Summa caietana de pctis Et noui testamẽti iẽtacula



Yüklə 5,7 Mb.
səhifə69/100
tarix14.08.2018
ölçüsü5,7 Mb.
#70988
1   ...   65   66   67   68   69   70   71   72   ...   100
INcestus (quo inter consanguineos seu

affines carnalis fit commixtio

abs dispensatione matrimoniali) peccatũ est

mortale inter grauiora/ꝑꝑ naturalem reueren=

tiam naturale fedus violatũ. Et sicut ad ince=

stus crimen spectat ẽt sine opere cōsensus in cōsanguineam seu

affinẽ, ita ad incestus spẽmspectant impudicitie & carnales cō=

mixtiones impuberũ ꝑsonarum/ si cōsanguinitate aut affinitate

sunt iuncte: quoniam & sunt hmōi actus vt via ad consumma

tum incestum, & multo propinquius ꝗ̈ cogitationes ad incestũ

ordinantur quantum in se est consummandum: licet ex impo=

tentia etatis non consummetur.

INconsideratio Agibiliũ humanorum

quantũ ad eas conditio=

nes quas pōt & debet homo talis cōsiderare, pctm̃ est

imprudentie. siue sit volũtaria ex intentione, quia. s. noluit consi

derare: siue ex negligẽtia, quia nō adhibuit suā diligentiā ad con

siderandũ illa que cōsideranda erāt. Pōt aũt esse pctm̃ mortale,

quando scilicet est respectu eorum que sunt de necessitate salu=

tis facienda/dicenda/appetẽda/cauenda &c. Veniale aũt quādo<-P>

@@0@

@@1@Jnconstantia. Jncontinẽtia. 146

<-P>respectu aliorum. Et hec intellige de inconsideratione consum=

mata: hoc est procedente ad voluntarium actum male conside

ratum, in quo est inconsideratio contrarie: vel non consideratũ,

in quo est inconsideratio priuatiue.

Aduerte tñ / ꝙ si contingat aliquem ex sola inconsideratione



actuali facere opus aliquod quod scit esse prohibitũ / & si tunc

actualiter aduerteret ad id quod scit nō faceret, excusatur a mor

tali: vt siquis non considerans hodie esse festũ/ emit aut vendit,

vel non considerans esse diem ieiunij/comedit &c. aut non ad=

uertens contractum esse vsurarium / facit illum &c. Et ratio

horum & similium est: quia non videtur esse in potestate nr̃a

occursus omnium que scimus in his que quasi sine discussione

oꝑamur. Et multo magis excusa{t$} ille / qui meditatus quantum

bona fide credidit oportere/inuenit se post factũ opus aut datũ

consilium considerationem omisisse. pctm̃. n. mortale preter in=

tentionem valde difficile / contra intentionem vero impossibile

est accidere: in proposito autem & preter intentionẽ manifeste

est/& contra intentionem videtur esse.

INconstantia (qua hō a bono ac debito

ꝓposito recedit nō exequẽdo

illud) pctm̃ est: quia a recte rōnis ordine declinat. Est

aũt mortale vel veniale pctm̃ iuxta mäm subiectā. nā si incon=

stans omittit ea que sunt de necessitate salutis/peccat mortaliter:

si vero alias debita/peccat venialiter. Et si inconstans ex inordi=

nata aliqua passione amoris vel rancoris omittit propositũ prius

bonum aliquod supererogationis / peccat quo venialiter: quia

inordinate desistit a bono proposito.

INcontinentia (qua homo rectam

habẽs intentionem

vinci{t$} a cōcupiscentia delectabiliũ carnaliũ aut

honoris aut ire) pctm̃ manifeste est ꝑsonarum

nō omnino mala℟/ que habituate sunt in malo<-P>

@@0@

@@1@Jndignatio.

<-P>luxurie ambitionis ire & huiusmodi, nec omnino bonarum/

que habent huiusmodi passiones domitas, sed mediocrium/que

habent rectam intentionem circa castitatem mansuetudinem

&c. et tamen vigent in eis passiones: vtpote non domite habi=

tibus virtutum: earundem enim personarum est continentia

& incontinentia.

