IVdaiʒare (siue seruando sabba=
tum / siue alia iudeorum
custodiendo) peccatum mortale est/ad supersti
tionem falsi cultus diuini spectans.
IVdeorum Cōuersatio illi
cita est christia
nis / in generali quidem quantum ad
assiduam seu familiarem conuersa=
tionem. In speciali vero quantum
ad decem. Primo ad simul habitādũ.
Secundo ad simul conuiuandum.
Tertio ad simul balneandũ. Quarto
ad vocandum illos in infirmitate.
Quinto ad percipiendum medicinas ab eis. Sexto ad nutriendũ
infantes eorum in domibus eorum. Septimo ad seruiendũ eis
vt illorum famuli. Octauo ad esse seruum eorum. Nono ad
preficiendum seu permittendum illos in aliquo officio publico
inter christianos. Decimo ad comedẽdũ azima illo℟: vt videre
potes extra de iudeis. et. xxviij. q. i. in pluribus capitulis.
@@0@
@@1@Judeoꝝ cōuersatio. 159
¶ Et quoniam in multis apposita est pena excommunicationis
(vt in prĩo/tertio/quarto/quinto & vltimo/in ca. nullus. xxviij.
q. i.) secundum autem dicitur sacrilegum / sextum vero &
septimum committitur prelatis vt compellant per ecclesiasticā
censuram, nono quo censura excommunicationis ferenda in=
dicitur. xvij. q. iiij. ca. constituit. ideo cautum oportet confessorem
in huiusmodi non ferre vnam de omnibus sententiam, sed
quedam nullo pacto pertransire: qualia sunt omnia que quasi
continuam conuersationem aut multam familiaritatem inge=
runt (vt cohabitare / famulari domestice quouis ministerio
&c.) & ꝙ tolerentur in officijs publicis. Primum. n. horum
periculum habet annexum subuersionis: iuxta illud apostoli.
modicum fermentum totam massam corrumpit: & propterea
inhibitum est. Secundum autem derogat dignitati fidei: & id
circo est interdictum.
¶ Quedam autem si abs contemptu non sunt seruata/ ex in=
curia aut aliqua causa rationabili/saltem secundum transgresso
rum iudicium, tolerari possunt: vt cenasse cum eis/aut balneatũ
simul esse/vocasse ad curam egritudinis/& similia. Spectandũ
siquidem est ad tria. Primo ad obedientiam/cui non contraue=
nitur si desit contemptus. Secundo ad finem precepti/qui est ne
fides fidelium periculo corruptionis exponatur: contra quem
fieret si familiaritas/ aut illorum super christianos prefectura
quelibet permitteretur. Tertio ad alium finem precepti / scilicet
dignitatem fidelium seruandam. contra quem fieret & per illo
rum officia publica / & per azimorum illorum comestionem/
& per conuiuia: ipsis enim tanꝗ̈ diuina profitentibus / nostra
abhominantibus, christiani quasi prophanos se exhiberent/illis
deferendo. Et omnibus cōsideratis secundum diuersitatem tem=
porum / locorum & personarum est iudicandum, saluando
semper tria predicta.
@@0@
@@1@Judicis pctā.
IVdicis Peccata sunt in duplici diffe
rentia. quedā nan sunt con
tra diuinum vel naturale ius: quedam cōtra
ius positiuum.
¶ Et peccata quidem iudicis prima principa
lia sunt quin. Primum est iudicium iniu=
stum in toto vel in parte. Secundum est iudicium temerariũ,
quando sine sufficientibus testibus/documentis & iuris ordine
quo ad necessaria iudicat/etiam si eueniret inde sententia iusta:
quia non debet iudicare nisi ex sufficientibus ad iudicium.
Tertium est iudicium vsurpatum, quando vel non sibi sub=
ditam personam/vel opus non sibi subditum (puta occultum)
iudicat. Quartũ quasi extraiudiciale est iniusta remissio pene:
quando scilicet iudex etiam si princeps fuerit / relaxat penam
homicidij/mutilationis/latrocinij/ & huius modi/ in damnum
reipublice aut partis. Magnum siquidem reipublice nocumen=
tum communiter infertur quum mali impunes euadunt: quia
crescunt mali: & qui sunt mali aut ad malum proni, audent
perturbare/ vulnerare/occidere/ &c. Nec excusat commutatio
pene in pecuniariam / nec pax a parte habita: quoniam princeps
est custos iusti. Ita ꝙ abs rationabili causa vtens huiusmodi
vocatis clementijs / peccatum mortalissimum incurrit: immo
reus est homicidiorum &c. consequentium. Quintum est
negatio seu dilatio iustitie/presertim petite. Dico autem preser=
tim petite: quia tenetur etiam non petitam iustitiam facere,
vigilando & inquirendo/ac purgando rempublicam malis ho=
minibus punitionibus. Sed tanto grauius peccat petitam negan
do aut procrastinando iustitiam: & tenetur de expensis & dam
nis illorum quibus negatur vel differtur sine rationabili causa.
Et quodlibet horum quin est peccatum mortale: quia est in=
iustitia, que ex suo genere est mortale peccatum.
Annexa autem peccata sunt innumera / iuxta multitudinem<-P>
@@0@
@@1@Judicium remerarium. 160
<-P>causarum que possunt iudicem inducere ad aliquid dictorum.
Potest nan ex odio vel vindicta/ex auaricia/ex amicitia alicu
ius/ex ambitione/ex ignorantia culpabili/ ex timore mundano
&c. incurrere hec peccata.
