Societatis iesv, segoviensis



Yüklə 14.73 Mb.
səhifə73/143
tarix14.08.2018
ölçüsü14.73 Mb.
1   ...   69   70   71   72   73   74   75   76   ...   143

cialis est ratio ex Regiâ conniuentiâ: non enim

Reges nostri possessores tales vt apertè iniquos

tractari permittunt, sed vt benignè cum eis agatur

seriò admonent, vti qui spoliari eos nolint, sed

honestâ compositione seruire. Dum ergo illi

parati sint ad compositionem huiusmodi, non

sunt vt grauis peccati rei condemnandi, atque

ad restitutionem nimis onerosam arctandi. Pro

quo etiam facit tales agricultores terras suo labo-

re conditionis melioris reddere, & ita domino

pretiosiores, vt non penitus inuiti censeri de-

beant, quandoquidem eorum negotium vtiliter

agitur: & si labor huiusmodi non fuisset, terræ

sic possessæ prorsus inutiles extitissent.

  162 Illud tamen difficile occurrit, quod inNe terræ|distributa|Ecclesiæ|vend antur|quomodo|statui po-|tuerit.

Schedulâ Ann. 1535. habetur Tomo 1. pag. 65. &

66. Sic enim post commẽdatam terrarum distri-

butionem additur: Conque loqueasise les repartiere,



no lo puedan vender à Iglesia, sopena que lo ayan perdido

y pierdan, y se pue da repartir à otros. Videtur nam-

que illud manifestè contrarium Ecclesiasticæ im-

munitati. Quod tamen conantur defendere D.

Solorzanus suprà, pag. 994. in principio. & Dom.

Escalona Parte 1. Lib. 1. pag. 98. num. 31. vbi ait

quòd licet prædicta Schedula in Nouam-Hispa-

niam fuerit directa, juxta illam etiam est in Pe-

ruuio judicandum; quia ista duo regna eisdem

legibus gubernantur, & eadem est in illis ratio.

Putatq́ue rationem decisionis fuisse, ne decimæ,Non exten-|di disposi-|tionem vl-|tra Nouā-|Hispaniam|quia odio-|sa: neque|in vsu apud|Peruuia-|nos.

& consequenter Noueni Regij minuantur. Sed

certè cùm odiosa & pœnalis talis dispositio sit,

non debet vltra terminum, ad quem est directa,

protendi, vt est communis sententia, quam tenent

Nauarrus, Castrus, Glossa, Emmanuel Roderi-

cus, P. Suarez, P. Salas, P. Molina, P. Thomas

Sancius, quos adducit & sequitur P. Palaus Tomo<-P>@@

<-P>1. Tractat. 3. Disput. 5. Puncto 3. §. 4. num. 3. iun-

ctis iis quæ habet, num. præcedentibus. Diana Parte

1. Tractat. 10. Resolut. 26. vbi alios refert. Deinde

in Peruuio talis dispositio in vsu non fuit, & ita

ab illarum regionum Ecclesiis, & Religiosis

compositiones admissæ, non solùm quando ter-

tij possessores, sed cùm primi. Ex quo RegijRegiis No-|uenis inde|non minùs.

Noueni nullatenùs imminuti in eâ quantitate,

quæ per eorum labores non ampliùs compense-

tur. Dum enim terras colunt, fructus habent

quos vendant, & emptores cum venditionem re-

petunt, ex eâ jura Regia magis accrescunt, quàm

ex portione tenui additâ Nouenis accresceret.

Quin etiam quòd hac ratione laicorum bona co-

piosiora sunt, dum pro eleëmosynis non vrgen-

tur, cùm habeant Religiosi vnde sustentari com-

modiùs possint: ex maiori autem bonorum in

priuatis copiâ, in Regem sua etiam emolumenta

redundant. Schedula ergo dicta, & quia immu-

nitati Ecclesiæ iuxta receptissimam sententiam

aduersa, & illis expedita temporibus, quibus res

istæ non ita attentè, accuratè, juridicè, & religiosè

prospiciebantur, non multùm videtur vrgere, quę

& aliàs per non vsum longissimi temporis meritò

abrogata potest judicari.

