Societatis iesv, segoviensis



Yüklə 14.73 Mb.
səhifə77/143
tarix14.08.2018
ölçüsü14.73 Mb.
1   ...   73   74   75   76   77   78   79   80   ...   143

pensari, dum falsitatibus instrumentorum occur-

ritur. Nam circa falsitates iam dictum; & dubi-

tari prætereà potest quod damnum maius cen-

seri debeat, aliqua instrumenta falsa consici, an

pauperes suis bonis per iniuriam spoliari. Et li-

cet pauperibus Regiâ sit benignitate prouisum,

vt vidimus; id tamen non de omnibus pauperi-

bus accipiendum, sed de illis, qui de solemnita-

te dicuntur, qui rarò litigant; cùm tamen alij o-

pus habeant frequentissimè litigare.

  206 Item. Grauamen hoc gabellæ cuius-Et ex eo|quòa sic|gabellipræ-|textu boni|communis.

dam genus continet, vnde iubetur vt circa Eccle-

siasticos & Religiosos nihil contra eorum agatur

voluntatem; ne scilicet Ecclesiastica immunitas

violetur. Videtur autem inconueniens vt præ-

textu publicæ vtilitatis fisci negotium agitetur, &

quòd, cùm vtilitas fisci præcipuum motiuum sit,

vtilitas communis vt vnicum in Pragmaticæ ex-

ordio proponatur. Et quidem si communis vti-

litas tantùm attenderetur, detractis expensis, de

quibus iam dictum, nihil esset vltrà requiren-

dum: sicut neque à pauperibus Indis, ac Reli-

giosis exigitur, & ab aliis Ecclesiasticis detre-

ctantibus constitutum pretium soluere, vt videri

apud citatum Escalonam potest §. 3. num. 12.

Impositio autem cùm propter publicam necessi-

tatem esse debeat, iuxta dicta num. 190. non vi-

detur iusta, nullâ necessitatis redditâ ratione, vn-

de nec videtur in conscientiâ obligare.

  207 Nihilominus non debet vt iniqua talisDefenditur|vt iusta, &|oppositis|responde-|tur.

Pragmatica condemnari, in quâ probabiles ra-

tiones occurrunt, vt possit sustineri. Falsitati-

bus enim, vt potest, per eamdem occurritur: & si

non omnia, aliqua publici statûs damna saltem

euitantur. Et pretium quidem maius est quàm

esse deberet, expensarum habitâ ratione: quod

tamen iustificari manifestiùs potest quoad papy-

rum primi signi: quia cùm illa pro gratiis & mu-

neribus Regiis, aut eius auctoritate impartitis de-

seruiat, potest illis Rex grauamen illud, leuissi-

mum sanè donatariis, imponere: vt scilicet in ta-

lis pretij papyro titulos sint, & non aliàs, acce-

pturi: quemadmodum onus mediæ annatæ im-

ponit, quod nequit iniustum reputari. Quoad

papyrum autem signi quarti, dictum iam n. 204.

Quoad tertij, excessus non est notabilis, & ita

ob auctoritatem Regij signi potest illo digna du-

ci, quando etiam stipendium est iis tribuendum,

qui in eius distributione, venditione, & curis aliis

circa eamdem occupantur. Et ex multorum au-<-P>@@

<-P>ctoritate etiam constat ex Regio signo monetæ

valorem augeri, vt videri potest per citatos à Dia-Valor pe-|cuniæ ex|Regio cres-|cit signa-|culo.

