Societatis iesv, segoviensis



Yüklə 14,73 Mb.
səhifə78/143
tarix14.08.2018
ölçüsü14,73 Mb.
#70987
1   ...   74   75   76   77   78   79   80   81   ...   143

@@0@

@@1@De Regiis prouentibus ex Bulla Cruciatæ. 213



<-P>certis est limitationibus coarctata. Cùm aliàs

constet Pontifices in concessione Bullæ difficiles

se exhibere, & eam negasse nonnullos, existiman-

tes id, quod ex eadem colligitur, in iis rebus, pro

quibus conceditur, non expendi. Neque Com-Contrà cu-|ius volun-|tate arbi-|trari Com-|missarius|nequit, ne-|que etiam|Par.

missarij voluntas alia debet præsumi, qui eo ipso

quòd Commissarius sic ei, qui commisit, confor-

mem se debet exhibere. Neque aliter de Catho-

lico Rege iudicandũ, cuius voluntas nihil potest

voluntati Pontificis contrarium operari, qui est

primum mobile in hoc genere, ab omnibus aliis

inspiciendum.

  216 Iam quod ad ratihabitionem attinet,Neque ex|ratihabitio-|ne argui|posse.

ex prædictis videtur sufficienter improbatum:

sed est prætereà contra illud instantia validissima.

Nam ratihabitio hæc non est de præsenti, cùm in

Pontifice nullum appareat de præsenti talis dispo-

sitionis indicium; de futuro autem nihil iuuat,

quia illa est in quo per Bullam conceditur facul-

tas eligendi Confessarium, qui ab omnibus pos-

sit peccatis absoluere (exceptâ hæresi.) Ad ju-Quæ de fu-|turo ad cō-|fessiones nō|sufficit.

risdictionem autem in foro pœnitentiæ non suf-

ficit ratihabitio de futuro, vt communiter tra-

dunt Doctores, qui videri possunt apud Bona-

cinam Tomo 1. Disput. 5. Quæst. 7. Puncto 4. §. 1.

num. 13. & 14. Dianam Parte 3. Tract. 4. Resolut.

68. & P. Gasparem Hurtadum Disput. 10. de Pœ-



nitentiâ, Difficult. 5. Licèt autem sint qui existi-

ment ratihabitionem de futuro sufficere, qui vi-

deri possunt apud P. Filliucium Tractat. 7. cap. 9.

num. 240. qui num. 242. affirmat eorum senten-

tiam non carere probabilitate; licet ipse contra-

riam teneat num. eodem. Licèt inquam sint, &

sententia eorum aliquomodo probabilis; contra-Illius certi-|tudo.

ria tamen est probabilissima, & certissimam eam

asserit P. Thomas Sancius Lib. 3. de Matrimonio,



Disput. 35. num. 17. multos pro eadem adducens.

Contra quam irrefragabili ratione, & grauissi-

morum scriptorum auctoritate munitam, vt vix

iam sit contrarium tenens, non debet in grauissi-

mo S. Cruciatæ Tribunali iudicari.

  217 Restat ergo vt illorum iudicium, quiBullas quæ|superfue-|runt, non|posse distri-|bui.

distributionem bullarum ex iis, quæ superfue-

runt fieri posse & debere existimarunt, efficaciter

improbemus: estq́ue id facilè. Nam bullæ dictæ

biennio tantum valituræ destinantur, vt in ipsis

exprimitur. Quâ ergo veritate distribui possunt,

vt illæ quæ pro sequenti biennio transmittuntur?

Falsitas certè in re valdè sacrâ, & momenti summi

committitur. Item, quâ auctoritate id præstat

Commissarius? Illi quidem commissa non est;

recurrendum est ergo ad coniecturas & ratihabi-

tionem, & ita in fundamentum deuoluitur iam à

nobis infirmatum. Demus autem id esse proba-Rei dubiæ|pretium nō|debet esse|idem: &|quæ tunc|obligatio.

bile, sicut & priùs: res certè dubia relinquitur.

Quâ ergo ratione sustineri potest, vt populo

tamquàm res certa & indubitata tradatur cum

onere contributionis id, quod valdè dubium est,

& minimè ab eo admittendum, si dubium illi esse

constitisset? In rebus sanè quæ vendi & emi so-

lent, nequit pro vero tradi id, quod an sit tale du-

bitatur: vnde & obligatio restitutionis est, aut

dissoluendi contractum. Est enim vitium rei se-

cundum hominum æstimationem, & illud debere

detegi omnium sententia est: pro quâ videri po-

test Bonacina Tomo 2. Disputat. 1. de Contractibus,



quæst. 2. Puncto 6. vbi de hoc specialiter agentes<-P>@@

<-P>adducit: & pro eodem extant alij complures.

Præterquàm quòd contractus est nullus, quia in-

uoluntarius ob ignorantiam emptoris. Quod vtEuidens in|stantia.

manifestiùs appareat, rogo sic distribuentes Bul-

las, an pecuniam, de quâ dubitaretur an esset le-

gitima, ab accipientibus Bullas admitterent?

Quis de hoc valeat vel leuiter suspicari? Ergo &

quod tradunt exploratæ fidei sit oportet, aliàs

contractus claudicabit: neque enim rationi con-

gruit aut conuenit æquitati, alium Deum vel-

le sibi, alium alteri, vt vulgaris habet loquendi

vsus.


  218 Et hæc cùm mihi certa sint, audio àAliter in|Tribunali|supremo|videtur iu-|dicatum.

Tribunali supremo S. Cruciatæ rescriptum, posse

in casibus talibus Bullas distribui, quæ ex dudum

elapso biennio superfuerunt: eâ redditâ ratione,

quòd valde materialiter se habeat ad gratiæ con-

secutionem distributio Bullarum, quandoqui-

dem sine illâ stare posset, vt in Iubileis, & Indul-

gentiis contingit, quæ sine traditione aliquâ in-

strumenti cuiusquam obtinentur. Quod qui-

dem, si ita est, reuerenter accipiendum: & ex

eo saltem constat sententiam eorum, qui vole-

bant Bullam posse vltra biennium protendi,

nequaquam admittendam. Pro quo vlteriùsEx quo sal-|tem habe-|tur publi-|cationis tẽ-|pus nō posse|extendi, pro|quo &|Bullæ ite-|ratus te-|nor.

addo expressam clausulam Bullæ, in quâ Pontifex

ita loquitur: Expirante anno omnes prædictæ facul-

tates, & gratiæ & indulta expirent: tantumque po-

terunt caussæ pendentes ad finem perduci. Sic Paulus

V. Vrbanus VIII. & Innocentius X. quibus ni-

hil dici clarius potuit. Quod autem de distribu-

tione, quæ fieri ex Bullis residuis possit, decla-

ratum dicitur, valde videtur difficile: neque enim

materiale quid censeri potest, quod à Pontifice

non est arbitrio Commissarij remissum, sed ex-

pressè decretum inuenitur: sic enim in citatâDifficultas|magna cir-|ca declara-|tionem, eò|quòd acce-|ptio non se|habeat ma-|terialiter.

Bullâ habetur: Item mandatur vt summarium hoc

per omnes Christi fideles, ad prædictum bellum contri-

buentes, qui huiusmodi gratiarum participes esse volue-

rint, recipiatur, & retineatur: ne circa sibi concessas

gratias errare, neúe alij illas sibi vsurpare poßint, &

vnusquisque qua facultate eisdem gratijs & facultati-

bus vtatur, docere valeat. Sic ibi. Vbi si dicatur ad

notitiam gratiarum & reddendam rationem,

sufficere Bullam, quæ traditur etiamsi ad annum

præteritum spectet. Contrà est: nam eâ ratione

non erit necessarium illam dari habenti eam,

quam pro biennio elapso recepit: quod tamen

non admittitur, neque admitti potest: nam ex eo

fieret pro omnibus concessionibus, saltem eius-

dem Pontificis, non esse necessarium nisi vnicam

Bullam accipere, & eam seruare ad effectum per

Pontificem designatum, quandoquidem in om-

nibus idem tenor gratiarum continetur. Quod

cùm admitti nequeat, ex eo clarè apparet sum-

ptionem distincti Summarij non se habere mate-

rialiter: vnde in eadem Bullâ sic etiam subditur:

