Juviviscens



Yüklə 2,44 Mb.
səhifə5/20
tarix14.08.2018
ölçüsü2,44 Mb.
#70986
1   2   3   4   5   6   7   8   9   ...   20

vestigiis , nequejuxtasuas regulas

intendere , quod optimum est, quale

in omnibus est temperamentum ad justitiam

, diminutioni scilicet , vel corruptioni

subjacentibus elfmentis : ergo

cum sit adeo proprium naturæ persectius

intendere, ex p. 7. etiam medium

illius intentionis elementorum sirmitas

, & invariata natura supponi debuit.

Probatur secundo. Si elementa essent

corruptibilia , 8c generabiKa , mundus

destrui posset per causas naturales,

vi propria applicatas , contra prin. a.

quod fumptum est a Pythagora , & Platone

, qui mundum a Deo solo creatum,

& ab ipsosolo dissolvendum dixere,

apudValles. de Sacra phil.c. 1.8c

quidem recte : perennant enim opera

Dei,veIperindividuorumsuccessionem,

aut per eorum immortalitatem ; neque

vero potest mundi machina alteratione

qua:


63

quadam successiva dissolvi ; una enim

parte essential! sublata, reliquum redderetur

inutile, ac proinde annihilandum:

Deusenim , & naturanihilfrustrafaciunt.

Si autem per causas naturales

sierer hujusinodi interitus , sensim

sieret, 8t eo prorsus modo , quovidemus

individuorum diflblutiones contingere

i ergo per eas sieri nequit, ob

reGduarum partium inutilitatem. Natura

autem sapientis oeconomi instar

nihil deperdit , omnia conservat , &

quamvis cæcis obscurisqueeffluviisimminui

videatur, quod tamen abit , nullo

modo corrumpitur , sed ad suam

originem , veluti penum quandam redit

, quod probavit mirus Hipp, dc nat.

humana, cujusrelegens vestigia Lucre,

tius,itacecinitl. a.subsinem.

Nam sun caique loc'ts ex omnibus cmmaplagii

Corpora diflribuuntur , & adfua facia

recedunt.

Humor ad humorem , terreno corf ore

terra

Cre/cit, (jr ignem ignesproducunt , athtraque



oether.

Sicuti in typis contingit , prælosinito,

charactercs singulos suis in loculis distribui

, unde iterum ad alias formas

explen64

64

explendas resumantur ; ciuibus ita ex



plicate,

Probatur major , quæ ita se habet :

Sielementaessent corruptibilia, mundus

destrui posset per causas naturales,

vi sua applicatas. Supponamus enim ,

ignem mutasse in se unum aeris cubitum

; nonne plus aget virtus ignis no

va ilia extensione aucti, quam antea,

ex p. 3. minusquealterisuicorruptioni

resilterepoteritaer, ex p. eadem : ergo

potcrit aliam aliamque portionem aeris

transmutare : totoque aere e natura eliminato,

mundumperirenecesTeerit,ex

P-4-&5-


Consirmatur : quia hactenus eo statu

res se continuerunt , ut nullam hujusmodi

corruptionem deprehendamus

: ergo signum est a posteriori , ekmenta

ejie ingenerabiha , & incorrupt!*

bilia.


Dices primo , clades utrimque æquari

, & dispendio aeris novis ignem vi.

ctoriis compensari : quare geometric*

proportione sic jacturæ , & lucra com.

putantur , ut nihil hie aeris pereat,

quin alibi tantumdem ignis corrumpatur

: ut si sub torrida zona deperit aer ,

crescitque ignis , subcirculispolaribus

vincit aer , & ventorum agitatione

semper


65

semper æqualis manet sibi similis re

gie

Sed contra primo : hæc compensatio



jacturarum fabulam redolet : sec'undo ,

si velint zonx torridæ exemplo uti , legant

Iosephum Acostam , de n ar Lira

novi orbis , videbuntque , quam inani

fundamento ista in medium adducantur;

ibienimnon, ut voluit Aristoteles,

perpetuo ardent arenæsteriles, sed

temperata multis in locis aeris aspirationefruuntur,

sertilitatequesupraspem

foventur.

