dices luculentas ædificant. Quo etiam vitio nostra
sæcula vehementer laborant. Videmus ab his, qui
præsunt, aut publica tractant negotia, excitari in-
sanas ædificiorum moles, quas non immeritò basili-
cas appelles, id est, regias domos. Quòd si unde tot
sumptus emanaverint, quæras non aliunde quàm
ex tenuiorum sanguinibus invenies, id est, ex bonis,
quibus utcumque parcè & exiliter suam, suorumque
vitam sustentare debuerant. Quare qui bona eripit
ad victum & indumenta corporis necessaria, ille
sanguinem exugit, & ex eo suam sibi habitationem
ædificat. Sic vir ille modestissimus, & tempera-
tissimus non minùs morum integritate quàm
verbis. Quæ quidem erit qui censeat non posse
Indicis Proregibus adaptari, dum munera pro-
phetico spiritu damnata recipiunt; ille enim
non à tenuibus, sed à superioris fortunæ ho-
minibus offeruntur. Sed quidem stare commo-
dissimè potest: id enim quod offertur ab Indo-
rum labore descendit, quibus nulli tenuiores,
& ex ijs ædificantur regiæ domus, ut à Vene-
rabili Interprete vidimus affirmatum. Unde
timeri id potest, quod ab eodem Propheta in
sequentibus prænuntiatur.
967. Et est quidem in illo observandumNon obsta-|re affecta-|tas devotio-|nes.|Micheæ 3.|v. 11.
aliquid præsenti satis consonum instituto, dum
ita subdit: & super Dominum requiescent dicen-
tes: Numquid non Dominus in medio nostrûm? non
venient super nos mala, v. 11. Dicebant enim
fieri non posse, ut stante templo rueret Iudæo-
rum fortuna, neque Deum unquàm defutu-
rum illis, qui in ipsius cultum quotidianas in
templo victimas immolarent &c. Sic Scriptor
idem, & videmus quidem tale aliquid in his, de
quibus agimus; habent enim, & egregiè osten-
tāt, quas devotiones dicimus, in quibus nō pos-
sunt non esse laudabiles, & quibus omnia tuta
sibi, & putant, & pollicentur. Quod utinam
sic eveniat, sed Propheta, ubi justitiæ non ser-
vantur jura, & munerum prævalet multitudo,
nec pietati erga templum, nec quotidianis ait
esse victimis confidendum. Centurio ille cum
admiratione laudatus à Christo de quo Matth.Matth. 8.|v. 5. & seqq.
8. v. 5. & seqq. sic laudatus à Iudæis Lucæ 7.
v. 5. Quia dignus est ut hoc illi præstes: diligit enimLucæ 7. v. 5
gentem nostram, & Synagogam ipse ædificavit no-
bis. Laudant quidem piè affectum erga Sacra
& divina, nec parcentem sumptibus, ut in Sy-
nagogę ædificatione compertum. Sed non id
laudat Christus, sed fidem, dum ait: Amen dico
vobis, non inveni tantam fidem in Israel. Matth.
8. v. 10. Sed qualem fidem? Charitate forma-
tam, ut exponit Abulensis Quæst. 29. in cita-Abulensis.
tum Caput Matthæi, quam luculenter ostendit
in singulari solicitudine erga servi sanitatem.
Qui illi erat pretiosus. Lucæ supra v. 2. Audien-tutionem.|Lucæ 7. v. 2
dus ille: Iste Centurio laudatur hîc ut vir bonus, &
apparuit ex magnitudine fidei ejus: ideò potius<-P>
@@0@
@@1@§. III. Circa munerum acceptionem. 333
<-P>videtur quòd moveretur ex charitate, scilicet quia
diligebat servum, dolebat quòd periret, & tali affe-
ctu Christus magis condescenderet, quàm desiderio
lucri, vel evitandi damnum in uno divite, qualis
erat iste Centurio: ideò debet exponi, Erat ille
pretiosus: id est charus: ita enim communiter ex-
ponitur: nam ea, quæ nobis valde chara sunt, in
magno pretio habemus. Hæc ille. Ubi cum chari-
tate justitiæ etiam ornamentum affulget, dum
lucri cupiditas abest, neque pauperes lucro sti-
mulante gravantur. Hoc laudat Christus, hoc
admiratur, hoc felici petitionis exauditione for-
tunat: non aridam erga sacra devotionem: quę
si in Centurione laudabilis, ex justitiæ & cha-
ritatis adjunctione habuit, parùm aliàs valitura.
