum Capsarum. An.

1573. Quod est sanè difficile. Si enim dolus ab-

fuit, vnde Fiscus dominus? Si prætereà illi perit,

ad quid tale dominium pereuntis, quæ, si extaret,

ad suum dominum pertineret? Rogo enim,

quando res talis Fisco acquisita est? Non qui-

dem cùm registrata non est, quia dolus abfuit:

nec sequenti tempore, quia ratio est eadem: ergo

dominium, si datur, ad tempus, in quo perit, re-

ferendum. Si dicatur rem non registratam eo

ipso pertinere ad Fiscum: ex eo autem quòd

dolus abfuit, haberi illud commodum, vt æstima-

tio non petatur, quia domino perit. Contrà est;

quia ex eo Fiscus fit dominus, quia in commissi

pœnam inciditur, vnde & pœna ipsa absolutè

vocatur commissum. Atqui in casu isto nequit

dari pœna, quia non datur culpa: ergo nec Fiscus

dominium acquirere. Qui discursus videtur ma-Pro exposi-|tis per vio-|lentiam in|portubus nō|deberi por-|torium.

nifestus, & pro eo faciunt quæ citatus adducit

num. 20. dicens ea quæ in portubus ob violen-

lentiam aliquam exposita reperiuntur, non cade-

re in commissum, quia dolus abfuit. Quod &

cum aliis tradit P. Fragosus Tom. 1. pag. 401. num.

54. & habetur expressè, L. vlt. §. Diui. 2. D. de

Publican. Quod autem addit citatus Escalona, in

casu dicto deberi portorium, pro quo & citat P.

Fragosum, durissimum sanè est, & ita iure Cæ-

sareo reprobatum. L. Cæsar. & L. vlt. §. Si propter<-P>




@@0@

@@1@192 Thesauri Indici Titulus V. Cap. XVIII.



<-P>neceßitatem. D. de Publican. Et specialis per L. 1.

C. de naufrag. lib. 11. vbi Bartholus & scribentes.

Quod & tenet expressè P. Fragosus suprà, §. Ne-



que refert. malè à præfato Auctore citatus, §. 4.

num. 25. Nam neque in eo §. talis est numerus,

& citato à nobis loco contrarium apertè protesta-

tur. Cuius obuia est ratio: infortunia scilicetPia Cæsarei|juris ratio|pro illo.

aliena non esse ad lucra propria trahenda, &

afflictis solatium, præsertim à Regibus, & non

nouam afflictionem ingerendam. Quod enim ius



habet Fiscus in aliena calamitate, vt de re tam lu-

ctuosa compendium sectetur? L. 1. C. de naufrag.

Lib. 11.

  138 An autem pœnam Commissi incurratFatore non|registrante|an dominus|incidat in|commissũ.

rei non registratæ Dominus, qui tamen Fatori

suo jussit registrare, quæstio est, in quâ sunt qui

negent, affirmantibus aliis, vt videri potest apud

citatum Escalonam suprà, num. 25. Vbi ait pro

Indiis legem extare, iuxta quam Fisco quidquid

est tale adiudicatur: Domino autem actio con-

tra Fatorem competit, qui sibi imputet prauam

Fatoris electionem. Et certè oppositum fraudi-

bus est expositum: posset enim quis in exteriori

foro mandatum registri proferre, vt se eo in quo-

cumque euentu tueretur: & tamen secretò aliud

in mandatis dare; quia id sibi vtilius judicaret.

Non est autem simile de eo, qui mercatori tradit

cum obligatione registri, cuius interest, vt nullo

modo sine registro id, quod tradit, deferatur: vt

passim euenit in iis, qui facultates suas Commen-

datariis, qui dicuntur, exhibent Commendæ

nomine, de quibus inferiùs Titulo 9. num. 212. &



seqq. In illis enim nulla de iurium defraudatione

potest esse suscipio, nec praua electio imputari;

cùm Commendatarij dicti communiter fideles

reputentur. Nemo enim alterius odio debet præ-

grauari, vt est regula juris comperta: nec fidelis

in soluendis iuribus Regiis mulctari quasi infide-

lis. Sed cùm hoc à sententiâ iudicum pendeat, qui

nimis esse solent litteræ Textûs addicti; nescio

an audiendus sit, qui iustitiam casu in isto postu-

larit. Potest autem resolutio fauorabilis pro

foro conscientiæ deseruire, si quomodo possit

compensatione aliquâ damnum huiusmodi repa-

rari. Iuuat communis doctrina de excedente

formam mandati, ex quo nulla est obligatio re-

stitutionis in mandante. Pro quo P. Azor Tomo

3. lib. 4. cap. 10. quæst. 4. Bonacina Tomo 2. Disput.

1. de Restitutione quæst. 2. Puncto 6. numer. 7. &

alij.


  139 In commissis non esse arbitrio locumIn commis-|sis non esse|locum ar-|bitrio judi-|cum.

in judicibus, communis sententia est, & ita vt cer-

tum affirmant Dom. Solorzanus, & D. Escalona,

Et hic num. 30. consuetudinem aliquando vigen-

tem carpit, quia ex prauâ persuasione processit

edicti cuiusdam Philippi Secundi, vulgò iactari

soliti circa eos, qui res sine registro exportant:

ait enim mitiùs agendum cum illis, quia sunt re-

rum suarum fures. Neque enim de tali rescripto

constat, iuxta quod voluerit in facti contingentiâ

iudicari: licèt verosimile sit in familiari conuer-

satione tale aliquid ab eodem pronuntiatum.

Quod & vti apothegma eiusdem refert Dom.

Solorzanus in Politicâ pag. 979. §. Y es para el



mesmo. Quidquid autem de hoc sit, sunt nouio-

res schedulæ, arbitrium circa hoc penitus prohi-

bentes, vt videri potest apud eumdem pag. 987.<-P>@@

<-P>Para loqual. Et D. Escalonam, num. 33. & in



Dostları ilə paylaş:
1   ...   66   67   68   69   70   71   72   73   ...   143


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2017
rəhbərliyinə müraciət

    Ana səhifə