ORdinationes Ab octauiano &
guidone heresiar=
chis factas & ab ordinatis ab eis irritas esse cen
semus. Adijcientes vt qui dignitates ecclesiasti=
cas seu beneficia per dictos scismaticos accepe=
rint/careant impetratis. Alienationes quo que per eosdem scis/
maticos seu per laicos facte sunt de rebus ecclesiasticis omni
careant firmitate/& ad ecclesias sine omni onere reuertantur.
Siquis autem contraire presumpserit, excommunicationi se no=
uerit subiacere. extra. de scis. ca. primo.
Canonis Istius materia partim est scisma/partim sa
crilegium circa alienationem rerum ecclesie.
Et quo ad personas vniuersalis est. Quo ad actiones / ponitur
vna: que tamen multiplicatur iuxta materias. Actio est presu=
mere contraire contra hoc. s. ꝙ ordinationes sint irrite / & ꝙ be
neficia accepta non retineantur/ & ꝙ alienatio facta a scisma=
tico vel laico careat firmitate/& ꝙ sine onere reuerta{t$} ad eccle
siam: qui. n. voluerit ꝙ ordinationes sint rate/aut ꝙ beneficia re
tineantur/aut ꝙ alienatio sit firma / aut ꝙ redeat ad ecclesiam
cum onere, excommunicationem incurrit. Episcopalis tamẽ est
secluso scismate. Nota tamen hic ꝙ alienatio de qua hic est<-P>
@@0@
@@1@Jn papam non rite electum.
<-P>sermo/iuxta litere sonum intelligenda est vt exposuimus, hoc
est de sacrilega alienatione: quoniam alienatio facta a laico/sa=
crilega est, & litera distinguit a scismaticis laicos. Nō damno
tamen exponentes laicos non qualitercun/sed fultos authorita
te scismaticorum. Rationabilis vide{t$} hec expositio: quia de scis
maticis est canon iste: vt per ipsos scismaticos/ecclesiasticos, per
laicos vero innixos illorum authoritati laicos significet.
¶ In eũ qui de tertie partis cardinaliũ nominatione cōfisus
pape sibi nomẽ vsurpat/et eos qui ip̃m recipiũt: item in eũ
qui a paucioribus ꝗ̈ duabus partibus cardinalium electus
nisi maior concordia intercesserit/gerit se pro papa. Ca. ix.
sTatuimus / Vt si forte inimico hoĩe
superseminante zizaniā
inter cardinales de substituendo summo pont.
non poterit esse plena concordia/& duabus ꝑti
bus concordantibus tertia pars concordare no
luerit aut sibi aliũ p̃sumpserit noĩare, ille abs vlla exceptiōe ab
vłi ecclesia ro. pont. habea{t$} qui a duabus ꝑtibus fuerit electus
et receptus. Siꝗs aũt de tertie partis noĩatione cōfisus/ sibi nomẽ
ep̃i vsurpauerit, tā ip̃e ꝗ̈ qui eũ receꝑint excōicationi subiaceāt.
Et in fra. Si a paucioribus ꝗ̈ a duabus partibus aliquis fuerit
electus ad apłatus officium, nisi maior concordia intercesserit/
nullatenus assumatur: & predicte pene subiaceat si humiliter
noluerit abstinere. extra de elec. ca. licet.
Canonum Istorum materia est scisma aut scismatis
initiũ. Quo ad ꝑsonas/sunt vłes. Quo ad
actiones nota duos casus. Prĩus est siꝗs de tertie ꝑtis cardinaliũ
noĩatione cōfisus/pape sibi nomẽ vsurpauerit: & tunc tam ip̃e ꝗ̈
hi ꝗ eũ receperint/sunt excōicati. Secundus est vłior casus: hoc
est si a paucioribus ꝗ̈ a duabus ꝑtibus cardinalium electus/nisi
maior cōcordia intercesserit, gerat se pro papa: tunc. n. predicte
pene subiacet. Et est absolutio secluso scismate ep̃alis.
@@0@
@@1@Contra manus violentas. 64
¶ In eos qui suadente diabolo in clericum vel monachũ
manus violentas inijciunt. Ca. io.
sJquis Suadẽte diabolo/huius sacrilegij
vitium vel crimen incurrerit/ ꝙ
in clericum vel monachum manus violentas
iniecerit, anathematis vinculo subijciatur. Et
nullus ep̃o℟ p̃sumat illũ absoluere (nisi mortis
vrgente periculo) donec apostolico conspectui pñtetur/& eius
mandatũ suscipiat. In decre. xvij. q. iiij. ca. siꝗs. & est inno. ij.
Canonis Istius materia est sacrilegiũ quo manus vio
lenta in clericũ inijci{t$}. Et quo ad ꝑsonas est
vniuersalis. Quo ad actiones vero vna est principalis: scilicet
manus violentas in clericum sit$unclearadente diabolo inijcere. Et est
papalis. Actiones vero accessorie (scilicet mandare/dare consi=
lium/auxilium vel fauorem ad hmōi manum violentam) ex
alijs canonibus habentur: quos breuitatis causa omitto.
Circa Hanc excōmunicationẽ punientẽ sacrilegiũ manus
violente in clericum vel monachum / nota septem.
¶ Primo/ꝙ quia manus est organũ organo℟, appellatione ma=
nus violente venit non solũ quecũ ꝑcussio/sed ẽt pulueris aut
aque iniectio: immo & consputio/ ac violẽta acceptio cuiuscũ
rei de manuseu persona clerici: insuꝑ captio/detentio & carcer.
Non autem precipere exilium aut confinia in fra que se conti=
neat: quia in illis violenta manus (hoc est exterior violentia)
in istis sola precepti vis interuenit. Per inferentem quo
violentiam clerico/ intellige non solum exequutorem, sed man
dantem & dantem ad hoc consilium/auxilium / fauorem/con
sensum: immo ẽt ratũ habentẽ post factũ si noĩe suo factũ est.
Appellatur etiam a iure in proposito consentiens ac faciẽs, qui
quũ dẽat & manifeste possit/desinit obuiare. Et ꝑꝑea pari pena<-P>
@@0@
@@1@Jn percutientes clericum.
<-P>punitur: quia (iuxta apostoli sententiam) digni sunt morte
non solum qui faciunt/sed & qui consentiunt facientibus. Et
quia duplex est genus debentium: scilicet vel ex officio, vt offi=
ciales. Et isti proculdubio ligantur/ si manifeste possunt obuiare
& non curant. Vel ex casu necessitatis: quo tenemur succum=
bentem oneri subleuare/quum non sit alter subleuans. Et isti si
manifeste possunt / ex interpretatione iuris ligantur: vt patet in
ca. quante. de sen. excom. Crediderim ego istos tunc tantum li=
gari/quum ex intentione nolunt obuiare, cognoscentes se abs
periculo ac damno posse obstare: tales. n. inexcusabiles sunt a
consensu, ex quo necessitatis articulus obligat eos ad obstandũ/
sicut officiales obligat debitum sui officij.
¶ Nota secundo/ꝙ quia violentia distinguitur ab actibus sub=
dolis/ fraudulentis & huiusmodi/& rapina distingui{t$} a furto,
ideo licet manus violenta esset siquis vi acciperet aliquid quod
tenet clericus in manu seu in persona, non tamen esset manus
violenta siquis furto tolleret numos ex loculo gestato a clerico.
Et similiter siquis cingulum quo actualiter cingeretur / furtiue
tolleret, etiam si precisio interueniat: quoniam precisio illa non
violenta sed furtiua est.
¶ Nota tertio/ꝙ violentia hoc in loco plus denotat ꝗ̈ significet.
nam licet significet quod fit in inuitum (quia hoc proprie est
violentum) intelligimus tamẽ per hoc etiā iniuriosam manũ.
ita ꝙ licet clericus consentiat vt verberetur, si iniuriosa est
verberatio/excommunicatus est verberans. Et hac eadem ratio
ne clericus percutiens seu verberās seipsum iniuriose/per se vel
alium, excommunicatus esset / non minus ꝗ̈ si alium clericum
sic percussisset aut percuti procurasset. Et hinc respondetur
quesito, an monialis procurans aborsum potione vel phleboto=
mia/incidat in hunc canonem. Dicitur. n. ꝙ non incidit: quia
manus hec licet sit violenta nature, non tamen est violenta per
sone consentienti/nec est iniurio sa statui ecclesiastico.
@@0@
@@1@Jn percutientes clericum. 65
<-P> Nota quarto / ꝙ manus violenta potest esse sacrilega duplici
ratione. vel absolute/vel ex iuris positione. Appellatur autem et
est sacrilegium absolute/iniqua percussio clerici. Vocatur vero
& est sacrilegium ex iuris positione / clerici merentis mille
mortes occisio persententiam iudicis laici: hoc. n. & similia que
secundum se sunt iusta/& sunt solum mala quia prohihita ex
iure positiuo, sacrilega quidem sunt / sed ex positiuo iure origi=
nem trahẽtia. Et hoc modo sacrilegium est si monachus causa
correctionis verberatur per laicum aut necessitate non vrgente
per alium clericum vel monachum ab abbate: vt in ca. vniuer
sitatis. de sen. excom. In presenti igitur censura sacrilegium
sumitur vtro modo. ita ꝙ excommunicationi subiacet manus
violenta sacrilega, siue absolute siue ex iuris positione. Et propte
rea quicun zelo iustitie laicus homo vel dominus moueatur
contra clericum pessime meritum, non excusatur a sacrilegio
manus violente: nisi in casu sibi a iure permisso. Permitti autẽ
creditur a iure officialibus laicis capere ac detinere clericum
(presentandum ꝗ̈ citius suo prelato) inuentum in crimine pa
trato vel patrando. Et nihilominus cuilibet cuius interest / per=
mittitur recuperare violenter a clerico res furto sublatas vel
raptas anteꝗ̈ fur vel latro ad alia diuertat, hoc est anteꝗ̈ adipi=
scatur possessionem quasi quietam rerum ablatarum: sicut etiā
licitum creditur debitorem clericum fugientem vel fugam pa=
rantem detinere/presentandum suo prelato. In his. n. & simili=
bus quum constet sacrilegium non interuenire ex natura facti
(quia non ad iniuriam clerici sed ad iustitiam tenditur) &
ex positiuo iure non sit prohibitio, non est locus sacrilegio.
¶ Nota quinto casum in quo manus violenta in clericum vere
sacrilega non punitur hac excōicatione. Et est si clericus turpi
ter operans cũ vxore/matre/filia vel sorore/ inuentus percuti{t$}:
vt patet in ca. si vero. de sen. exco. percutiens. n. ex vindicta/licet
peccet mortaliter / & sacrilegus sit, iure tamen humano<-P>
@@0@
@@1@Jn percutientes clericum.
<-P>compatiente iusto dolori impunis euadit. Si tñ dolus interueniat
(puta quia vir consentit vt vxor clericum admittat ad hoc vt
percutere eum possit) excommunicatus est percutiendo: quia
dolus interueniens/compassionem legis tollit.
¶ Nota sexto/manum violentam in clericum non sacrilegam
quin modis inueniri. Primus est quum est sacra: vtputa quũ
correctionis cā ab habente legitimam potestatem legitime exer=
cetur. Sic enim episcopus per clericum/ inferiores vero prelati
per seipsos clericum verberant detinent autem & capiunt per
quoscun. Et ad hunc modum spectat verberatio qua natura=
lis pater corripit filios clericos/& magister discipulos/ & maio
res seu seniores ecclesie pueros/& clerici officiantes eos qui per
turbant diuini officij cultum. Et sicut sacra est horum cor/
rectio, ita sacrilega efficeretur eorundem actio si ex odio & ini
quitate clericos eosdem verberarẽt: ac per hoc essent excommu=
nicati. Secundus est quum est licita: vt quum quis defen=
dendo se aut sua aut alios / vim vi repellit cum moderamine
inculpate tutele. Nec arctatur licita hec defensio ad casum
quo inuasus non potest aliter se aut sua aut alios saluare, sed
rationabiliter extenditur etiam ad casum in quo tamen vitupe=
rabiliter fugiendo posset se saluare: quia non tenetur ignominio
sam fugam pati laicus a clerico inuasore, sed potest suum sal=
uando honorem sicut & ceteras res/vim vi repellere. Non in=
telligas tamen licere ei propter hoc acceptare duellum a clerico
diffidante illum: quia aliud est velle pugnare, & aliud se &
sua tuendo / contra clericum non minis sed facto inuadentem
pugnare. Et ad hanc licitam defensionem reducuntur superius
dicta in tertio notabili de captione licita: quoniam in defensio=
nem iustitie fiunt. Et quum non minus castitatem ꝗ̈ reliqua
bona tueri debeamus, si mulier aut puer impetatur de turpitu=
dine a clerico/& pro euadendo molestiam non verbo sed facto<-P>
@@0@
@@1@Jn percutientes clericum. 66
<-P>inuadentis / percutit aut mordet (quia nec fugere licet, nec
clamare potest / aut infamiam putat) nullam incurrit censu=
ram: quia defensio cum moderamine inculpate tutele / tali sexui
seu etati videtur. Et si excessus interueniret / exemptus esta
canone, qui excusat patrem/maritum / fratrem & filium: vt
predictum est. Et multo magis excusat agentem pro persona
propria in materia turpitudinis iuiuriose. si. n. licet mihi impune
percutere iniuriantem mihi in turpitudine meorum, multo ma
gis impunis sum percutiens iniuriantem mihi in turpitudine
proprie persone. Et sicut sufficit ibi inchoatio actus, ita hic: qui
enim attentat violare / iam turpem actum inchoat. Tertius
est / quum manus violenta est imperfecta ex defectu delibera/
tionis: vt contingit in primis motibus. Siquis enim abs deli=
beratione ex subita passione manum in clericum inijcit / ita ꝙ
aduertens quid facit retrahit manum, non est excommunica
tus: quia manus violenta non est perfecte actus humanus. ac
per hoc non est sacrilega nisi imperfecte, sicut primus motus
adulterij est adulterium: excommunicatio autem hec presup=
ponit sacrilegium simpliciter / & non secundum quid tan=
tum, quale est hoc. Et ad hunc modum reducuntur percussio=
nes tam defensiue ꝗ̈ correctiue quando modicum excessiue
sunt: quia non ex deliberatione fit excessus ille/ sed quasi ex im=
percepta passione impellente. Quartus est/quũ violẽta manus
est imperfecta ex defectu exterioris actus: puta quia tam leuis ac
leuiter iniecta est vt pro nulla habenda sit. & vt vnico verbo
dicatur/quando manus violenta est ita leuis vt si esset in laicũ
non constitueret peccatum mortale, propter hoc ꝙ est in cleri
cum/non subiacet huic excommunicationi. Et ratio est / quia
non est sacrilegium: canon autem iste expresse supponit sacrile
gium secundum completam sacrilegij rationem, & non secun
dum quid: quale est veniale sacrilegium, vt sic liceat loqui.<-P>
@@0@
@@1@Jn percutientes clericum.
<-P> Quintus est/quum manus violenta est imperfecta ex defectu
forme, hoc est intentionis. quia scilicet non per se intenditur,
siue quia violentia non intenditur: vt quum quis castigando cle
ricum/modum excedit ex imprudentia/putans se nō excedere.
siue quia non intenditur ꝙ sit in clericum: vt quum ex ignoran
tia clericus percutitur aut capitur: quoniam per se loquendo
non incurritur sacrile gium/nisi sub intentione cadat. Et hoc in/
tellige nisi ignorantia culpabilis reducat actum in naturam sue
forme: vt quia debuit & potuit scire / nec curauit scire. Et ad
hunc modum reducuntur casus omnes/in quibus non forma=
liter sed materialiter tantum/manus violenta in clericũ inijci{t$}:
vt contingit officiali principis / arcenti turbam in qua sunt cle/
rici. Ad hunc etiam modum reducuntur casus / quibus abs
animo iniuriandi / violentia rationabiliter infertur clerico: vt
siquis fugiens persequentes / clericum ex caballo necessario fu=
gienti tollat vt velociter se saluet. sicut enim non est reus rapine
equi / ita nec violentie sacrilege: quia non animo iniuriandi
sed necessitate seipsum saluandi totum fit in casu in quo si lex
viua adesset/ cessare se diceret. Et simile est si in casu defensio=
nis / occurrentem gladium de latere clerici tolleret vt posset se
tueri. Et sic de similibus.
¶ Nota septimo / appellatione clerici seu monachi venire non
solum omnes habentes primam tonsuram / & omnes vtrius
sexus professos aliquam approbatam religionem, sed etiā earun
dem religionum nouicios & conuersos: hoc est qui se & sua/
mutato habitu alicui religioni dedicauerunt perpetuo. Et hoc
intellige nisi sint priuilegio clericali priuati: vt sunt degradati/
& secundum quosdam heretici & bigami / & coniugati sine
habitu & tonsura/ & apostate seu enormitatibus seuis vacan=
tes &c. Tertianorum autem genus (qui scilicet vocantur de
tertio habitu alicuius religionis) ex hoc solo ꝙ sunt tertiani/
non gaudenthoc priuilegio: quia nec sun treligiosi (quum non<-P>
@@0@
@@1@Jn percutientes clericum. 67
<-P> habeant solennem professionem, qua religiosi a non religiosis
distinguuntur) nec conuersi religionis / nec nouicij religionũ/
nec clerici. in iure autem quattuor hec genera tātum ponuntur:
vt patet intuenti.
¶ Demum circa calcem huius canonis/vbi reseruatur pape ab
solutio ab hac cẽsura/scito tria exceptionum genera habere hic
locum. Primum ex qualitate facti: secundum ex qualitate per=
sonarum: tertiũ ex accidente impedimento. Ex qualitate quidẽ
facti: nā tripliciter inuenitur manus hec violenta. quando. n.
est iniuria leuis/qñ grauis/qñ enormis. Et si est leuis/pōt ep̃s
absoluere. Si grauis vel enormis, pape vel legato de latere/reser
uatur regulariter absolutio. Discernere autem & iudicare leuẽ
vel grauem aut enormem, ad iudicem ( hoc est ep̃m) perti=
net. Et de enormi iniuria/ex iure canonico manifestum est mul
tipliciter inueniri. Primo ex magnitudine facti: vt si peruentum
est ad mutilationem membri/aut sanguinis effusionem ( que
abundantiam significare videtur) aut graue vulnus. Secundo
ex persona lesa: vt si in episcopum aut abbatem. Tertio ex per
sona ledente: vt si laicus officialis authoritatiue percutiat cleri=
cum. Quarto ex scandalo: vt si monachus percutiat clericum
secularem. quod ponderabis. Ex iure vero ciuili & doctoribus
superadditis, ex persona lesa / si sacerdos indutus sacris vesti=
bus percutiatur. Et ex irreuerentia: vt si in conspectu prelati per
cussio fiat. Ex loco: vt si in ecclesia vel in platea. Ex loco vul=
neris: puta si vulneratus in oculo. Et ex notorio / & specialiter
temporis: puta magne festiuitatis. Ex qualitate vero persona=
rum. nam puerorum in fra pubertatis annos excessus quicun
commissus / & mulierum, potest ab episcopo semper absolui/
etiam si pueri post pubertatem absolutionem petant. S imiliter
religiosi in claustro seinuicem percutientes/& ad religionem
transeuntes, nisi difficilis & enormis fuerit excessus: vt mutila=
tio aut effusio sanguinis. aut in episcopum vel abbatem fuerit/<-P>
@@0@
@@1@Excōmunicatio.
<-P>ca. quum illorum. de sen. excom. Qui etiam sui iuris non sunt
(quales sunt serui / & filijfamilias / & huiusmodi) absolui
possunt ab episcopis ĩ duobus casibus. Primus est si deliquerint
in fraudem: hoc est vt subtrahant se ab obsequio debito domi=
nis/veniendo ad sedem apostolicam. Secundus est si ipsi dñi
sine culpa sua graue damnum propter hoc incurrant: nisi ex=
cessus sit tam grauis & enormis/ vt propter vitandum scanda=
lum & tollendum exemplum aliorum/debeant ad sedem apo=
stolicam destinari. Ex interueniente demum impedimento ab
solui in primis possunt a quocun excessu omnes in mortis arti
culo constituti. Infirmi quo seu valetudinarij quacun corpo
ris impotentia impediti/& senes impotentes accedere: & simili
ter qui ob inimicitias quas habent/aut ob inopiam quam patiun
tur/non possunt accedere: et demum quocun canonico impe=
dimento retrahantur/vt nec ad sedem apostolicam nec eius le=
gatum ire possint, absolui possunt ab episcopis seruata duplici
moderatione. Prima est vt satisfiat clericis iniuriā passis. S ecun
da est/vt iurent ꝙ cessante temporali impedimento/ presentabũt
se apostolice sedi parituri illius mandato. De nobilitatis autem
magna potentia/disponit ius ꝙ talium dominorum ac delicato
rum excessus/ significandus est anteꝗ̈ absoluatur/ sedi apostoli/
ce: & secundum illius consilium postea fiat absolutio. nisi peri=
culum sit in mora: tunc. n. iuxta impedimentorum canonicorũ
rationem agendum esset.
¶ In insequentes cardinales vel manus violentas in eos
inijcientes. I tem in dominos temporales cũstitutionem
ca. felicis. li. vi. cōtra presumptores prefatos seruari non
facientes. Ca. xi.
Dostları ilə paylaş: |