Dices secundo , interitum terris a sola

imminere, qui ideo descendit ut terram

comburat , 80 nempe terrestris globi

diametris deprcssiorem solem dicunt

esseastrologi.quam anteannos bismille:,

ergo eo tandem vicinix veniet,utincendia

misceat , sicque mundus suis viribus

aduretur.

Sed contra , primo: quamvis enim

sol suam mutet declinationem ab æquatore

, nihilominus'tamen ilium depref

siorem sieri , dubitatione non vacat :

ratio est , quia eadem puncta tropicorum

in sphæris armillaribus umbram

Solis in cancro , vel capricomo siti,

recipiunt invariabili ratione : ergo li

gnum est fpsum sensibiliadeodeviasio

66

ne non deprimi : nam quo stella humilior



est , eo longiores umbras projicit,

ut probat Clavius , c. i. in sphæram lo.

de Sacrobosco : quod si dicasr in eadem

omnino circuli sectione remanereiunde

& partes in aipectu angulos faciet , ut

facile demonstrari potest , ex f. &. 6.

prirai Euclidis , tamen scnsibile esset

caloris augmentum, cum timcn con.

trartum experiamur , sievientibus hyemibus,

æstatibusque impurissimis. Senescit

fortasse Sol, & virtutis effcetæ an

num fuis terminis non ampliuscoercere

potest. Phaetontem e sole facere contenduntsydus

hominum commodis natum

; siitaquedescendit, sequetursuas

' in perigæo periodos , quarum puncta

ubi primum attigerit , nostræ incolumitati

consulens, ad apogæum revertetur.

Prob. secundo , idem antecedens,

nempe elementa esse ingenerabilia , &

incorruptibllia , ratiocinatione sumpta

ab igne, cujus corruptionem maxime

sensibilem , & ipsa luce clariorem , nee

nisi ab impudente negandam adversa

Democrito Stoa prositetur : Sad tollant

mihi hunc scrupulum Peripatetici.

Corruptio ignis nen potest sieri in instanti

, sed extinctio ignis sit in instanti:

ergo

67

ergo exstinctio ignis non est ejus corruptio;



unicaautemextinctiosensibus

subjacet , quam ipsi cum corruptione

confundunt. Minor syllogismi patet

sensu experientiaque: ex sufflata enira

vel suffbcata candela , statim ignis extinguitur

, quod nee aquæ aut aeri terrenæ

contingit. Ad majoris probationem

, quod corruptio ignis non possit

sieri in instanti , suppono corruptionem

unius esse alterius generationem , unde

ficargumentor.

Si ignis corrumperetur , dumextinguitur

, vel mutaretur in elementum

symbolum , vel dissymbolum, aut al iquod

mixtum , nullum ex his dici potest,

ergo non corrumpitur. Major est

adæquatæ divisionis , ex qua licet argu.

mentari negative. Probatur minor.

Nonpotest mutari in elementum sym

bolum , quinadsit pugna inter qualitates

contrarias ; multo minus in dissym

bolum', neque itidem in mixtum , quit*

retundantur, 8c alterentur ejus vires ,

sed in omni contrarietate est alteratio ,

&omnisa!teratio sit successive , sipr*-

sertimplurium sit graduum: edomantur

enim prius aliquæ partes , tum in

tensionis , tum extensionis, & succedunt

aliæ , donee ad eam moderatio

68

nem qualitates deveniant , quæ akerius



forms inclinarioni sufHciat : ergo cum

corruptio ignis non possit sieri in instanti

, propterdispositionem alii formæ

introducendæ necessariam , extinctio

autem ignis siat in instanti , sequitur

quod extinBio ignis nan est corrujitio ignis.

Et revera extinctio dick tantum

remotionem Iucis ab humido pingui

fluentis : corruptio vero respicit generationem

novæ substantial , & alterius

destructionem.