na Parte 6. Tract. 8. Resolut. 1. §. Ad secundum,

quod & ipse admittit quando excessus est modi-

cus. Est autem eadem in papyro ratio. Restat

ergo solùm papyrus secundi signi, sex inquam

regalium. Et hæc cùm ad res momenti maioris

adhibeatur, & rarior illius vsus sit, maiori pre-

tio venit æstimanda, quia minus est hac ratione

in illo grauamen, estque bifolium, & ita quasi

duæ chartæ, & duo signa, quorum auctoritas

exigit, vt non vili pretio diuendantur. Sic er-

go apparet pretio non esse excessum talem, vt

manifesta in eo iniustitia, re attentiùs expensâ,

valeat deprehendi. Quod verò de pauperibus

dicebatur solui ex eo potest, quòd licet aliquale

in eo iniustitiæ videatur esse periculum, non est

generaliter præsumendum; cùm in litibus incer-

ta iustitia sit; & etiam si facilis succurrat litigandi

modus, potentiores armis validioribus certant,

vt frequentiùs debeant infeliciorem litis exitum

sibi pauperes ominari. Quod malum remedio

caret. Quæ autem circa instrumentorum fidem

versatur falsitas, perniciosissimum malum est,

cùm ex eorum fide totus ferè Reipublicæ status

pendeat. Pro quo videri potest P. Fragosus Tomo

1. pag. 728. n. 295.
Gabellam|in papyri|dispositione|non esse.

  208 Iam quod ad vltimum spectat, nega-

tur in hac dispositione genus aliquod gabellæ in-

tercedere, quod ex dictis videtur sequi; cùm tan-

tùm sit determinatio quædam pretij circa rem

bono publico conuenientem. Neque opposi-

tum sequitur ex eo quòd nolit Rex Ecclesiasti-

cos ad vsum compelli; quia etiamsi gabella non

sit, est tamen lex minùs congrua Ecclesiasticæ li-Neque ad|Ecclesiasti-|cos extendi.

bertati, vt quæ onus imponat: ad has tamen

Clerici non tenentur, vnde nec imponi illis po-

tuit: vt videri potest apud Bonacinam Tomo 2.



Disput. 1. quæst. 1. Puncto 6. num. 29. Dianam

Parte 1. Tract. 10. Resolut. 12. & Parte 6. Tract. 8.

Resolut. 1. §. Restat modò. P. Palaum Tomo 1. Tract.

3. Disput. 1. Puncto 24. §. 6. num. 6. & alios, qui

licet fateantur Ecclesiasticos ligari legibus ciuili-

bus, exceptionem addunt oneris & præiudicij,

quo libertas Ecclesiastica minuatur. Cùm au-

tem gabella non sit; neque etiam fuit opus ne-

cessitatem exprimi, quæ ad illam imponendam

impulisset.

  209 Ex dictis autem videtur cessare, quodNeque op-|positum ex|verbis|Pragma-|ticæ deducî.

ad factum attinet, quæstio illa, An Pragmatica

ista sit contra Ecclesiasticam libertatem, si vide-

licet ad Ecclesiasticos extendatur. Cùm enim eos

Rex compelli vetet, quæstio in facto cessat. Si

dicatur Regem suos admonere Proreges, vt op-

portunâ vtentes industriâ curent papyrum signa-

tam in statum Ecclesiasticum introducere, vt vi-

deri potest apud citatum Escalonam §. 3. n. 12.

ex quo videtur sequi legem ex intentione eius

ad prædictos extendi; nolle tamen circa eos ri-

gore vti. Responderi potest id non sequi, sed

onus istud ad laicos tantùm dirigi, & neque in-

directè Ecclesiasticos comprehendere, qui spon-

te illud subire possunt: non vt sponte obligatio-

nem subeant, sed vt semper illis integrum sit à

voluntarij oneris supportatione desistere: est e-

nim quasi donatiuum, quod Ecclesiasticis omni-

no licet: vnde & in gabellis idem contingere<-P>

@@0@

@@1@De Regio emolumento ex signata papyro. 211

<-P>posset, nisi periculum esset in eo quòd volunta-

ria præstatio in obligatoriam verteretur.

  210 Si autem onus tale ita impona-Nec posse|ad eos ex-|pressi dirigi,|pro quo|Auctores,|& ratio-|nes.

tur, vt ad Ecclesiasticos etiam extendi Regis vo-

luntas sit, & ne aliter in eorum negotiis proce-

datur, libertati Ecclesiasticæ, iuxta nuper dicta,

repugnaret: quod ex eorum doctrinâ colligitur,

quos dudum adduximus, & aliorum apud ip-

sos: & ita in propriis terminis de papyro signa-

tâ loquentes tenent Illustrissimus Arauso in 2. 2.



