Summa caietana de pctis Et noui testamẽti iẽtacula



Yüklə 5.7 Mb.
səhifə71/100
tarix14.08.2018
ölçüsü5.7 Mb.
1   ...   67   68   69   70   71   72   73   74   ...   100
INsensibilitas Rarissimum pecca

tum est: quo quis

sine rationabili causa fugit delectationes sensibi

les naturales. Et si inuenitur hoc peccatũ / mor

tale est: vt siquis horreret intantũ delectationes<-P>

@@0@

@@1@Jnsipientia. Jnterdicti eccle. violatio. 150

<-P>sensibiles vt necessaria ad cibandum seipsum subtraheret / aut

negaret debitum vxori / & breuiter necessaria pretermitteret.

Aut ex lapidea natura constaret homo talis: ita ꝙ forte non ha=

beret tantum luminis & liberi dominij super suam malā com

plexionem vt mortaliter posset in hoc peccare.

INsipientia Pro quanto peccatum so

nat contrarium sapientie/

male affecte mentis ad affectiue iudicandum

secundum primam causam, crimen est: siue

tollat a se deum vt finemsuorum operum/siue

vt prouisorem/siue totaliter: iuxta illud. dixit insipiens in corde

suo/non est deus. Sed tunc vs adeo excecat vt infidelitatem

induat: qui enim primo operatur / tanꝗ̈ qui putat non esse deũ,

non multum distat vt putet & dicat in corde suo nō esse deũ.

INterdicti Ecclesiastici violatio / pecca

tum videtur solummodo cle

ricorum: quoniam solis clericis pena indicitur.

Nec etiam est clericorum qualitercun, sed

pro quanto exercent aliquid certo ordini deputa

tum: ita ꝙ nec ipsi clerici violant interdictum/nisi faciendo ali

quem actum ordinis.

Ex penis autem irregularitatis & suspensionis ab officio &



beneficio/& ineligibilitate & impostulabilitate &c. quas cleri=

cus violans interdictum incurrit, apparet peccatum esse mor=

tale: tanta enim multiplicatio tam grauium penarum/graue de

lictum supponit. Nec quantum ad hec refert an ipse clericus sit

interdictus/an hec faciat in loco interdicto.Intelliguntur aũt

in proposito appellatione clericorum non solum qui vere sunt

clerici, sed etiam moniales/que nullius ordinis sunt capaces: vt

patet in ca. postulastis. de cle. exco. &c. ministrante. Ita ꝙ ipse

tunc violare intelliguntur interdictum, qñ officiarent ecclesiam<-P>

@@0@

@@1@Jnterdicti eccle. violatio.

<-P>vt prius, & breuiter illa facerent que clericis intelliguntur pro=

hibita tanꝗ̈ competentia ex ordine aliquo. Et quoniam imponi{t$}

eis multum grauis penitentia (scilicet ꝙ in arctiori debent re=

trudi monasterio ad agendum penitentiam) apparet similiter

peccatum mortale.

Verum huiusmodi apparentia mortalis peccati/siue in clericis



siue in monialibus, non cogit fateri peccatum mortale: quia sole

pene sunt temporales/quas potest homo cum merito incurrere:

vt patet in iudice qui incurrit irregularitatem iudicando iuste

hominem ad mortem. omnes enim huiusmodi penas aut maxi

mas inter illas incurrit homo abs peccato. Et propterea sicut

excommunicatio minor potest incurri abs mortali peccato/&

tamẽ priuat bominem a maximis misterijs sacris & necessarijs

singulis hominibus (quia priuat a perceptione sex sacr̃orum)

ita interdictum sicut & irregularitas & suspensio incurritur

abs mortali peccato ꝗ̈tũ est ex parte penarum: aliunde siquidẽ

potest esse mortale, scilicet ex parte contemptus aut precepti ad=

iuncti/si contingat aliquid horum adiungi.