Dices, extinctionem sieri successive :

sed contra; illud non perit successive,

quod delink totum simul , sed per ex

tinctionem :- ignis delink lucere totus

simul , ergo extinctio non sit successive:

cætero quideberetpaulatim perire lux,

& sensim obtenebrari aer , dum tandem

tota candelæ flamma perisset , quod

adversarius non potest dicere , cum sensibus

repugnet. Sed probarur ulterius

ignis incormptio scquenti ratiocihatione,

quædeigne , & deaqua potest intelligi

, cujus mutationem in aerem

oculispaterecredunt: quam transmutationem

ut sieri non posse ostendam.

ObservoJ>n>/»

componi ex materia, & forma

substantialibus, neque formam , absque

dilpo^-


69

dispositionum convenient! apparatu ,

introduci posse.

Observo secuvdi , plura requiri ad

primam formæ introductionem , quam

ad ejus conscrvationem in fubjecto,

quod foetuum experientia patet , aliarumque

generationum.., in quibus sit

tam dehcatus accidentium apparatus,

&tam e1aborata difpofltio, quæ deinde,

sine substantiæ detrimento, certos

limites intensioms , & diminutionis

pati potest ; Quod quidem , & ratioue,

' & experientia comprobari potest : rationequidem,

namadid, ut introducatur

forma talis determinata, prærequiruntur

sigilla quædam accidentium ,

quæ ipsi proportionatum omnino domicilium

pneparerit: at dum inipso

dominatur corpore , potest sese tueri

aliquatenus contra insultus contrariorum,

suis scilicet qualitatibus . veloccultis

, vel apettis , quas ex se immedia

te profundit i & quæ e'.ementaribus

legemfaciunt i deinde, quodvinculum

formæ cum materia non ita facile dissolvi

postit , ob insitum rebus omnibus

perennandi amorem ; nam crania fugiunt

interitum , neque soluna essecu.

piunt, commodamquedurationemhabere,

verum etiam diutumam. Expe

rientia


70

rientia clara est in embryone , qui dubio

procul moreretur,si persentiret hyemalefrigus,

quod pueri impune tolerant.

Ut pululet a grano spica , tantus requiretur

apparatus , ut gentilis superstitio

spicæ procreandæ duodeam Deos præsecerit,

maturis frugibus unicum. His

positis,

Probatur aquam non mutari in aerem,

Primo experientia vaporum , qui

iterum in aquam resolvuntur nubium

rorisque forma, aut certe insensibili

madore, ut exprimit Lucretius , I. i.qui

ait, vestes uvescereinsensibiliter, siaquarum

habeant viciniam :

In parvoes igitur partes diftergitur hu

mor.


Deinde experiments chymiæ quoti-

. diauis , quibus aquæ liquorumque me

tamorphoses innumeræ e6 tandem deducuntur,

ut exprimatur sub vaporum

forma defæcata aqua , liquorque purior.

Probatur fecundo ad hominem ,contraeos

, qui dicunt aerem esse frigidum.

Raritas est dispositio ad formam aeris ,

iedraritatest effectus caloris, quo aer

caret ex se , ergo ab aere non introducetur

raritas in aquam ; deinde introducendo

calorem in aquam , ut rarescar,

impedies ne siat aer iqui ex se frigidus est.

ProCifut


71

Probatur tertit idem antecedens,

Majorestresistentiaaquæ, quam sit activitas

aeris : nam aquæ resistentiajuvatur

ab humiditate, cui tam propria

estadhajsio partiumcum partibus,&a

densitate sibi congenita; acti vitas vero

aeris imminuitur , tum abejus raritate,

tum quod vis activa aeris , quæ in calore

sita est , minor est aliquanto ejus hu

miditate, si quam habet: ergo aer non

potest introducere in aquam dispositiones,

transinutationi aquæ in aerem

proportionates.

Dices, mediante ignehancmutationenifuturam.

Sed contra : Ignis non est formaliter,

neque eminenteraijr : ergo ignis

non potest efle cause principalis generativa

aeris, exprincipio 9. In pari enim

dignitatis gradu sunt eIementa ,

undenullum ab alioeminenter contineturi

sed neque formaliter i suntenim

contraria : ergonullum produci potc.

rit ab alio . Quæ ratiocinatio, ut in meliorem

diem ponatur, annotandæ sunt

quatutr regulæ , quibus rerum dignitas

expendi , & conserri potest.

Regula prima logica est : Illud est

nobilius alio , qupd de meliori , & nobiliori

specie , 5c differentia participat i

ita

72

itaequusnobilior est lapide, quia hie



sub Mixto , ille sub Vivente reperitur.

Cum ergoomnia elements sint subeodem

prædicato corporis simplicis, ha- •

beantque ultimas diflferentias , sine ullo

excessu alterius inalterum, sequitur,

quod nullum continet aliud eminenter,

Scquodineodemdignitatis gradu sunt

posita,


Rcguhsecundaeft metaphysica.Con.

trariorum positive , & proprie eadem.

estdignitas absoluta. Dixi pijitiva, nam

in contrariis privativis ignobilius est

npnEns, ipsoEnte, sic tenebræ luci ,

umbra lumini , mors vitce concedunt.

Addidifro/,n>, ut contraria relative excluderem;

Dominus enim servo, Pater

silio , Præceptor discipulo dignior est.

Subjunxi dignitatem abfolutam : respe

ctive enim potest sieri, ut aliquidalio

sit optabilius. Dices alexipharmacum

potiusesseveneno, digniusque absolu

te, & tamensuntinpositivacontrarietate.

Respondeo, negando esse contratietitem

pofith-am , sed tantum respoBi-

•Mi»,mediatam , & impropriam ; alexi

pharmacum enim veneno adversatur,

venenum autem homini , non vero alexipharmaco.

Cum ergo elementa ex

Stagyritis sint proprie contraria, sequi

tur


73

tur ilia in pari dignitatis gradu esse

canstituta, quamvis secundum iirum,

locum, & alia respectiva,nonnulladignioravideantur.

Regula tertia physica est. Ubi actiones

qualitatum non extrahuntur extra

competent iam , aut contraristatem ,

tum in intentione, tum inrationecategorica,

ibi substantiarum est æqualis

dignitas ; quam ab actionibus tantum

nosse possumus : sedactioncselemen-

. torum nunquam sunt extra contrarietatem

, & competentiam , suntque in

eadem serie : ergo etiam substantial elementorum

paris, & æqualis erunt di

gnitatis, ac proinde nullum alterius

causa essepoterit : nequecalorfrigore

nobilior censendus , cæteroqui sui contrarii

perpetuo victor esset, quod est

contra experientiam.

Regula quarta est Geometrica. Ubicunque

ejusdem rationis sunt numeri,

ibi est æqualitas, sed in via Aristotelis

æquales sunt numeri in qualitatibus

elementorum , ergo inter eapura inter

vene æqualisque ratio. Ita ignis exC

placitis est calidus , ut

8. Siccus, ut 4. Aer calidus, ut4.humidus,

ut 8. Aqua humida. ut 4. frigigida,

ut 8. Terra frigida, ut 4. sicca.ut 8-

D Cuuj

74 Dl'sPUTAT. I.



Cum. ergo paribus momentis contrariæ

ill* qualitates sint distributæ , se

quitur ad hominem stqualis dignitas ,

parque undiquaque & Geometrica xqualitas.

Consirma»urhæc doctrina, quia nulla

qualitas prima continet aliam primam

, vel formaliter, vel eminenter, ob

contrarietatisrationem; ergo sequitur,

neque eam pr*minentiam eorum formU

subjtantiahbus esse concedendam.

Dices , ignem efle omnium nobilissinium,

ratione activitatis, effectuum,

loci, &imperi.i, quodhabetinnatura.

Sed contra. Sequitur ergo ignem efle

ingenerabilem , & incorruptrbilem ,

cum non sit assignabilis causa, vel nobilior,

vel æque nobilis , quæ ilium vel

generet, vel corrumpat : quis enim unquam

Peripateticorum conceflxt , ignem

frigefieri, & tamen id de aqua conce-

Junt , obliti fui principii , quod contrariorum

eædem sunt passiones. Dices ,

eam mutationem sieri a causis æquivocis.