D. Thomæ. Quæst. 95. Disput. 3. Sect. 5. & Diana

Resolut. 1. citata. in quâ multa adducit; quæ eò

tendunt, vt ostendat esse gabellam: quo con-

stante, illatio est manifesta, cùm constet Eccle-

siasticos ab illis esse prorsus eximios. Quia verò

ex dictis responderi potest gabellam non esse;

ideò ad fundamentum aliud recurrendum; quòd

scilicet onus sit, & quidem non leue, ad quod

nequeant Ecclesiastici compelli, vt citati tra-

dunt, & apud eos alij, ac complures insuper a-

pud Dianam Parte 6. Tract. 3. Resolut. 6. asseren-

tes statuta laicorum non ligare Ecclesiasticos,

quæ circa alienationem bonorum, contractus,

& alia versantur, in quibus illis onus seu graua-

men imponitur, quod minimè gabellæ rationem

habet. Pro quo & videnda multa apud eumdem

toto Tractatu illo, seu Apologeticâ discepta-

tione. Vnde si ponamus papyrum signatam eo-

dem pretio, quo communis, Clericis tradi; si ta-

men ita compellantur eâ vti, vt non adhibitâ,

nequeant in lite procedere, grauamen erit con-

tra illorum libertatem; quia ad id, quod aliàs ip-

sis erat licitum, compelluntur, juxta dicta à no-

bis alibi: Vide Tit. 3. num. 109. & 110. & Tit.

isto n. 142. & pro quo plures Auctores adducit

Diana Resolut. 1. citata §. Sed hic minimè. Est er-

go ratio oneris à ratione gabellæ diuersa.

  211 Si dicas Ecclesiasticos teneri ad obser-Ex obliga-|tione ser-|uandi|commune|pretium à|Rege im-|positum,|non benè.|argui.

uandum rerum pretium à lege taxatum, vt est

communis Scriptorum doctrina, de quâ citati.



num. 204. & ita etiam obligandos ad papyri si-

gnatæ pretium. Responsio est facilis: Nam a-

liud est teneri ad pretium, si re aliquâ vti velint,

aliud ad ipsius vsum obligari, quando aliunde

haberi potest pretio viliori; in illo enim, vt com-

munis legis seruatur æquitas, in hoc Ecclesiasti-

ca violatur libertas. Itaque si Clericus emat tri-Quomodo|illud Ec-|clesiasticos|obliget ex-|plicatur.

ticum ex communi horreo, taxatum debet pre-

tium reddere per publicam potestatem: sed non

tenetur absolutè emere, si aliunde possit sibi pro-

uidere, & sic de aliis. In nostro autem casu idem

accidit: nam si Ecclesiasticus velit papyro signa-

tâ vti, debet pretium pro se taxatum offerre: sed

ad talem vsum nequit obligari, cùm possit com-

muni vti papyro, vt poterat ante Pragmaticam

signaturæ. Quòd si aliquando monopolium re-Quid cum|quorum|dam rerũ|monopoliũ|constitui-|tur, desig-|nato pre-|tio.

rum quarumdam fiat, pretio earum designato

per publicam potestatem, vt de niue diximus



Cap. 24. illud certè onus non est, sed commo-

dum, vt ibidem ostensum. Si verò contingat

monopolium non eam commoditatem respectu

Ecclesiasticorum habere, sicut neque respectu

aliorum, sed solùm fisci, vt in chartulis pictis;

onus etiam reputari non debet, quia non versa-

tur circa res ad communes vsus necessarias, sed

quæ omnino sponte assumuntur, & ab Ecclesia-

sticis satiùs esset non assumi. Quod Diana cum<-P>@@

<-P>aliis benè aduertit suprà §. Ad tertium. Si autem

ex necessariis sint, alia est ratio, vt videri apud

eumdem potest: quamuis si necessitas cogat, nec

possit in venditione discrimen Ecclesiasticorum

& laicorum commodè obseruari, probabile fit

in eo lædi Ecclesiasticam libertatem, vt ex men-

te multorum dictum Titulo 3. numer. 112.

