legem reddentes difficilem ac duram ignorare,
probabili inquam conjectura, pro loco, tem-
pore, ac consuetudine, ut concludit severus
aliàs hoc in genere Giuniparus Disput. 6. de Iure
Pontificio Quæst. 3. in fine. Unde id à proscrip-
tione procul.
1026. In eo autem D. Caramuel minùsIn quo citati|Auctoris|discursus in|consequens.
legitimè philosophatur, quòd ex præfata D.
Pauli auctoritate deducit, cùm aliàs asserat
posse à Pontifice leges invitis imponi, licet
de facto aliter res se habeat: sic enim ille scri-
bit in Theologia fundamentali n. 673. Vers.
Et profectò: Sed nullas leges ante acceptationemD. Cara-|muel.
obligare, certum est. Ecce effectum communem,
quia à non acceptatione sequitur non obligatio. Sed
cur leges illæ non obligant? Quia neuter Princeps
(Ecclesiasticus & sæcularis) in tali casu subditos
invitos obstringere vult, & iste non potest. Sic
ille. Qui cùm ex D. Pauli auctoritate arguat
ut invitis leges nequeant imponi, illam tamen
reipsa ipsis concedit, & solùm pro actuali obli-
gatione denegat voluntatem. Si enim ex invi-
torum obligatione destructio & non ædifica-
tio timeri potest, non velle Pontificem ad po-
testatis est referendum, sicut & in Principe sæ-
culari, defectum. Et esset equidem inutilis po-
testas numquàm ad actum reducenda. DivusD. Pauli|legitimus|intellectus.
ergo Paulus leges invitis non damnat imposi-
tas, quia & illæ esse in ædificationem possunt,
& non in destructionem. Ex quo clarè infer-
tur quomodocumque imponantur debere ac-
ceptari, quia existimandum est esse in ædifica-
tionem, cùm aliter nequeant imponi: nisi ali-
quid interveniat, quod ad factum spectat; ex
quo supplicandum circa obligationem videa-
tur, ob quam rationem multę Pontificiæ Bullæ
in Regia Cancellaria concluduntur. Non ergo
habenda ratio est solius repugnantiæ: aliàs
in pœnas non erit vitabilis incursus, quas præ-<-P>@@
<-P>fatus SS. Alexander in taliter sentientes pro-
nuntiavit; licet non in sic agentes: solius enim
doctrinæ ratio habita est ab ipso; nam & cum
recto circa doctrinam sensu stare potest culpa-
bilis transgressio, ut passim videre est in pec-
catis fidelium, qui vident meliora, probant-
que, cùm tamen sequantur deteriora. Et ut ad
D. Paulum pro peculiari adservatione calamum
revocem, est illa dignum ex præfato loco op-
positum manifestè elici D. Caramuelis posi-
tioni, sic enim ibi: Oramus autem Deum ut nihil2. Cor. 13.|v. 7. & seqq.
mali faciatis &c. v. 7. & seqq. Post quæ ita sub-
dit: Ideò hæc absens scribo, ut non præsens duriùs
agam, secundùm potestatem, quam Dominus dedit
mihi in ædificationem, & non in destructionem.
De potestate ergo ad duriùs agendum cum
Corinthijs, sicut & cum alijs fidelibus loque-
batur, pro quo illi non poterant se præstare in-
vitos, & hoc ad ædificationẽ & non ad destru-
ctionem pertinere pariter protestatus. Pro qui-
bus hæc satis, non enim præstat contra D. Ca-
ramuelem ex instituto belligerare, antagonista
stante validiore, à me aliàs ob ingenium, &
singularem erga Societatem nostram affectum
& æstimium collaudatum: licet in decursu
quæ minùs verosimilia occurrerint, non sim
veritus detrectare.
§. XI.
De Monopolio Nivis, & quibusdam alijs
Regijs emolumentis. Ad Cap. 24. 25.
& 26.
1027. PRius illud fuit annis transactis,In vendi-|tione nivis|ut stare|queat mi-|nus in pon-|dere tradi.
quando de illo est actum, exequen-
tibus quæstuosum; cùm tamen jam vix tertiam
attingat partem, eo quòd magnis illud constat
expensis, & minus sit lucrum, plus invale-
scentibus caussis, propter quas dictum ibi mi-
nus profectò emolumentum posse ad Regem
pervenire. In hujus tamen mercimonij praxi
illud notandum occurrit, cùm pretium libra-
rum sit justa cum moderatione taxatum, in
pondere ferè semper esse defectum, circa quod
sine scrupulo videtur procedi, non enim adhi-
betur statera, sed ad bonum, ut dici solitum,
traditur oculum, cùm tamen revera bonus non
sit, cùm prædictus in eo defectus comperiatur.
Et ut tolerari possit favet modus ipse vendendi,
in quo non potest, ut dixi, commodè adhiberi
statera. Cùm ergo ad oculorum sit examenNotandæ|circa ven-|ditionem|doctrina.
recurrendum, venditor sibi potiùs debet con-
sulere quàm emptori, in repræsertim, in qua
defectus aliqualis non videtur in consideratio-
ne habendus, quia nullum ex ipso emptori in-
fertur considerabile nocumentum. Quòd au-
tem sibi potiùs venditor consulere debeat
quàm emptori ex eo probari potest, quod ante
traditionem est rei legitimus possessor, & me-
lior debet esse conditio possidentis, quod non
solùm in dubio verum habere debet, sed etiā in
possessore certo, cui in pari caussa semper fa-
veri debet, in qua est potior, l. in pari caussa deL. in pari|caussa.
Regul. jur. 171. Ubi & accommodari potest<-P>
@@0@
@@1@358 Recognitio Tomi I. Thesauri Indici.
<-P>quod de dubio dicitur, cùm aliquid intercedat
circa justum pondus. Item sicut ad emptorem
spectat sibi circa emptionem consulere, ita &
ad venditorem circa venditionem: Atqui hic
modus sibi consulendi videtur satis conve-
niens, quia circa illum nullus alius potest inter-
venire: si enim aliquis, maximè emptor; ast
ille nequit, quia ad eum tantùm spectant quæ
emptionem concernunt. Et hoc quidem vide-
tur verosimile, si tantùm dicto modo praxis
præfata procedat. Stare autem alio modo po-
test, si videlicet scienter de pondere detraha-
tur, quod quidem absolutè loquendo fieri ne-
quit, ut est apud omnes Doctores compertum,
qui & obligationem restitutionis in cumulo
minutiarum istarum agnoscunt, & modum
ostendunt eamdem faciendi.
1028. Potest tamen ex eo injustus non esse,Modus al-|ter pro con-|tractus|justitia.
quòd revera nivis libra plus valeat, & substra-
ctione particulæ ad pretij æqualitatem redi-
gatur. Id quod fieri posse tradunt Cardinalis
Toletus, P. Valentia, P. Rebellius, Dominicus
Sotus, quos adducit & sequitur P. Salas de
Contractibus Disput. 45. Dub. 35. n. 4. & plures
alij, quod ut probabile amplectitur P. Tambu-
rinus Lib. 8. in Decalogum Tract. 3. Cap. 6. §. 11.
nu. 5. Quod quidem convenienter adjectum,
neque enim certum est generaliter id fieri pos-
se, ut apud P. Rebellium sine limitatione affir-
mant plures 2. par. Lib. 9. Quæst. 10. nu. 7. qui
nu. 8. perniciosam & omnino damnandam ju-
dicat talem doctrinam, nisi quis injustè coactus
vendat, vel ars vendendi tales res sit Reipu-
blicæ necessaria. Et hoc ultimum in casu no-
stro locum habet, ut sine scrupulo possit praxis
præfata decurrere, stante majoris pretij digni-
tate; non vendentium præcipitato judicio, sed
cum verosimili fundamento veritatis. Sic idem
Pater minimè damnabiles censet panificas mi-
nores panes conficientes eo quòd ars pistoria
Reipublicæ necessaria sit. Licet autem ille
cum tanto rigore loquatur, alij circa hoc beni-
gniores sunt, ex quibus Cardinalis Toletus,
cujus est in delectu opinionum explorata ma-
turitas, solùm rationabilem caussam sufficere
affirmat Lib. 8. Cap. 49. nu. 4. Vel propter aliamCard. Tole-|tus.
caussam rationabilem. Satis autem rationabilis
caussa est rei venditæ pretium non amittere,
& indemnem se in contractu servare, nul-
lum qui emit detrimentum patiente. Pro quo
& P. Pereyra Tomo 1. nu. 1183. cum P. Molina
Disput. 35. in fine limitationem quamdam adji-
ciente, quæ huic loco opportuna non est. Addi
ulteriùs potest pro justitia praxis dictæ illam
à Magistratibus tolerari, ne si violentiam circa
id inferant, pœnarum inflictione, ut in alijs ac-
cidit, ab eo contractus genere arceantur, ex
quo gravis molestia civibus inferetur. Unde &
videtur posse aliquantulùm pretium augeri,
quod minimè momenti alicujus incommodum
judicatur, cum ex eo damnum considerabile
non possit timeri, & fortè in multorum cedet
commodum, quibus potus nimiùm frigidus
posset non leve detrimentum comparare. In
quo tamen quia potest esse notabilis excessus,
circa id poterit, & debebit eorum ad quos hoc
spectat, providentia vigilare. Quis autem sit<-P>@@
<-P>notabilis excessus non erit nimis operosum de-
prehendi: neque cum aliarum rerum vendibi-
lium æstimatione quod ad nivem attinet men-
surandum, in hac enim minùs incommodi,
quàm in alijs, juxta nuper dicta.