Dixi autem violationem interdicti peccatum esse clericorum



quatenus clerici: quia laici non proprie violant interdictum nisi

faciendo a clericis illud violari. & tunc non minus ꝗ̈ clerici

peccant. Et in multis casibus huiusmodi/ incurrunt laici excom

municationem: vt habes supra in verbo excommunicatio.Sed

si clericis violantibus aut non violantibus interdictum / laicus

interdictus aut in loco interdicto audit diuina que ibi dicuntur,

dicendum est ꝙ peccat quidem si ipse laicus est interdictus:

quoniam debet humiliter sustinere interdictum/& obedire ab=

stinendo a diuinis. Si tamen ipse non est in culpa/nec est nomi

natim sed vt vnus de populo interdictus / & sine scandalo ex

deuotione hoc faceret tanꝗ̈ putans innoxijs pias interpretationes

penarum subuenire, creditur excusari a tanto. Si autem ipse nō

est interdictus/sed audit in loco interdicto, nō videtur peccare:<-P>

@@0@

@@1@Jnterrogationes cōfessionis. 151

<-P>quia ex quo ibi diuina dicuntur ipso non authore, melius est vt

fructum ex illo malo bonus percipiat ꝗ̈ ꝙ abstineat. nisi hoc

esset fomentum clericorum ad non seruandum interdictum.

Et similiter si celebrans admittit ad diuina aliquem interdictũ/

non teneor ego exire: quia non est assignatum delictum parti=

cipij in diuinis cum interdicto sicut cum excommunicato. ꝗ̈uis

celebrans incurrat suspensionem ab ingressu ecclesie: vt pʒ in

ca. episcoporum. de priuile. in. vi.

Aduerte hic / ꝙ hodie nullus tenetur seruare interdictum a



iure vel a iudice positum, si non est contra certum locum aut

personam denunciatum: quia sic in concilio constantiensi sub

martino quinto indultum est: vt patet in constitutione superius

recitata in tractatu de excommunicatione minore.

INterrogationes Penitentium a

confessoribus /

propter finem huius operis occurrunt hic inse=

rende / vt confessor sciat exercere officiũ suum.

Vbi scito primo/ ꝙ vt in verbo cōfessor tactũ



est, confessor tenetur ad interrogandum penitentem in casu quo

putat aut rationabiliter dubitat omitti aliquid necessario confi=

tendum si non interrogat: quia tenetur iudex discernere omnia

necessario discernenda ante sententiam absolutionis: alioquin

iudicis officio abutitur. Vnde si ad necessaria discernendũ opor

tet interrogare/tenetur interrogare. Et quia abusus sacramenta=

lis iudicij est sacrilegium / proculdubio peccatum est mortale

nolle interrogare de necessarijs. Et confirma{t$} hoc ex iuris autho

ritate/extra de pe. & re. omnis vtrius sexus. Vbi dicitur de con

fessore/diligenter inquirens peccatoris & peccati circũstantias.

Vbi autem confessor bona fide putat non esse opus interrogatio=

ne/nō peccat: ꝗa precepta affirmatiua quale est de interrogādo/

intelliguntur pro loco & tempore/ & secundum oẽs prudentie<-P>

@@0@

@@1@Jnterrogationes cōfessionis.

<-P>circũstantias: imprudentis autem est interrogare quem aut qñ

non putat bona fide interrogandum.

Scito secundo/ꝙ interrogationum quedam sunt preambule



ad confessionem/& quedam sunt ipsius confessionis.Interro

gationes preambule sunt tres. Prima. si audiendus pōt sibisubdi

quo ad sacramentum penitentie/iuxta dicta in verbo absolutio:

quia aliter non posset ipsum absoluere. & propterea ante omnia

oportet nosse si est de sua parochia vel diocesi &c.

Secunda. si est impeditus ita vt nō possit ab ip̃o absolui: puta si



est excōicatus aliqua reseruata excōicatione/si est in cōcubinatu/

si vsurarius/si ꝑseuerās occupator alieni seu tyrannus / & que=

cun hmōi. Et hoc vt nō possit postea penitens cōqueri dicẽdo/

ꝙ voluisti audire & scire facta mea / & non vis me absoluere

&c. Similẽ quo cautelam adhibe ecclesiasticis qui detestabilẽ

abusum habendi tot beneficia curata incompatibilia abs rōna=

bili causa sequentes confidunt in bullis scriptis. predicendũ est

eis/prouide primum vt sit tuta conscientia secundum deum/et

deinde audiam. Premittendi sunt quo ecclesiastici comati etc.

ad tonsorem/& deinde audiendi. Et sic de alijs.

Tertia est/si preparatus est diligẽti discussione p̃missa ad cōfi



tendũ. nā impossibile hũano more vr̃ / vt statim quis longi tꝑis

delicto℟ neglecto℟ recorde{t$}/ita vt possit credi illum diligenter

discussisse conscientiam suā. Oportet aũt p̃cogitasse secũdũ suũ

modũ iuxta fragilitatem humanam/ & postea supplementum

a confessoris inquisitione sperare. Hec de preambulis.

Ante Interrogationes autem confessionis / faciat confessor

penitentem dicere peccata sua modo quo scit: quia

hoc recta ratio & iudicij & medicine requirit. Nam accusator

debet prius accusare, & similiter eger debet dicere quid sibi

dolet / caput an stomachus &c. penitens autem est accusator

suimet/ & est eger, confessor autem iudex & medicus.Nec

boc putes tempus perditum: quoniā ex tali spontanea cōfessione<-P>


@@0@

@@1@Jnterrogationes cōfessionis. 152



<-P>ꝗ̈uis crasso modo/habes circa que interrogare debes. Memento

autem non interrumpere accusantem se: sed postꝗ̈ compleuit/

interrogato ordine qui tibi magis placuerit. Nos aliorum ordinẽ

sequẽtes, secundum decem precepta interrogationes que viden{t$}

necessarie / summatim per capita pro memoriali subiũgemus.

Circa primum preceptum capita nouem occurrunt.Primũ



est de infidelitate. Si recessit a fide nihil credendo: quod est apo=

stasia a fide. Si nō credidit aliquid fidei: quod est heresis. Si vere

dubitauit de his que sunt fidei: quia dubius in fide infidelis est.

Intellige si deliberato consensu voluit dubitare & non credere.

Si vacillauit in fide citra deliberatum consensum / est veniale.

Si ex timore negauit fidem verbo vel signo / ꝗ̈uis non corde:

quia mortale est.

Secundum est de idolatria. Si adorauit demonẽ: & breuiter



aliud ꝗ̈ verum deum.

Tertium est de blasphemia dei & sanctorum. Si blasphema



uit deum aut sanctos. Si maledixit deũ aut sanctos &c. aut in=

iuriose impudica membra sanctorum dixit &c.

Quartum est de falso cultu veri dei: vt si iudaicũ etiā cultũ



seruauit/aut in cultu ecclesiastico falsum inseruit: quia pernicio

sum esset mendacium cultus.

Quintũ est de suꝑfluo cultu veri dei: vt si fiat excessus corpo



ralis apꝑatus aut cantus aut soni. qđ cōiter veniale vr̃. Sed si ex

cessus cōsistat in hoc ꝙ adiungi{t$} diuino cultui cantilena aliqua

(siue in voce hũana siue in voce organi) mortale pctm̃ est ex



suo gñe: ꝗa iniuria irroga{t$} eccłiastico cultui ac deo / dũ colitur

huiusmodi cantilenis.

Sextũ est de inuocationibus demonũ explicita: ꝗa mortale est.



Et similiter si familiaritatem aut pactum aut sociale colloquiũ

cum demone habeat: quia non licet cũ eis nisi hostiliter aut do=

minatiue diuina virtute se habere.Colloqui autem cum

demone in arrepticijs & energuminis vane & curiose (vt a<-P>

@@0@

@@1@Jnterrogationes cōfessionis.

<-P>multis fit) peccatum proculdubio est: quia publicati sunt nobis

hostes. Mortale autem non video/si nihil aliud peius curiositate

aut vanitate occurrit: quia imperfectum quid in genere socialis

conuersationis hoc est.

Septimum de incantationibus & diuinationibus per supersti



tio sa / in quibus demonis inuocatio implicite inuenitur: quoniā

mortale est/nisi ignorantia excuset: vt habes in locis proprijs. Et

his annectuntur diuinationes per astra/ somnia/auguria/sortes,

quando superstitiose sunt. & de portantibus breuia superstitiosa

ad collum &c.

Octauum de perfidia votorum. Si non impleuit votum tem=



pore debito. Si vouit facere malum: puta percutere. Si vouit nō

facere bonum aliquod: puta non mutuare/ non fideiubere. quia

non solum non valet/sed peccauit vouendo.

Nonum est de tentatione dei. Si tentauit deum/ volens deum



succurrere sibi miraculo quum posset se pascere: aut &c.

Circa secundum preceptum occurrunt tria / iuxta tres comi=



tes iuramenti: iurabitis in iudicio/ iustitia & veritate. hiere. iiij.

Quantum ad veritatem. Si iurauit assertiue scienter falsum:



vel dubitans assertiue tamen iurauit. Et similiter si promissorie

iurauit non intendens implere. Et similiter si cōminatorie iura=

uit. Et si quod iurauit se facturum noluit implere.

Quantum ad iustitiam. Si iurauit se facturum malum/preci



pue peccati mortalis.

Quantum ad iudicium. Si iurauit indiscrete & sine ratio=



nabili causa. Et ad hec reducitur interrogare si fuit causa ꝙ

aliquis iuraret falsum aut malum/ aut non impleret iuramẽtũ.

Circa tertium preceptum occurrunt quin: scilicet de tem=



pore sacro / de actibus sacris / de loco sacro / de rebus sacris/de

personis sacris.

Circa primum. Si festos dies violauit / opera seruilia aut alia



ab ecclesia prohibita exercendo aut iubendo illa fieri. Si omisit<-P>

@@0@

@@1@Jnterrogationes cōfessionis. 153

<-P>missam dictis diebus abs rationabili causa. Si diem festum

audita missa consumpsit in ludis vanis &c. Si tempore sacro=

rum ieiuniorum (hoc est quadragesime/vigiliarum & quat=

tuor temporum) omisit ieiunare abs rationabili causa. Si vio

lauit hec eadem cibis prohibitis.

Circa secundum. Si non communicauit in pascate. Si non est



confessus semel in anno. Si confitendo mentitus est. Vel tacuit

aduertenter aliquod mortale: quia in hoc casu confessio vtpote

dimidiata esset iteranda. Si non peregit penitentiam iniunctam.

Si contraxit matrimonium cum personis sanguine iunctis vs

ad quartum gradum. Si contraxit matrimonium clandestinũ.

Si neglexit sacramentum confirmationis pro se aut his quorũ

curam habet. Si neglexit ire ad predicationem: & scire que

tenetur scire. Si fecit sacros actus (hoc est actus alicuius ordi

nis: vt celebrare / facere diaconatum / & huiusmodi) &

breuiter si dedit aut suscepit sacramentum aliquod in peccato

mortali, hoc est abs illius contritione: aut ad hoc faciendum

induxit aliquem. Si excommunicatus ingessit se diuinis: puta

misse/officio/processioni. Si cum excommunicatis participauit

in diuinis extra casus concessos. Si excommunicatus minore ex

communicatione suscepit aliquod sacramentum. Si suspensus

aut irregularis aut interdictus ingessit se prohibitis sibi.  Si qui

tene{t$} ad officiũ diuinũ nō dixit illud. Si ex proposito euagata

mente illud dixit/ in parte precipue notabili. Si dixit illud ita col

lidendo vt non exprimeret dictiones, sed principium & finem

versus sonando: quoniam si vere ita est/non satisfit. Si mutauit

officium ad libitum.

Circa tertium. Si violauit locum sacrum (hoc est ecclesiam



aut cimiterium) semine aut sanguine humano. Si violauit loci

ecclesiastici immunitatem, inde furando / rapiendo / vel extra=

hendo vi inde homines. aut ibidem prohibita exercuit vel exer=

ceri fecit: vt iudicia secularia/parlamenta &c, Si interdictum<-P>

@@0@

@@1@Jnterrogationes cōfessionis.

<-P>non seruauit.

Circa quartum. Si abusus est sacramẽtis/ & precipue eucha



ristia. aut sacramentalibus: puta oleo sancto & huiusmodi. Si

non seruauit formas sacramentorum. Si iniuriam fecit sancto

rum reliquijs aut imaginibus. Si vsurpauit aut occupauit res

mobiles vel immobiles deo dicatas: vt sunt res ecclesiarum.

Circa quintum. Si percussit aut quomodolibet violentauit



clericum seu ecclesiasticam personam. Si carnale peccatum

similiter commissum est post ordinem sacrum/aut religionem

aut votum castitatis. Si libertatem a gabellis &c. ecclesiastica℟

personarum violauit/exigendo ab eis prohibita exigi.

Circa quartum preceptum occurrunt quin: scilicet de



impietate / inhumanitate / inobedientia / inobseruantia & in=

gratitudine.

Quantum ad impietatem. Si parentes non honorauit. Si illis



non subuenit Si sanguine iunctis debitum honorem & subsi=

dium non impendit. Si patrie si conciuibus & patrie beniuolis

debita non exhibuit auxilia & officia. Si filios aut nepotes sibi

commissos non educauit / instruxit / curauit. si maledixit illis.

si neglexit corrigere illos verbo & verbere vt expedit precipue

in peccatis mortalibus: vt blasphemie &c. Si vxorem vel virũ

male tractauit. Si famulos famulas male gubernauit: & econ

trario si hi debitum non fecerunt.

Quantum ad inhumanitatem. Si crudus ad pauperes. Si ad



opera misericordie negligens. Si de superfluo non fecit elemo=

synam. Si existenti in necessitate extrema aut magna/nō subue

nit vt potuit. Si contra pauperes aliquid fecit aut dixit, aut im=

pediuit aliquam eis conferendam elemosynam.

Quantum ad inobedientiam. Si ex contemptu non obediuit:



seu si non obediuit vt non obediret. Si non obediuit in his que<-P>

@@0@

@@1@Jnterrogationes cōfessionis. 154

<-P>sub precepto mortalis peccati mandata sunt. Si non obediuit in

damnum alicuius. Si non obediuit in his que sunt notabilis im

portantie. Si non obediuit in communibus mandatis.Et hic

insere de obseruatione legum & statutorum &c.

Quantum ad inobseruantiam. Si principibus & his qui in



dignitate sunt constituti non detulit debitum honorem & reue

rentiam & subiectionem verbo & opere. Si magnatibus &c.

non assurrexit &c.

Quantum ad ingratitudinem. Si ex contemptu beneficij aut



benefactoris fuit ingratus: seu si ideo fuit ingratus vt esset ingra

tus. Si fuit ingratus verbis. Si affectum non habuit retribuẽdi.

Si memoriam non replicauit recompensandi, sed obliuioni

mandauit beneficium. Sibenefactori detraxit aut malefecit/ aut

fieri fecit.

Non occides/quintum preceptum. Vbi de iniurijs personali=



bus mortis/mutilationis/vulneris/vinculorum/ carceris/seruitu

tis /cruciatus/& exilij/consistentium in facto.

Si occidit aut occidere attentauit. Si infantem tenuit in lecto



cum periculo oppressionis. Si procurauit aborsum viuificato

fetu. Si etiam procurauit aborsum ante viuificatum fetum/sci=

licet primo mense: quia etiam mortale est, minus malum tamẽ.

Si venenum sterilitatis sumpsit aut dedit. Si aliquid horũ fieri

fecit/aut dedit consilium auxilium vel fauorem: immo si non

obstitit quum posset/in crimine est.

Si mutilauit aut mutilari fecit &c. vt de homicidio interroga



tum est. Et sic de alijs sex / si vulnerauit si vinculauit/si car=

cerauit / si cruciauit quacun corporali afflictione / si in

exilium misit / aut aliquid horum fieri fecit &c. vt supra.

Demũ si voluntate deliberata aliquid horũ desiderauitvt alicui

eueniret.

@@0@

@@1@Jnterrogationes cōfessionis.

Ad hec reduc de odio/ira/inimicitia/& bello. Si odio habuit



aliquem. Si desiderauit illi malum/anime vel corporis/ vel ho=

noris/ fame/rerũ &c. Si gauisus est de malo alicuius: & quali

malo. Si vindictam fecit propria potestate: aut similiter fieri fe=

cit aut optauit fieri. Si noluit parcere inimico quātum ad offen=

sam. si negauit aut subtraxit cōmunia beneficia. Si inimicitias

fouit. Et hic innumera occurrunt de actibus propterea gestis

ĩntus & extra: & de peccatis quorum fuit causa aduocando

socios criminis &c.Si fecit bellum iniustum. Si iuit ad

bellum iniustum scienter. Si iuit ad bellum dubium de iusti=

tia/abs mandato superioris: ita ꝙ obedientia non excuset.

Sextum preceptum non mechaberis / de iniurijs venereis:



scilicet de adulterio / incestu / sacrilegio / stupro / fornicatio=

ne / & crimine innaturali.

Si cum persona coniugata / est adulterium. Si cum san=



guine iuncta/est incestus. Si cum persona deo dicata per sa=

crum ordinem aut votum solenne religionis / aut etiam per

votum simplex castitatis, semper est sacrilegium. Si cum

muliere virgine / est stuprum. Si cum persona soluta / est

simplex fornicatio. Si innaturaliter persona sola / est molli=

cies. si cum persona alia / est sodomia.In his venereis mo

dus innaturalis / hoc est vt mulier supergrediatur / culpabilis

maxime est. Alij vero tolerabiles sunt: & videntur potius

confitentibus relinquendi vt dicant ipsi.

De osculis/tactibus & alijs huiusmodi interroga summarie



ĩnter non coniuges. Inter coniuges nulla quasi cura habeatur

nisi vel ad pollutionem extra actum coniugij agatur / aut cum

periculo talis pollutionis agatur: omnis enim extra cōiugij actũ

voluntaria pollutio peccatum est contra naturam.

Septimũ p̃ceptũ nō furaberis/de iniurijs ꝗ̈tũ ad res: de furto/



rapina/fraude/vsura/& hmōi. Si furatus est. Si rem alienam<-P>

@@0@

@@1@Jnterrogationes cōfessionis. 155

<-P>inuentā que non habetur pro derelicta/ accepit animo retinendi

pro se. Si ex nau fragio res alienas accepit. Si vendidit aut emit

cum fraude, aut circa precium/aut circa rem/aut circa pondus/

aut circa mensuram / aut circa numerum. Si fecit contractus

vsurarios. Si imposuit nouam gabellam. Si exegit gabellas a

personis ecclesiasticis contra ipsarum exemptiones. Si violente

abstulit rem alienam: aut etiam suam a quieto possessore / ꝗ̈uis

male possideret. Si contractum societatis iniuste fecit. Si com/

munia bona vsurpauit. Et de cambijs. Et breuiter hec melius

ĩpsi qui fecerunt sciunt si volunt se accusare: quoniā consciẽtia

eorum accusat eos intus.

Octauum preceptum/non dices falsum testimonium / habet



duo capita magna. Primum de iniurijs iudicialibus. Et hic ex

parte iudicis/ex parte accusatoris/ex parte rei/ ex parte testis / ex

parte aduocati/ex parte procuratoris.Secundum de iniurijs

verborum. Et hic de mendacio / detractione/contumelia/rixa/

contentione/litigio/susurratione/irrisione/maledictione.

Et quoniam illa que pertinent ad primũ caput/non sunt cōia/



sed aut rara aut ad status spectant iudicum/ aduocatorum &c.

ideo vide in locis proprijs. Non pretermittendo circa testes in iu

dicio/an non solum verum dixerint / sed etiam an responderint

iuxta interrogata abs sophisticatione. Et similiter si reus in

casu quo tenetur/noluit fateri verum aut mentitus est. & tanto

peius si inde alter (puta actor) infamatus est quasi calumnia

tor &c.

De mendacio. Si mentitus est perniciose, hoc est in dam=



num alterius. siue quo ad scientiam / docendo falsa: siue quo

ad res / dicendo ꝙ res ista non est istius: siue quo ad quod=

cun aliud bonum/anime vel corporis vel rerum exteriorum.

Si mentitus est officiose vel iocose.Hic annecte de simula=



tione & hypocrisi, que sunt mendacia in facto. Si simula=

tio aut hypocrisis fuit perniciosa: hoc est in damnum &c.<-P>

@@0@

@@1@Jnterrogationes cōfessionis.

<-P>aut si fuit adeo affectata/vt pro illa seruanda non curauerit in=

currere mortalia peccata. Si mendicauit quasi egens quum non

egeret. Si finxit reliquias sanctorum aut miracula &c. ad que=

stum.Annecte et de iactantia/si perniciosa. Vide in locis suis.

De detractione. Si dixit aliquid ad infamiam alterius animo



ĩnfamandi. Similiter si audiuit aut fouit aut induxit tali animo.

Si non animo detrahendi dixit verba detractoria cum lesione

fame. Si facile retulit ex auditu mala aliorum. Si non defendit

famam proximi iniuste infamati/in casu quo posset, & propte=

rea lesa est proximi fama.

De contumelia. Si dixit alicui aliquid criminosum aut conui



tium anime vel corporis animo iniuriandi. Si sine tali animo

dixit/ita tamen ꝙ notabiliter proximus est iniuriatus. Si ad hec

dedit consilium &c. Si alias leuiter iniurias aliquas dixit. Si

rixatus est, quo animo / & quibus verbis iniuriosis aut minis.

Si comminatus est / & quo animo & quid. Si contentioni

vacauit: & quo animo/an impugnandi veritatem vt impugna

ret veritatem/an ex duricia aut apparentia quadam / & an in

rebus fidei vel morũ &c. Si litigiosus fuit/omnibus opponens/

semper quasi molestus in colloquijs &c.

De susurratione. Si seminauit discordias aut fouit eas animo



discordiam causandi aut fouendi. Si non eo animo / sed tamen

tam notabiliter vt discordia sequeretur. Si leuiter aliqua dixit

que ingrossatiua sunt animorum.

De irrisione. Si derisit aliquem animo confundendi illum. Et



si nō tali animo/tamẽ ita turpiter vt confusiosequeretur. Si ioco

aut leuiter irrisit aliquem.

De maledictione. Si imprecatus est malum alicui: & quod



malum/anime vel corporis, vel damnum rerum/ fame &c. si

hoc dixit animo vt eueniret. si ex ira sine animo malo. Si male=

dixit creaturis irrationalibus. Si maledixit diem natiuitatis sue

aut alterius detestando hominem natum/ex consensu deliberato<-P>

@@0@

@@1@Jntimiditas. 156

<-P>volẽs male natũ aut nō natũ. Et sic de similibus.His annecte

de verbis turpibus/q̃ male morigerati habent in consuetudine.

Nonum preceptum/non concupisces rem proximi tui/de pec



catis auaricie in corde. Si desiderauit rem alterius iniuste habe

re. Si machinatus est ad damnum alterius.

Et hic de propositis & fludijs acquirendi per fas & nefas.



Si fuit mediator aut consultor ad aliquid huiusmodi.

Decimum preceptum/nō concupisces vxorem proximi tui.



Hic de peccatis carnalibus in corde/& consequenter in loquu=

tione. Si concupiuit mulierem alienam aut cōsanguineam &c.

scđm supradictas species luxurie. Si misit ad hoc nuncios/si li=

teras. si fuit mediator ad hoc aut adiutor. si oculis aut nutibus

prouocauit. Si in ecclesia aliquid horũ fecit: & peius si in mis=

sa &c. Et hic occurrunt innumerabiles actus amantium/ quos

ipsi sciunt &c.

Jnterrogationes autem de septem vitijs ca=

pitalibus non arbitramur

aliter apponendas ꝗ̈ remittendo ad ipsa vitia: vt scilicet con fes=

sor viderit in verbo superbia que sunt superbie / & in verbo

gloria que sunt inanis glorie / & in verbo auaricia que sunt

auaricie/& sic de alijs: ne contingat idem repetere.

Similiter circa status diuersos hominum. siue communes/vt



coniugatorum. siue speciales: vt episcoporum / beneficiatorum

clericorum/religiosorum/visitatorum/iudicum/aduocatorum/

procuratorum/medicorum/magistrorum/doctorum.

Artificũ vero diuerso℟ pctā / in his q̃ fraudis sunt applicata



ad illā materiā maxĩe viden{t$} cōsistere: & iō nō duxi replicāda.



Dostları ilə paylaş:
1   ...   67   68   69   70   71   72   73   74   ...   100


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2017
rəhbərliyinə müraciət

    Ana səhifə