Ac vti idem omnes Christi fideles, non tantùm semel,

sed bis singulo quoque anno, quo idem summarium sum-

pserint, tam perse, quàm per modum suffragij, &c.

Vbi summarij acceptionem, tamquam rem ad

substantiam concessionis omnino necessariam,

Pontifex præsupponit.


Quæ auge-|tur ex pu-|blicatione|facienda|Bullis ad-|ueniẽtibus.

  219 His accedit, distributione factâ modo

dicto, & aduenientibus posteà Bullis, publica-

tionem faciendam. Ex quo sequitur eos, qui

acceperant, non futuros in suâ conscientiâ quie-<-P>

@@0@

@@1@214 Thesauri Indici Titulus V. Cap. XXVIII.

<-P>tos, cùm videant nouas Bullas publicari, & quas

ipsi acceperant, ad elapsum biennium pertinere.

Nec facilè eos tranquillare poterunt distributio-

nis ministri, aut alij, qui caussam Tribunalis co-

nentur defensare. Meritò ergo postulabunt vt

sibi nouæ traduntur Bullæ, ad quod & qui distri-

buunt tenebuntur, nullâ nouâ acceptâ pecuniâ.

Quod quidem à sinceritate & ingenuitate, quâ

tractari res istæ debent, valde videtur alienum.

Si autem dicatur non faciendam publicationem

post Bullarum aduentum, sed post elapsum bien-

nium ad distributionem earum, quæ superfue-

runt, & consequenter aliarum, quæ posteà ad-

uenient; id certè non videtur posse sustineri.

Nam à die publicationis currit biennium, sicutNon posse|illam omit-|ti.

annus alibi: & vnusquisque jus habet vt possit

integro biennio frui. Atqui multi non sument

Bullam elapsi biennij ob illius incertitudinem:

neque enim tenentur cuilibet declarationi stare,

cùm sint viri docti oppositum sentientes. Si au-

tem sumant nouam post aliquos menses addu-

ctarum, biennium illis à publicatione integrum

non relinquitur. Præterquàm quòd publicari

non possunt Bullæ, de quibus non constat an

sint peruenturæ, vt est valde contingens, sub-

mersâ, in quâ exportantur, naui, siue ab hostibus

occupatâ. Publicatio ergo certam materiam re-

quirit, vt ipsum nomen ostendit; id enim publi-

catur, quod occultum priùs erat, non quod pos-

sibile est vt sit; cùm possit etiam non esse, etiam

moraliter loquendo. Quæ quidem docti & attenti

negotij huius administri solerter aduertent, &

viam hanc ita exhibebunt planam, vt nullum in

eâ offendiculum fidelibus relinquatur. De quo

cùm satis hæc sint, sit iam


Secundum, an Prorex inhibere possit

Commissarium, quando ille commißionis

limites videtur transilire.



220 REspectu iudicum aliorum expressa estProhibitio-|ne Audien-|tiæ de cau-|sis Crucia-|tæ cognos-|cant.

prohibitio apud Dom. Solorzanum,

qui tenorem erectionis Tribunalis in Indiis re-

fert, pro caussis ad Bullam spectantibus cum ple-

nitudine potestatis expediendis: sic enim in eâ

dicitur: Sin que por via de fuerza, ni por otro algun



modo, se puedan llebar, ni lleben las dichas causas à las

dichas Audiencias Reales, ni introducir se, ni se intro-

duzgan en ellas por manera alguna. Sic ibi. Sed du-

rum satis apparet, vt si Commissarius velit ali-

quem iniustè vexare, nullus remaneat illi recur-Dura si ge-|neralis, vi-|detur.