Quæ cùm ad Indias specialiter non spectent, à

nobis delibata sufficiant, qui nonnulla alia mi-

nutiora prætereunda iudicamus, de quibus vi-

deri potest sæpiùs citatus Escalona, vt vno tan-

dem satis quæstuoso Regij ærarij compendio

rem istam terminemus, pro quo sit


CAPVT XXVIII.

De Concessione Bullæ Cruciatæ & e-

molumentis Indicis, secundùm spe-

cialia pro Indiis.


SVnt sanè in Indiis emolumenta Bullæ Cru-Bullæ cru-|ciatæ pro-|uentus|qualis.

ciatæ permagna, cùm eorum quantitas ad

octingentorum millium ducatorum colle-

ctionem ascendat, vt testatur Dom. Solorzanus



Tomo 2. Lib. 3. Cap. 25. num. 20. & in Politica

pag. 717. Col. 1. qui multa de illa, sicut & D. Es-

calona in Gazophylacio Lib. 2. Parte 2. Cap. 34. Nos

hic peculiaria quædam diluemus, ex quibus sit


Primum, an transacto biennio, pro quo

Bulla conceditur, si noua publicatio

non fiat, præcedens valeat, aut pos-

sint quæ superfuerunt Bullæ ex pu-

blicatione præcedenti concedi.



212 CAsus accidit annis proximioribus: ela-Casus spe-|cialis de|elapso bien-|nio, nec|Bullis ad-|ductis.

psum est enim biẽnium, & nouæ Bul-

læ desideratæ, de quarum certa transuectione

notitia nulla succurrens, magnam peperit nego-

tio in tanto confusionem. Pro deliberatione er-

go consultatio habita, & Archiepiscopi Limani

sententia requisita; & nonnulli quidem Bullam

præcedentem valere censuerunt, sicut & in casu

simili ante annos plures tenuerunt multi, vt te-

statur Dom. Solorzanus suprà Cap. 25. num. 24.Valere ac-|ceptas qui|censeant.

P. Henriquij, Emmanuelis Roderici, & Antonij

Gomecij sententiam secuti. Sed quia hoc aliis

visum difficile, nouam Bullarum distributionemQuæ super-|fuerunt|posse distri-|bui aliorũ|iudicium.

necessariam censuerunt; dixeruntque posse eas,

quæ ex præcedenti publicatione superfuerant,

impartiri; licet illæ ad biennium tantùm fuerant

destinatæ: sic enim de piâ potest mente præsumi

Pontificis, ne fideles in regionibus adeò distan-

tibus thesauro gratiarum adeò singulari priuen-

tur. Quod & de Commissarij intentione pariter

coniectandum, quæ Pontificiæ debet esse con-

formis, sicut & Regiæ. Cùm enim negotium

hoc tanti momenti sit, & adeò abundans Regium

interesse, illiusque tanta necessitas duris hisce

temporibus; non est credendum vacationem

istam sine fructu transire vllatenus volituros. Pro

quo sunt vulgares doctrinæ de epicheiâ, conie-

cturis, præsumptionibus, ratiahibitione, de qui-Negantiā|maior|pars.

bus pleni tractatus Doctorum habentur. Præua-

luit tamen negantium absolutè consilium, qui<-P>




@@0@

@@1@212 Thesauri Indici Titulus V. Cap. XXVIII.



<-P>numero & auctoritate præcellebant, in quibus

& Illustrissimus fuit Archiepiscopus, testatus

planè, si de procuratione ante nouarum Bulla-

rum aduentum ageretur, illam se in Metropo-

litanâ suâ Ecclesiâ minimè permissurum. Quod

& Archiepiscopum Mexicanum pariter censuisse

relatione accepimus, & pro eo acriter decerta-

tum. Nihilominùs in designato distributionis

loco eam continuatam sine publicatione à testi-

bus oculatis accepi. Et ego quidem cum po-

stremis hisce persensi, ratus contrarium solido

fundamento destitutum.

  213 Et quod ad sententiam eorum attinet,Priorum|de valore|Bullæ ante|Biennium|acceptæ|sententia|refellitur.

qui valere elapsi biennij Bullam asserebant, mi-

nimè eorum est probanda doctrina, quæ aucto-

ritate Doctorum innititur, ex quibus contra-

rium potiùs deducendum. Licet enim dicant

illi posse quem gratiis Bullæ frui elapso tempore,

ad fruitionem talem disignato; tempus tamen

huiusmodi modicum esse debere affirmant, vt vi-

deri potest apud P. Henriquez Lib. 7. de Indul-Tempus|modicum|esse debere,|iuxta Au-|ctores, qui|id admit-|tant.|P. Henriq

gentiis Cap. 20. num. 2. verbis illis: Si elapso anno

& paucis diebus, non promulgetur secunda Bulla, quam

constat paullò post promulgandam. Pro quo in Glos-

sa L. N. alios adducit. Emmanuel Rodericus à

D. Solorzano etiam adductus oppositum om-

nino sentit, aitque se non audere P. Henriquez

sententiam amplecti. Vnde mirum est à præfato

Scriptore pro contrariâ sententiâ citari. Neque

Antonius Gomez aliter accipiendus, citatus et-

iam ab Scriptore præfato, si quidquam indulge-

ret: sed certè nihil apud ipsum tale, sed opposi-

tum non obscurè, dum ait, gratias Bullæ anno

elapso cessare, nec sufficere intentionem illam

sumendi. Videatur Cap. 5. circa 5. quæstionem n. 2.

& circa quintam & sextam clausulam num. 1. &

2. Cùm Emmanuele autem sentit P. Mendus



in Bullam Cruciatæ Disput. 2. num. 7. & cum Patre

Henriquez Ioannes Sancius in Selectis Disput. 55.



num. 2. Villalobos Tract. 27. Clausula 4. num. 8.

Trullench Lib. 1. Expositionis §. 1. Dub. 11. Lu-

douicus à Cruce in eadem Disput. 1. P. Escobar

in Theologia morali Examine 17. Cap. 1. in fine. Qui

tamen Tomo 1. Problematicarum Disquisitionum Lib.

7. num. 40. absolutè asserit anno elapso expira-

re. Diana Parte 1. Tract. 11. Resolut. 91. & alij,

qui generaliter paruam distantiam tantùm ad-

mittunt, ita vt parùm pro nihilo reputetur. At-

qui in nostro casu distantia erat magna, vt non

possit illi doctrina de anno Ecclesiastico pro o-

bligatione Confessionis adaptari. Et P. Bardi inEx anno|Ecclesiasti-|co nihil|præsidij.

explicatione Bullæ Parte 1. Tract. 2. Cap. 6. Sect.

2. num. 32. rem exquisitiùs discutiens affirmat

annum publicationis non posse prorogari supra

annum solarem vltra dies triginta quinque: ma-

jor enim annus Ecclesiasticus eum habet exces-

sum, cùm minor ille sit, in quo Pascha incidat

die vigesimâ secundâ Martij: maior, in quo die

25. Aprilis. Quem dicendi modum impugnat

P. Mendus in Tractatu Miscellan. Appendice Cap. 14.

Sed vt id demus, etiam protensio illa in casu, de

quo loquimur, suffragari nequit: quia maior fuit,

& multò maior crederetur futura fuissetq; reipsa,

nisi nauigium vnum aleæ periculosæ expositum,

fortunatum cursum habuisset.

  214 Nullum ergo in Auctoribus de BullâSicut ge-|neraliter|ex quibus-

tractantibus pro illâ est sententiâ præsidium.<-P>@@



<-P>Nam vel annum Solarem esse existimant, autuis sen-|tiendi mo-|dis apud|Auctores.