Sed contra, ex enim cause sinecertis

dispositionibus formæ introductioni

non præsunt : cum autem mhilsit,

quod in ignem introducat aquæ dispoiitiones

, fequetur ignem von poflTe unquam

mutari in aquam , neque aquam

75
inaerem. Contraria enim sese potius

cxpellunt,quamgenerent, & inimicitia

elementorum mixtis prodest, sic

ipsis necessariam assert sterilitatem.

Cum ergo aqua, nee abae're, nee ab

igne mutari possit, multo minus id a

terra siet, cum e diametro adversetur.

ingensrabilia Itaque & incorruptibeliajunt

elementa.

Consirmaturj>m»ff, quia nullum inanimatum

habet vim productivam sui

isimilis, sed hoc viventibus propriuna

est : ergo neque ignis ignem , neque aquam

aqua , aut terram terra generabit

: quod si in mixtis anima carentibus

hanc sterillitatem animadvertimus,sintque

illorum cause æquivoeæ , quanto

magis in dementis concedi debet , turn

obignobiliorem sui conditionem, tum

quod generare sibi simile persectius sit ,

quam nutriri velaugeri ? viventiaenim,

nisi certum attigerint persectionis gradum

, scmine carent. Adde , quod hac

sterilitate mundi totius tutelæ cautum.

esse debuit , ob insanam elementorum

extensionem ; quare virtute assimilativa

carent, quæ etiam ipsis eo nomine est

deneganda , quod cum sinis essentiæ , &

actionum sit idem, esse enim est propter

operari , ut loquuntur Metapbyfiei:

76

ergoessentiasehabet in ratione analoga



medii ad sioem : sequitur dementis

mellam nisi mixtorum gratia ;competere

nBionem ; at mixtis transmur.tt io ilia omnino

inutilis est , ergo non datur trans.

mutatio inter elementa : sunt ergo ingcherabilta

, & incorruptibilia.

Consirmatur secundo ex princip. 1 1 .

posita experientia opertet philosophari,

s;din omni corruptione mixtorumquedissolutionevid?

ntur superesse de

menti : terra in cineribus, qui nullo

igne flamma siunt, aqua in vaporibus

denuo in guttas reformatis , cur ergo

de igne aliter philosophabimur , quam

ilium cineribus, gtrogosuo superefle

immortahm ?

Probitur quarto , elementa esse ingenerabilia,

& incorruptibilia. Elementa

esss formalker in mixto existimat tota

sere juniorum schola , quod placitum

licet non habeat expressas , Principum

nostrorum , leges , tamen Femdius, La.

deelemco'. veterum efls contendit,

suit enim Democriti, Empedoclis,Leucippi,

Epicuri, Platonis, Pythagoræ,

Eucretii, &c. Hanccerte sequutus est

^Avicenna, 1. 1 .Fen. I. doB. j . videturque

favere Hipp. 1. de nxtura humana : Gal.

ttutem,!, 1. methods c. i. dehis desinire

superC


77

supervacaneum Medico efle censct. Ariflotelcs,

I. v,mitsor.sum. i. c. 2. negativamsequi

videtur;ututsit, affttmativam

admitto , supponoque stabilitam

apud Fcmel. loc. cir. & in I. de old! tit.

Dandinumjandunumjoubtrtum , alioftjr/

e, qui utprudentissimeformasadmifere

partiales , & elementa formaliter

inmixto, ita non video quanam ratiore

loquantur consequentcr , dum corrumpi

transmutarique concedunt.

i. Quia transmutatio , & corruptio

inutilis eft. ubiintegra, puraque requiruntur

elementa , atqui in mixto debent

esse formaliter : cum ergo ex principio

io. omr.ts elementorum aBiants

b nt propter mixta, ut omnia scrvicommoda

pro domina ,' nequaquam corrumpentur,

auttranfmutabuntur.

l. Si admittunt minima in demen

tis , quomodo corrumpi explicabunt?

Sit enim minimum terræ B. illud ex adversariodividi

potest : dividaturergoin

partes duas A. C. scquitur , vel materiamesse

spoliatam omni forma natu"

raliter,quod negant sieri posse, vel dari

annihilationem naturalem , quod nul-

/wadmittit, vel in partibus A. C. remanere

formam elementarem , proindeB.

nonesse minimum Physicum, in quo

D 3 forma

78 D 1 S P U T A T. I.

forma posset subsistere , contra suppositionem.

3. Si elementa sunt corruptibilia »

quomodo erunt in mixto fcrmaUteri

nam ibidebet corrumpi ignis, ubi ca

ret dispositionibus necessariis , & coftditionibus

ad existentiam conr.aturalibus,

quales sunt latitudb medii , alimentum

extra sphæram , intensio certa

qualitatum suarum , quibus omnibus

in congelato saxo caret, vkXstne calore

actuali,7?»£ aliment o,7?»»spatio,angu.

stiis coarctatus est; ergo vel ibi , vel nu -

spiam corrumpi debet : remanet auteminsaxo,

in statu adeoviolento, &

quidemdiutissime; sequitur ergo, efte

incorruptibilem , & ingenembilem. Ele-

•menta itaque perennia Junt , dr ingentrabiUa;

erunt proinde primum uhiuscujusquerei

subjectum , omnibus mixtisinerunt,

&per ultimam dissolutionem

in ea niixra omnia resolventur,

tptod etat instituti noftri probate.

Propositio III.

' Element asunt materia prima.

HÆc propositio conelusioestsyllogismi,

cujus^»*præcedentes,propositiones

prsmiflarum loco se habent.

lllud

79

Mud est mareria prima , quod est primumsubjectumi



exquoinexistentesit

unum perse, & in quod, si quid corrumpitur,

ultimo resolvitur;sed hæc

convenient dementis, nam sent primumsubjectum

, utpote ingenerabilia;

iriexistunt in mixtis,& in forma substan

tial! sit unum per se, & in omnieorruptione

resolutiofit in elementa:ergosunt

materiaprima, quod erat demonstran

dum.


PaoPosi no IV.

Materiaprima , auam i^fristotelesprcponit

ex Ægjipthrum mente,onmint,inutilis

est , tumphysico, tum medico.

P Robaturi>ri»7» , quiaeaomissa faci-

* lius explicantur omnia, ut patebit

inserius : deinde quia elemerira ad

pmnimodam mixtiohem sussiciuHtis#-

/itfquia medicus clementa tantum in

corporibuscontemplatur, physicusau- '

tem nullam materiæ primæ Aristotelicæ

necessitates!! ostendere potest:

quare cum nihil in natura frustra sit,

eam materiam non dari concludendum.

Revera Arabuni Medicorum Sultanus

t^fvicenva nullam præter elementa

agnovit materiam , quem multi e pe-

:.i D4 ritio?

80

ritioribus medicif sequuntur. Neque



vero mihi inutilis tantum, sed etiam

hnprffibili» videtur , &in terminis contradictionem

involvere,cei te illius con- '

ceptum idæamque animo nunquam

potui adaptare , quibus autem fundamentis

nitatur, perpendemps capite 3,

hujus disp. cum adversariorum retundemus

tela; objectiones er.im nisi ex

plicate accuratius Democriti scntentiæ

subdi non debuerunt,ne ordoconfundereturdoctrinæ.

Caput-IL

Dt natura,nurr.ero , &proprittatibtts titmntorum

, juxta Dtmocriti phtsita.

NOlo hie fuse de elementis

pertractare , sed quantum ad

præsens institutum de atomis

necessarium est, prætermissis

quæstionibus , de igne artisiciali,

aereo,subtesraneo;deluce igni insita

: de&tmolphæta,despiritibusaereis,Sc

igneis , de mutatione, & phasibus aeris :


Yüklə 2,44 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   2   3   4   5   6   7   8   9   ...   20




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin