Societatis iesv, segoviensis



Yüklə 14.73 Mb.
səhifə71/143
tarix14.08.2018
ölçüsü14.73 Mb.
1   ...   67   68   69   70   71   72   73   74   ...   143

margine ll. QQ. Et recentior alia annis proxi-

mis, in quâ Rex noster aliter factum annullat, &

carpit judices, qui ex Regiâ Gazâ se exhibent li-

berales. Onus ergo suum portent, qui cùm pos-

sent, registro facto, sibi consulere, & de alieno

capite periculum facere, ei se exponere malue-

runt. Iudices equidem contrauenientes grauiter

delinquent cum restitutionis obligatione, quia

Rex circa hoc suam habet fundatam intentionem,

& illi ex officio debent legum dictarum obser-

uantiam vrgere, ex quarum violatione Regio Fis-

co grauia dispendia suboriuntur.

  140 Secunda prohibitio, ex cuius violatio-Circa mer-|ces de Con-|trauando,|an lex ad|allata pro|diuino cul-|tu extendi|queat: &|pro negante|parte ar-|guitur.

ne in Commissum impingitur, est circa merces de

Contrauando, de quibus dictum Titulo 3. cap. 3.



& Titulo 4. cap. 10. Modò autem id speciale oc-

currit, quod in Schedulâ Ann. 1620. præcipitur;

scilicet vt nihil ex mercibus sericis ex Sinâ in Pe-

ruuium adductis ibidem relinquatur; sed remit-

tantur in Hispaniam, etiamsi dicatur aliquid pro

cultu diuino adductum, aut vtilibus aliis posse

ornamentis applicari. Quæ dispositio, quod ad

cultum diuinum attinet, videtur sanè durissima;

quia ex eo quòd aliquid huiusmodi ad diuinum

cultum applicetur, nullum sequitur inconue-

niens. Ratio quidem, propter quam in PeruuioQuia defi-|cit ratio|legis.

prohibetur genus mercium tale relinqui, etiam-

si in parua quantitate sint, ea est, quam Dom.

Solorzanus adducit in Politicâ pag. 985. Col. 1.

quòd scilicet occasione relictarum aliæ intro-

duci possent, ex prioribus illis esse simulan-

do. Hoc autem in iis, quæ diuino cultui de-

seruiunt, locum non habere, omnino perspicuum

habetur.

  141 Deinde. Id non videtur sint scrupuloEt quia vi-|detur esse|contra Ec-|clesiasticā|libertatem.

stare posse violatæ Ecclesiasticæ libertatis; quia

impediri Ecclesia nequit, quo minùs ornatum

hinc inde conquirat, quem sibi commodiorem

judicarit, quando ex eo nullum Regi aut Regno

sequitur detrimentum, vt hîc contingit. Quale

enim detrimentum apparet ex eo quòd quatuor

Casulæ aut Frontalia ex Indico serico diuino

applicentur obsequio, quod minori pretio emi-

tur, & ita ad ornandas Ecclesias commodius ha-

betur, quas videmus passim ob summa rerum

istarum pretia minùs decenter ornatas? Et qui-Quia facit|de Ecclesia-|sticis men-|tionem: &|quia illis|non licet|quod anteà|licebat.

dem communis doctrina est statutum illud, quod

de Ecclesiasticis facit mentionem, contra liber-

tatem Ecclesiasticam militare, vt videri potest

apud Dianam Parte 1. Tractat. 2. Resolut. 59. vbi

Auctores adducit, quod tamen hîc videmus con-

tingere. Quando aliàs juxta communem etiam

doctrinam, id contra illam esse censetur, quo

stante non licet Clericis, quod eo sublato licebat,

de quo dictum suprà, Titulo 3. num. 109. & 110.

Et pro quo videri citatus Auctor potest Resolut.

citatâ, & etiam 60. Quando ergo in præfatâQuomodo|rescriptum|exponendũ.