Contingit autem dupliciter. Vel ita ꝙ passio huiusmodi pre=



ueniat rationem pugnantem rectesentiendo, ita ꝙ anteꝗ̈ pugnet

cedit: vt sepe accidit colericis propter velocitatem colere/ & me

lanconicis propter vehementiam impetuosi motus. Vel ĩta ꝙ

ratione inde (hoc est ex parte superiore) & passione hinc (hoc

est ex ꝑte inferiore) pugnantibus/tandem multiplicata & aug=

mentata passio vincit.Vtro aũt mō si ad consensum delibera

tũ alicuius quod est pctm̃ mortale (puta vindictā/ fornicationẽ

&c.) homo trahi{t$}, pctm̃ est mortale hmōi incontinentia: aliter

est pctm̃ veniale.Et licet aristoteles in mulieribus nolit conti

nentiā & incontinentiā recognoscere/quia quasi pueri sequũtur

facile abs pugna passiones: in mulieribus tñ christianis propter

lumen fidei quo spiritus concupiscit aduersus carnem ac ꝑ hoc

pugnat contra carnem, recognosce continentiam quum spiritus

vincit/& incontinentiam quum spiritus vincitur.

INdignatio (qua ex ira homo affici{t$}

proximo tanꝗ̈ indignosua

affabilitate/conuersatione & hmōi) pctm̃ est

ꝑꝑ inordinatā passionẽ: & cōiter veniale/proce

dens ex eo ꝙ indignũ reputat se a tali nũc &c.

pati seu tractari. Potest tñ esse sine pctō, qñ scilicet ex iusto rōnis

iudicio procedit: iuxta illud greg. indignantur iusti/sed nō dedi=

gnātes, hoc est non habentes affectũ inordinatum. Pōt & esse

pctm̃ mortale / qñ vs ad subtrahendum aliquid de necessitate

salutis impendendum proximo procederet/ aut vs ad delibera

tum contemptum aut odium proximi cresceret.



@@0@

@@1@Jnfidelitas. 147




INfidelitas christiane fidei

opposita/ priua

tiue sumpta (hoc est illius qui natus

est habere fidem quia est homo/ non

tamen habet) tunc tantum est pec=

catum quum negligit auditui fidei

credere: iuxta verbum domini. si non

venissem & loquutus eis nō fuissem

peccatum non haberent/infidelitatis.

Contrarie autem sumpta/peccatum semper est maximum. Et

distinguitur in tres generales species: scilicet paganorum, hoc

est eorum qui nullo pacto fidem susceperunt christianam: iu=

deorum/qui profitentur in veritate nostram fidem in figura &

negant illam in seipsa iam claram: & hereticorum/qui sunt

baptizati sed pertinaciter errāt in fide.Et ꝗ̈uis infinite sint he

resum species/iuxta infinitas erroneas sentẽtias que cōtra fidem

possunt esse: de his tamen non oportet solicitum esse cōfessorem

quantum ad peccati notitiam, sed solum quantum requirit me

dicina adhibenda: vt non remaneat in aliquo errore / vt sanus

fiat totus/vt non facile redeat ad vomitum &c.

Incurri{t$} autem infidelitatis peccatum tripliciter.Primo ex



intentione: vt quum quis in his que ad fidei necessitatẽ spectare

nouit / ab ecclesia dissentit deliberate credendo oppositum. Et

tunc est peccatum mortale maximum. Et si christianus est/

vocatur peccatum heresis. & est excōicatus si in exteriorem

aliquem actum etiam corā seipso solo exierit: & reseruatur ab /

solutio pape cum reliquis de cena domini.

Secundo per primos seu imperfectos motus: vt quum quis



ob tentationes aut rationes auditas &c. quasi vacillat in his que

sunt fidei / non tamen ad deliberatum consensum discredendi

peruenit. Et hoc est peccatum infidelitatis quidem / sed veniale

propter imperfectionem actus. Et licet modo sit grauius &<-P>

@@0@

@@1@Lũ infidelibus cōuersatio.

<-P>mō minus graue iuxta modũ negligẽtie, semper tamen est gra

ue propter genus arduum. & ideo statim abhorrendum est/

quum aduertitur quicquid contra fidem occurrit dicendum/

aut audiendũ/aut cogitandum &c.