Sua sit ergo inclytis Proregibus laus, quibus
& devotio & pietas promereri culmen felici-
tatis potuit: sed justitiæ & charitati erga pau-
peres & debiles maritata. Et quæ dicta sunt,
serviant futuris pro Christiana & necessaria
penitus cautione. Quæ laudabilia sunt laudo:
si qua non talia forsan occurrerint, quod absit,
non meo, sed prophetico ore condemno, quam-
quàm & meo damnare non renuam, à Deo in
hac qualicumque docendi cathedra, hoc est,
à veritatis fonte clarissimo, constitutus.
968. Sed ut aliquid favorabile etiam ad-Notanda|circa resti-|tutionem.
jiciamus, præter ea quæ diximus citato Capite
§. 2. circa probabilitatem sententiæ affirman-
tis leges Hispaniæ de hoc agentes ad restitu-
tionem, non obligare, occurrit P. Palaus Disp.
2. de Iustitia commutativa Puncto 21. §. 2. ab-P. Palaus.
solutè affirmans non extare talem obligatio-
nem, adducens P. Rebellum 2. parte de obligat.
just. Lib. 18. quæst. ult. nu. 5. ubi per errorem in
Auctore Quæstio ultima dicitur, quæ revera
talis non est, loquitur autem circa leges Lusi-
taniæ, addens id, quod est generaliùs accipien-
dum, si videlicet liberaliter sint data, quod ex
circumstantijs erit iudicandum, secus si non li-
beraliter, sed caussa redimendæ vexationis,
quod frequenter evenit: nisi fortè posteà libe-
raliter remitti à partibus verisimiliter creda-
tur. Adducit etiam P. Molinam Disput. 88. post
medium: ubi quidem de legibus Lusitaniæ lo-
cutus juxta id, quod ex P. Rebello positum,
subdit non plus Castellæ leges obligare, addu-
ctis tantum L. 5. & 6. lib. 5. Tit. 9. Noværecopi-
lat. non tamen adducit l. 56. Tit. 5. Lib. 2. in
qua major vis obligationis exprimitur. Ex eo
autem quòd ita sit generaliter locutus, etiam
pro sententia negante obligationem citatur à
Cardinali Lugo à Nobis adducto Tomo 2. de
Iustitia & Iure Disput. 37. n. 134. Citatur etiam
P. Vasquez Opusc. de Restitut. Cap. 7. Dub. 6. n.
61. ubi ita scribit: Sed non facilè constat an ju-P. Vasquez
dices inhabiles sint ad dona recipienda: in legibus
enim solùm continetur prohibitio recipiendi, quæ
non sufficit: & in nostro Regno solùm circa Secre-
tarios vidi legem, quæ ipsos inhabiles facit ad reci-
piendum munera. 2. Lib. Recopilat. Tit. 18. Lib. 1.
Sic ille, qui licet absolutè non inficietur obli-
gationem, quia tamen in id videtur inclinare,
etiam pro absoluta negatione adducitur à cita-
to Cardinali. Et quidem si præfatam legem
56. attendisset aut perpendisset, non facilè
obligationem extare in illa, sicut in alia Lib. 9.<-P>@@
<-P>tit. 1. l. 21. eos asserere, qui eamdem asserunt,
deprehendere potuisset. Iuxta quæ P. Palaus
non ita faventes habet, quos uti tales dubio
procul allegat, licet aliquomodo favere videan-
tur, quod ejus promovere poterat institutum.
Cùm & pro se habeat Cardinalem Lugo, qui
præfatos censuit ejus sententiæ manifestos as-
sertores, qui tamen expressè de legibus Hispa-
niæ non locutus, nisi quatenus eos, qui de illis
agunt, pro sententia, quam uti valde probabi-
lem videtur sequi, sine peculiari examinis cura
producit. Habent ergo Proreges pro ea parte
non ita premens conscientiæ gravamen.
969. Sed est aliud apud eumdem Scripto-Quid|absolutè|faveat.
rem, quod eisdem videtur admodùm placitu-
rum, sic enim scribit §. 3. n. 3. Cùm autem con-
tingere poßit (etsi rarò) nullum adesse periculum,P. Palaus.
sed te liberum & expeditum esse, ac si munera non
accepisses ad ferendum judicium, nequaquàm eo in
eventu recipiendo munera peccabis. Sic ille. Vi-
deant ergo Proreges an ea animi constantia se
præstantes sentiant, quam & experientia pro-
baverint, ut minimè se à recto deviaturos ob
munera accepta præsentiant, & tunc eis dicta
potest docti Patris sententia suffragari. Et in
viris quidem adeò sublimis status, & nobilis
conditionis, non ita rarum censeri poterit; cùm
aliàs circa judicialia in materia justitiæ non
suam accommodent potestatem, & munera ip-
sis tradita ad alios fines dirigantur. His autem
videtur non leviter adversari, quod tradit Car-
dinalis Lugo supra n. 129. ubi ait ex rarò con-
tingentibus non posse fundamentum desumi
in hoc genere, sicut in alijs, & ita absolutè
asserendam obligationem. Adducit pro eo ex-
emplum in fornicatione, quæ absolutè illicita
est ob damnum prolis, licet possint esse aliqui,
à quibus possit proles commodè educari. Sed
quidem id nimiùm videtur probare, scilicet
seclusa quacumque humana lege, illicitam esse
munerum acceptionem, quod nec ipse admit-
tit, nisi in munere magnæ quantitatis, & pe-
culiaribus circumstantijs; cùm tamen modera-
tum etiam juxta illius discursum videatur ur-
gere. Sed sit hoc ita, ut ille philosophatur: hoc
quod rarum dicitur in casu præsenti, non ex
illorum est genere, in quibus raritas non atten-
ditur, sed lex urget ea non attenta, quia doctri-
na illa non est universaliter accipienda. SicRarò in|casu quando|leges non|obligant.
enim leges in pręsumptione fundatę etsi quan-
doque obligent, non tamen omnes juxta do-
ctrinam communiter receptam, etsi rari sint
casus, in quibus locum nequit habere præsum-
ptio. Pro quo etiam sunt aliæ, ex quibus cele-
bris illa in lege veteri, quæ ad parientium mu-
lierum purgationem pertinebat: & ea non
fuisse Virginem obligatam communis Docto-
rum, & antiquorum Patrum concors senten-
tia est, ut videri potest apud P. Suarez Tomo 2. in
3. p. Disput. 16. Sect. 2. eo quòd verba legis in
ea locum habere non possint: licet casus esset
rarus; immò & singularis. Prætereà sicut cita-
tus Scriptor plures admittit casus, in quibus
munerum acceptio licita est, quia in illis non
apparet pervertendæ justitiæ periculum, non
habita ratione an frequentes, an rari sint: ita
& in præsenti, ubi, juxta dicta, peculiares ra-<-P>
@@0@
@@1@334 Recognitio Tomi I. Thesauri Indici.
<-P>tiones occurrunt, quia de judicibus inferiori-
bus ad decisionem adhibitis non agitur, pro
quibus rara illa pronuntiatur exceptio, sed de
Proregibus, in quibus esse non rara integritas
potest, minimè in re momenti magni accep-
tione munerum temeranda. Ut stet positio illa
probabilis, cum irrefragabili suppositione illa,
de qua P. Rebellus suprà, munera scilicet libe-
raliter impartiri, in quo forsitan rarior avis in
terris: licet Proreges ad exquisitum circa hoc
examen non videantur obligandi, cùm ex circũ-
stantijs id non veniat verosimiliter judicandum.
Ubi & non improbabiliter dici posset, licere
etiam in dubio, quia melior est conditio possi-
dentis, suam inquam libertatem, ad acceptan-
dam liberalem donationem. Ad illud autemFornicatio|unde illici-|ta.
quod de fornicatione dicebatur, id sit satis di-
xisse modò, præceptum illam prohibens esse
alterius ordinis, & urgentioris obligationis,
cùm nullo in casu liceat, sicut licet munerum
acceptio; constatq́ue congressum viri & mu-
lieris ad solum licitum usum fuisse à Deo desti-
natum, ex Genesis 2. Ratio autem adducta
non leves patitur difficultates, quam tamen
meliùs quàm alij firmat & explicat P. Arriaga
Tomo 5. Disput. 58. nu. 34. reclamante Dom.
Caramuele in Theologia morali nu. 1600. Iuvat
autem pro communi sententia de intrinseca de-
formitate rationem satis verosimilem adduxis-
se, quæ ex eo sumitur, quòd in homine appe-
titus Venereus non sit, sicut est in brutis, sed
ut in subjecto rationali, & ita cum moderatio-
ne futurus illius usus, sicq́ue rationabilis: At-
qui talis non esset, si ad mulierem quamlibet
liceret accessus; hoc enim brutorum est, & ex se
manifestum, si homines more brutorum & ge-
nerarentur & nascerentur, magnam futuram in
eo deformitatem, nec rationi congruam. In
generatione enim hominis, utpotè nobilissimæ
creaturæ, & rationalis, rationabiliter debere
procedi lumen ipsum rationis ostendit, unde
brutalis illa licentia ab eo penitus removenda.
Pro quo hæc satis.
§. IV.
Circa venditionem Officiorum.
Ad Cap. 5.
970, AD illius finem sic dictum. Hinc se-Collatio|officiorum|ut qui acci-|piunt ven-|dant, dam-|nabilis.
quitur nec posse officia suis familiaribus
vel aulicis dare ut ea ipsi vendant: in quo & dantes
& accipientes gravißimè peccant, & supra se onus
restitutionis assumunt; & est hoc malum usu fre-
quentißimum. Sic ibi. Quod quidem non gra-
vor iterùm affirmare. Et genus istud sic venditi
officij dicitur beneficiare, cùm revera potiùs ma-Beneficiare|ut dicatur|cùm potiûs|maleficiare|dicendum.
leficiare dici posset, quidquid de proprietate
vocis circa Latinos sit, aut etiam apud Hispa-
nos, apud quos stare id potest, sed in signifi-
catione altera, quando scilicet ex pacto cum
dæmone aliquis maleficium infert, ut miser
aliquis dirissimè torqueatur: quod in mulie-
ribus vilissimæ conditionis non rarum, quæ
maleficæ compellantur. Sed majus est, de quoQuæ in eo|mala.
agimus, malum: ibi enim corpus; hic autem<-P>@@
<-P>& anima, & multorum corpora interventu dę-
monis cruciantur. Cùm enim id stare salva
conscientia nequeat, est consequens illam gra-
viter, & sine cessatione torqueri, nisi ex illarum
genere sit, quas cauteriatas vocat Apostolus
1. Tim. 4. v. 2. Cauteriatam habentium conscien-
tiam, quod propter dedolentiam mali dictum
ex P. Francisco Turriano habet P. Tirinus, non
enim dolent, ubi dolere maximè debuissent:
quod est malorum maximum, eo quod fiat ma-
lum ea de caussa immedicabile, cùm dolor sit
medicina doloris. Jam quod ad corpus additur,
ex eo ostenditur, quòd Indi in exequendis mer-
cimonijs ad laborandum plusquàm debeant aut
possint, adigantur.
971. Sed inquirendum an via aliqua inve-An stare|licitèpossit.
niri possit, ut sine gravi conscientiæ gravami-
ne id possit stare. Et occurrit bona fides acci-
pientium in eo fundata, quòd Proreges nullo
injecto scrupulo id agant, conferentes officia
ut tradantur alijs, emolumentis inde compe-
tentibus reportatis. Possunt enim sibi non im-
meritò persuadere, cùm homines illitterati
sint, nullum in eo conscientiæ versari pericu-
lum, quandoquidem Christiani Principes Con-
fessarios habentes doctos sic agant, sicut & an-
tecessorum multos egisse compertum habetur.
Tunc enim si ei tradant, qui Christiana cum
moderatione se gesturum verosimiliter credāt,
videtur conscientiæ gravamen abesse, mode-
ratione etiam in beneficiatione, quam vocant,
observata. Quod quidem absolutè impossibile
non est: sed quia valde difficile, minimè con-
sulendum. Et in hoc commercij genere majus
apparet conscientiæ gravamen: siquidem quan-
do res cum primario collatore agitur, minùs
profectò confertur, quàm aulico contrahenti:
unde ab eo, qui plus tribuit, plus est laboran-
dum, ut datum compenset, & insuper ejus
commodum non leviter augeatur, cum tertij
damno.
972. Jam quod ad restitutionem attinet adQuid circa|restitutio-|nem.
dantes & accipientes extendi dictum. Ad Pro-
reges inquam & aulicos; nam qui ab his acce-
perunt, non videntur ad restitutionem aliqua-
lem obligati, immò ipsis facienda restitutio, à
quibus est acceptum, quod accipi salva con-
scientia non potuit; nisi bona illa fides acce-
dat, de qua dictum, & Proreges quidem in sub-
sidium, si alij non restituant. Ubi & habenda
ratio damnorum, quæ Indis contigerit intu-
lisse. Sed quidem cùm is, qui officium ab au-
lico accepit, ad commercium hujusmodi se li-
benter obtulerit, & rogatus an omnino gratis
voluerit, sine ulla recuperationis spe, id quod
tribuit, à se penitus abdicare videatur annuens
responsurus: ex eo potest restitutionis onus
submoveri. Et reverà nisi ita se res haberet,
nullus esset, qui contractum præfatum vellet
inire, sciens scilicet se ad restitutionem con-
strictum remanere. Et hoc modo Proregum
conscientiæ levari possent in ijs, quæ nullis
injectis violentijs, accipiunt. Quandoquidem
minimè accepturi essent, si se ad restituendum
obligatos percenserent. In quo eorum, qui abPro usuris|doctrina.