sus, sed onus sit quantumuis importabile subitu-

rus. Et tale aliquid visum aliquando, cùm Reli-

gionis cuiusdam supremus Prælatus ad reuoca-

tionem Religiosi à se extra vrbem abire jussi ob

caussas sibi benè visas, per censuras cogeretur. In

quo quidem Commissarius iuxta communem

æstimationem affectu quàm ratione potiùs du-

cebatur. Vbi si dicatur nullum esse inconueniens

in eo quòd sic coactus obtemperet, cùm possit

Concilium S. Cruciatæ de re totâ certum redde-

re, à quo dubio procul remedium adhibendum.

Id sanè nullius consolationis est violentiam pa-

tienti: remedium enim tale serò veniet, si tamen

veniet, aduersantium informatione apud iudices

remotissimos præualente.


@@

  121 Proptereà dicendum videtur Prore-Ad Prore-|ges non ex-|tendi in ca-|sibus extra-|ordinarijs,|quia & cir-|ca Crucia-|tæ Tribu-|nal eius ex-|tẽditur pro-|uidentia.

gem posse in casu tali, & similibus, suam aucto-

ritatem interponere violentias manifestas remo-

uendo: non quidem iudiciali indagine, sed de

facto, monitoriis in primis vtendo; iis autem non

procedentibus, ad impediendum efficacem po-

tentiam adhibendo. Pro quo facit in prohibi-

tione præfatâ Proregis non fieri mentionem, &

ita illius prouidentiam non exclusam, qui, vt ait

P. Oñate Tomo 2. Disputat. 46. num. 60. in Indiis

Tribunali Cruciatæ præsidet, & imperitat. & Dom.

Escalona Lib. 2. Cap. 34. num. 9. ita in specie scri-

bit: En casos extraordinarios, y de gobierno superior,D. Escalon.

por razon de la quietad publica en competencias de Tri-

bunales en contrados, se puede interpones el virrey, vsan-

do para remediar las de los poderes que tiene, como qui

en representa la Real persona. Sic ille. Debebit ergo

tunc Commissarius cedere, & à censuris abstinere;Quomodo|id ritè præ-|standum.

& si absolutione opus sit, eam impendere, hone-

sto colore quæsito: ad quod directo Proregis

mandato non vrgendus, sed rei ipsius conuenien-

tiâ, cùm iam contumacia non sit, quandoqui-

dem Proregalis auctoritatis interuentu obedien-

tia prohibetur. Non enim contumax dici potest,

qui, vt non obediat in re sibi permolestâ, adiu-

torium licitum & vsitatum implorat; præsertim

quando iurisdictionis excessus comperitur: CùmExcommu-|nicatio solũ|pro mani-|festa & ra-|tionabili|caussa.

non leuis sit culpa tantam imponere pœnam insonti: vt

habetur in Cap. Sacro, de sententiâ excommuni-

cat. vbi & illa extat Pontificis admonitio: Caueat

etiam diligenter ne ad excommunicationem cuiusquam

absque manifestâ & rationabili caußâ procedat. Sic

Clemens Tertius. Vbi ergo neque rationabilis,Cap. Sacro|de sent. ex-|commun.

neque manifesta est, quòd si grauatus auxilium

opportuni fautoris exquirat? Adeundus sanè

Ecclesiasticus Patronus; sed non adest: is ergo

aditur, qui auxiliari potest, & Dei officio perfun-

gi, cuius est violentiam passis subuenire.


Tertium, circa taxam pecuniæ ab accipien-

tibus Bullam tribuendæ.



222 ESt illa in Indiis diuersa ab eâ, quæ inTaxa con-|tributionis|pro Indijs.|& speciali-|ter pro In-|dis, servis,|&c.

Hispaniâ, & regnis aliis Coronæ ser-

uatur, in quibus solita publicari. Et habetur in

speciali Instructione apud Alfonsum Perez de

Lara in Libro trium gratiarum, Fol. 254. ex quo

illam adducit Trullench Lib. 1. §. 3. dub. 1. & ex

hoc P. Mendus Disput. 1. num. 11. Qui tamen in

eo decepti, quòd pro Indis, quibus Religiosi, pau-

peres, & Æthiopes exequantur, duos regales Ca-

stellanos assignatos affirment; cùm tamen sint

duo tomini, qui tres regales cum quartello con-

stituunt. Tominus enim duodecim habet grana.

Nisi fortè nomine Castellani eum intelligendum

velint, quam nos En sa yado dicimus, sic enim

idem est quòd Tominus. Talis ergo taxa proAn milites|eadem vti|possint.

prædictis omnibus assignata. Et circa eam inqui-

ri potest an valeat consuetudo, quæ esse dicitur,

vt milites eadem perfruantur. In quo, si reuerà

ita est, & sciente Commissario subdelegato id

fit, non videtur notitiam talem Commissario

generali defuisse, & ita eo sciente & annuente,

licèt tacitè, potest consuetudo præfata sustineri.

Quâ ratione vtuntur docti scriptores ad proban-Consuetudo|circa hoc|potest præ-|ualere.

dum annum publicationis Bullæ esse Ecclesiasti-

cum, & non solarem, quia vsus sic habet, sciente<-P>

@@0@

@@1@De Regijs prouentibus ex Bulla Cruciatæ 215

<-P>& patiente Commissario, vt videri potest apud P.

Mendum Disput. 2. num. 7.

  223 Potest vlteriùs quæri an Indis mendicisEumdem|esse taxam|pro Indis|mendicis,|quæ pro a-|lijs.

pro minori pecuniæ summâ possit Bulla conce-

di. Nam inter Hispanos variæ classes sunt, iuxta

diuersas eorum facultates: ergo & inter Indos

aliquid huiusmodi statuendum est, cùm inter eos

sui etiam diuersi status sint, & ita Caciquij pondus

argenti insaiati debent contribuere. Verùm ratio

ista conuenientiam quidem dispositionis osten-

dit; vnde & statui posset exiguum aliquid pro

Indis mendicantibus, regalis inquam: de facto

autem nequit admitti; quia nulla minor taxa ex-

tat, quàm prædicta: & in hoc arbitrari non licet

subdelegatis Commissariis; aliàs possent etiam

circa Hispanos taxam variare; quia non videtur

consonum, vt idem à mendicante, ac seruiente

actualiter exigatur; qui enim seruit, plus dare

potest, cùm seruitij mercedem accipiat, & multo-

ties copiosam. Præterquàm quod in Bullæ con-

cessione non tam attenditur spirituale fidelium

bonum eam accipientium, quàm subsidium pro

bello contra infideles; ad quod nihili penditur

id, quod ab Indis mendicantibus tribui potest.

Et talis illi ingenij sunt, ac peculioli sui adeò te-

naces, vt rarus futurus sit suâ sponte Bullam ac-

cepturus. Id autem in xenodochiis opportunè

prouisum, vt morituris Bullæ, si eas non obti-

nuerint, tribuantur.

  224 Circa eos, qui seruiunt, inquiri etiamCirca ser-|uientes dif-|ficultas, qui|nam intel-|ligendi.

potest, an ij solùm intelligendi sint, qui famulitio

assistunt, quos vulgò vocamus Mozos, & commu-

nibus ministeriis destinantur. An verò etiam qui

superius aliquod ministerium tractant, vt famulo-

rum Præfecti, vel qui in prædiis villicis agunt:

seruiunt namque omnes, & juxta voluntatem

Dominorum res sibi iniunctas exequuntur. Ad

quod negatiuè mihi videtur respondendum, at-

tento modo loquendi Commissarij; ait enim:

