Societatis iesv, segoviensis



Yüklə 14.73 Mb.
səhifə75/143
tarix14.08.2018
ölçüsü14.73 Mb.
1   ...   71   72   73   74   75   76   77   78   ...   143

nè visum reprobare; conditionesque apponere

congruentes, etiam Ecclesiasticis exclusis, vt in

legibus, quæ de fideiussoribus agunt, & Eccle-

siasticos non esse admittendos edicunt, sed laicos,

quos vulgò dicimus Abonados, id est, bonis præ-

ditos. Similiter etiam Rex Mineras auri & argen-

ti Ecclesiasticis vendere prohibet: & iis, quibus

tradit, sub eâ conditione concedit, vt ad eos non

perueniant, & sic alia, quæ in odium Ecclesia-

sticorum non fiunt, sed securitati propriæ con-

sulendo. Vt si quis nolit Clerico domum loca-

re, eò quòd ipsos difficiles in soluendo sit exper-

tus. Videatur P. Sancius Lib. 2. Consiliorum Cap.

4. Dub. 57. num. 7. 8. & 9.




§. VIII.

An vindicato per retractum Regio Officio,

à Regio Fiscali, quod renuntiatarius

volebat sibi, sed iuxta minorem æsti-

mationem, quàm reuera haberet, ad id

testibus falsis inductis: si posteà plu-

ris vendatur, debeat renuntiatario id,

quod ipsi debetur, reddi secundùm æ-

stimationem, quam prætendebat ipse,

aut secundùm eam, quam venditio ip-

sa maiorem ostendit.



182 E.G. Volebat renuntiatarius valereCasus ap-|posici deci-|sio iux-|ta Regium|rescriptum|statuenda.

duodecim mille, vnde ipsi danda

sex, si primus sit, aut octo, si secundus. Ven-

ditum est autem officium viginti quatuor, an

danda duodecim, aut sexdecim? Et in fauorem

renuntiatarij iudicatum in Quitensi Prætorio,

affirmat Dom. Solorzanus Tomo 2. Lib. 5. n. 118.

& in Politicâ pag. 1006. in principio. Contrarium

tamen pro lege statutum in Regio Consilio te-

statur ibidem. Quod & tenet D. Escalona §. 5.



num. 4, & iure quidem optimo, tum ex iis, quæ<-P>@@

<-P>prior ex citatis adducit: quia scilicet nulla re-

nuntiatario infertur iniuria, si eidem detur, quod

ipse fisco dandum contendebat. Licet ad hoc

responderi possit, illum quidem ita contendisse,

sed cùm ipsi fuerit frustratum intentum, stan-

dum vero officij pretio, quia ob prætensionem

suam officium valorem proprium non amisit.

Ideò euidenti aliâ agendum ratione, ex eo scili-

cet quòd per retractum fiscus dominium acqui-Illius fun-|damenta.

rit officij, & ita vendit vt potest, nec tenetur ex

suo dare alteri, qui ius nullum erga officium ha-

bet: dominij enim translatione ius omne amisit,

sicut amitteret, si priuatus quiuis illud pretio

obtinuisset. Iuuat Cap. Ex eo, de regulis iuris in

6. vbi sic dicitur: Ex eo non debet quis fructum

consequi, quod nisus est impugnare. Et in pœnam

quidem delicti priuari penitus omni emolumen-

to potuit, vt non sit mirum si cum eo ita aga-

tur, vt aliquid de pretio recipiat, in cuius pote-

state quantum esset illud valiturum officium ig-

noratur.



§. IX.

De obligatione petendæ confirmationis.



183 DEbet qui emit confirmationem à Re-Pro con-|firmatione|habendâ|quid iuxta|leges fa-|ciendum.

ge intra quadriennium petere, licet

pro aliquibus remotissimis Prouinciis quinquẽ-

nium, aut sexennium jndultum inueniatur. Intra

septuaginta autem dies (aliàs sexaginta, vt apud

Dom. Solorzanum citato Lib. 5. num. 105.) se

debet renuntiatarius Proregi præsentare aut

Gubernatori, secundùm quod in Regia schedu-

la iam citatâ contentum. Id si non fecerit, of-

ficium amittet, & de illo Regis nomine dispo-

netur, duabus tertiis partibus eidem datis, &

alia Regio fisco adiudicata. Vbi quidem renun-

tiatario onus tantùm præsentationis intra dictum

terminum constituitur, non verò primo posses-

sori. Cuius ratio esse potest: nam in renuntia-Primi pos-|sessoris, &|aliorum|discrimen.

tione fraus aliqua præsumi potest ob dilationem,

non verò in primo possessore, qui officium est

auctoritate Regiâ consecutus.

  184 Vterque autem confirmationem Re-In amis-|sione officij|cuius tem-|poris ha-|benda ra-|tio in ordi-|ne ad pre-|tium.

giam debet postulare. Circa quod dubitari po-

test, an si officium propter moram imputabilem

amittatur, & sic Regio vendatur nomine, plu-

risque quàm emptum sit, habenda sit ratio va-

loris præsentis ad reddendas partes dictas, an

eius, in quo est prior emptio celebrata, aut re-

nuntiatio facta. Et videtur vti certum asseren-

dum habendam præsentis temporis rationem:

quia aut officium est sub dominio eius, qui amit-

tit, & sic pretium ad eum spectat, vti rei propriæ,

pœnâ conuentionali deductâ. Aut dominium

translatum est in fiscum; & ita etiam eum suo

valore transit, neque est cur debeat prior posses-

sor eo defraudari. Si enim pœnam meretur, iam

eam soluit tertiæ partis, & officij etiam amissio-

ne. Quòd si mora imputabilis non fuerit, quia

scilicet submersa nauis, in quâ Acta ferebantur,

aut aliud impedimentum minimè voluntarium

superuenit: manifestum est amissionis pœnamCap. Non|est.

nō incurri; mora enim non nocet impeditis, qui-

bus nec tempus currit. Sic in Cap. Non est, de re-Cap. Im-|putari.

gulis juris in 6. vbi sic dicitur: Non est in mora,<-P>

@@0@

@@1@De Commendarum emolumentis Regi obuenientibus. 205

<-P>qui potest exceptione legitimâ se tueri. Et Cap. Impu-

tari, ibidem. Et Cap. Cùm non stat. &Regiorum|Officialiũ|circa præ-|dita obli-|gationes.

  185 Et quia de Regiis Officialibus titulus

iste procedit, adnotare oportet illos grauiter

peccare, si quadriennio exacto ad confirmatio-

nem impetrandam, & præsentandam concesso,

illam non exigant, quia illâ deficiente, officium

amittitur. Vnde & ad restitutionem tenentur

damni inde Regio Fisco superuenientis, juxta

sæpiùs dicta. Si tamen post quadriennium Con-

firmatio præsentata fuerit, non est admittenda:

sed neque officium vendendum: quia RegiumNotandum|pro vendi-|tione defi-|ciente con-|firmatio-|nem.

Consilium solet circa hoc benignè se gerere,

& indultum impartiri. Sic enim accipiendum

quod dicitur in schedulâ Ann. 1627. non debere

admitti, nisi priùs Regium Indiarum Consilium

de re totâ certioretur. Non ergo vendi officia

debent: alioqui inutilis esset certioratio. De qui-

bus hæc satis.




CAPVT XXIII.

De Regiis Commendis, & magnis inde

prouentibus.




186 COmmenda dicitur ius ad tributumCommen-|da quid.

Indorum: ratione siquidem illorum

talia tributa recipientibus commen-

dati manent, vt ipsorum defensioni, instructio-

ni, & temporali ac spirituali profectui curam

debeant solicitam adhibere. Commenda ergo vt

ad Regem spectat, & ipsius est incorporata Co-

ronæ, ius ad tributa importat; de quibus dictum



Titulo 1. Cap. 16. Nonnulla autem hoc loco adij-

cienda, ex quibus illud quæstionem pulsat, an

sit standum Indici Prætoris informationi coràmCirca nu-|merum|tributa-|riorum|standum|esse infor-|mationt|à lege præ-|scriptæ, &|non reta-|xæ vltimæ.

Notario Prouinciæ, Indorum Parocho, atque

ipsorum Regulo seu Gubernatore, juxta præ-

scriptam formam, ex quâ constat tot & non

plures esse Indos tributarios; vel tutâ conscientiâ

possit tributum numeri maioris exigi, secundùm

retaxam vltimam: sic enim in vsu esse consue-

uit. Et videtur manifestum standum eidem, quia

authentica est, & fidem faceret in quocumque

alio negotio: ergo & in isto; ex cuius opposi-

to plures iniustitiæ sequuntur, dum alij pro aliis

coguntur soluere: cùm vix ad designatam vni-

cuique taxam sufficientes habeantur. Et quidem

retaxatio, seu reuisitatio, juxta quam exigi tri-

buta solent, à Prætoribus facienda decernitur in

Regiâ epistolâ Anni 1571. ex quo constat de

eorum rectâ agendi ratione plenam fiduciam ha-

beri: ergo & credendum illis in prædictâ infor-

matione, quæ vim habet retaxationis. Quòd siObiectio|ex Fiscalis|citatione|diluta.

dicatur retaxationem seu reuisitationem debere

fieri cum citatione Regij Fiscalis, & Regiorum

Officialium, qui designaturi aliquem sunt, reta-

xationis actis adfuturum, vt constat ex adductis

à D. Escalona Cap. 15. num. 3. & ita, dum hoc

non fit, Prætoris informationem non subsistere ad

effectum remittendi tributa non soluta. Id certè

non videtur obstare: nam citatio talis, & desig-

natio interessentis actis, ad plenam & solemnem

rei talis constitutionem pertinet, & vt eâ positâ

non possit vlterior inquisitio fieri ad taxæ com-

plementum, quæ priùs fuerat constituta. Ex<-P>@@

<-P>quo non sequitur sufficientem fidem non facere

instrumentum Prætoris, ad non vexandum il-

lum, & præsertim Indorum Regulos; cùm tamen

vlterior fieri inquisitio possit, vt tributarij, qui

desunt, inueniantur. Et Indos quidem sua op-

pida passim deserere nec facilè à Regulis depre-

hendi posse, verius est quàm vt indigeat proba-

tione. Vnde iniustè vexantur illi, vel quia non

quærunt, vel quia absentiæ caussâ præsumuntur,

dum suis eos commodis seruire faciunt, in cu-

stodiendis scilicet gregibus, aut nundinationi-

bus exercendis: quod non rarò euenit; sed in-

formatione præfatâ, suspicio remouetur.

  187 Illud etiam quæstionis est, an species,Species|posse exigi|modò in|eadem, qua|olim quā-|titate, licet|mutetur|valor.

quæ præter pecuniam vt partes tributi pendun-

tur, iustè exigantur modò in eadem quantitate,

quâ olim, cùm modò pretiosiores habeantur.

Videtur namque illud minùs æquitati conforme,

vt scilicet onus maius sit, cùm personæ non ha-

beant mutationem. Sed dicendum id fieri tutâ

conscientiâ posse: quia cùm rerum pretia passim

mutentur, molestissimum esset & ferè impossi-

bile tributa ad quotam prioris valoris resecare.

Præterquam quòd si species pretiosiores sunt,

etiam eâ ex parte substantia Indorum augetur,

cùm maiori pretio possint fructus & textilia sua

vendere, exemplo decimarum, quæ constantes

sunt quidquid circa earum valorem diuersitatis

obtingat: Decimæ enim & tributa comparari

solent, ex adductis à Dom. Solorzano Tomo 2.



Lib. 1. Cap. 21. num. 1.

  188 Quæri item potest an ad vendendas spe-Nouem|præconia|ad earum|venditio-|nem non|semper ne-|cessaria.

cies nouem præconia ita necessaria sint, vt ea

omittere graue peccatum sit, obligationem resti-

tutionis inducens, nam totidem lege constituta

sunt. Vbi certum est, si ex omissione detrimen-

tum aliquod Regio patrimonio superueniat, obli-

gationem restitutionis incumbere, iuxta sæpiùs

dicta. Si autem attentis circumstantiis non indi-

centur necessaria, & solùm occupationem Re-

giis pariant Officialibus, nulla suberit obligatio.

Quo euentu sine infidelitate aut mendacio testa-

ri Tabellio poterit necessaria præconia præces-Tabellio|vt fidem|facere pos-|sit, Notan-|da doctri-|na

sisse juxta legem: quia licet nouem non fuerint,

juxta legis mentem pauciora sufficiunt, quando

ex pluribus nihil sperari majoris interesse possit.

Immò etsi dicat nouem, non videtur grauiter

peccare, quia mendacium in re nullius momenti

accidit: & vt videtur, etiam veniale, intelligi

possunt nouem non numero, sed virtute aut

æquiualentiâ: non obstantibus quæ adducit P.

Oñate Tomo 1. Disput. 46. n. 102. & 103. quia

nec iuramento, nec legibus, aut fidei publicæ id

videtur contraire. Iuramentum enim grauem o-

bligationem supponit: & vbi illa non est, nouam

non addit, vt dictum aliàs, & præsertim Titulo 6.



num. 4. Leges autem non vrgent, vt vidimus;

nec præsidium publicæ fidei vacillat, quia in eo

non læditur, cùm damnum ex prædictâ attesta-

tione sequatur, in quâ & veritas iuxta æquiua-

lentiam dictam reperitur. Ampliora loco citato

initio Capitis dicta, & dicenda plura cùm de Com-

mendatariis inferiùs disseremus, Titulo inquam 7.


@@0@

@@1@206 Thesauri Indici Titulus V. Cap. XXIV.

CAPVT XXIV.

De monopolio niuis, & Regio inde

compendio.




189 QVomodo illud Limæ fuerit con-Monopoliũ|ni uis ritè|posse con-|stitui.

stitutum refert D. Escalona Lib. 2



Parte 2. Cap. 22. & potuisse à Re-

ge id fieri, quæstuosâ ex eo acce-

ptâ pensione, ex multorum doctrina circa hu-

jusmodi rerum genera potest comprobari. Et

videri potest P. Lessius Lib. 2. Cap. 21. num. 148.

vbi ad propositum nostrum ait tunc licitum mo-

nopolium futurum, quando aliter rem, circa

quam versatur, nemo sufficienti copiâ vellet in-

uehere ob sumptus, quos non facilè poterit re-

cuperare. Id enim in casu nostro accidit: ingens

enim niuis copia necessaria est ad satisfaciendum

ciuium desiderio, temporibus æstu infensis, de

quâ non posset haberi securitas, nisi monopolio

auctoritate Regiâ constituto: cùm videamus, eo

etiam extante, defectus aliquos accidere, quos

molestissimos ciues experiuntur; non obstante

amissione grandis lucri, & non leuis pœnæ con-

uentionalis incursu.

  190 Videtur autem circa hoc specialis e-Difficultas|specialis ex|defectu ne-|cessitatis,|cui ista est|pensio con-|signata.

mergere difficultas ex eo quòd, licet ad mono-

polium inducendum congrua ratio sit, quam ad-

duximus, de copiâ sic meliùs prouisâ Reipubli-

: emolumentum tamen in eiusdem Reipubli-

cæ vtilitatem conuertendum videtur, quando ex

eo Rex nulli speciali necessitati comperitur oc-

currere: pro quâ pensionem posse tantum exi-

gere, cùm monopolia concedit, Doctores indi-

cant, vt videri potest apud P. Lessium loco citato.

Circa quod & P. Molina apertiùs loquitur Di-

sput. 345. §. Dixi monopolia, vbi illa eiusdem ver-P, Molina.

ba: Regem quippe tunc à peccato excusat publica ne-



ceßitas, in quâ est. Similiter P. Rebellus Parte 2.

Lib. 9. quæst. 7. num. 3. Pater Azor Tomo 3. Lib. 5.

Cap. 23. §. Tertiò quæritur. Ioannes de Medina

Cod. de Restitutione quæst. 30. §. Penultimo Bona-

cina Disput. 3. de Contractibus quæst. 2. Puncto 6.



num. 9. & alij. Vt enim testatur D. Escalona

suprà, emolumentum hoc ad sumptus pro nouo

palatio Boni Successus consignatum est, cuius cer-

tè nulla videbatur esse necessitas, vt voce publicâ

circumlatum: iis præsertim temporibus, quibus

opus est ad sacra extorquenda consurgere, vt

negotium Regni & Religionis Princeps opti-

mus prosequatur. Cùm aliàs grauis obligatioPrincipes|sumptus|non neces-|sarios te-|nentur sub|mortali|refecare.

sit supremis adnata Principibus ad sumptus in-

utiles, aut certè non necessarios resecandos, vt

omnes clamant Scriptores, quorum aliquos con-

gerit P. Oñate Tomo 2. Disput. 46. Sect. 2. in fine;

junctis iis, quæ habet. num. 62. Pro quo & vi-

deri possunt P. Molina Disputat. 667. num. 5.

P. Thomas Sancius Libr. 2. Consiliorum Cap. 4.



Dub. 2. num. 8. P. Azor Tomo 2. Tib. 11. Cap. 7.

§. Est quoque. P. Fagundez Tomo 1. in Decalogum



Libr. 4. Cap. 15. num. 5. & alij. Quî ergo potuit

monopolij niualis pretium ad sumptus dictos de-

stinari? Illud namque è ciuium bonis extractum,

in eorum debuit vtilitatem dirigi, cùm aliud ne-

cessitas non videatur postulare. Per quod qui-<-P>@@

<-P>dem grauamen Sisæ, quod iam diu premit, pos-

set imminui, & ita tolerabilius redderetur.

  191 Ad quæ responderi potest ædificiaÆdificia|magnifica|Reges de-|cere.

magnifica Reges decere, & ad commune bonum

quodammodo spectare, vt Regius splendor hoc

pacto crescat, & apud nationes exteras in maiori

æstimatione per Legatos videntes, & audientes

habeantur. Pro quo sic Cassiodorus Lib. 7. 5.

Regis nomine locutus: Hæc nostra sunt oblecta-Cassiodo-|rus.

menta, potentiæ imperij decora facies, testimonium

præconiale regnorum; hæc legatis sub administratione

monstrantur, & primâ fronte talis dominus esse cre-

ditur, quale eius habitaculum comprobatur. Et ideò

magna voluptas est prudentißimæ mentis, pulcherrimâ

iugiter habitatione gaudere, & inter publicas curas

animum fessum reficere dulcedine fabricarum. Sic ille.Pro illis|quomodo|pensio ali-|qualis im-|poni queat.|Quod casui|præsenti|applicatur.

Etsi autem pro huiusmodi fabricis grauari non

debeat populus, quando aliæ decentes sunt; si

tamen moderatum aliquid hinc inde corradatur,

quod non ægrè toleretur, non debet vt injustum

& penitus damnabile notari. In casu autem no-

stro sic contingit: vnus enim est, qui pretium

monopolij soluit, & hic grauamen non subit,

sed lucratur: illis autem, qui niuem asportare

poterant, & quæstum ex eo fecisse commercio,

si quid molestum accidit, minimæ consideratio-

nis est, quia ad lucrum aliunde, fortè securiùs,

quærendum possunt animum applicare. Ciui-

bus insuper nihil infertur injurium, cùm niuem

moderato pretio accipiant, & cum majori secu-

ritate, vt diximus.

  192 Quòd verò emolumentum dictum inRespubli-|cas posse|collectare|juxta mul-|torum|sententiam.

bonum Reipublicæ posset conuenienter expen-

di, verissimum quidem est, sed ad id Rex non te-

netur, quia ad sumptus publicos propria habet

bona, & si illa non sufficiant, jus collectandi, quod

Rebus publicis competit, eò quòd gabellæ, aut

vectigalis nomine non veniat compellandum.

Vnde illud in ipsis complures Doctores admit-

tunt: vt videri potest apud P. Fragosum Tomo 1.

Disput. 7. num. 68. & Tomo 2. Disput. 3. §. 5. nu-

mer. 122. vbi plures adducit. Quod cum multis

tenet P. Palaus Tomo 6. Disput. 3. Puncto 6. n. 3.

Licet sint qui contrarium censeant: accedente

autem licentiâ Regis, quæ obtinetur facilè, scru-

pulus omnis abscedit. Quæ quidem ad iustifican-Rationes|aliæ pro|iustificatio-|ne mono-|polij niuis.

dam consignationẽ prædictā videntur sufficere:

cùm præsertim palatium dictum perfectum jam

sit, pro cuius conseruatione, si faciendi sumptus,

vt videtur necessarium, jam necessitas intercedit,

ex quâ solent exactiones licitæ reddi: si autem

minùs necessarium sit, quàm id, quod defertur,

tot aliæ necessitates pullulant, vt ad eas subleuan-

das possit prouentus talis applicari. Cùm insu-

per minoris illud jam quantitatis sit, quia & mi-

noris lucri monopolis, non ita vrgentibus calo-

ribus, & sic rariore ad hydromelim concursu,

ac moderatione circa hoc succedente, eò quòd

multis incommodis nimius infrigidatæ aquæ po-

tus obnoxius comperiatur.

@@0@

@@1@De Regijs prouentibus ex tabernarum designatione. 207

CAPVT XXV.

De tabernarum peculiari designatione

ad incrementa Regij patrimonij.




193 NOuum est hoc ad pecuniæ colle-Tabernarũ|Regiarum|inuentum|non ita pro-|batum, &|quid praxis|circa illas.

ctionem inuentum, quod aliqui-

bus minùs decorum est visum, vt

scilicet in tabernis communium cibariorum Re-

gia collocentur insignia, & Maiestas tanta vi-

lissimis istis misceatur. Quod quidem credo

numquàm in mentem omnium Regum maximi

venisset (si & hucusque venit) nisi aliquorum,

qui hac viâ suis compendiis student, adinuentio-

num istarum auctores, sordidior industria ad

hæc descendere generalem prouidentiam impu-

lisset. Et certè satiùs foret emolumenta ista op-

pidis relinquere, & ad propria condonare, æqui-

ualenti quantitate aliunde corrogatâ, si necessitas

ita postulauit. Verùm si ita placet, placeat qui-

dem, & rerum istarum Auctores in suo sensu

abundent. Res ergo ita disposita est, vt cuique

oppido necessarijs tabernis assignatis, quæ ad cu-

ram vrbicorum Senatorum spectant, si quis vltrà

velit tabernariam exercere, compositione id pe-

cuniariâ obtineat, inæquali quidem iuxta diuer-

sitatem Prouinciarum à triginta octi-regalium

annuâ præstatione vsque ad quadraginta: in

quibus Senatores vrbici nullam iurisdictionem

exerceant, sed quidquid ad eas spectat per mini-

stros Regios disponatur.

  194 Circa quam ordinationem dubitari po-Non esse ju-|stificatam|dispositionẽ|quæ vide-|antur ostẽ-|dere.



Dostları ilə paylaş:
1   ...   71   72   73   74   75   76   77   78   ...   143


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2017
rəhbərliyinə müraciət

    Ana səhifə