COntentio Vt est nomen peccati, signi
ficat pugnā loquutionis nō
secundum rationem/vel quantum ad modum
vel quantum ad rem de qua est cōtentio. Vnde
quando est peccatũ mortale & qñ veniale.
Nam si contentio pugnat contra veritatem cognitam, erit iuxta
veritatis naturam iudicanda: hoc est si veritas impugnata est
veritas fidei aut necessaria ad salutem alicuius / siue quantum
ad animam siue quantum ad corpus / siue quantum ad res seu
famam/& breuiter si veritas est talis ꝙ eius mendacium esset
perniciosum, contentio pugnans contra talem veritatem est per
niciosa/ac per hoc mortale peccatum. Si vero huiusmodi veri=
tas non est talis vt oppositum mendacium sit perniciosum, con=
tentio contra illam peccatum veniale est. Et hec intellige forma
liter, scilicet in pugnante contra veritatem ex intentione contra
veritatem. Nam si ex alia intentione fit (puta propter exercitiũ
aut disputationem) contentio non nisi materialiter est: que pōt
esse & est sepe laudabilis. Si vero contentio a ratione discedat/
quia immoderata est (puta clamando &c.) sic communiter
videtur peccatũ veniale: nisi forte scandalum haberet annexũ
trahens ad mortale. De quo dic vt in fra de scandalo.
COntritionis Quin sunt conside
randa: scilicet diffe=
rentia ab attritione / manteria/ modus/necessitas
& tempus. Contritio tria exigit: displicen=
tiam de commissis peccatis supra omne odibile/
propositum vitandi peccata supra omne vitabile/ & propositũ<-P>
@@0@
@@1@Contritio.
<-P>confitendi seu satisfaciendi. Hoc tertium requiritur si homo nō
est confessus: duo autem prima simpliciter & absolute exigun{t$}.
¶ Ita ꝙ hinc habes differentiam ab attritione. Nam si alicui
displicet peccatum quod fecit/sed non supra omne displicibile,
non est contritio sed attritio. Et similiter si intendit vitare pecca
tum/sed non supra omne vitabile, non est contritio sed attritio.
Et scito ꝙ huiusmodi vera cōtritio dupliciter inueniri potest:
scilicet formata vel informis: hoc est cum gratia & charitate
iesu christi/& sine illa. Et homo quidem potest esse certus se
habere contritionem veram/dubitando an sit formata vel infor
mis: quoniam potest esse certus de affectu sue voluntatis ꝙ plus
displicet sibi offendisse deum mortaliter / ꝗ̈ quodcun aliud
malum, & similiter ꝙ plus intendit vitare mortalem offensam
dei ꝗ̈ quodcun aliud: non tamen est certus propter hoc se esse
in charitate & gratia dei. Vnde debet quilibet esse certus de con
tritione humana, hoc est quantum ex nobis pendet: non autem
de contritione formata diuina gratia. Hec de primo.
¶ Materia vero contritionis (hoc est de quo debet homo con
teri) constat principaliter esse peccatum mortale/& secũdario
veniale. Et quia impium est dimidiam a deo sperare veniam,
oportet conteri non de vno peccato sic & de alio non / sed de
omni peccato mortali proprio.
¶ Modus autem contritionis sufficiens adsalutem/ est vt homo
qui multa habet mortalia in generali detestetur omnem suam
mortalem in deum offensam / cum animo vitandi decetero vt
dictum est: hoc est vt displicentia hec odio habeat commissa
supra omne odibile / & propositum vitandi intendat supra
omne vitabile. Sic nan contritio generalis est contritio vir=
tualiter attingens omnia & singula commissa etiam oblita.
Nec exigitur ad salutem habere singulas contritiones iuxta
singula peccata / nec secundum numerum nec secundum spẽs
peccatorum. testante hoc domino dicente de magdalena. dimissa<-P>
@@0@
@@1@Contritio. 42
<-P> sunt ei peccata multa quoniam dilexit multum: & non dixit
quoniam dilexit multotiens.
¶ Necessaria autem est contritio peccatori ad salutem: quo=
niam sine penitentia peccatum non remittitur. penitentia autẽ
principaliter consistit in contritione: que necessaria fuit añ legẽ/
sub lege & tempore gratie.
¶ Tempus aũt quo tenetur post cōmissum mortale quis cōteri,
quantũ ad surgendũ a morte pctĩ/& vitandũ periculũ repẽtine
mortis ac damnationis/determinatũ est ad statim: quia nec per
momentum/tutum est licitũ stare in statu offense & ire dei.
Quantũ aũt ad vitandũ nouũ pctm̃ transgressionis precepti de
contritione/tempus est determinatum ad articulũ necessitatis:
ficut in alijs affirmatiuis preceptis contingit. Duplex autem
necessitas ex se cogit ad contritionẽ. P rima est periculũ mortis:
quia tenetur homo in hac vita conteri. S ecũda est susceptio vel
administratio sacramẽti, & vniuersaliter exercitatio cuiuscũ
actus exigentis necessario hominem sine peccato mortali: quia
nisi conteratur tunc homo/mortale peccatum incurreret. Tertia
vero necessitas scilicet ex precepto ecclesie semel in anno/scilicet
tꝑe cōfessionis, non tute affirma{t$}: ꝗa si attritus ( vt p̃dictũ est(
suscipit sacr̃m pñie & eucharistie, satisfacit precepto ecclesie.
Ex hoc autem ꝙ peccata memorie occurrunt/sicut non tene{t$}
ad tunc confitendum ita nec ad tunc conterendum. Vtrun. n.
est preceptum affirmatiuum/obligās tempore necessitatis, quod
non constituit memoria. Sed tenetur semper ad non approban=
dum/ad non complacendum: quia ista sunt precepta negatiua,
que obligant semper & ad semꝑ. Dies quo festos sanctificare
noua contritione peccatorum/sanctum consilium ac omni obser
uatione dignum est, non tamen preceptum: quia nec ex parte
contritionis preceptum de cōtritione determinatur ad diẽ festũ,
nec ex parte diei festi preceptum de sanctificatione festorum/
determinat sibi contritionem peccatorum.
@@0@
@@1@Contumacia. Cōtumelia. Conuitiũ.
Dostları ilə paylaş: |