Y los hombres y mugeres de seruicio. Iuxta vsitatum

autem modum loquendi nostrum nomine gentis



de seruitio ij tantùm veniunt, qui in domesticis

ministeriis seruilem, aut quasi seruilem operam

præstant, &, vt dixi, vocantur Mozos, in quibus

& qui anteambulones equestres, & qui Pages di-

cuntur, adolescentes inquam posttergales. Alij

autem nominati non dicuntur tales: & licèt vo-

luntati dominorum obsequantur, altius ministe-

rium tractant. Quod quidem receptæ est scri-Verba vt|accipienda,|in quibus|ampla esse|significatio|potest.

ptorum doctrinæ conforme, asserentium verba

sumenda esse secundùm vulgarem acceptionem,

& non in omni earum amplitudine, quando de

illâ non constat loquentem intelligi voluisse.

Quod benè explicat & exornat Cardin. Mantica

Decisione 59. num. 8.

  225 Pro mendicantibus occurrit item dubi-Qui nomi-|ne mendi|cantiũ ve-|niant: vbi|verecun-|dantes ve-|nire osten-|ditur.

tatio, an soli illi intelligendi sint, qui ostiatim

petunt eleëmosynam; hoc enim est propriè men-

dicare: an possit etiam ad alios extendi, verè

inopes, licèt ostiatim ob verecundiam non men-

dicent. In quo dicendum videtur, omnes, qui

ex eleëmosynis viuunt; tam viros quàm fœmi-

nas, quas non est decens ita mendicare, mendi-

cantium nomine comprehendi, quia in omnibus

eadem est ratio; immò & maior in iis, qui ob

verecundiam ostiatim non mendicant: isti enim

abundantiùs sibi consulunt, vnde diebus istis de-<-P>@@

<-P>prehensi sunt aliqui pecuniosissimi: licèt autemAparitate|rationis|quomodo|argumen-|tum.

à paritate rationis non semper vrgeat argumen-

tum, cùm de priuilegiis agitur aut dispensationi-

bus, per notissimam regulam juris in 6. Quæ à



jure communi exorbitant, minimè sunt ad consequen-

tiam trahenda. Pro pro videri potest P. Thomas

Sancius Lib. 8. de Matrimonio, Disput. 1. num. 32.

vbi agmen scriptorum adducit. Hîc tamen non

in solâ paritate nitimur, sed quia nomine men-

dicantium verè comprehenduntur ex eleëmosy-

nis viuentes, cùm ad januam aliorum per se, aut

per alios accurrunt, vt possint viuere, immò

etiamsi non accurrant, sed alij ad subueniendum

ipsis sponte moueantur, mendicantes dici pos-

sunt, non actu, sed habitu: sicut Religiosi Men-

dicantes dicuntur; etiamsi reipsâ non mendi-

cent; quia eorum status ad mendicandum est

dispositus, ad differentiam Monachorum. Præ-In fauora-|bilibus va-|le extensio.

terquàm quod in fauorabilibus extensio fieri po-

test ob rationis paritatem, vt videri potest apud P.

Sancium suprà, num. 33. vbi alios congerit. Et P.

Henriquez Lib. 7. de Indulgentijs, Cap. 30. num. 3.

vbi ait ex prædictâ ratione concessionem ouo-

rum extendi ad ilac & caseum. Et pro similibus

casibus sunt Auctores alij, vt videri apud eumdem

P. Sancium potest num. 38. sicut & doctrinæ aliæ

suffragantur apud ipsum num. 34. & seqq.




Quartum, circa vsum ouorum, lacticinio-

rum, lardi, & butyri suilli.



226 AN scilicet in Indiis eorum liceat vsusVsum ouo-|rum &c.|in Indijs nō|videri lici-|tum sine|Bullâ.

sine Bullâ. Commissarius enim gene-

ralis non licere contendit, & priuilegium Pij

Quarti circa hoc vires iam non habere, cùm

temporale fuerit, & illius ratio cessauerit. Propter

quam rationem nouæ Bullæ circa hoc pro Præ-


Yüklə 14,73 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   74   75   76   77   78   79   80   81   ...   143




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin