Societatis iesv, segoviensis



Yüklə 14.73 Mb.
səhifə87/143
tarix14.08.2018
ölçüsü14.73 Mb.
1   ...   83   84   85   86   87   88   89   90   ...   143

<-P>ratione sui officij, quia totum id à Superiorum

auctoritate descendit. Si autem quidquam sit,

quod à Superiore præstari nequeat, quia alicui

officio est annexum, vt potestas absoluendi Su-

periorem ipsum à casibus reseruatis, similiter est

de illo sentiendum, quia ad fauorem Religionis

purè spectat, quam præcipuè Pontifex in exce-

ptione prædictâ intendit, nec Superiores debent

peioris esse conditionis, quibus in ordine ad Cō-

fessionem amplior facultas in Iure concessa repe-

ritur, vt constat ex Cap. finali, de pœnitent. &

remiss.


  308 Est ergo difficultas circa ea, quæ ad sæ-Circa gra-|tias pro sa-|cularibus,|vbi de|speciali|quadam|pro Con-|cionatori-|bus.

culares spectare possunt, & quando ad ipsos so-

lùm spectant, dictum iam. num. 291. quod ad

Indulgentias attinet, licet gratia illas concedendi

Indulgentia non sit, sed pura gratia. Et talis for-

tè est, quæ concessa est Fratribus Prædicatori-

bus, & Minoribus, & consequenter illis, qui in

priuilegiis communicant, vt scilicet prædicantes

in suis domibus possint 18. annos, & 322. dies

Indulgentiæ concedere: extra suas Ecclesias ve-

rò vltra dictos 18. annos, dies tantùm 222.

Tempore autem Quadragesimæ in suis domibus

prædicantes Feriâ 2. 4. & 6. 156. annos &

524. dies. De quâ concessione P. Quintanad.

in Appendice Iract. 4. Dub. 3. num. 8. censens il-

lam non suspendi, quia communis est Religiosis

& sæcularibus: cùm possint etiam Religiosi esse

auditores: quæ videtur ratio esse licet eam ipse

non adducat. Quod tamen valde dubium est,

cùm concessio ista ad hoc tendat, vt sæculares ad

audiendas prædictorum Patrum conciones alli-

ciantur: neque enim ipsi illâ indigent, cùm alias

habeant copiosissimas. Et quidem Concionato-

res ipsi illâ non fruuntur, vt non sit mirum Reli-

giosos eiusdem Ordinis nihil in eo opere labo-

rantes illam non obtinere. Sed de gratiâ tali,

atque aliis redintegranda tractatio, an scilicet per

Bullæ publicationem suspendantur, ad quod dif-

ficultas præcipua reuocatur; de gratiis enim com-

munibus Religiosis & sæcularibus, sicut de In-

dulgentiis philosophandum. Et non suspendiQuoad Re-|ligiosos non|suspendi|illas, etiā-|si commu-|nes cum|sæculari-|bus

quoad Religiosos ipsos, ita vt illis vti possint, con-

sequenter asserendum, respectu scilicet aliorum

Religiosorum. Quoad sæculares autem grauis

difficultas est, vtrùm scilicet sine Bullâ eo frui be-

neficio possint. Quòd verò illa necessaria in Re-

ligioso non sit, si eam sæcularis sumpserit, vide-

tur certum, quia duplex Bulla non est pro vni-

co beneficio necessaria: & cùm sæcularis ante

publicationem Bullæ beneficio gratiæ Religiosis

concessæ frui posset, dum Bullam sumit, impe-

dimentum penitus remouetur.

  309 Potest autem dubitari, an si ReligiosusAn sit sa-|tis Religio-|sum Bul-|lam su-|mere, &|non sæcu-|larem.|Vbi vtrius-|que partis|fundamen-|ta propo-|nuntur.

Bullam sumpserit, id sit satis ad omnem difficul-

tatem in hoc puncto propullandam. Et id qui-

dem ratio nuper adducta videtur persuadere, quia

scilicet ad vnum beneficium vna Bulla sufficit. Et

prætereà Religiosus non poterat durante Bullæ

publicatione, vti gratiâ sibi concessâ: ergo sum-

ptâ Bullâ iam poterit: implicat autem quòd ab-

solutè possit, & quòd sæcularis Bullâ indigeat;

quia concesso aliquo conceditur id, sine quo illud

stare nequit. Item; suspensione huius gratiæ com-

modum contributionis intenditur: ergo cùm

illud habeatur sumptâ Bullâ, nihil refert quòd à<-P>

@@0@

@@1@De Regijs prouentibus ex Cruciata. Vbi de Religiosis. 239

<-P>Regulari, vel à sæculari sumatur. Videtur sanè

hoc non improbabile, sed incertum; quia praxis

contrarium videtur ostendere, & Bullæ ipsius te-

nor indicare, in quâ accipienti conceditur tantùm

vt absolui possit, commutari eius vota, & reliquis

vti gratiis, sicut & Indulgentiis: ergo ab eo Bulla

sumenda est, & non sufficit à Religioso sumi.

Præterquàm quòd taxa eleëmosynæ eum respi-

cit, qui beneficio Bullæ quoad prædicta est gaui-

surus. Cùmque pro sæculari diuersa sit, ac pro

Religioso, si eam Religiosus sumeret, multum

contributio per Bullæ concessionem intenta mi-

nueretur, vt est manifestum. Sed quidquid de

hoc sit, difficultas præcipua restat, an scilicet sæ-

cularis absolutè loquendo indigeat Bullâ ad

fruendum gratiis, quæ Religiosis in ordine ad sæ-

culares conceduntur. In quo quidem affirmati-Qui affir-|mantem|teneant,|quoad ne-|cessitatẽ in|sæculari.

uam sententiam tenent Trullench §. 9. Dub. 3.



num. 8. & apud eum Nauarrus, Sotus, Acosta,

Ludouicus Lopez, Fr. Emmanuel, qui contra-

rium priùs docuerat, sed re meliùs perpensâ re-

tractauit in Additionibus ad §. 12. Dub. 6. P. Escobar



Lib. 1. Examine, 17. cap. 4. v. 1. & alij.

  310 Fundamenta sunt. Primò, tenor ipse su-Et quibus|probent.

spensionis iuxta formam Pontificiæ concessionis,

in quibus solum excipiuntur gratiæ concessæ Re-

gularibus quoad eorum Fratres tantùm: particula

enim Tantùm aliquid debet operari: quod tamen

ita non erit, si quoad sæculares etiam exceptæ

proferantur. Secundò; quia si ita non esset, Bulla

nullius ferè esset momenti, & intentio Pontificis

in eâ concedendâ frustraretur; aut certè maxi-

ma ex parte, quando id, propter quod præcipuè

sumi posset, sine illâ liceret. Tertiò, quia sic habet

praxis: quando enim gratiæ aliquæ Religiosis

concessæ publicantur, in ordine ad absolutiones,

commutationes, & similia, à Commissario ap-

poni solet debere Bullam Cruciatæ habere eis-

dem fruituros. Vnde addit Trullench senten-

tiam oppositam non ausurum se in praxim de-

ducere.

  311 Sed nihilominùs illam tenent Ledesma,Contrariā|qui ample-|ctantur.



Joannes de la Cruz, Graffis, P. Henriquez, &

P. Thomas Sancius, quos adducit & sequitur

Diana Parte 1. Tractat. 11. Resolut. 100. addens in

praxi hodie ita obseruari. Idem repetit in Addi-



tionibus, Resolut. 23. vbi adducit Villalobos alios

ex Doctoribus Salmanticensibus congerentem.

Sed labor ille in P. Henriquez præcessit, qui

Lib. 7. Cap. 28. num. 7. in Gloßâ, l. Z. complures

adducit Cardinalis Lugo Disput. 20. de Pœnitentiâ,



num. 146. apud quem P. Salas in Expositione Bullæ

manuscripta. Leander Tomo 1. de Sacramentis, Tra-

ctat. 5. Disput. 12. Quæst. 57. Bassæus V. Priuilegium

3. num. 5. Vers. Sed petes, P. Mendus Disputat. 29.



Cap. 9. & alij, multipliciter arguentes, & nos cum

illis addentes aliqua, & aliena aliqualiter illu-

strantes. Primò, quia priuilegia Religionum proRationes|pro illa.

bono communi concessa, non sunt reputanda vt

suspensa, dum de illis expressa mentio non fit:

sunt enim adinstar legum, quæ in iure communi

continentur. Secundò, quia fauorabiliter inter-

pretanda. Tertiò, quia stat cum prædictâ exce-

ptione tenor verborum Bullæ, scilicet: quoad

eorum Fratres tantùm. Nam facultas absoluendi,

commutandi, &c. ad Fratres tantùm spectat:

neque enim alij præter ipsos possunt illis vti acti-<-P>@@

<-P>uè. Et prætereà particula illa potest ad priora

verba referri, scilicet Exceptis tamen conceßis Or-



dinum Mendicantium superioribus: vt sit sensus tan-

tùm excipi illas, quæ præfatis conceduntur.



Quartò, quia si sæcularis vt fruatur gratiâ Religio-

sis concessâ, Bullâ indiget; ergo gratia reualida-

tur respectu illius quando eam accipit: atqui id

stare nequit, quia gratia illa non erat sæculari

propria: ergo respectu illius non reualidatur:

neque etiam respectu Religiosi, quia gratia reua-

lidatur in eo, qui Bullam accipit: atqui Religio-

sus eam non accipit: ergo neque in eo reuali-

datur.

  312 Arguitur item Quintò; quia nullo exPostrema|collectio|valde vr-|gens ex te-|nore suspen-|sionis, &|alijs.



nominatis à Pontifice talis suspensio continetur,

vt patet discurrenti per singula, scilicet Ecclesias,

Monasteria, Hospitalia, loca pia, Vniuersitates,

Confraternitates, personas particulares. Vbi

enim hîc Religiosi Ordines? Si dicas cum Ludo-

uico Lopez nomine Monasteriorum designatos,

id minimè est consonum: nam ea, quæ Religio-

sis Ordinibus conceduntur, non dicuntur Mona-

steriis concedi, vt ex Bullis priuilegiorum appa-

ret. Monasteriis autem solent aliquæ Indulgen-

tiæ concedi pro ea visitantibus in Ecclesiis aut

Capellis: solent enim Ecclesiæ vt distinctæ àEcclesiæ à|Monaste-|rijs vt di-|stinctæ po-|nantur.

Monasteriis poni, licèt in Monasteriis sint, quia

de Ecclesiis non Religiosis accipi solet Ecclesiæ

nomen, vt patet ex Pontificiis Bullis, in quibus

Ecclesiæ, quæ Regularium non sunt, sæculares

vocantur, & ita Monasteriorum Ecclesiis, vt

contradistinctæ proponuntur: & similis lo-

quendi modus ei, quem Cruciata complectitur,

habetur in Bullâ Pij Quarti prohibentis pro Iu-

bilæorum expeditione quidquam dare vel acci-

pere, vt videri potest apud Cherubinum Tomo 1.



Bullâ 382. cuius partem refert P. Quintanad. in

Appendice, Tractat. 2. Dub. 5. Pro quibuscumque par-

ticularibus personis, seu Ecclesijs, Monasterijs, Confra-

ternitatibus, &c. Vbi nequit dici Iubilæa Fratri-

bus concedi, cùm tantùm concedantur eorum

Ecclesias visitantibus, licèt ipsi etiam lucrari ea

possint: sed certè non quatenus Religiosi sunt,

sed vt fidelium nomine comprehensi. Quod au-

tem ait Trullench, si Monasteriorum nomine

non comprehenduntur, comprehendi nomine

particularium personarum, inuerosimile prorsus

est: quia cùm concedantur omnibus gratiæ istæ,

& nulli in speciali, nequeunt dici particularibus

personis concedi. Sextò, quia sic concessit Pius

Quintus, aut potiùs declarauit, vt testatur P.

Henriquez suprà. Septimò, quia sic habet praxis,

scientibus, & tacentibus Commissariis, vt ait Car-

dinalis Lugo. His positis

  313 Dico Primò. Sententia hæc vltima om-Vltima sen-|tentia præ-|fertur.

nino tenenda est, quia validis nititur fundamen-

tis, & est pariter benignior: hîc enim quæ beni-

gnior meritò præferenda est, quia fauor iste vtili-

tati coniunctus, dum eo vti securè possumus sine

periculo illo, quod in Indulgentiis inueniri, dum

fauorabiliores opiniones præponuntur, diximus



num. 299. vbi & huius, quam modò rationemIllius vti-|litas pro|praxi.

tradimus, fundamentum indicauimus: absolutio

enim & commutatio, aut dispensatio coram Deo

valent, vt nequeat defectus potestatis absoluenti-

bus & absolutis, dispensatis & dispensantibus im-

putari. Cumq́ue circa hoc Commissarij non<-P>

@@0@

@@1@240 Thesauri Indici Titulus V. Appendix Cap. XXVIII.



<-P>reclament, neque Pontificem pro declaratione

adeant, ex eo videtur reddi manifestum nihil il-

los in huius sententiæ praxi deprehendere, quod

contrarium Pontificiæ dispositioni sit, nec spe-

rare se posse quidquam, quod ampliùs vrgeat ob-

tinendum: eò quòd Pontifices maximè curent,

vt priuilegia sua, & Religiosis præsertim concessa,

quæ in commune bonum tendunt, exactissimè

conseruentur. Pro quo inter alia est Cap. QuantòPontifices|sua priui-|legia con-|seruari de-|siderant.

ampliùs, de Priuilegiis, ibi: Mandamus quatenus

huiusmodi sententias in fraudem priuilegiorum nostro-

rum de cetero non feratis; quia si super hoc ad Nos clamor

denuò ascenderit, non poterimus conniuentibus oculis

pertransire, quia promulgatores talium sententiarum

seueritate debitâ castigemus. Sic ibi: vbi ad Archie-

piscopos & Episcopos sermo dirigitur ab Ho-

norio Tertio in fauorem Cluniacensium.

  314 Neque obiecta vrgent. Ad primumContraria|fundamen-|dissoluun-|tur.

enim dicimus de sensu verborum in exceptione

constare iuxta datam explicationem. Ad secun-

dum, eo non obstante, Bullam in magnâ æsti-

matione habendam, cùm multa alia, maiori pre-

tio dato, comparanda concedantur. Et praxis

ipsa ostendit nihil talem exceptionem obstare,

cùm vix sit, qui Bullam non sumat, etiamsi aliàs

de Religiosorum priuilegiis notitia subsit; vel cer-

tè si non sit, ex eâ parte nullum expeditioni Bullæ

obstaculum adhibetur. Ad tertium negatur pra-

xim generaliter acceptam sic habere, cùm de

contrariâ fidem faciat Cardinalis Lugo. In Iu-

bilæis quidem obseruari id solet, vt sine licentiâ

Commissarij minimè publicentur, quia iudex est

talium gratiarum specialiter deputatus: licèt Iu-

bilæi Anni Sancti, & similium alia sit ratio. Id

autem, de quo agimus, diuersum est, de quo ad

eum non spectat iudicari, cùm à Pontifice circa

illud ligatæ manus sint exceptione præfatâ. VndéTimor in|illius praxi|nullus.

timor Trullenchij deducendi in praxim senten-

tiam nostram, non est cur debeat in aliorum cor-

dibus residere, cùm de praxi tali constet, & eam

non solus Cardinalis Lugo, sed Diana etiam

contestetur.

  315 Dico secundò. De Indis loquendo,Indos Bullâ|non egere|pro gratijs|de quibus|agitur.

sine dubio asserẽdum est eos ad vsum gratiarum,

de quibus loquimur, Cruciatâ non egere. Id con-

stat ex amplissima concessione Pontificum, &

præsertim Gregorij XIII. per Bullam authenti-

cam die 1. Ianuarij Ann. 1573. ad instantiam Phi-

lippi Secundi immortalis memoriæ Regis, quâ

conceditur vt Indi, sicut & nati ex Indis &

Mauris, absolui possint ab omnibus casibus Sedi

Apostolicæ reseruatis, & etiam ab hæresi, ab Ar-

chiepiscopis, & Episcopis Indiarum, non obstante

reseruatione hæresis per Bullam non concessæ.

Quâ facultate gaudent etiam Religiosi Mendi-

cantes, & alij eorum gaudentes priuilegiis, in foro

pœnitentiæ, vt aduertit Alfonsus à Veracruce in

suo Compendio. V. Episcopus, & Fr. Ioannes Baptista

in animaduersionibus pro Confessarijs Indorum, Pag.

443. Vers. Circa hanc, per specialia ad id priuilegia

generaliter concessa, vt tales Religiosi possint in

foro dicto quidquid maioribus Prælatis conces-

sum inuenitur. De quo priuilegio, & de aliis pro

Indis concessis inferiùs, Deo dante, Titulo inquam

12. disseremus.
@@

DIFFICVLTAS V.

De facultatibus non reuocatis pro Religio-

sis, & præsertim de illa quæ genera-

liter conceditur circa electionem Con-

fessarij.



316 QVid facultas sit dictum num. 281. &Circa fa-|cultates|sicut circa|gratias phi-|losophan-|dum.

vix circa illas quidquam occurrit, in

quo hærere possimus, suppositâ doctrinâ, quam

circa Indulgentias & gratias præmisimus: simili-

ter enim ac de gratiis philosophandum, quia ea-

dem prorsus fundamenta sunt, si quæ occurrant,

iuxta datam explicationem. Amplissimè enim

interpretandæ sunt, cùm in earum vsu periculum

inualidationis non subsit respectu eius circa

quod versatur, & possit tali facultate vtenti vt cul-

pabilis imputari. Stante autem licito vsu, non

obstante Bullâ, oriri circa illum aliquæ difficul-

tates possunt, sicut circa alia, quæ nullum ad Bul-

lam respectum important, neque nostri instituti

est omnia huiusmodi persequi, ne moliminis ni-

mium operosi negotium sine spe terminandi

complectamus. Et talis equidem esse poterat

quæstio illa circa vsum altaris portatilis, qui pri-

uilegio Pij Quarti concessus Canonicis Regula-Priuilegiũ|speciale|circa vsum|altaris por-|tatilis in|cubiculis|Religioso-|rum.

ribus S. Saluatoris Lateranensis die 18. Maij Anni

1565. vt quauis infirmitate detenti, quibus ratio-

ne illius, aut judicio Medici, vel Superioris præ-

scripto, è cubiculis suis exire prohibentur, du-

rante tantùm infirmitate, Missam in proprio cu-

biculo super altari portatili, in loco tamen de-

centi & honesto, per aliquem Sacerdotem, per

eos iuxta libitum suum eligendum, celebrare fa-

ciant, & in cubiculis iacentis Missam audire, &

Eucharistiam sumere possint ordinariorum loco-

rum, seu quorumuis aliorum licentiâ desuper

minimè requisitâ; & vt ipsi, ac Presbyter per eos

eligendus Missam huiusmodi respectiuè audiendi

ac celebrandi, plenam & liberam licentiam & fa-

cultatem habeant. Prædictum autem priuilegium

in vsu haberi satis apertè significant qui illius

mentionem faciunt, scilicet Pasqualigus Decisione

174. & 176. Lezana Tomo 3. v. Altare, num. 16.

P. Quintanad. Tomo 1. Tractat. 7. Singulari 34.



num. 7. P. Pellizarius Tractat. 8. Cap. 2. num. 96.

Diana Parte 9. Tractat. 1. Resolut. 34. P. Dicastil-

lus Tractat. 5. Disput. 4. num. 104. Thomas Hur-

tadus Tractat. 12. num. 2228. Cardinalis Lugo in

Tractatiuncula de viuæ vocis Oraculis circa pri-

uilegia Societatis, V. Missa post §. 6. & illud Com-

pendio Societatis addendum voluit R. P. Gene-

ralis Mutius Vitellescus, vt testatur idem Cardi-

nalis.

  317 Circa quam concessionem admiraturRarus il-|lius vsus|apud illos.



Diana Pontificum liberalitatem, & modestiam

pariter Regularium, qui parcè & rarissimè illâ v-

tuntur. Quod quidem & ego sic faciendum mo-

nuerim, licèt circa priuilegij valorem non videa-

tur posse dubitari, cùm de illo constet, & post

Concilij Tridentini publicationem fuerit, vt

benè citatus Cardinalis obseruauit: nam dubita-

ri nequit quin in cubiculis infirmorum multa

occurrant indecentiæ plenâ, quæ neque oculis

aliorum possunt sine offensione præsentari.<-P>

@@0@

@@1@De Regiis prouentibus ex Cruciata. Vbi de Religiosis. 241



<-P>Quòd si dicas ex eo fieri numquàm debere Mis-

sam in prædictis cubiculis celebrari, quia num-

quàm licet in loco indecenti id fieri, vt Pontifi-

ces præcauent quoties licentiam pro celebratio-

ne concedunt, vnde & in Bullâ nostrâ præter li-

centiam Commissarij approbatio Ordinarij præ-

scribitur per visitationem, & designationem,

iuxta id, quod à Consilio est Tridentino decre-

tum Sessione 22. in Decreto de obseruandis in celebra-

tione &c. & in priuilegio adducto id etiam sta-

tuitur, vt ex eius tenore constat. Ad id dico,Car non|frequens|liceat, cum|frequens|non ita.

etiamsi ordinariè in prædictis cubiculis illa, quæ

dicuntur, occurrant, & proptereà non debeat

Missa in illis frequenter celebrari; pro rariore

celebratione aliam esse rationem: tum quia pro

illa possunt decenter ornari & mundari cubicula,

quod pro frequenti non potest moraliter ita

præstari: tum quia licet minùs aliquid decens

adsit, status Religiosus, & locus sacer, quicum-

que ille sit, cùm in illo immunitas Ecclesiastica

vigeat, & pars sit Religiosæ habitationis, quæ

sanctitatem quamdam continet, vnde & Reli-

giosæ domus sanctæ & sacræ compellantur: &

prætereà Religiosæ professionis meritum, suo

iure postulant, vt eo, quod minùs apparet de-

cens, non obstante, dispensatio aliqua circa cele-

brationem præbeatur. Sic enim pro celebratio-

ne in domibus sæcularium priuilegium in Bullâ

conceditur; cùm tamen certum sit multa, quæ

indecentia sunt, in eisdem reperiri: propter con-

uenientiam enim aliquam in eo potest dispensa-

ri, attentâ bonitate Christi immensâ, quæ in hoc

Sacramento elucet, vnde horrori non est ipsi cu-

bicula immundissima ingredi, cùm pro Viatico

defertur; & in stomachos fœtidissimos pene-

trare.

  318 Licet autem facultas infirmo tribua-Cum sub-|ordinatione|ad Præla-|tos futu-|rus.



tur, vt possit celebrantem pro suo libitu eligere,

& sic electum facere vt celebret, nullius ad hoc

licentiâ requisitâ, cùm illis plena & libera ad hoc

licentia & facultas præbeatur: non est tamen

proptereà Religiosa subordinatio submouenda,

quia id minimè verosimile est in Religionibus,

vbi illa exactè custoditur. Vnde P. Quintanad.

addit tunc Superiorem localem altare approba-

turum, siue ex propriâ auctoritate, siue ex rati-

habitione aut commissione præsumptâ Prouin-

cialis. Quod videtur etiam probare Diana verbis

citati Auctoris adductis. Verùm quod illi dicunt,

non videtur pro debitâ subordinatione sufficere,

quia tantùm in altaris approbatione constituitur;

cùm tamen etiam locus considerari debeat &

tempus & persona, & in electione celebraturi

obseruanda etiam est: cùm non deceat Superio-



Dostları ilə paylaş:
1   ...   83   84   85   86   87   88   89   90   ...   143


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2017
rəhbərliyinə müraciət

    Ana səhifə