usurarijs pecunias accipiunt, observandum dis-
crimen: licet enim qui eget ita solvere usuras<-P>
@@0@
@@1@§. V. Circa opiniones pro iudicibus. 335
<-P>sit dispositus, ut libenter vellet solvere, etiam
sine onere usurarij ad restitutionem: illius ta-
men urget obligatio, quia ut sic velit necessi-
rate compellitur: ex quo fit ut contractus mu-
tui, qui ex conditione sua debet esse gratui-
tus, reddatur onerosus: neque ex eo quod quis
vellet, judicium est formandũ, sed ex eo quod
reipsa vult; & qui sub usuris accipit, eo accipit
modo, qui solet in prædicto contractu servari.
In casu autem nostro nō ita evenit, quia is qui
tribuit, censetur actu velle sine aliqua restitu-
tionis obligatione tribuere, eo quòd accipiens
non esset aliter accepturus. Unde & in ipso
contractu usurario, si quis solvens usuras vellet
eas sine restitutionis onere solvere, eo quòd in-
honorum sibi duceret id, quod promiserat, non
penitus adimplere: nulla in eas recipiente obli-
gatio restitutionis remaneret. Ubi & chari-
tas locum habere posset, ut scilicet reci-
piens gravi contra justitiam peccato neuti-
quàm gravaretur.
§. V.
Circa opiniones, quas sequi Iudices tenean-
tur. Vbi & de Proregibus. Ad dicta
Cap. 9. num. 65.
973. POsse judices in actu judicij opinio-Auctoris|duo Asserta|ut queant|componi.
nem minùs probabilem amplecti sig-
nificatum ibi juxta plures, quos adducit Diana
Parte 1. Tract. 13. Resolut. 3. de quo & alibi.
Dixeram autem n. 29. probabiliores & recep-
tiores amplecti debere sententias. Quod non
videtur quomodò stare queat. Sed stare qui-
dem potest; nam priori loco de opinione pro-
babili agebatur, juxta quam judices, de quibus
ibi, ad restitutionem acceptorum munerum
non tenentur in conscientiæ foro, cùm tamen
Nos contrarium ut probabilius fuerimus am-
plexati, in quo videbamur quodammodo, quæ
dicta fuerant infirmare. Huic ergo objectioni
conati sumus respondere, & inter alia sic dixi-
mus, Et quidem de omnibus loquendo, valde disso-
num rationi esset, viros sapientes, & sapientium
præcipuos, qui in judicando aliorum caussas, pro-
babiliores debent & receptiores amplecti sententias
(quidquid de gradu obligationis sit) in negotio salu-
tis æternæ, & propriæ suæ damnationis periculo,
minùs securas & plenas inconvenientibus conse-
ctari. Sic ibi obligationem aliquam supponen-
do, sed obligationis gradu non determinato.
Ex quo fit, ut qualiscumque ille gradus statua-
tur, legitima illatio sit. Est autem aliqualis,Iudices ut|teneantur|ad probabi-|liora.
quem ipsi recognoscunt, nam judicem teneri
judicare secundùm probabiliorem & receptio-
tiorem, ac communiorem sententiam, tenent
communiter Canonistæ & Legistæ, ut affirmat
Joannes Angelus Bossius Tomo 1. n. 486. ubi
quamplures adducit. Deinde judex non potestBossius.
semper juxta opiniones minùs probabiles judi-
care, quia id stare sine scandalo nequit. Et
quidem si semper ita judicaret, vel ex eo id fa-
ceret, quòd omnes minùs probabiles censeret
veras: quod quidem moraliter est impossibile,<-P>@@
<-P>& ita etiam incredibile. Vel quia secundùm
aliorum sententias semper in judicando proce-
deret; quod esset absurdissimum, ut constat,
animumq́ue depravatum in sui muneris exer-
citio declararet. Et hoc quidem ad Proreges
etiam referendum, quia vel litterati sunt, ut
non semel accidit, vel Assessorum consilijs re-Circa Pro.|regum As-|sessores.
guntur, qui eos debent juxta probabiliores opi-
niones instruere, minùs etiam probabilibus &
receptis indicatis, ne cœco modo procedant.
Quem quidem casum Scriptores non tangunt,
cùm de Advocatis, consiliantibus, & alijs agant,
Dostları ilə paylaş: |