  163 Id autem quod de terris dictum est, adAquæ eius|sunt, euius|& terræ.

aquas etiam referendum; & fontes quidem ac

scaturigines eius sunt, cuius & terræ, in quibus

suam habent originem, vel quasi partes vel quasi

fructus, & ita cum terris pariter conceduntur.

Potest ergo quis eorum aquis pro libitu vti. Quod

autem ex irrigationibus extra terras proprias fluit,

impediri nequit quò minùs indigenti proficiat:

vbi enim efluxerunt, jam domini prioris esse de-

sierunt. Vnde qui vt vicino incommodent acDifficultas|specialis de|aquis post|irrigationẽ|effluenti-|bus, an in-|utiliter pos-|sint diuerti.

aliò diuertant vbi vtiles illi esse nequeunt, in-

humanè agit, & grauiter contra charitatem pec-

cat. Credo autem & contra justitiam peccare,

quia Rex, qui terras donauit aut vendidit, nullo

modo voluit eas sic transferre, vt aquæ ipsarum,

quæ vicinis vtiles esse possent, inutiles redderen-

tur. Et quidem si Rex ita vellet, contra charita-

tem peccaret: ergo credendum non est inhu-

manum illum abusum voluisse. Ex quo fit sic

tradidisse illas, vt earum dominos ad non diuer-

tendas inutiliter cum vicinorum incommodis

obligarit. Quia verò prætextus aliqui ad diuer-

tionem dictam afferri solent, & vtilitates affir-

mari; sic facientes conscientias suas consu-

lant, & Deo judice intentionis arcanum re-

cognoscant.

  164 De fluminibus autem maior videturFlumina|esse com-|munia.

esse difficultas, quia illa communia sunt, vt ha-

betur Instit. de rerum diuisione. §. 2. vbi sic dicitur:



Flumina autem omnia, & portus publica sunt; ideo-

q́ue ius piscandi omnibus commune est in portubus flu-Instit. de|rerum di-|uisione.

minibusque. Sic ibi. Quod si ita est, licebit om-

nibus, qui prædia in Indiis habent, pro libito a-

quas educere ad irrigationem necessarias. Quod

tamen ita non accidit: prohibentur enim tales

sic agere, & pro irrigatione suæ sunt mensuræ

& tempora constituta, vt omnibus prædiis a-

qua suppetat, pro quâ solet vsque ad sanguinem

decertari. Fluminum ergo aquas Rex distribuit

vt dominus, vt jam non publica esse videantur.

Ad quod quidem cum distinctione mihi videtur

respondendum. Sunt quidem flumina publici<-P>

@@0@

@@1@De Regiis prouentibus ex Officiorum venditione. 199

<-P>& communis vsûs, quando sic personalis est,Quomodo|cum eo|stat aquas|eorum di-|stribui, vt|ad Regium|dominium|pertinen-|tes.

domesticus pro ordinariis ministeriis: vnde &

bibere quis gratis ex flumine quouis potest, &

ad domesticas necessitates quantum voluerit de-

portare. Hinc est illorum sententia, qui dicunt

aquatores non debere alcaualum, quia aqua ve-

nalis non est. L. Mela. §. finali D. de alimentis &

cibariis legatis. Pro quo videri potest P. Frago-

sus Tomo 1. pag. 400. num. 51. Non tamen licet

vsus, ex quo detrimentum aliis prouenire possit:

vt si quis velit partem fluminis in proprium

commodum deriuare, ex quo alij damnum pa-

tiantur: cuius sunt generis deriuationes ad irri-

ganda prædia; quæ si cuique liceant pro arbi-

trio, multis ad irrigationem necessaria copia de-

ficiet, & ita detrimentum erit segetum manife-

stum. Oportet ergo vt super hoc superior adsit

prouidentia, per quam vnicuique aqua sufficiens

tribuatur, inter prædia irriguâ proportione ser-

uatâ. Tunc ergo aquæ sibi specialiter attributæ

vnusquisque est dominus, vt eam possit prout

voluerit agrorum suorum plantis & sementibus

applicare. Ex quo sequitur & fluminis esse do-Fluuios|cadere sub|dominium|posse, & in|Indijs esse|Regum.

minium posse: sicut enim aquæ pro suo prædio

attributæ dominus est: ita & qui agrorum om-

nium esset dominus, in quibus prædia existunt,

posset totum flumen ad irrigationes sibi com-

modas applicare: vnde & illius etiam est domi-

nus æstimandus. Posse enim flumina sub domi-

nium cadere, communis sententia est, vt videri

potest apud P. Lessium Lib. 2. Cap. 4. num. 52.

id tamquam certum statuentem. Et hoc pacto

rectè intelligitur quomodo Reges nostri in In-

diis fluuiorum domini dici possint, quatenus sci-

licet agros suo possent colere nomine, & flu-

uium integrum ad irrigationes eorum deriuare.

Quando ergo agros cum aquâ necessariâ ad irri-

gationes tradunt, quod suum est tribuunt, &

dominij actum exercent; nisi circa hoc velimus

de nomine litigare.

  165 Videtur autem ex prædictis sequi ne-Non pec-|cari mor-|taliter eò|quod plus|aquæ, quā|designata|fuerit, as-|sumatur.

minem posse plus aquæ vsurpare sibi, quàm ei

sic Regiâ impartione permissum: vnusquisque

enim suæ est dominus portionis, vnde eam au-

ferens iustitiam conuincitur violare. Et ita qui-

dem generaliter asserendum est, vt ratio adducta

demonstrat. Non tamen proptereà videtur de

mortali peccato damnandus, & cum restitutio-

nis onere, qui ex communi alueo plus aliquid

sumat, quàm sit illi per publicam potestatem as-

signatum. Neque enim res ista cum eâ videtur

obligatione disposita, neque necessitates terra-

rum ad vnguem dignosci possunt, aut propter

vsurpationem huiusmodi notabile aliis detrimen-

tum generari. Vnde & in hoc quotidianæ com-

pensationes fiunt, dum quisque plusquàm illi im-

partitum sit conatur attraxisse. Sunt etiam damna

alia vicinorum communia, quæ compensari hoc

pacto possint, cùm de eorum non constet qua-

litate. Quin etiam quod aqua ex se res commu-

nissima est plusquàm terra, vt diximus: & licet

ad dominium pertinere possit quæ fluminum

est, non tamen cum eo rigore quo alia: & ita il-

lius distributio non est sub mortalis peccati reatu

scrupulosis limitibus obseruanda. Si tamen quis

aquam iam in agrum alterius immissam, & intraLimitatio|notatu|digna.

illum fluentem, inde ad suum deduceret, alueo,<-P>@@



<-P>per quem decurrat, aperto, non videtur à reatu

dicto excusabilis & restitutionis obligatione;

quia aqua illa specialissimè erat sub dominio prę-

diarij illius, & sumptibus propriis inducta, &

ita furtum in eo manifestè committitur, cuius &

damnum ob irrigationis defectum pariter æsti-

mandum.

  166 Pro prædictis autem iuuant doctrinæEx proba-|bilibus sen-|tentiis præ-|cedens do-|ctrina ro-|boratur.



probabiles grauium Scriptorum loquentium in

simili. Si quis contra prohibitionem in loco pu-

blico communitatis pascat aut ligna cædat, non

peccat mortaliter, neque ad restitutionem tene-

tur, quidquid de peccato veniali sit. Ita Dom.

Sotus de Iustitia & Iure Lib. 4. Quæst. 6. Art. 4. &

alij, ex quibus P. Lessius suprà Cap. 5. num. 55.

Quorum ratio est, quia in rebus his communi-

bus non censetur notabilis iniuria committi per

eos, qui aliàs ius habent, nisi fortè enorme dam-

num inferatur. Idem est de incolis duorum oppi-

dorum aut pagorum habentium loca compascua,

vel syluas cæduas; si alij in aliorum pascuis pa-

stionem exerceant, aut hinc inde lignentur, Sic

P. Lessius ibidem & Bonacina Disput. 1. de Resti-

tutione Quæst. 3. Puncto 7. num. 26. vbi alios ad-

ducit. Quorum ea est ratio: quia licet ius ad ta-

lia absolutè desit: tamen quia passim scitur con-

trarium ab vtraque parte fieri, censentur com-

munitates vicissim condonare quod sublatum

fuerit, contentæ mulctâ, si qui in furto capiun-

tur. Ergo & licebit quod de aquâ diximus pro-

pter similes rationes. Vbi & sine scrupulo à ser-

uis vicini prædij aqua petitur, nonnihil pecuniæ

dato. Cùm autem illi peccarese in hoc grauiterCirca ser-|uos & vil-|licos notan-|da doctri-|na.

existiment, eâ certè ratione non licet, nisi illis

id esse licitum quis persuaserit. Quod erit qui-

dem frequenter, eo quòd miseri isti alimenta la-

bori congrua non accipiant, vnde & possunt si-

bi consulere de bonis dominorum, & ita aquæ

venditione. In villicis autem non sic accidit, qui

ex officio damnis tenentur occurrere; vnde &

ad restitutionem obligantur. Vide P. Gasparem

Hurtadum Disput. 1. de Iure, Difficult. 32. §. Ob-

seruandum. Nisi fortè villicus videat, sine detri-

mento prædij, cui præest, id stare posse, & satis

sit circa rem istam instructus, quales non pauci

inueniuntur.




CAPVT XXII.

De Officiis vendibilibus, & prouenti-

bus ex iisdem Regio patrimonio

adiectis.


SVnt illa quamplura in Indiis, sicut & in

Hispaniâ: vnde quæ communia vtrobique

sunt, non est cur laxo calamo persequa-

mur. Posse illa vendi iam vidimus Titulo 1.



Cap. 16. Sed inquirendum circa hoc §. §. seqq.

quod discussione aliquâ videtur indigere. Et

ita sit

@@0@

@@1@200 Thesauri Indici Titulus V. Cap. XXII.

§. I.

An transactâ venditione possit Rex con-

tra illam reclamare, & læsionem oppo-

nere, eò quòd minori valde pretio fue-

rit celebrata.



167 ID quidem ita fieri videmus: vnde & nonImprudens|emptorum|emptio.

est audacter improbandum, licet querelæ

graues emptorum imprudentium audiantur; Im-

prudentium quidem: quia euentum talem quan-

do ad emptionem prosilierunt, verosimiliter fu-

turum minimè præcauerunt. Et modò quidemDuo gene-|ra vendi-|bilium of-|ficiorum,|& in quo|distractui|non sit lo-|cus.

de officiis non ago vendi solitis: in illis enim

nullus esse distractus solet; venduntur enim iux-

ta dispositionem legitimam à Regio Indiarum

Consilio transmissam, à Gubernatoribus, atten-

tis omnibus circumstantiis, vnde vix locus esse

pœnitentię potest ex parte vẽdentis: sed de Offi-

ciis aliis, quæ vendi non erat in vsu, aut nouiter

introductis, cum salariis pinguibus. Eo enim

ipso quòd salaria adeò pinguia sint, & quod pro

officiis datur, illis improportionatum, potuerunt

ementes pœnitentiam vendentis ob læsionem e-

normem, aut saltem magnam, coniectare. Quan-Rex ob læ-|sionem|magnam|rescindere|contractum|potest.

do enim enormis est, quia citra dimidium iusti

pretij, eodem Rex vti iure, quo alij, potest. Si

verò aliàs, potest similiter priuilegio frui, quo

& multi alij, scilicet restitutionis in integrum:

hanc enim Principi competere non recognos-

centi superiorem circa bona Coronæ, & quæ

Reipublicæ sunt, testatissima est Scriptorum do-

ctrina, vt videri potest apud P. Molinam Disput.

574. §. Respublica, Bonacina Disput. 3. de Contra-

ctibus Quæst. 1. Puncto vlt. num. 25. qui plures ci-

tat P. Oñate Tomo 1. Disput. 22. num. 60.

  168. Atque ex hoc proposita difficultas vi-Resolutio|affirma-|tiua.

detur expedita: potest enim Rex suo iure vti, &

ita restitutionem ipse exequi, cùm Superiorem

non habeat, à quo eam possit postulare. Vide-

tur tamen instari posse ex doctrinâ communi cir-

ca restitutionem. Non enim ob læsionem quam-

libet peti illa potest, sed quando contractus in-

consultè, temerè, ac imprudenter est factus. Si

enim quis sciens & prudens in eo processerit, non

videtur locum habere. Neque enim captus, cir-

cumuentus, aut facilitate operans dici potest,

quod Iura ad restitutionem requirunt, vt videri

potest apud P. Oñate suprà Sect. 2. vbi plures

Textus & Auctores adducit. Fiunt autem hu-

iusmodi venditiones post attentam discussionem

in Regio Indiarum Consilio, vbi viri attenti, ma-

turi, & sapientes assistunt. Sed hæc non obstant:Fit satis|instantiæ|ex sciente|& pru-|dente ven|ditore.

quomodocumque enim læsio accidat, restitutio-

nis remedium suffragatur: Textus enim adducti

ab Auctore citato de Minoribus procedunt, in

quibus captio, circumuentio & facilitas solet ac-

cidere, propter quæ illis remedio restitutionis

ex legum beneficio succurritur. Quo non ob-

stante etiam illo potiuntur, quando non ipsi, sed

parentes, aut tutores, vel alij administrationem

bonorum habentes, aliquid per contractum,

vel quasi contractum egerint, ex quo illis læsio

notabilis oriatur L. Tutor vergentibus D. de Mino-



ribus. Et Cap. Constitutus, de in integrum restitutio-<-P>@@

<-P>ne. Pro quo videri potest P. Molina Disput. 573.

§. etiam si tutor. Ex quo soluendum id, de quo

statim.


§. II.

An ob non seruatam contractûs fidem pos-

sit esse locus compensationi.



169 QVando scilicet plus petitur pro Offi-Non esse|locum cō-|pensationis|absolutè|loquendo.

cio ab eo, qui emerat; velsi dare re-

nuat, alteri plus offerenti tradatur. Plus ergo det

qui iam in possessione erat; ratione huius com-

pensatione vti poterit? Si V. g. per plures dies à

Tribunali abfuit, cùm esset Rationalis maior,

aut Regius officialis, ratione cuius absentiæ ad

restitutionem tenetur. Dicendum enim est ab-

solutè loquendo non esse locum compensationi,

quia fiscus iure suo vtitur, & qui emit, nihil su-

pra iustum pretium tribuit, quandoquidem alij

sunt supra id, quod ille dederat, offerentes. Si au-

tem aliunde incommodum aliquod patiatur pre-Limitatio-|nes quæ-|dam.

tio æstimabile, cuius non accipiat satisfactionem,

vti poterit compensatione modo dicto, aut alio.

E. g. Si ipse officium in Hispaniâ emit ibi dato

pretio, pro quo transuehendo magnas fecit ex-

pensas, vnde plus æstimatur pecunia in Hispa-

niâ, quàm in Indiis. Vel si in Indiis soluit, sed

suo periculo conducendam & expensis. Id quod

videtur manifestum: nam restitutio talis fit resti-

tuto pretio ab emptore dato secundùm illius æ-

stimationem: cùm ergo ita non fiat in casu, de

quo loquimur, non est exacta solutio, ac prop-

tereà damnum poterit compensatione sarciri.

Neque enim minor est ratio in Rege cum priua-

tis contrahente, quàm inter priuatos ipsos. Pe-

cuniam autem plus in vno loco, quàm in alio

æstimari, citra dubitationem est: quod & in Iu-

re habetur expressum L. 2. §. finali D. de eo quod



certo loco. Ex quo P. Lessius Lib. 2. Cap. 23. n. 36.Pecuniam|plus in v-|no loco,|quam in|alio æsti-|mari.

id infert, quod communiter alij recipiunt, eum

qui dat centum aureos Antuerpiæ, vt recipiat

Hispali, debere Hispali plusquàm centum acci-

pere, quia Antuerpiæ habent maiorem æstima-

tionem legalem: plus enim est Antuerpiæ ha-

bere centum aureos, quàm Hispali: vnde vt fiat

æqualitas, debet Hispali plus recipere quàm cen-

tum. Quòd si det Hispali vt recipiat Antuerpiæ,

non poterit Antuerpiæ accipere tantùmdem pe-

cuniæ, sed minùs, seposito pretio traiectionis,

& carentiæ suæ pecuniæ: quia alioquin non

esset dati & accepti æqualitas in æstimatione, quę

in omni contractu est seruanda. Pro quo & vi-

deri potest P. Oñate suprà Disput. 17. num. 19.

& potest casui nostro pariformiter adaptari.




§. III.

Cùm Rex præcipiat vt in venditione of-

ficiorum idonei & benemeriti præfe-

rantur, & minori pretio illa habeant;

an hoc decretum in conscientiâ obliget ex

iustitia cùm onere restitutionis.



170 DEcreti prædicti meminit D. EscalonaDecretum|de præla-|tione bene-

§. 2. num. 7. de Senatoribus vrbicis

specialiter argentis: pro quo & videndus Dom.<-P>

@@0@

@@1@De Regiis prouentibus ex Officiorum venditione. 201

<-P>Solorzanus in Politinâ Pag. 1001. Col. 1. Ad quodmeritorum|ex iustitia|obligare.

videtur dicendum obligationem quidem iustitiæ

esse. Inprimis distributiuæ, iuxta quam bona

Reipublicæ sunt aptioribus conferenda. Deinde

commutatiuæ: quia ratione officij, pro quo gu-

bernator stipendium accipit, tenetur dispositioni

legum stare; in iis præsertim, quæ ius tertij con-

cernunt; vnde ad restitutionem salarij tenetur,

iuxta quod omissioni functionis istius potest re-

spondere: quæ licet exiguum spatium temporis

contingat exigere, rem tamen non exigui mo-

menti contingit. Cui resolutioni non obstatId videtur|negare P.|Sancius.

quod tradit P. Thomas Sancius Lib. 2. Consiliorum,

Cap. 1. Dub. 45. num. 10. vbi ait conferentem offi-

cium digno, omisso digniore, non peccare con-

tra officium, & sic ad restitutionem non teneri:

quia propriè ex officio tantùm obligatur prouide-

re bono publico, præficiendo ei ministros di-

gnos, sed tantùm peccare contra fidelitatem offi-

cij. Non inquam obstat, quia loquitur attentâSed non lo-|qui in casu|nostro mō-|stratur.

tantùm ratione officij, & non secundùm specia-

lem obligationem, quam contrahit, dum salarium

accipit pro illius rectâ administratione. Item,

in eo casu talis doctrina procedit, in quo non sit

speciale decretum circa personas aliquas, sed ge-

neralis illa obligatio præferendi meliores, quam

officium secum affert. Quando autem speciale

decretum extat, alia est ratio: vt si decretum sit

conferendi officia nobilibus, indigenis, &c. & ita

accidit in casu nostro.

  171 De restitutione autem respectu eius,Onus resti-|tutionis|probabili-|ter nega-|tur.



Dostları ilə paylaş:
1   ...   69   70   71   72   73   74   75   76   ...   143


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2017
rəhbərliyinə müraciət

    Ana səhifə