Tertio propter ignorantiam ex parte materie: vt quia vel scit



materiam spectare ad fidẽ/ sed nescit se errare in illa, vel nescit

materiam spectare ad fidem que tamen ad illam vere perti=

net, & in vtro casu putans se recte sentire / nimis tenet affir=

mat at asserit errorem quem non videt esse errorem, infidelita

tis peccatum materialiter incurrit: vt contigit sancto cipriano

martyri: qui cum octoginta episcopis (vt habes. xxxij. di. ca.

preter hoc) appellauit baptisma hereticorum lauacrum dia=

boli: quos beatus aug. redarguit. Et quia in huiusmodi mate

rialiter tantum erratur in fide / & non formaliter (hoc est

ex intentione: quia omnino intendunt tales stare in fide sancte

matris ecclesie, immo pro illa pugnare/& intellectum in illius

obsequium captiuare) non incurritur mortale peccatum. Sed

tamen peccatur propter nimiam adhesionem: quod in cipriano

excusabilius fuit ex sententia tot episcoporũ / & martyrij tandẽ

charitate omnino deletum.

Jnfidelium Conuersationem habere in humanis

occupationibus ꝗ̈uis peccatum non sit

absolute, cauendum tamen est vt occasio peccandi/ & scandali

pusillorum vbi scandalum timetur. De iudeis autem in verbo

iudei dicetur.In his autem que ad infidelitatis cultũ spectant/

nullo pacto communicandum est. Vnde non licet commodare

aut donare aut vendere illis aliquid pro vsu suorum sacrificio=

rum/& huiusmodi: quoniā particeps esset quis criminis, vtpote

adiuuans illos ad exequendum infidelitatis sue cultum.

Jnfidelitas Vt est violatio promissionis / tractatur

in fra in verbo perfidia.

@@0@

@@1@Jngratitudo. 148


INgratitudo (qua hō pro accepto

beneficio gratias non

refert opere pro loco & tempore, aut non agit

lingua/ laudando &c. aut non habet animo/

recordando / recognoscendo & affectum beni

uolum habendo) peccatum proculdubio est: quia contra rectā

est rationem, violatur. n. morale debitum. nam pro beneficio

accepto debetur statim gratus animus/grata lingua/& gratum

opus pro loco & tempore. Et multo magis ac maius ingratitu

dinis peccatum est, si aut animum malum rependat quis/aut

vituperet aut offendat illum a quo beneficium accepit.

Committitur autem ingratitudinis peccatum dupliciter. scili



cet formaliter & per se, hoc est ex intentione: vt quũ quis ideo

ingratus est vt vices non rependat/aut malas vices reddat bene

ficio seu benefactori vt sic. Et hoc est proprie peccatum ingrati

tudinis/quod est speciale peccatum ab alijs distinctum: & hoc

est esse ingratum ex interiori contemptu beneficij. Et est pecca=

tum mortale ex suo genere: quoniam contemptus beneficij est

contemptus non tam effectus ꝗ̈ boni affectus benefactoris. &

contrariatur directe dilectioni debite benefactori. Contingit tñ

hoc esse veniale propter imperfectionẽ actus / & propter primũ

motum ad contemnendum/& propter beneficium minimum:

quia minimum tanꝗ̈ nihilum. Ita ꝙ inde fiat vt contemptus

non sit perfecte contemptus propter imperfectionem materie:

sicut furtum rei minime non est perfecte furtum propter im=

perfectionem materie.

Materialiter autem incurritur ingratitudinis peccatũ / quādo



vel omittitur aliquid necessarium ad gratitudinem, vel commit

titur aliquid offensiuum benefactoris non eo animo vt ingra=

tus sit/ sed alia intentione. Et tunc ingratitudo non est speciale

peccatum/sed circunstantia peccati in benefactorem commissi.

Et si quidem omittitur aliquid de necessitate salutis exhibendũ<-P>

@@0@

@@1@Jnhumanitas: Jniustitia.

<-P>benefactori/aut committitur aliquid de necessitate salutis cauen

dum ne fiat in benefactorem, peccati mortalis rationem induit

circunstantia illa. Si vero omittitur aliquid aliter debitum / aut

committitur aliter vitandum, venialis est. Et quia in omni pec

cato includitur huiusmodi circunstantia materialis ingratitudi=

nis ad deum omnium datorem, non oportet scrupulo quenꝗ̈

moueri de huius cōfessione circũstantie/ sed de illius contritione

assidua solicitum esse. Verum quando offensa notabilis in bene=

factorem aliquem commissa est/explicanda est: sicut alie circun

stantie aggrauantes infinite/non tamen mutantes speciem.


Yüklə 5,7 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   65   66   67   68   69   70   71   72   ...   100




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin