Summa caietana de pctis Et noui testamẽti iẽtacula



Yüklə 5,7 Mb.
səhifə81/100
tarix14.08.2018
ölçüsü5,7 Mb.
#70988
1   ...   77   78   79   80   81   82   83   84   ...   100
OPinione Vti vt regula operum inte=

riorum & exteriorum / est

quando licitum & quando illicitum. In

credendis quidem illicitum est, nisi submitten

do opinionem regule superiori / scilicet sancte

matris ecclesie & apostolice sedis: quoniam ambiguitatis ali=

quid habens regula / qualis est opinio omnis, resoluenda est

in regulam certam/ne error possit in fide inueniri. In operandis

vero nisi tutiorem partem eligendo/non licet opinionem cuius=

cun assumere vt regulam operis: quoniam eoipso quo operatio

regulanda committitur opinioni/committitur regule ambigue:

quia opinio omnis ambigua est/vtpote cum formidine alterius

partis. Et quia presupponitur ꝙ non eligatur tutior pars / conse=

quens est vt operatio committatur regule ambigue ad casum

peccati / ac per hoc exponatur periculo peccandi: quod constat

esse illicitum. Et si de peccato mortali agitur, constat esse pecca=

tum mortale/ facere scienter operationem dubiam an sit morta

lis: quoniam talis operans mauult adimplere voluntatem suam

in tali opere etiam si sit mortale/ ꝗ̈ abstinere ab illo. ac per hoc

prefert diuine amicitie opus illud/non curando si contingat per

dere diuinam amicitiam ex tali opere.



@@0@

@@1@Or̃o. Ordinātiũ ⁊ ordinādoꝝ pctā.


Et hec intellige de opinione proprie dicta vt diximus/que est



cum formidine alterius partis, & per se loquendo. Non enim

propterea aliquid opinione tenetur quia diuersi doctores contra

ria sentiunt: quoniam cum huius modi contrarietate stat ꝙ vna

pars sit ratione sufficiente ad moralem certitudinem fulta: &

iam non est opinio apud capientes rationem illam. Sed quia

nesciunt multi discernere inter certitudinem moralem & ma=

thematicam / omnia quodammodo locant sub opinionibus.

Dixi quo per se loquendo: quia per accidens cōtingit nescien



tes discernere inter notum opinione & notum certa ratione

morali / errare & excusari, credentes abs formidine alterius

partis / viris probis & doctis dicentibus/ facite sic quia potest

licite fieri. Non. n. exigit deus ab homine plusꝗ̈ conditio homi=

nis habet: quia diuina sapientia disponit omnia suauiter.

ORatio Ex intentione sine attentione / illi=

cita est propter irreuerentiam inser

tam. Oportet enim etiam supererogationis bonũ

bene agere / aut saltem non male: constat autem

irreuerenter loqui deo / qui ex proposito loquitur

sine attentione: irreuerentia autem peccatum est.Et hoc intel

lige loquendo de oratione per se/vt oratio est. nam siquis ora/

tione vt exercitatione quadā aut quasi cantico delectabili vtatur

ne se occupet vanis/non intendens attendere sed tempus sic per

transire, bene facit. & non proprie & formaliter orat nisi ex=

tenso orationis nomine/quo dicitur. semper orat quisemper bene

facit. Sed materialiter tantum orat, pro quanto orationis verba

pro materia sue occupationis pie assumit.

ORdinantium Et ordinandorum pctā

tot cōtingit esse quot ne

cessaria contingit omitti voluntarie aut negligenter.

Sed quoniam hec in pontificalibus habentur, attendendũ est



confessori si ordinantes seruaruntritum pontificalis. Et quoniā<-P>

@@0@

@@1@Organorum vsus.

<-P>pontificalia non concordant adinuicem, nullius ecclesie antiquũ

in vsu pontificale damnandum videtur: ac per hoc non videtur

iterandum aut supplendum alicubi quod forte secundum aliud

pontificale iterandum aut supplendum esset. Et de horum nu=

mero videtur esse contactus materie: vbi diuersa pōtificalia an=

tiqua & in vsu/ diuersa ordinant. Propter quod in conci. flo. sub

euge. iiij. quum traditur materia ordinis, nunꝗ̈ fit mentio de ta=

ctu ipsius/sed solũ de actu tenente se ex ꝑte ministri. s. porrectio

ne/datione/traditione & assignatione. Attendendum quo est

si ordinantes admiserunt indignos aut inhibitos/ si non contule=

runt gratis. Et similiter si ordinandi sunt indigni ex parte intel=

lectus / quia ignorantes. ex parte affectus/quia mali: puta in pec

cato mortali. ex parte etatis statute a iure. ex parte licentie sui

superioris. ex parte motiui ad suscipiendum ordinem, si ob lu=

crum &c.

ORganorum Vsus in ecclesia licet sit

nouus (in cuius signũ

ecclesia romana adhuc non vtitur eis coram pō

tifice) licitus tamen est pro carnalibus adhuc fi

delibus & imperfectis.

Nulla tamen ratione licitum est inter diuina ĩ organis canere



seu pulsare seculares cantus aut plausus: aut quod peius est / tur

pes & amatorias cantilenas. Et ratio est: quia sonus organorum

appositus est diuinis officijs vt pars ecclesiastice solennitatis: inse

rere autem diuinis vt partem solennitatis prophana & turpia,

nihil aliud est ꝗ̈ coniungere christum cum belial / lucem cum

tenebris. Vnde per se loquendo/crimen est suꝑ stitionis sacrilege

& peccatum mortale talis mixtio: contraria tam fini diuini cul

tus (scilicet vt excitetur deuotio) ꝗ̈ veritati ecclesie, contra cuius

ordinationem loco antiphonarum & diuine laudis offeruntur

ex ipsius ecclesie persona / prophana hec a falsarijs ministris.

Nec excusantur ex eo ꝙ sonus abstrahit ab omni materia/&<-P>

@@0@

@@1@Ornatus exterior. 183



<-P>quelibet melodia soni potest ad sacra verba applicari. Tum ꝗa

secundum rei veritatem isti soni fiunt vt accommodati ad de=

lectationem auditorum: qui non nouerunt illos nisi vt sonos

illorum verborum prophanorum aut turpium. in cuius signũ

audientes / ex illo sono excitantur ad illa prophana seu turpia:

vt experientia testatur/ita ꝙ non est locus inficiationi. Tum ꝗa

cantus etiam abstrahit ab omni materia, & tamen ecclesia in=

terdixit prophanos cantus in ecclesia / vt cantus theatrales: vt

patet di. xcij. ca. cantantes. Memento hic apostolice sententie.

nolite errare/deus non irridetur aut fallitur. Inuoluuntur autẽ

eodem crimine non solum pulsantes/sed qui conducunt & con

sentiunt pulsantibus hec: vt impleatur scriptura. gloriati sunt

qui oderunt te in medio solennitatis tue.Excusandos tamen

illos crediderim, qui simplici corde credentes licere non turpia

sed vana quasi pro recreatione pulsare pro eo ꝙ vbi sic vident

fieri/errauerunt, ita ꝙ si sciuissent criminosum esse nō fecissent.

tales enim ex ignorantia probabili errauerunt: quia ecclesiastici

pastores non quefierunt que iesu christi sunt. Et excusantur a

tanto / ꝗ̈uis non a toto.A turpium autem sono nulla ignoran

tia excusare potest: quia continet statim dissonantiam & contra

rietatem ad iesu christi solennitatem.

ORnatus Exterioris peccatum exseptem

capitibus pẽdet. Primo ex fine

ornantis se. Secundo ex solicitudine eiusdem.

Tertio ex consuetudine seu lege. Quarto ex qua

litate ornatus in se. Quinto ex fuco. Sexto ex

precio sitate. Septimo ex scandalo.

Caput primum commune est etiam quibuscun bonis ope=



ribus: & propterea manifestũ est. Si. n. quis ornat se ob super

biam / inanem gloriam / aut ad prouocandum ad malum &c.

ipse ornatus malus est iuxta maliciam illius finis. Ita ꝙ si finis

est peccatum veniale (puta vt appareat pulcra/aut ditior / aut<-P>

@@0@

@@1@Ornatus exterior.

<-P>superior &c.) vanitas est: ac per hoc veniale peccatũ. Si vero

finis est pctm̃ mortale (vt si intendit prouocare ad sui malam

concupiscentiam) ipse quo ornatus est mortale peccatũ.

Caput secundum (scilicet affectuosa solicitudo ad ornatũ)



quando similiter facit ornatum venialem: vt si affectus &

solicitudo habeat superfluitatem. Quando mortalem: vt si sit

tantus affectus aut tanta solicitudo vt propterea quis non curet

de necessarijs ad salutem: vt si ob ornandum se non curet de

missa in festis: & huiusmodi.

Caput tertium (consuetudo scilicet vel lex) duo conside=



randa inducit. Primo qualitatem legis/si obligatiua est ad mor

tale. Quod ex pena cognosci potest: vt si esset ibi pena excōmu=

nicationis / & ita seruaretur. Secundo si desit contemptus ex

parte transgressoris: si. n. lex leuis est / & contemptus deest,

non incurritur mortale.Consuetudo autem nisi in legem tran

sierit/communiter inducit peccatum veniale: quia non legale

sed morale debitum habet. Si autem in legem transierit sine

pena aliqua, venialem quo inducit transgressionem si contem

ptus desit. Longe tamen grauius peccat qui primus est consue=

tudinis violator/nouitatem ornatus inferens patrie: citra mortale

tamen (vt dictum est) si sola vanitas in causa est violande

consuetudinis.Et ad hoc caput spectat stulta presumptio vten

tium habitu maiorũ: vt si vestia{t$} idiota vt doctor/ aut plebeius

vt eques / & similes exorbitationes a more politice modestie.

Caput quartum (qualitas scilicet ornatus) cōiter peccatum



inducit veniale/si indecens est ac minus castus: vt ornatus mu

lierum monstrantium media vbera. Veruntñ vbi cōsuetus iam

est/sine pctō vr̃: & in remediũ ne peiora fiāt forte introductus.

Caput quintũ ex fuco/cōiter constituit pctm̃ veniale: quia in



simulatione & fictione vana consistit.

Caput sextum ex preciositate ornatus. quia quod preciosum



est vni non est preciosum alteri/quem decet sumptus magnos<-P>

@@0@

@@1@Osculũ. Peccatũ mortale ⁊ veniale. 184

<-P>in vestibus & anulis & monilibus &c. facere, ideo si ornatus

relatus ad personam est excessiuus in precio / sine peccato non

est. Communiter tñ videtur venialis hmōi excessus superbus/

stultus & vanus: non. n. propterea equantur maioribus quia

ornantur preciose sicut maiores.

Caput septimum ex scandalo: hoc est ex occasione peccandi:



quia ornata superflue mulier mouet ad sui concupiscentiam.

Sed si ex parte mulieris non est intentio prouocandi / nec sibi

placet ꝙ prouocetur aliquis ad sui libidinosum amorem / licet

placeat ei ꝙ laudetur vt pulcra/ & vana superfluitate & fuco

se ornet, non propterea peccat mortaliter quia alij peccant mor

taliter ipsam adamando: est enim occasio accepta / non data.

quum longe pulcriorem deus naturaliter proponat aliquam

mulierem, que nulli dat occasionem peccandi si exhibet se

conspectui publico / ac per hoc multorum adamantium illam.

Si vis diffuse hec discernere / vide commentaria nostra in. q.

clxix. secundesecunde.


Yüklə 5,7 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   77   78   79   80   81   82   83   84   ...   100




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin