Summa caietana de pctis Et noui testamẽti iẽtacula



Yüklə 5.7 Mb.
səhifə74/100
tarix14.08.2018
ölçüsü5.7 Mb.
1   ...   70   71   72   73   74   75   76   77   ...   100
LAtrocinium (quo obsessor viarum siue

publice siue occulte ꝑ vim

aufert res a transeuntibus) spẽs est rapine/& mani=

feste peccatum mortale: a quo denominantur latrones.

@@0@

@@1@Tenociniũ. Tex iniusta.


LEnocinium (quo persona mediat/

fouet/allicit ad venerea

aliena) peccatum est mortale, tanto grauius

quanto reatum in se habet omnium criminũ

que inde sequuntur. Hinc. n. lenones & lene

persone infames satis note denominantur.

LEx Iniusta peccatum est maximi criminis:

nec meretur vocari lex/statutum/aut &c.

sed corruptio legis.

Consurgit autem iniquitas legis ex quattuor.



Primo ex materia: vt quum mandatur fieri ali=

quid quod est peccatum/& precipue mortale: vt sunt leges de

sacrificando idolis/de fallendo proximum.Secũdo ex forma:

vt sunt leges grauantes inequaliter subditos inequalitate propor

tionis, que cōstituit iniustitiam distributiuā. Vt quum fit edictũ

de colligendis decem milibus ducatorum a populo, ita ꝙ tales

soluant centum & tales viginti &c. quum tamen secundum

proportionalẽ iustitiam econuerso forte fieri deberet: sed quia

attenditur ad fauores vel ad amicitiā/ideo sic inique distribui{t$}

onus. Et sic de similibus.Tertio ex authore legis: quia scilicet

non habet potestatem statuendi/vel non habet potestatem super

illos vtpote exemptos/aut suꝑ illā rem seu illud opus.Quarto

ex fine: quia non ordinatur in veritate ad commune bonum,

sed ad proprium commodum principis.

Et quocun horum modorum lex seu mandatum iniustitiā



habeat, non solum est iniqua / sed non obligat subditos ad sui

obseruantiam.Ad secundum modum spectant oẽs gabelle

inique ex forma: vt viden{t$} omnes gabelle de his que deferun{t$}

pro proprio vsu, que etiā ex ciuili iure sunt prohibite. Ad quar=

tum autem omnes inique ex non durante amplius fine: vt si ga

bella fuit posita ad faciendum muros ciuitatis, perfectis muris

iniusta est si perseuerat exactio.



@@0@

@@1@Libel. famosus. Lr̃aꝝ alienaꝝ aꝑtio. 162




LJbellus Famosus (quo quis proxi=

mum infamat exponendo in

iuriosam alicui scedulam vt inueniatur/legatur

&c.) ad detractionis crimen spectat/si actoris

nomen occultatur. Si vero seipsum nominat/

ad cōtumelie nequiciā ꝑtinet. Et ꝑꝑea semꝑ est scelus magnũ.

LJteras Alienas sigillatas aꝑire inui

to dño/pctm̃ est iniustitie &

curiositatis. Interuenit siquidẽ in hoc oꝑe in

iustitia: qm̃ fit iniuria custodienti literas sub

sigillo: ideo. n. apponi{t$} sigillũ/vt custodiatur

scriptura interior per sigillum.

Et quia custoditur duobus/scilicet mittenti & ad quem mit=



titur (mittens siquidem/custodiam sigilli apposuit vt sic custo

dita litera perueniat ad eum ad quem mittit) ideo appellatione

domini in ꝓposito venit vter. Et ꝑꝑea nisi alter eo℟ cōsentiat/

aperitur sigillum inuito domino. Et vtri fit iniuria: quia ius

aperiendi quod vtri soli conuenit / non solum vsurpatur sed

tollitur: non. n. restat quod aperiatur postꝗ̈ apertum est.Curio

sitas quo inuenitur in hoc actu: quia ad hoc aperiuntur litere

vt legantur/vt sciat legens id quod scire non decet / aut saltem

vnde scire non decet: quia ex alienis secretis non decet acquirere

notitiam. Est igitur peccatum iniuste curiositatis aperire literas

sigillatas inuito domino.

Et ꝗa iniustitia ex suo gñe est mortale pctm̃ formaliter loquẽ



do, ideo actus iste ex suo gñe est pctm̃ mortale si formaliter fiat.

Dupłr nan cōtingit hoc facere. Primo formaliter & ꝑ se,



hoc est ex intẽtione iniuriam talem faciendi: sicut detrahens

animo detrahendi/ & dicẽs conuitium animo iniuriandi &c.

Et sic est mortale: quia iniuria ista non est inter paruulas in=

iurias / que quasi pro nihilo ab hominibus habentur: sed est

iniuria estimata ab hominibus: vt patet. Et si quera{t$} in quo<-P>

@@0@

@@1@Literarum alienarũ apertio.

<-P>iniustitia hec nocet proximo, dicendum est ꝙ leditur proximus

in proprio iure custodie scriptorũ suorum: quod contra ius gen

tium violatur/quasi ius legatorum inanimatorum: cōmuni. n.

fidei sigilla lr̃arũ credita intelliguntur.Alio modo aperiuntur

lr̃e sigillate non animo iniuriam hanc irrogandi. Et tunc non

proprie incurritur iniustitia: quia non fit iniustum formaliter/

sed materialiter. ac per hoc non est peccatũ mortale/nisi actus

redeat in naturam sue forme aliunde: puta ex nocumento subse

quuto in fama/honore/rebus &c. vel forte ex excellentia perso

ne offense/puta principis: vel ex alio accidente.

Exhis Aũt hr̃e potes tria spālia. Primũ est/ꝙ siquis sigil

latas alienas lr̃as legat sub ratihabitiōis spe in mit

tente vel ad quẽ mittitur, excusatur: quia non aperit inuito dño.

Secundũ est/ꝙsiquis hmōi literas aperiat ex curiosa leuitate



putans pro certo ꝙ non sunt ibi scripte res importantie/paratus

tamen ad secretum si casu ibi inueniretur aliquid secreto tenen

dum, peccat quidem sed venialiter tantum: quia nec per se facit

iniustum/nec per accidens redit iniustum materialiter in natu=

ram formalis iniustitie: quia nullum est periculum nocumẽti.

Tertium est, ꝙ authoritate publica ex causa rationabili aꝑire



hmōi literas/non est iniustum ꝗ̈uis fiat inuito dño: quia respu=

blica ius habet prouidendi sibi oportune: ad prouidam autem

cautelam publici boni spectat tempore belli vigilare super insi=

dijs / proditionibus & tractatibus &c. que per literas possent

significari. Et idcirco excusantur aperientes huiusmodi literas

de mandato publico ex causa belli aut alia rationabili causa. Et

sibijpsi imputet extraneus vel dominus ecclesiasticus aut secu=

laris qui mittit literas / si displicet factum: scire enim debet/

ꝙ nulli iniuriam facit qui vtitur iure suo. Et hac eadem rōne

(quia scilicet vtitur iure suo) maritus aperit literas vxoris



seu ad vxorem/& pater filiorum/& prelatus religiosorum. &

sic de similibus.

@@0@

@@1@Litigium. Litigare pro tꝑalibus. 163


LJtigium Duo significat pctā. Alte℟

quod vocatur cōtentio/qua

quis contra veritatem ex proposito litigat. de

qua superius dictum est. Alterum quod pro

prium nomen non habet/quo homo in con/

uersatione humana omnibus opponit verbo

vel motu aliquo: ac per hoc molestam habet conuersationem,

vtpote tristitiam ingerens his cum quibus conuersatur. Est aũt

peccatum hoc contrarium affabilitati: qua homo conuersatur

cum omnibus delectabiliter vt decet.

Et potest hoc peccatum incurri dupliciter. Vel formaliter: hoc



est ex intentione contristandi hominem contradicendo. Vel ma

terialiter: hoc est abs hmōi intentione. Et vtro mō est pctm̃:

quia cōtra rectā rōnem/exigentẽ hominẽ debere conuersari de=

lectabiliter vt decet. Et cōiter est pctm̃ veniale / ꝑꝑ paruitatem

nocumenti intenti seu subsequẽtis: nam hmōi tristitia minimũ

quid est. Si tñ intenderet aliquis confundere hominem aut con

temptibilem reddere per hmōi contradictiones, esset peccatum

mortale/propter notabile proximi nocumentum.

LJtigare In iudicio pro tꝑalibus rebus

sibi iuste debitis/vt quotidie fit,

pctm̃ est quadrupłr.Primo ex irrōnabili cā:

puta si ex cupiditate seu auaricia aut pertinacia

quadā vel opprimẽdi aut molestandi cā litiga{t$}.

Secundo ex modo personali: si contentiose & quasi inimice/



non colloquendo &c. litigatur.Tertio ex mō iudiciali: si frau

dulenter/si peruerse producendo / probando/ prorogando &c.

litigatur.Quarto ex scandalo pusillorũ: vt contingit qñ frater

contra fratrem, aut religiosi contra laicos grauatos filijs & filia

bus / seu alias indigentes &c. quibus deberent donare/litigant.

Deberent enim prepositi proponere capitulo / & cum capituli

consilio blanda charitate aut donare/aut differre in pinguiorem<-P>

@@0@

@@1@Ludus peccatum.

<-P>fortunam. Hec enim est vera fides boni dispensatoris rerum

christi: & non scandalizare mundum litibus/quasi suffocando

debitorem (redde quod debes) pretextu ecclesie: quasi christus

non habeat vnde aliunde cultores suos pascat.

LVdere Ex duplici capite inue=

nitur peccatum. vel ex

genere ludi/vel ex circunstantijs.

Ludus autem ex proprio genere



peccatum est/qui consistit in actioni

bus turpibus vel iniustis. Et distingui

tur in tria genera.Primum genus

est / quũ ludus assumit turpia verba

vel facta. Et si quidẽ verba vel facta

sint peccata mortalia / ludus est peccatum mortale: si autem

verba vel facta sunt peccata venialia / ludus quo erit peccatũ

veniale.Secundum genus est / quum ludus assumit nociua

proximo: siue noceant in persona/siue in fama / siue in honore

&c. Et sic semper est peccatum mortale: quia nocere proximo

est mortale peccatum: nisi propter imperfectionem actus excu=

setur. Esto tamen hic prudens interpres: quoniam moderata

hastiludia & moderata gladiatoria & similes exercitationes ar

morum que parum nocumenti periculo exponunt ob cōmune

bonum militaris discipline/que exercitatione comparatur prouo

catur & fouetur, non comprehenduntur sub his dānatis ludis.

Tertium genus est/quum in ludum assumuntur sanctorum



gesta, tanꝗ̈ contemnantur & in derisionem deducantur: hoc. n.

peccatum mortale est / iniuriam inferens non homini sed deo

in sanctis aut sacris suis.

Ludus Vero ex circunstantijs malus censetur ex septẽ.

Primo ex fine: vt siquis ita esset affectus ludo

vt multum tempus consumeret in ludis, & hoc esset veniale:<-P>

@@0@

@@1@Luxuria. 164

<-P>vel etiam nō curaret de preceptis dei vel ecclesie propter ludũ,

quia hoc esset mortale.Secundo ex persona: vt si dedecet perso

nam talem ludere tali ludo/vt prelatos &c.Tertio ex loco: vt

si in ecclesia luderetur. quod esset mortale quo ad ludos theatra

les & similes. Veniale autem si sine rationabili causa quis ibi

luderet ad scaccos.Quarto ex tẽpore: vt si diebus festis nimis

abstraheretur a diuinis propter ludum.Quinto ex qualitate:

vt si talis ludus (puta alearum) sit prohibitus. Hodie tamen

solis clericis prohibiti quidam ludi videntur: vide in verbo cleri

cus. laicis enim omnis ludus non secũdum se malus licitus vr̃:

nisi vbi specialiter prohibitio seruari cōsueuit.Sexto ex modo:

vt si fraudulẽter ludatur.Septimo ex abusu, dum multi ludo

qui causa recreationis licitus & sanctus est / abutuntur vt

negociatione ad lucrum. ita ꝙ non ludunt propter delectatio=

nem principaliter / & pecuniam interponunt quasi stimulum

ad vere ludendum, sed ludunt principaliter propter lucrum.

Et hoc semper est peccatum: quoniam est dare operam turpi

lucro: si tamen nulla alia deformitas immisceatur/non est pec=

catum mortale.

LVxuria Apud morales peccatum gene=

rale est animi superfluitatibus

vacantis. Appropriate tamen vsurpa{t$} pro super

fluitate in venereis. Et sic ponitur vnum inter

septem vitia capitalia.

Potest autem dupliciter superfluitas venereorum inueniri.



Primo secundum solas circunstantias: vt contingit inter coniu

ges. Et sic communiter est venialis luxuria.

Secundo secundum ipsam speciem actus: vt contingit in for



nicatione/stupro/adulterio/&c. & his que ad hec ordinantur.

Et sic semper est mortale peccatum: vt de qualibet specie in suo

loco patet.

@@0@

@@1@Magistrorum peccata.


MAgistrorum Pctā circa tria sunt:

doctrinā/mores/ &

lucrum.

Quantum ad doctrinam peccatur primo



docendo noxia anime, siue cōtra fidẽ catholi

cam/siue contra bonos mores. Et hoc siue di

recte siue indirecte: hoc est ex mō dicendi magnificando cōtra

ria/& quasi despiciendo ea que sunt fidei seu bonorum morũ:

vt contingit doctoribus multis philosophie/ & poetis arroganti=

bus sibi philosophie authoritatẽ libertate ingenij & contemptu

fidei & bonorum mo℟: quasi non sint veri philosophi nec veri

poete qui boni christiani sunt.Secũdo docendo falsa vt vera.

Et hoc si ex industria fit / incurritur mendacium perniciosum

mentiendo in his que ad perfectionem spectāt intellectus: qualia

sunt scibilia omnia: nocumẽtum. n. inferre in bonis intellectus/

non est minus ꝗ̈ nocere in bonis corporalibus. Secus autem est

mentiri de aliquo singulari: quoniā singularia non sunt scibilia/

& illorum notitia non per se spectat ad perfectionem intel=

lectus. Si autem non ex proposito falsum dicitur in scibilibus/

non est peccatum mortale: quum non sit mendacium nisi ma=

terialiter. nisi forte nocumentum notabile inde proueniens ex

incuria aut temeritate doctoris asserentis temere falsum/reducat

actum in naturam mendacij/tanꝗ̈ non curauerit mentiri in no

cumẽtum aliorum.Tertio negligendo studere vt docere bene

possit &c.Quarto nolendo docere aliquid egregium ex in=

uidia.Quinto deuiando scolasticos auditores ab alijs doctori=

bus in damnum ipsorum auditorum & iniuriam doctoris. Et

hoc esset mortale si sic fieret.

Quantum autem ad mores non solum peccat minus corri=



gendo vel excedendo in correctione, sed quod magis vrget fo=

uendo aut inuitando ad turpia seu ludos &c. sunt. n. cause mul

torum per hoc malorum inde subsequentium in adolescentulis.<-P>

@@0@

@@1@Maledictio. 165

<-P>¶ Quo ad lucrum vero peccatur/si exigit plusꝗ̈ sibi debeatur/

aut a quibus non sibi debetur.



Dostları ilə paylaş:
1   ...   70   71   72   73   74   75   76   77   ...   100


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2017
rəhbərliyinə müraciət

    Ana səhifə