Societatis iesv, segoviensis



Yüklə 14.73 Mb.
səhifə112/143
tarix14.08.2018
ölçüsü14.73 Mb.
1   ...   108   109   110   111   112   113   114   115   ...   143

107. Sect. 1. P. Escobar de Mendoza in Theologiâ



morali pag. 349. P. Busembaum Lib. 3. Tractat. 5.

Cap. 3. Dub. 7. num. 10. vt alios omittam. Qui

obseruant, vix aliquo dissentiente apud. P. Moli-

nam, damnum tale non deberi, nisi fuerit dedu-

ctum in pactum, dummodo solutio fiat tempore

designato; quia fortè mutuatarius eo cum onere

non acceptasset. Si dicat fortè accepturum, &

ita pro eo dubio aliquid deberi; quam difficul-

tatem Auctores non tangunt. Dicendum id non

obstare, quia melior est tunc conditio possidentis,

& iuxta rationem, quam mutuum ex se dicit,

iudicandum, dum mutuans nihil de obligationi-

bus aliis adiicit, cùm posset adiicere. Et commu-<-P>




@@0@

@@1@312 Thesauri Indici Titulus IX. Cap. XI.



<-P>nibus difficultatibus circa damnum emergens o-

missis, circa Indias occurrit

  128 Primò, solere aliquos lucrum ex mu-An sit obli-|gatio pro|illo ex obli-|gatione nō|repetendi|mutuum.

tuo quærere nomine damni, qui tamen nullum

videntur speciale timere. Vbi quæri potest an

pro obligatione non repetendi mutuum, etiamsi

ratio vrgens occurrat, possit aliquid exigi. Licèt

enim de ratione mutui sit, vt non repetatur ante

tempus designatum, id non videtur currere, cùm

ratio inopinati euentus occurrit: hæc enim vide-

tur esse mutuantium mens, cùm id tradunt, quod

sibi non fore necessarium pro tempore mutua-

tionis arbitrantur. Et aliud iuxta humanam con-

ditionem præsumi nequit; quòd scilicet velit quis

damnum pati, cùm habeat apud alium id, quo

damno possit obuiare. Et ita videtur tenere Ca-

ramuel num. 765. specialiter de mutuo locutus,

quando pro solutione est terminus assignatus.

Videndus etiam num. 743. vbi obligationem non

repetendi, etiamsi indigeat, ait esse pretio com-

pensabilem. Et etiam P. Molina: licèt enim Disp.Pars affir-|mans vt|queat su-|stineri.

299. §. Si certus, asserat quòd si terminus præfi-

xus fuit ad redditionem mutui, illud intra talem

terminum debeat reddi; alioquin mutuatarius ad

damna omnia tenebitur, etiam lucri cessantis, quæ

ex morâ secuta fuerint; & non debere reddere

anteà etiamsi petatur. Et §. Quando solutioni addat,

quòd quando terminus præfixus non est, mutua-

tarius debet illud soluere quando mutuans repe-

tierit; non verò si statim petat, circa cuius spatij

determinationem nonnulla tradit: subdit tamen

sic: Nisi fortè superueniat sufficiens caussa, quæ cogatP. Molina.



statim repetere. Quæ limitatio pariter currit, siue

terminus præfixus sit siue non, quia vtrobique

ratio est eadem. Et ita intelligendum quod ex

professo probat Disput. 308. §. Est tamen, & 314.

§. Interrogabis, & seqq. Pro quo & P. Amicus num.

98. P. Dicastillus Dub. 8. Malderus 2. 2. Pag. 449.



Dub. 15. & alij.

  129 Quòd & probari potest ex sententiâ e-Ex commo-|dato com-|probatio.

iusdem P. Molinæ circa commodatum, pro quo

Disput. 294. vbi cum Angelo, & Syluestro asserit,

quòd licet obligatio sit non repetendi illud ante

tempus, pro quo commoditas concessa est, etiam-

si petatur; quin potiùs si commodatario sine li-

bero ipsius consensu auferretur, accipiens tam in

conscientiæ foro, quàm in exteriori, teneretur ad

interesse damnorumq́ue restitutionem, vt Ius

Canonicum, & Ciuile tradit: nihilominùs si

commodanti detrimentum aliquod inopinatò

occurat, cui non possit, nisi commodatum repe-

tendo contrariè, posse ita facere in vtroque foro,

propter voluntatem præsumptam commodantis:

sic enim de omnibus est singulis præsumendum,

iuxta quod rei ipsius natura docet. Pro quo &

P. Palaus Disput. 3. de Iust. Commut. Puncto 5. P.

Dicastillus Lib. 2. Tract. 7. num. 8. aliique. Cùm

ergo in mutuo eadem ratio sit, idem videtur pa-

riter asserendum. Neque Cardinalis Lugo, qui



Disputat. 25. num. 17. sententiam, admittentem

posse aliquid accipi pro obligatione non repeten-

di mutuum, falsissimam dicit, in hoc casu loqui-

tur, sicut nec alij: non ergo obligatio talis est

mutuo adstricta, & ita pretio æstimabilis debet in-

dubitanter iudicari.

  130 Cùm ergo pars ista videatur profectò

probabilis, & ita se tueri possunt mutuantes,<-P>@@



<-P>quamuis neque contractum societatis inire velintResolutio|affirmati-|ua cũ val-|de obser-|uanda de-|ctrina.

cum triplici illa obligatione, de quâ dictum num.

109. in quo nec propria ratio mutui est, neque

ad lucrum cessans habeatur respectus. Quia verò

euentus isti inopinati rariores sunt, non debet

pręmium æquale esse illi, quod propter probabile

periculum peti posset, vt videtur clarum; & quia

rarissimè his temporibus aliquod periculum re-

cuperationis abest, licèt illud notabile non sit; ti-

tulus iste præfato potest adiungi, & ex vtroque

maioris præmij exactio justificari. Non videtur

autem necessarium, vt hoc expressè in pactum

deducatur, sed eo ipso, quòd à persona, quæ ab

vsurarum cupiditate reputatur aliena, & moribus

Christianis viuit, aliquid more solito ratione

damni petatur; intelligendum est ad non peten-

dum debitum ante tempus designatum obligari,

quandoquidem alius non apparet titulus, quo

præmium peti possit, & ita intelligendum est

propter illum peti, vt in simili ait P. Dicastillus

de contractu trigemino, de quo ait num. 109.

cum aliis. §. 440. Poterit ergo mutuatarius ne-

gare illud, si anteà petatur, nec proptereà ad dam-

na secuta obligari. Quod etiam probabiliter diciProbabilis|sententia|repetitionẽ|negans in|omni euen-|tu.

potest, etiamsi mutuum sine obligatione aliquâ

speciali fuerit datum, sed cum termino præfixo

solutionis: quia eo ipso non posse ante illum re

peti, etiamsi quidpiam inopinatum obuenerit, est

probabile, & illud defendit Nauarrus in Manuali

Cap. 17. num. 182. ob ius comparatum ad vsum;

quo priuari nequit à commodante, sicut neque

donatarius re donatâ, quidquid donatori super-

uenerit, qui debuit prouidere sibi pro talibus

successibus, & dum non prouidit excipiendo

illos, visus est nullum sibi ad repetitionem ius re-

seruasse.

  131 Secundò: solent Indici Gubernatores,Guberna-|tores an li-|citè mu-|tuas pecu-|nias exigāt|à Mercato-|ribus, vt|Regij the-|sauri, quẽ|transmit-|tunt, copiā|augeant,|nullo lucro|reddito.

vt thesaurum Regium augeant, qui quotannis in

Hispaniam transmittitur, magnam pecuniæ co-

piam à Mercatoribus mutuam accipere, sed sine

præmio aliquo lucri, aut damni. Et quæri meri-

tò potest an id liceat, licèt soluendam curent ex

tributis, & iuribus aliis, quæ in Regias arcas fre-

quenter afferuntur. Ratio autem dubitandi est:

quia Mercatores non habent otiosam pecuniam,

& ita dum eâ priuantur, lucrum eorum cessat, &

damnis se non leuibus exponunt, pro quibus ta-

men nullam recompensationem accipiunt, nisi

fortè expensarum in recuperatione; nec videtur

dici posse id sponte facere, quia vix est qui non

faciat inuitus, & cum metu cadente in constan-

tem virum, ne scilicet irā Gubernatorum prouo-

cent, à quâ non est appellatio, nisi ad patientiam:

vnde & possunt grauiora sibi damna subuereri: &

vt metus grauis non sit, leuem sufficere ad indu-

cendum obligationem in conscientiæ foro, quan-

do ille tantùm est, qui dat caussam contractui,

graues Auctores tenent, de quo dictum Titulo 7.

num. 22.

  132 Ad hoc dicendum videtur, si non om-Decisio cũ|non contẽ-|nendis ani-|maduersio-|nibus.

nino gratuitò talis mutuatio fiat; obligationem

inde ad lucra, aut damna resultare, sicut contin-

geret quolibet alio ad similem actum compellen-

te. Iuxta receptissimam doctrinam de obligatio-

ne talis quando mutuum est coactum. Pro quo

& in speciali loquitur P. Molina Disput. 315. in



principio, vbi inter alia exempla coacti mutui, &<-P>

@@0@

@@1@De Damno emergente. 313

<-P>obligationis ad lucra, & damna resultantis;

istud subiicit, si vasallus ideò Regi, aut alteri Do-

mino temporali mutuum det, quia meritò timet

fore ab eo vexandum, aut graues molestias ab

eo passurum, nisi mutuum illi det. Pro quo &

Sotus Lib. 6. de iustitia, quæst. 1. art. 3. Conclus. 3.

in eadem casûs specie loquens. Rarus autem est,

qui omnino gratuitò tribuat, & ita iuxta id, quod

generaliter accidit, iudicandum. Sunt autem a-

liqui nimis opulenti, qui nequeunt totâ, quam

habent, pecuniâ negotiari, & si mutuum det mu-

tum eis restat, quo possint damno cuilibet super-

uenienti obuiam ire. Et hi solent gratuitò mu-

tuare Regi, quia sic gubernantium gratiam sibi

ad multa necessariam aucupantur; vnde talibus

præmium nullum tribuendum præter illud, quod

ipsis est ex gratitudine debitum, aut debito alio,

qui iustitiæ non sit. Pro quo Auctores videndiBonacina.

apud Bonacinam Disput. 3. de contractibus Quæst.

3. Puncto 2. num. 6. 7. & 8. nec est contrarium

quod cum aliis addit num. 9. eum esse vsurarium

mentaliter, qui dat mutuò pecuniam Principi,

sperans lucrum ex mutuo tamquàm pretium, &

in recompensationem non gratuitam, nec libe-

ralem: siue principaliter speret, siue minùs prin-

cipaliter; siue aliàs non esset mutuatarius sine eâ

spe, siue etiam mutuatarius fuisset ob amicitiam,

vel ob alium finem. Loquitur enim de mutuan-

te ob recompensationem non gratuitam, qualis

non est ea de quâ loquimur; sperare enim com-Sperare|commodũ|ex mutuo|vt liceat.

modum ex mutuo etiam pretio æstimabile, dum-

modò ex iustitiæ debito, non sit tribuendum, ex

mente omnium, vt ipse ait, tradit Caramuel num.

740. vbi plures allegat; cuius, & doctrina alia

ex num. 736. consonat; scilicet posse mutuum

dari obligando aliquem ad id, quod aliàs tenetur

facere. Quod & docet P. Filliucius Tract. 34.

numer. 94. cùm ergo Rex debeat gratificari sibi

subuenientibus, non erit contra rationem mutui

si proptereà ipsi tribuatur.

  133 Quod autem ad expensas attinet, &Compensa-|tione vti|quomodo|dicti credi-|tores pos-|sint pro|damnis &|expensis|circa solu-|tionem.

damna ex mora solutionis secuta, posse com-

pensationem exigere in conscientiæ foro, certius

est quàm vt debeat pluribus demonstrari. Pote-

runt ergo sic fraudati vti compensatione in iis,

quæ occurrent. In quo quidem gubernantium

conscientiæ videntur onerandæ, vt soluant, scien-

tes Regium patrimonium iis compensationum

periculis à Mercatoribus verosimiliter faciendis

exponendum. Dici enim nequit Gubernatores,

dum mutuunt exigunt, vt thesaurum annuum

impinguent, negotium Regis vtiliter gerere; cùm

enim id, quod mutuò accipitur sit quàm primùm

soluendum, quod in præsenti est auctum, anno

est sequenti, è Regio thesauro detrahendum, &

semper arcæ Regiæ immensis debitis onerandæ:

quod quidem non videtur iuxta Regiam esse

voluntatem. Rex ergo hac ratione nihil plus ha-

bet, & alioqui damna compensationum patitur:

sunt ergo illa gubernantium illaudabili proceden-

di modo tribuenda, & ita Regio patrimonio sua

integritas per restitutionem iuxta prudens fa-

ciendam arbitrium, tribuenda. Quod tunc ces-

sabit, si restitutio damnificatis fiat, vnde sperari

possit eos à compensationibus ex Regiis iuribus

faciendis abstenturos. Sed quis erit, qui ita re-

stituat? videtur sanè Rex commodissimè facere,<-P>@@



<-P>dum à supremis Gubernatoribus in Hispaniam

redeuntibus donatiua postulat, sic enim, & sibi

consulit, & eorum conscientiis, scienter, aut in-

scientium consiliis circa Regium patrimonium

oneratis.

  134 Tertiò: ob vitiatam pecuniam annisCirca vi-|tiatam pe-|cuniam|difficultas,|cùm sol-|uendum|mutuum.

proximè elapsis, cuius & modò dolendi effectus

sentiuntur; in dubium vertitur; quomodo sit ei

soluendum, qui mutuum dedit ante abrogatio-

nis edictum. Pro quo videnda, quæ diximus



suprà Cap. 4. difficult. & controuersum valde est,

an famâ extante edicti proferendi circa imminu-

tionem valoris possit fieri solutio totidem argen-

teis, quot mutuò dati fuerunt, cùm iam minoris

esse valoris videantur eo ipso, quòd proximè sint

suum valorem amissuri. Modò enim sunt minus

vtiles, quia non erit, qui vendere pro illis velit

iuxta valorem pristinum, neque ad alios contra-

ctus admittentur. Aliunde autem dum de immi-

nutione valoris edictum non extat, videntur pri-

stinum retinere, vnde & creditores compelli pos-

sunt vt accipiant; circa quod

  135 Dico primò, si mutuans pecuniam vi-Assertio 1.|In ea posse|solui ante|edictum, si|erat ser-|uanda.

tiatam erat seruaturus vsque ad tempus publica-

tionis edicti, neque in mutuationis actu aliquid

fuit circa solutionis modum in speciali conuen-

tum, satisfacit qui totidem argenteos reddit, et-

iamsi minoris iam valoris sint. Hoc tenent non

solùm qui existimant fieri satis reddendo eam-

dem quantitatem, quos adducit Caramuel. num.

730. sed etiam ex iis quidam, qui aliter circa id

sentiunt, vt Syluester. v. Vsura. Quæst. 15. qua-

tenus affirmat, quòd non licet mutuare pecu-

niam, quam scio breuiter minuendam in valore,

vt alia eiusdem pretij soluatur; nisi quando illam

mox essem expensurus. Pro quo Alexandrum

adducit in quodlibetis. Ex quo videtur idem senti-

re in casu, quo quis mutuauerit nihil de mutua-

tione cogitans; sic enim cùm seruaturus pecu-

niam esset, & non mox expensurus, nequit pe-

cuniam maioris valoris exigere, vel ab inuito ac-

cipere, iam enim haberet lucrum ex mutuo.

Quod tamen non ita accidit, cùm pecuniam mox

erat expensurus; quia idem lucrum, quod modò

habet, sic expendens habuisset. Pro quo etiam

est P. Bauny. Tract. 6. Quæst. 37. Dub. 6. vbi sicP. Bauny.

ait: si pecunias ad diem, aut tempus, quo earum pre-

tium erit auctius, seruaturus erat mutuans, tantum-Ex pecuniæ|aucto va-|lore argui-|tur.

dem à mutuatario petere potest. &c. Habetur ergo

ratio in mutuo de seruandis pecuniis: & ita siue

valor crescat siue diminuatur, eadem est haben-

da ratio; & quidem quando augetur pretium.

Ratio cur debeat talis respectus haberi, illa est,

quòd mutuans ex beneficio detrimentum pate-

retur, ad quod nulla lex obligat, vnde sua sibi

esset damnosa charitas, vt citatus Auctor arguit,

& est satis compertum: atqui cùm decrescit valor

& tantumdem redditur, ac illud quod mutuans

erat seruaturus, nullum damnum incurrit; ergo

nulla in eo iustitiæ violatio est, & ita neque o-

bligatio restitutionis Et quidem quod in rebus,

circa quas contractus exercentur, habenda sit

ratio temporis seruandi, vel non seruandi illas,

negari nequit, quia sic habetur manifestè in Cap.



Nauiganti. de vsuris, de quo iam dictum: ergo si-

militer in pecuniâ, quia quoad hoc eadem om-Contrariũ|esse proba-|bile.

nino ratio est. Fateor contrarium tenere Nauar-<-P>

@@0@

@@1@314 Thesauri Indici Titulus IX. Cap. XI.

<-P>ram Lib. 3. Cap. 2. num. 82. P. Molina Disp. 112.

vers. Atque hinc Cardinalem Lugo Disputat. 25.



num. 124. vers. Vltimo. P. Filliucium Tract. 34.

num. 60. Caramuelem numer. 735. vnde negari

nequit, quin hoc sit valde probabile. Contrarium

autem vt probabile in Assertione propono, sicut

& visum P. Filliucio, quia magis videtur fauora-

bile in ordine ad praxim: mutuans enim nihil

perdit, & mutuatarius graui se onere ex parte li-

berat; & in præsenti caussa magis videtur fauen-

dum mutuatariis, quia magis egent, vnde & eo-

rum angustiæ subleuandæ. Præterquam quòd ra-

tio pro sententia ista magis videtur vrgere.Assertio 2.|Non satis-|facere sol-|uentem|infamata|pecunia|mutuo ac-|ceptum.


  136 Dico secundò. Qui mutuam accipit

pecuniam, non videtur satisfacere, si eam soluat

quando iam est destinata mutuationi, in quâ mi-

noris valoris est futura, nisi mutuans eam possit

expendere nihil de præsenti valore perditurus.

Ratio est: quia nullus hoc pacto mutuum dat,

talem ex mutuo iacturam facturus, esset enim

hoc mutuationem, quæ opportunum est indi-

gentium remedium, valde odiosam reddere, &

ita minus vsitatam, ex quo grauia incommoda in

conuictu humano sequerentur. Hoc videtur esse

clarissimum.

  137 Dico tertiò. Quando pecunia est mu-Assertio 3.|Secus esse|in debitis|alio titulo.

tuationi dictæ proxima, satisfacit qui debet ali-

quid ob alios titulos, nisi nomine alterius agat se-

cundùm explicationem statim exhibendam. Pro

hoc stat communis vsus, de quo oculatus testis

Caramuel, vt ipse testatur num. 728. quando

tempore Philippi Tertij in Hispaniâ cuprea mo-

neta mutata est; huius enim mutationis rumore

sparso certis coniecturis, magnâ solicitudine, &

diligentiâ, qui grauabantur ære alieno, vendito-

ribus satisfaciebant, ne cogerentur posteà du-

plum refundere. Vidimus hoc etiam annis præ-

teritis argenteæ monetæ mutatione vulgatâ, cre-

ditores enim per potestatem publicam compelle-

bantur solutionem acceptare iuxta valorem pu-

blicum. Quod quidem meritò fieri potuit, quia

solutiones debent acceptari cùm fiunt monetâ

currenti, quæcumque illa sit, vt vidimus n. 29. Est

autem moneta currẽs, & vsualis, dum auctoritate

publicâ non mutatur. Et licet ob difamationem

minoris videatur valoris, eo nō obstante possunt

creditores compelli, vt admittāt, quia & ipsi suos

etiam possunt compellere creditores; esset enim

magnum inconueniens, si solutiones non admit-

terentur, quia contractatio cessaret, & rerum

necessariarum copia non daretur; quandoqui-

dem non essent, qui venderent, aut certè multò

maiori pretio id facerent. Cùm ergo in contra-

ctibus rerum istarum retineatur monetæ valor,

& qui vendunt eam accipere compellantur; de-

bet item valor idem in ordine ad solutiones reti-

neri; non enim aliud æquitas patitur, & monetæ

valor debet esse idem pro omnibus, quando non

est auctoritate publicâ variatus. Quòd si credi-

tor aliquis sit, qui compulsus accipere, nequeat

iuxta valorem eumdem expendere, quia debitor

ipse non est, vt compellere creditorem possit, nec

censum habeat, quem redimat, & ita necessarium

patiatur detrimentum, id certè per accidens est,

& ad rationem boni publici parum conducens:

nam quandoquidem aliquis est detrimentum

passurus, aut debitor scilicet, aut creditor; nihil<-P>@@

<-P>Reipublicæ interesse videtur, quòd vnus potiùs,Debitori-|bus quàm|creditori-|bus potiùs|fauendum.

quàm alius, illud patiatur. Et generaliter loquen-

do, debitoribus est potiùs, quàm creditoribus fa-

uendum, propter rationem adductam. num. 135.

illi enim inter maiores versantur angustias; vn-

de illa contra Creditores Dei exprobrantis vox

Isaiæ. 58. v. 3. Et omnes debitores vestros repetitis.

Circa id autem quod obstare poterat ratione pio-

rum operum, diximus, num. 33.
Limitatio|Assertionis|notanda|pro execu-|toribus te-|stamento-|rum.

  138 Limitatio autem in Assertione addita,



Nisi nomine alterius agat; quia contingit, vt testa-

tor iubeat determinatam aliquam pecuniæ quan-

titatem in opus pium conferri, quæ sit apud exe-

cutorem deposita, & circa quam nulla esse varia-

tio valoris queat. Tunc autem non deerit exe-

cutor (& talem aliquem nouimus) qui velit in-

famata pecunia soluere, quod legatario soluen-

dum. Sed est illud omnino à iustitiâ, & fidelitate

alienum, quia contra manifestam testatoris vo-

luntatem, & ius legatarij in eadem voluntate fun-

datum. Est item contra leges depositi; vnde si

testator debitum repeteret, nullo modo esset tali

solutione contentus. Si ergo testatori non fie-

ret satis, ergo neque legatario, in quem ille om-

ne ius suum transtulit. Et simile erit, si quis;

quod à testatore in optimâ monetâ accepit, velit

Barras tribuendo exequi, quarum pretium fo-

rense inferius est, vt necessariò legatarius in illis

sit partem non modicam perditurus.

  139 Dico quartò: quod dictum est de so-Assertio 4.|Circa mu-|tuum cum|loco, & a-|liam illis|esse ratio-|nem.

lutione in superiori Assertione, intelligendum

etiam in mutuatariis; quando mutuum non est

omnino gratuitum; sed cum præmio ob lucrum

cessans, aut damnum emergens. Ratio est, quia

contractus tales ordinariè non fiunt in gratiam

mutuatarij, sed respectus ad lucrum habetur, &

ita non currit in illis fundamentum Assertio-



Dostları ilə paylaş:
1   ...   108   109   110   111   112   113   114   115   ...   143


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2017
rəhbərliyinə müraciət

    Ana səhifə