¶ Ex positiuo autem iure/siue canonico/siue ciuili/siue munici
pali, tot incurrunt peccata quot transgrediuntur prohibita. Que
non tenetur confessor scire, sed ipsi iudices tenentur scire que
spectant ad officium suum. Et propterea ipse seipsum probet si
est iudex ordinarius / si violauit que sunt ordinarij. Et si est
iudex delegatus/si violauit que sunt delegati: puta petere aut
recipere preter esculenta paucorum dierum / & expensas in
casu: quia ecclesiasticus tenetur restituere. de re scriptis in. vi.
ca. statutum. & cum ab omni. de vi. & ho. cle. Secu=
laris autem non potest preter esculenta plusꝗ̈ quattuor aureos
recipere / si causa excedit centum aureos: vt ciuiles leges
statuunt. Sed hec sint exempli causa dicta, ipsi de seipsis
loquantur.
IVdicium Temerarium (quo homo
quicun sine sufficienti cer=
titudine iudicat proximum de animo seu inten
tione) peccatũ est: quia nemo debet diffinitiue
asserere ẽt in suo corde quod nescit/ in p̃iudiciũ
presertim alterius. Et si sic iudicat proximum de peccato mor/
tali / peccat mortaliter: quia sine sufficienti causa despicit proxi
mum / & in corde suo dat illi iniuriosum locum abs rationa
bili causa. Si autem iudicat de peccato veniali/ aut de mortali
non assertiue in corde suo determinat ꝗ̈uis credat firmiter &
temerarie, nō peccat mortaliter: quia non diffinitiue iudicat, sed
venialiter/magis & minus grauiter iuxta qualitatem signorum
estimandi & affectus male dispositi.
@@0@
@@1@Jurare qũolicitum.
¶ Vbi quo pro timoratis cōscientijs / memẽto discernere inter
iudicium operis & iudicium persone. Nam siquis non plus
sciens audit aliquem maledicentem (puta in mala hora) aut
videt aliquem exercentem aliquem turpem actum/ & credens
actus huiusmodi esse scđm se peccata mortalia iudicat illos pec
cati mortalis, non incurrit peccatum iudicij temerarij de quo
est cōmunis sermo: quoniam non iudicat personam sed opus.
nec errat in iudicio personali sed in iudicio rerum. Tũc autem
iudicaret temerarie/ quando esset iudicium personale: ita ꝙ ex
parte intentionis seu animi iudicaret illum peccare mortaliter/
audens diffinire in actibus dubijs aut venialibus intentionem
mortalem.
IVrare si suos habet comites/ iudicium/
iustitiam & veritatem, actus
virtutis religionis est: vtpote profitens deum
infallibilem omnium notitiam ac veracitatẽ ha
bere. Propter qđscriptũ est. laudabuntur omnes
qui iurant in eo.
¶ Contrariantur autem iuramento duo crimina. periurium/&
iurare per falsos deos aut creaturas. Et de periurio quidem in
loco suo in ferius tractabitur.
De hoc autem crimine quod grauius est / nec habet nomen
proprium, aduerte ꝙ ad blaspbemiam reducitur: quia dum ali=
quis intendit vere iurare/intendit testimonium infallibile affer=
re: & dum per creaturam quancun aut falsum deum iurat/
profitetur creaturam illam seu illum estimatum deum esse in=
fallibilem testem, quod est proprium dei veri: ac per hoc attri
buit quod est proprium dei/alteri, quod est blasphemare. Est
ergo iurare per creaturas aut falsum deum / plusꝗ̈ periurium:
quia est peccatum blasphemie.
Veruntamen quum christiani iurare videntur per creaturas<-P>
@@0@
@@1@Taruarũ vsus. Tatrociniũ. 161
<-P>(vt per sancta euangelia aut per sanctos &c.) pie interpre=
tandum est: hoc est secundum christianum morẽ & sensum:
hoc est vt intentio iurantis sit deum in creatura afferre in testẽ/
& non ipsam secundũ se creaturā. Et iuxta hanc distinctionẽ
discerne diuersa scripta prohibentia & concedentia iurare per
creaturas. Nam prohibentia intelliguntur de creaturis secundũ
se: concedentia intelliguntur de creaturis vt in eis est deus.
LAruarum Vsus illicitus ex circunstan
tia aliqua reddi{t$}, & nō est
secundum se illicitus: vt patet ex hoc ꝙ in repre
sentationibus est licitus. Nec solũ redditur illici
tus ex malo fine/ et incongruo tꝑe/loco & mō,
sed ex conditione persone plurimum pensandus est. Nam quia
tempore quo quasi insanire licet larue assumuntur, iuuentutis
hec est licentia: & propterea a grauibus viris aliena censetur.
¶ Et licet magnates etiam ecclesiastici ad excusandas excusatio
nes in peccatis / dicant se maxime decere vt laruati incedant vt
possint libere discurrere incogniti/quod non deceret illos mani=
festos, nihilominus non excusantur. Tum quia tales non egent
propter graues toto anno occupationes huiusmodi recreatione.
Tum quia non ad recreandum animum / sed ad superfluam
agunt delectationem. Tum quia non curant cognosci, immo
plures eorum volunt cognosci. Tum quia scandalizantur pu=
silli ex prelatis presertim ecclesiasticis laruatis. Et merito / quia
personas subeunt leuium & iuuenum secundum morẽ. Et hoc
est valde pensandum: scriptum est enim. qui scandalizauerit
vnum ex istis pusillis/ expedit ei vt suspendatur mola asinaria
in collo eius &c.
Dostları ilə paylaş: |