Schedulâ hoc videtur prohiberi, intelligendum

est de quantitate aliquâ notabili, quæ vt defendi

ab inuasione Fisci queat, talis prætextus adiici-

tur, non tamen cùm attentâ rei conditione suffi-

cienter constaret eam nomine Ecclesiæ emptam,

& ad eius ornatum pertinere. Quoad Ecclesia-

sticos autem verosimiliùs dici potest prohiberiDe Eccle-|sia, non de|Ecclesticis|circa perso-

posse emere, sicut alij; generali tamen prohibi-

tione, quia est lex communi bono vtilis, & has<-P>

@@0@

@@1@Circa merces de Contrauando. 193



<-P>Ecclesiasticos ligare in illis, quæ cum eorum sta-nu$unclearlem em-|ptionem,|procedit|Assertio.

tu non pugnant, communis resolutio est, de

quâ dictum num. 136. & pro qua etiam videri

citatus Auctor potest ibidem Resolut. 8. & Tract.

10. Resolut. 12. & P. Palaus Tomo 1. Tract. 3. Di-

put. 1. Puncto 24. §. 6. Diuersa enim est ratio

Ecclesiæ & personæ quoad hoc: expedit nam-

que vt Ecclesiastici ratione ornatûs proprij non

sint communi commodo Reipublicæ perniciosi,

sed se aliis conforment: in Ecclesiis autem ea est

ratio specialis, quam adduximus, & ex eâ nihil

sequitur communi vtilitati aduersum. Quemad-

modum si lex esset ne quis serico vteretur, debe-

rent Ecclesiastici tali se conformare legi; cùm pro

Ecclesia nullas haberet vires, eò quòd pro or-

natu Ecclesiæ multa deceant; quæ possunt Ec-

clesiasticis non decere.




§. II.

Circa tres alias prohibitiones.



142 TErtia circa aurum & argentum, atque

ex iis fabrefacta versatur; ne scilicet exProhibitio|non addu-|cendi au-|rum &|argentum|in Indias|vt liget,|sicut &|armorum.

Hispaniâ in Indias deferatur: quæ non videtur

in conscientiâ obligare, cùm ex tali delatione non

sequatur inconueniens considerabilis momenti:

sicut neque ex armorum, pro quibus alia etiam

prohibitio est; nisi talia sint, quæ aliàs prohibita

legibus reperiantur. Rationes enim, quæ mouere

ad hoc olim potuerunt, iam cessarunt, vt ob-

seruat Dom. Solorzanus suprà pag. 984. Col. 1.

qui circa priorem prohibitionem videndus pag.

983. §. En quanto. Vbi pro eâ illam tantùm con-

iecturam adducit, non visum conueniens diui-

tias in Hispaniam magnis & sumptibus & peri-

culis exportatas, in Indias reuehi, vbi illæ natæ,

& vbi minùs necessariæ iudicantur. Quæ ratio

cùm non videatur vrgere; neque ex illâ vrgen-

dæ conscientiæ: quia quod ad sumptus & peri-

cula attinet, spontè quidem assumpta, in caussâ

sunt, quo minùs ingens auri & argenti copia

in Belgium & Italiam transmittatur: cuius

comparatione exiguum valde est quidquid in In-

dias potest inde eductum reuocari. Quod ve-

rò ad minorem necessitatem spectat, facilè

confutari potest, ex eo quòd pretiosa monilia,

& monetæ pulchriores, vtrobique applicari

ad eosdem vsus possunt. Et specialis in eo vide-

tur esse conuenientia, vt pretiosa aliqua singu-

lari artificio elaborata Indiæ habeant, in quibus

aurum & argentum, quibus totus inundatur Or-

bis, enascitur, prole suâ decorandæ. Cùm aliàs,

si quid tale adducitur, vendendum & sic in ma-

iori pretio rediturum, adducatur.

  143 Quarta ad aurum etiam & argentum

spectat, ne scilicet illud in Nouam-HispaniamAlia pro|auro &|argento in|Nouam-|Hispaniam|non defe-|rendis.

ex Peruuio transferatur. Quod quidem eâ de

caussâ videtur dispositum, ne Sinense foueatur

inde commercium. Si ergo alio fine id fiat, non

videtur currere prohibitio, aut conscientias vr-

gere; quia quidquid ita defertur, in Hispaniam

tandem peruenit, & solum iter variatur. Quate-

nus verò illa ad merces alias extenditur, & ne-

que vinum, aut quidquam aliud transuehi per-Sicut nec|alia, in|conscientia

mittitur, non videtur item in foro conscientiæ

obligare. Quod efficaci ratiocinatione conclu-<-P>@@

<-P>ditur. Nam commercium hoc aliquando fuitnon vide-|tur obliga-|re.

permissum, tum auri & argenti, licet in quanti-

tate moderatâ, tum in rebus aliis, quæ ad pecu-

niam redactæ commercium istud incrassabant.

Prohibitum tamen illud, quia appositi limites

non seruati, & ex eo grauia inconuenientia sunt

experimentis frequentibus comprobata. Atqui

ex eo quòd semel aut iterùm commercium istud

occultè ineatur, non peruenitur ad quantitatem

illam, quæ si intra designatos contineretur li-

mites, non habere inconueniens iudicata est: er-

go cessat ratio prohibitionis, & ita etiam obli-

gatio in foro animæ, ex communi doctrinâ de

quâ dictum suprà. Tit. 1. num. 27.

  144 Quod autem commercij prohibitio adEx Noua|Hispaniâ|merces|Hispanicæ|quomodo|afferri ne-|queant.

merces ex Hispaniâ adductas specialiter extendi-

tur, ne scilicet ex Noua-Hispaniâ in Peruuium

traducantur, ob eam scilicet rationem ne con-

tractatio Terræ-firmæ, per quam ordinarius est

transitus, minuatur, vt ait Dom. Solorzanus pag.

984. citatâ §. De la qual. Non plus videtur habe-

re momenti, quia & ratio illa dubio valde fun-

damento innititur. Nam contractatio adductio-

ne mercium ex Noua-Hispaniâ non sine mag-

nis sumptibus stare posset institoribus, vnde fre-

quens esse nequit; quòd autem nonnumquàm

exercentur, ad publicam conducit vtilitatem; id

enim accidit quando in Peruuio raritas mercium

pretium eorũ auget, vt his ipsis, quibus hæc scri-

bo, diebus, de quo & dictum suprà. Tit. 3. n. 21. Nō

ergo sequitur detrimentũ aliquod Terræ-firmæ,

cùm ex infrequenti aliâ cōtractatione non maius

sit, quàm ex permissâ olim, si contractantes ter-

minos sibi præfixos transgressi non fuissent.

  145 Quinta est circa mancipia ex Africâ,Neque|mancipia|ex Africa,|& Æthio-|pia. Et|qualis in|eo conscien-|tiæ obliga-|tio.

aut Æthiopiâ adducta, non enim sine Regiâ fa-

cultate id fieri potest: si secus, transgressores eo-

rumdem amissione multandi, & Africani in In-

diis nullo modo passi consistere: quoad Æthio-

pes autem prohibitio cessauit, dummodo in eo-

rum commercio Regia præscripta seruentur. Li-

cet autem Barberiscos penitus illa prohibeant,

non ita scrupulosè res agitur, vt ex illis aliquos

non videamus sine remorsu aliquo conscientiæ

toleratos. Non ergo videtur lex ista cum obli-

gationis rigore recepta, licèt satis conueniens sit:

non quidem ob rationem, quam adducit Dom.

Solorzanus pag. 984. citatâ §. Asi mesmo. ex peri-

culo, quod talium copia in nouis potest terris

creare; nam ea generalis non est, & in Æthio-

pibus deuorata. Et cùm pauci illi sint, periculum

restat nullum: sed ex pessimo illorum circa fi-

dem Christianam ingenio, quam rarò ex corde

suscipiunt: vnde in terris, in quibus de propa-

gandâ agitur fide, non sine periculo impedimen-

ti alicuius permittuntur. Indos enim possunt fa-

cilè peruertere, & quòd ædificant, demoliri.

De Æthiopibus agendum inferiùs, vbi de Con-

tractibus, Titulo scilicet 9. à num. 180. Quoad

iura autem Regia eadem est ratio, quæ de aliis;

& Regios ministros, qui defraudationi eorum

cooperantur ob subornationem ex eisdem fa-

ctam, aut aliàs grauiter peccare, & ad restitu-

tionem obligatos manere, ex dictis sæpiùs con-

stat. Et aliquando non tantùm ad compensatio-Regios|Officiales|in hoc gẽ-

nem iurium, sed ad mancipia ipsa reddenda te-

nebantur: quando scilicet sine Regiâ facultate<-P>

@@0@

@@1@194 Thesauri Indici Titulus V. Cap. XIX.

<-P>nauigium aliquod ad portum, mancipiis onera-nere cum|restitutio-|nis obliga-|tione pec-|car$unclear.

tum, appellit. Tunc enim omnia illa Regio de-

bent fisco addici: quæ ergo Regius minister ti-

tulo subornationis acquirit, Regis, saltem post

sententiam, sunt, ad quam talis minister tenetur:

& ita dum eam non pronuntiat, ad damnum ex

eo secutum vrgetur: est autem damnum non in

solâ iurium defraudatione, sed in mancipiorum

amissione, vnde illa Regio fisco redhibenda.

Quod tamen hucusque fecit nullus. Et quis spe-

ret qui secus faciat, futurum, cùm ad assecuratio-

nem huiusmodi conscientiarum Theologi, & vti-

nam inempti, succurrant.


CAPVT XIX.

De pœnis Regiæ Cameræ, & pro ex-

pensis Iustitiæ.




146 AGit de illis Dom. Solorzanus To-

mo 2. Lib. 5. num. 83. & 84. & co-Pœnæ Ca-|meræ &|Iustitiæ|quid sint,|& de ea-|rum gemi-|no discri-|mine inter|se, & ab|aliis.

piosiùs in Politicâ Lib. 6. Cap. 11.

locupletiùs autem D. Escalona in Gazophylacio

Lib. 2. Parte 2. Cap. 13. vbi multa adducit scitu

digna pro iis, qui circa hoc curam sunt aliquam

habituri. Sunt autem pœnæ huiusmodi omnes

illæ, quæ propter delicta diuersa Regio fisco in

pecuniâ soluendæ consignantur; in eo à præfa-

tis de Commisso diuersæ: nam istæ in rerum

prohibitarum amissione consistunt, non in pe-

cuniæ quantitate. Neque discrimen hoc earum

plenè conditionem exprimit: nam datur etiam

pœna pecuniaria Cameræ applicata, quæ tamen

Cameræ non dicitur: cùm scilicet à iudice im-

ponitur secundùm illius arbitrium, & dicitur

mulcta Cameralis. Vt ergo pœna Cameræ di-

catur, debet esse à lege pro tali delicto designa-

ta. De quo discrimine agunt Peregrinus, & Ri-

chardus, quos adducit citatus Escalona suprà



pag. 185. l. X. marginali respondente num. 18. A

confiscatione item differt, quia hæc est bono-

rum captura, quibus se delinquens fecit indig-

num. A pœnâ item pro expensis iustitiæ, quia

hæc non spectat ad fiscum, sed publici iuris est,

per Regios administrata ministros: secus illa, vt

nomen ipsum satis indicat. Est autem pro illis

specialis minister deputatus, qui Receptor dici-Receptoris|pro illis|officium|& obliga-|tiones.

tur, & officium pretio obtinet, atque ad ratio-

nem decem pro centum ex omnibus acquisitis:

quia in eorum collectione multum est laboris &

industriæ ab eodem collocandum, habetque

plures, & magni momenti leges, ad quarum te-

neri obseruationem dubitari nequit: eritque

tunc sub mortali obligatio, quando ex violatio-

ne detrimentum aliquod Regio fisco aut priua-

tis accidet iniustè vexatis. Negligentia etiam pa-

riter culpabilis in illo eâ de caussâ, quando vide-

licet propter eam debita malæ conditionis fiunt,

vt recuperari nequeant, aut non sine magnis ex-

pensis. Vnde cùm rationem reddet singulis an-

nis, si quæ pœnæ solutæ non sint, diligentias de-

bet pro eo adhibitas comprobare: quod si non

præstet, illi imputatur defectus, vt ex Capitulis

Instructionis constat, de quibus citatus Escalona

pag. 190. num. 12. E. g. Si curauit vt incarcera-

tus non exiret è carcere ante pœnæ solutionem,<-P>@@



<-P>quod est legibus & rescriptis cautum, quæ ad-

ducit Citatus pag. 184. l. G. respondente num. 6.

Hac enim diligentiâ adhibitâ, si reus dimissus

est, & sic debitum peioratum, non Receptori,

sed Iudici damnum imputandum, ad cuius repa-

rationem tenebitur, vt pœna scilicet integrè per-

soluatur.

  147 Legibus & rescriptis, de quibus cita-Prohibitio|ne iudices|Ecclesiasti-|ci pœnas|pecunia-|rias laicis|imponant,|quo fieri|iure possit.

tus Escalona pag. 186. L. L. O O. respondentibus

num. 31. prohibentur Ecclesiastici iudices pœ-

nas pecuniarias laicis imponere, etiam Regiæ

Cameræ applicandas. Vbi statim occurrit diffi-

cultas quo id iure fieri possit, cùm statuta laico-

rum contra libertatem Ecclesiasticam vim nul-

lam habeant, & qui ea condunt Ecclesiasticis

Censuris subiiciantur: de quo dictum paullò su-

periùs n. 142. Vbi ad ius nequit naturale recur-

ri, iuxta quod possunt Reges subditos tueri, ne

grauamina iniusta eisdem inferantur: qualia ti-

meri possunt, si Ecclesiasticis iudicibus liceat pe-

cuniarias pœnas laicis delinquentibus irrogare.

Nam licet multoties non excedent, sæpiùs ta-

men potest excessus timeri, cùm experientia do-

ceat auaritiæ in multis vitium dominari. Non

inquam recurri potest: nam hac ratione non li-

ceret pœnas pecuniarias imponi soluendas ab Ec-

clesiasticis: quod tamen est indubitatum, & Re-

giâ auctoritate munitum, dum statuit, vt pœnæ

pecuniariæ, quas iudices Ecclesiastici imponunt,

pro medietate Sanctæ Cruciatæ ab eisdem appli-

centur. Vt de Iure Canonico, Conciliis, Tri-

dentino præsertim, non loquar, ex quibus hæc

veritas manifestissimè demonstratur. Cùm ta-

men in illis eadem iuris naturalis ratio sit, quo

& se Reges tuentur, vt recursum per viam vio-

lentiæ vti iustificatum admittant. Deinde, in

casu, de quo loquimur, omnis auaritiæ suspicio

abest: cùm enim pœna Cameræ Regiæ applice-

tur, nullum ex eo iudici emolumentum accres-

cit. Vt taceam id, quod de auaritiâ Ecclesiasti-Auaritiæ|labes ab|Ecclesiasti-|cis vti sin-|gularis|propulsata.

corum dicitur, in laicis multò potiori ratione

suspicandum, minùs ad diuina attentis & ma-

iorum obligationum ponderibus, vxoris, filio-

rum, & similibus prægrauatis. Nec de Eccle-

siasticis tantùm locutus Propheta, cùm dixit: A

minore quippe vsque ad maiorem omnes auaritiæ stu-

dent. Vnde & sequitur: & à propheta vsque adIerem. 6.|v, 13.

Sacerdotem omnes faciunt dolum. Ieremiæ 6. v. 13.

  148 Quid ad hæc? Illud certè, legem istamQuomodo|prohibitio|dicta in-|telligenda,|cum pœna|Cameræ|applicatur.

sano modo intelligendam, vt scilicet Ecclesiasti-

ci iudices admoneantur, eorum condemnatio-

nes à Regiâ Camerâ non admittendas, & ita

frustrà eidem applicandas. In quo quidem non

videtur libertas Ecclesiastica vllatenus violari:

quare autem ita decretum à Catholicis Regi-

bus, ea esse ratio potuit, quia non videtur con-

ueniens vt Iudices Ecclesiastici more laicorum

procedant per fiscales condemnationes, & iuris-

dictiones eo pacto confundantur, dum id, quod

ab Ecclesiasticâ potestate imponitur, per laicam

executioni mandatur. Vnde quod ex Sedis A-

postolicæ priuilegio ex pœnis ab Ecclesiasticis

impositis ad Regem spectat, Cruciatæ traditur,

vt ab illâ executioni mandetur.

  149 Est autem dubium graue, an sicut Ec-An imponî|queat al-|teri appli-|canda.

clesiastici iudices nequeunt pœnas dictas impo-

nere Regiæ Cameræ applicandas, ita nequeant<-P>

@@0@

@@1@Circa pœnas pecuniarias Ecclesiasticorum, & justitiæ. 195



<-P>generaliter illas imponere laicis applicatione aliâ

factâ, aut Cruciatæ scilicet pro medietate, vel ad

pia opera, vt circumstantiarum visum fuerit con-

uenientiam postulare. In quo quidem negati-Negantiũ|sententia ob|consuetudi-|nem, quæ|jus abro-|gauit.

uam partem tenent aliqui, qui id specialiter sta-

tuunt respectu violatorum Ecclesiasticæ immu-

nitatis, dum confugientes ad Ecclesias extrahunt:

licèt id jure liceret ex Cap. Si quis contumax. Cap.



Miror. & Cap. Quisquis 17. Quæst. 4. id enim per

consuetudinem contrariam abrogatum, vt testa-

tur Glossa in Cap. Cùm multæ. Verb. Connubio

15. Quæst. vlt. quem sequitur Iulius Clarus in



Practicâ, §. finali, Quæst. 30. num. 1. vbi citat An-

gelum de Castro inter Consilia Pauli de Castro

eius patris Consilio 458. circa finem Lib. 2. Decia-

nus in Tractatu Criminali, lib. 6. cap. 28. el. 2. num. 4.

Ludouicus Pegguera in Praxi criminali, Cap. 16.

num. 5. Vers. Verum tamen. Doctor D. Petrus de

Menesses Fiscalis Regius in Limano Prætorio,

in quo & posteà Regius Auditor Allegationis

specialis, pag. 15. Qui pro hac sententiâ acriter de-

pugnat, contendens neque per Concilium Tri-

dentinum, neque per Constitutionem Gregorij

Decimiquarti talem consuetudinem abrogatam,

generalibus quibusdam doctrinis de consuetudi-

nis vi, quando per legem contrariam specialis

non extat abrogatio, vt hîc contigit. Licèt enim

Concilium Seßione 25. cap. 20. de Reformatione, &

Gregorius XIV. pœnas à Iure contra prædictos

stabilitas confirment & innouent; non plus ta-

men roboris habent, neque aliter intelligenda eo-

rum decisio, quàm Iuris ipsius decreta: & ita

cum eisdem limitationibus, ampliationibus, re-

strictionibus, & exceptionibus, quas illa patiun-

tur: cùm relatum in referente sit cum omnibus

qualitatibus. Cùm ergo circa pœnas pecuniarias

contrarium induxerit consuetudo, circa illam re-

strictio est pariter Concilij, & Constitutionis de-

cretis adhibenda. Eorum autem ratio videturEorum|ratio.

generaliter procedere: aiunt enim ex eo quòd

nequeat judex Ecclesiasticus pœnam pecunia-

riam laicis imponere, non ab eo tolli jurisdictio-

nis Ecclesiasticæ defensionem, cùm omnium ma-

ximam pœnam in suâ habeat potestate, excom-

municationem inquam, quæ æquiparatur pœnæ

mortis, Cap. Per venerabilem, qui filij sint legitimi.

Et arma propria Ecclesiæ sint Censuræ. Cap.

Dilecto, de sentent. excomm. in 6. Ergo numquàm

licet pœnis pecuniariis vti. Vbi & argui à maiori

ad minùs potest; si enim in caussâ immunitatis,

quæ adeò est grauis, & in quâ Ecclesię graue prę-

iudicium infertur, id non licet; neque in aliis equi-



Dostları ilə paylaş:
1   ...   67   68   69   70   71   72   73   74   ...   143


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2017
rəhbərliyinə müraciət

    Ana səhifə