1029. Circa Tabernas vinarias, in qui-Circa Ta-|bernas Re-|gias, quid de|nomine.
bus & vendibilia alia ad esculenta spectantia,
& pro frequenti usu necessaria, singulari apud
Indias nomine dictum Cap. 25. & novum pro
recollectione pecuniarum inventum pro debita
erga Reges nostros observantia defensatum.
De quibus breviter D. Solorzanus in Politica
Lib. 5. Cap. 1. pag. 751. ubi de illarum agit no-
mine, scilicet Pulperia, & ait coincidere cum
nomine Pulqueria, à Pulque usitatissimo in No-
va-Hispania poculo, & easdem esse cum ijs,
quæ in Hispania dicuntur Abacerias; quod no-
men apud ipsum tantùm legi, & parum in usu
communi esse arbitror, à me in Hispania audi-
tum numquàm, sed communissimum Tienda,
sicut & Taberna in qua solum vinum venditur.
Quia vero Latinis generalius illud, à me pro
ijs, de quibus agitur usurpatum, in quibus vi-
num, mel, oleum, panis, candelæ, & alia com-
munioris usus, & quotidiani ut plurimùm re-
cursus venditantur. Et quod ad nomen attinet
conjectura est quidem verosimili pronuntia-
tum, sed non certo originis fundamento, circa
quod non est profundioris operæ pretium di-
stineri. Et quidem in Peruvio Pulque incogni-
tum poculũ est, nec facilè credendum ex Nova-
Hispania nomen sine significato adductũ, & si
adductũ, cur non integrum conservatum? Multa
quidem hujusmodi occurrunt, quorum igno-
rantur origines. Et in receptissimo illo Tienda id
videre licet, quia neque Latinam, neque Arabi-
cam habere potest, unde in Hispania illæ fre-
quentissimæ. Quod enim à Tentorio dictumDifficulta|circa solu-|tionem|pactæ|quantitatis,
autumat eruditus Covarrubias in Thesauro Hi-
spanico, nimis longè petita hallucinatio est. Sed
quidquid de hoc sit, quod ad rem attinet, desi-
gnatæ auctoritate Regia prædictæ tabernæ
sunt, & contingit non semel Tabernarios istos
ære alieno gravatos insalutato designatore fu-
gere. Quid tunc? An debitum Regi alijs præ-
ferendum? Communis sensus Doctorum Fis-
cum inter privilegiatos creditores constituit,
& leges circa hoc statuentes obligare in con-
scientia apud ipsos occurrit de ordine restitu-
tionis agentes. Sed quidem genus hoc debiti
ad illa non videtur pertinere, de quibus proce-
dunt leges, dum de purè personalibus non dis-
ponunt ratione contractus, neque aliquid ex-
tat: supra quod cadere executio possit, ut est
pro hypotheca requisitum. Ut omittam quod
Navarra tradit Lib. 4. Cap. finali nu. 52. scilicetNavarta$unclear.
leges in Hispania locum non habere, quæ Cæ-
sarei juris sunt, juxta quas talis ordo videtur
constitutus: quæ autem Hispaniæ propriæ sunt
ante sententiam non loquuntur: licet addat re-
gulariter ac ferè semper locum habere in foro
conscientiæ. Modus autem obligationis præ-
dictæ talis est, ut meritò possit non compre-
hensus in regulari illo processu judicari. Et ta-
lium fuga, sicut & aliorum, qui domos ad Re-
ligiones pertinentes quas inhabitarunt, clam
deserunt, nihil de solutione conductionis soli-<-P>
@@0@
@@1@§. XI. Circa Tabernas Regias, vineas &c. 359
<-P>citi, valde frequens est, neque ut ex privilegio
Ecclesiæ prælatio esse debeat accuratur, de-
bitis talibus inter communia computatis.
1030. De vineis actum Cap. 26. & n. 201.Circa vi-|nearum|prohibitio-|nem &|statum.
errore typographico habetur, Multùm, cùm ta-
men esse debuisset Mustum. Et multa ibi circa
legum obligationem, & interpretationem, oc-
casione earum, quæ contra vinearum planta-
tionem sunt à Regibus nostris jampridem sche-
dularum usu constanti transmissæ. Et quidem
jam vinearum proventus minor. Ubi & mira-
bile illud, cùm minor sit vini copia, pro illa
pauciores extare emptores, & plenum usitatis
vasis Callaicum emporium videatur. Id quod
& in rebus alijs est cernere ad victum spectan-
tibus, ut nescio quo indigentiæ imperio ho-
mines sint ad prudentis parsimoniæ cultum re-
vocati. In quo equidem erit quod damnetur
nihil, nisi fortè quod ad servos attinet, qui je-
junare pro dominis compellantur. Sicut & de
Indorum servitio in agris, de quibus aliàs di-
ctum. Ut verò ad vindemias admitti queant,Ad vinde-|mias In-|dian pos-|sint ad-|mitti.
de quo cit. n. 201. id ulterius conducere potest,
sine ipsis stare illam non posse, & vinearum
dominos, si eo destituantur subsidio, magnis
incommodis obnoxios remansuros, cùm tota
pro vitæ sustentatione substantia ad vineæ pro-
ventum redigatur, ex quo non solùm illorum
sequitur commodum, sed publica utilitas. Pro
quo deservire potest id, quod pro communi re-
gula proponit P. Tamburinus Lib. 5. in Decalo-
gum Cap. 1. §. 4. nu. 16. ubi ita scribit: Sit regula
universalis: Ex caussa rationabili, justa nimirùmRegula pro|indifferenti-|bus.
& proportionata non committit peccatum, nec con-
sequenter onus restitutionis contrahit is, qui scienter
participat, seu scienter cooperatur cum aliqua (cor-P. Tambu-|rinus.
rige Aliquo) in actione, quæ non est intrinsecè
mala, sed in se considerata indifferens est: si ipse
illam actionem ordinet ad finem bonum, id est, vel
ad suam neceßitatem avertendam, vel ad suam uti-
litatem consequendam, quamvis alius ea abutatur
ad peccandum. Sic ille: pro quo & P. Pereyra
n. 478. 479. & 1169. ubi se ad dicta refert lo-
co priori. Licet autem illi de venditione præ-
sertim loquantur, & de alijs, in quibus admis-
cetur peccatum: casui nostro non ea tantùm
ratione videntur adaptanda, quia stare potest
ut Indi multoties mortaliter non peccent, sine
sufficienti consideratione mustum haurientes:
unde quod videtur specialem difficultatem in-
gerere, periculum eorum est, ex loci & vini
contrarietate descendens, unde frequenter in-
teritus. Ad quod id tantùm dici potest eos in
præfata functione spontaneos laborare: Et
quando id accidit, necessitatem admissioni fa-
vere, ut non culpabilis habeatur. Et quidem
Doctores, juxta quorum mentem Regula ad-
ducta procedit, casum periclitantis vitæ modo
dicto non excipiunt, licet de morte violenta
aliter loquantur, regulariter loquendo; nam
& de illa etiam admittitur, si caussa proportio-
nata succurrat, de quo omnes, ut non debeat
præfata positio inverosimilis penitus judicari.
@@
§. XII.
Circa Papyrum signatam.
1031. DE illa Cap. 27. ubi & probatumLegem de|papyro si-|gnata non|esse vecti-|galem.
non esse gabellam, & præter dicta
ibi, id videtur apertè colligi ex tenore rescripti
Regij Anni 1641. ad Marchionem de Mance-
ra; jubetur enim sub hac forma verborum: EnRegium|rescriptum.
todas las partes y lugares de las Provincias de las
Indias se ha resuelto por su Magestad se disimule en
los Tribunales Ecclesiasticos el no uso del papel
sellado, ni en los lugares, donde los Clerigos fueren
à litigar, y que mientras no se determina otra cosa
en contrario, se cumpla lo referido, y se procure por
parte de los Virreyes con buena maña, y intelligen-
cia se vaya introduciendo en el estado Eclesiastico,
sin hazer en orden al intento fuerza, ni declara-
cion alguna, aunque por parte de los Clerigos se
pida. Hæc ibi, in quibus primum illud, ut dissi-
muletur non usus in tribunalibus Ecclesiasti-
cis. Si autem de gabella ageretur, non erat
dissimulatione agendum, cùm manifestum es-
set Ecclesiasticos ad illam non teneri. Deinde
dicitur ut dum aliud non statuitur in contra-
rium, sic procedatur. Supponitur ergo con-
trarium statui posse, & ita Ecclesiasticos ad
observantiam pragmaticæ posse Regio manda-
to constringi. Id quod stare nullo pacto posset,
si de gabella ageretur, quod Regi est, & ejus
Consiliarijs exploratum. Prætereà Proregibus
indicitur, ut sagaci industria curent apud Ec-
clesiasticos usum prædictum introduci. Ubi
supponitur Ecclesiasticos posse in illum sine
conscientiæ gravamine convenire. Atqui hoc
admitti nequit, quando lex gabellaria est: Ec-
clesiastici enim non possunt suo privilegio re-
nuntiare, ut dictum Tit. 4. n. 121. & magisConcil. La-|teranensti.
juxta terminos præsentis materiæ Tit. 3. n. 114
ubi ex Concilio Lateranensi sub Leone X. il-
lud Neve à sponte etiam dantibus &c. Cùm er-
go sic habeatur mens Catholici Regis nostri
Philippi Quarti perspecta, non videtur posse
circa præsentem articulum dubitari.
1032. Difficilius illud, an licet non ut ga-An aliunde|lex sit con-|traria im-|munitati.
bellaria debeat improbari lex, bene tamen qua-
tenus aliundè Ecclesiasticæ contraria libertati:
id quod nobis ita visum, si ad Ecclesiasticos
tenderetur. Contra quod tamen potest non
leviter argui ex præfatis verbis Regiæ decisio-
nis: Mientras no se determina otra cosa en contra-
rio. Potest ergo in contrarium aliquid determi-
nari, ex quo evincitur id quod determinatum
fuerit, non futurum libertati præfatæ contra-
rium, contra quam impium est velle agere Re-
ges nostros, non asserere quidem, sed etiam
suspicari. Item. Lex suo primario tenore om-
nes comprehendit, unde in illa pro Ecclesiasti-
cis exceptio nulla. Sic Anno 1638. & in alia
1639. Id autem quod ad Ecclesiasticos spe-
ctat, An. 1641. quia benè visum est superse-
dere executioni, eo quod fuerit contra obliga-
tionem indicatam in illis ab aliquibus non me-
diocris auctoritatis conclamatum, sicut & Li-
mæ vidimus. Et satis indicat Dom. Arauxo<-P>
@@0@
@@1@360 Recognitio Tomi I. Thesauri Indici.
<-P>severa censura. Si enim Ecclesiastici fuissent
apertè, & in praxi etiam excepti, non erat cur
pro Ecclesiastica immunitate adeò acriter
ageretur. His addendum quod de Clericis dis-
ponitur litigantibus in laicis tribunalibus, de
quo inferiùs. Et quid ad hæc? Illud sanè Re-
gem opinionem amplexum, quæ Consiliarijs
suis visa est secura, quia probabilis; cùm tamen
opposita Theologis plus placeat, idque opti-
mis ductis fundamentis, quod in alijs hujus ge-
neris videre licet, circa quas multus Diana. In
casus ergo contingentia nihil turbidum atten-
tandum, cùm spes non sit futura exitus feli-
cioris, & quidem D. Escalona citato Cap. 29. §.D. Escalona
3. ad marginem n. 12. exceptionem dictam cir-
ca Ecclesiasticos juridicam agnoscit, ubi ita
scribit: Clerici non tenentur ad munera persona-
lia, Authent. item nulla. C. de Episcop. & Cleric.
l. jubemus C. de Sacros. Eccles. l. 11. tit. 3. lib. 1.
recopilat. Montalvo in l. §. tit. 6. part. 1. l. 6. tit.
19. lib. 9. recopil. Garcia Glossa 9. n. 53. Sylva
respons. 7. part. 5. Trident. Seßion. 23. Cap. 6. Sic
ille: qui Iuristarum more in citationibus pa-
rùm fidelis, siquidem in citato Tridentini locoConcilium|Trident.
nihil ad rem. Melius posset adduci Caput. 20.
Seßionis 25. de Reformat. ubi de immunitate,
& omnia circa illam statuta commendantur &
innovantur, ac obligationis suæ Christiani
Principes admonentur.
1032. Post adducta verba sic additur juxtaQuid circa|Clericos|litigantes in|Tribunali-|bus laicis.
Regiam dispositionem: Y en caso que muy vo-
luntariamente no la admitan, los Eclesiasticos
que litigaren en los Tribunales seglares reusaren
Dostları ilə paylaş: |