Ecclesiasticum, vel saltem duos tresúe dies ex-

tendi posse dicunt post nouam publicationem,

vt videri potest apud P. Escobar suprà loco

priori: ex quibus nihil potest casui, de quo dis-

serimus, adæquari. Vnde ergo ita sentientes

sentientiam probant? Recurrendum sanè iis est

ad communes illas doctrinas de coniecturis,

& ratihabitione, & ita idem est illorum, at-

que aliorum fundamentum, & sic pariter re-

fellendi. Quod ergo ad coniecturas attinet, epi-

cheiam aut præsumptionem, satis infirmum est:

nam stante formâ dispositâ ad gratiæ alicuiusEpicheiam|locum non|habere, aut|præsump-|tionem,|contra for-|mam præ-|scriptam.

consecutionem, illi standum est, & contra eam

nulla valet coniectura, aut interpretatio, nisi de

concedentis constet voluntate. Voluntas enim

per formæ appositionem ostenditur, vnde non

potest nisi omnino verosimili contrariæ volunta-

tis significatione contra illam iudicari. Quod

in grauibus negotiis præsertim obseruandum:

per ea quæ adducit Marius Antoninus Lib. 1.

Variarum Resolut. 11. numer. 4. & seqq. vbi quòd

in dubio forma censetur substantialis. In casu

autem nostro Bulla conceditur expressâ formâ

concessionis, quòd per annum durare debeat, &

in Indiis per biennium: ergo eâ non seruatâ a-

ctus corruit. Iuxta quam regulam in aliis ad

Bullam spectantibus proceditur, vt in eleëmo-

synæ quantitate, in qualitate accipientium, in

approbatione Confessarij, in visitatione alta-

rium, ac similium: verbis enim concessionis in-

sistitur, & aliter factum iudicatur nullum ex præ-

dicto fundamento, quod benè in casu speciali,

de quo agimus, exornat & roborat Antonius

Gomez suprà.

  215 Deinde. Forma concessionis quòd perVrgetur ex|eo quòd|biennij du-|ratio nullo|modo ve-|rificetur.

biennium duret, aliquomodo verificanda est,

ita vt duratio ad biennium tantùm extendatur.

Rogo ergo quomodo in casu nostro verificari

possit? Non quidem anni solaris computatio-

ne, neque Ecclesiastici, vt iam ostensum: ergo

nullo modo. Quod autem verificatio requiratur,

extra dubium est, quia vbi non conueniunt ver-

ba, nec conuenit dispositio l. 4. §. Toties. D. de

damno infecto. Pro quo Nauarrus Lib. 3. ConsilioAd Ponti-|ficis men-|tem vanũ|esse perfu-|gium.

34. & Matthæus de Afflictis Decisione 355. n. 8.

Si dicatur menti potiùs quàm verbis standum:

sic dicentes ostendere debent vnde illis sit mens

explorata Pontificis, qui nusquàm eam disposi-

tioni suæ contrariam indicauit, vt sæpè accidit,

& in Iure est obuium, in quo statuuntur multa,

& statim adiiciuntur exceptiones per particulam



Nisi. Vt videri potest in Cap. omnis vtriusque se-

xus, de pœnitentiis & remissionibus, vbi verba

illa post generalem dispositionem: Nisi fortè de



proprij Sacerdotis &c. similiter Cap. Si verò de sen-

tentia excommunicat. ibi: Nisi fortè eumdem



Clericum &c. & alibi passim. Licet ergo pietasSicut ad|illius pie-|tatem.

Pontificia magna sit, quia tamen certis est adstri-

cta limitibus, non est ad ampliora pertrahenda.

Et quidem licet pietas magna præsumi debeat;

Bullam tamen Cruciatæ nisi ad Regum nostro-

rum instantiam minimè concessissent: quo euen-

tu fideles in Indiis thesauro gratiarum istarum

essent penitus destituti. Quando ergo illum con-

cedit Pontifex, non iuxta generalem pietatem

facienda est interpretatio, sed iuxta eam, quæ<-P>



Dostları ilə paylaş:
1   ...   73   74   75   76   77   78   79   80   ...   143


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2017
rəhbərliyinə müraciət

    Ana səhifə