tionis decederet, pro quo & consilium amica-
bile non defuit, ad quod tamen ille: & meus
honor? In quo quidem manifestè deceptus, po-
tuit enim declaratio ita disponi, ut & conscien-
tiæ fieret satis quod erat optandum maximè, unde
& honoris apud Deum & homines præcipuus
splendor, & quod ad humanos spectat respe-
ctus etiam honorificè dispensari. Et bene qui-
dem verum est juxta receptissimam apud Theo-
logos doctrinam non extare obligationem re-
stitutionis bonorum inferioris ordinis cum bo-
nis superioris, & famam pecuniarijs commodis
anteferri. Sed hic non erat his locus, neque opi-
nio esse apud Christianos etiam improbabilis
potest, juxta quam liceat ob tuendum hono-
rem in rationibus administrationis reddendis
minùs verum, ne dicam apertè falsum, admi-
sceri. Et ita gravatum relinquere creditorem,
cui constat eum, qui rationem reddit, magnis
esse nominibus obligatum. Potuit itaque Re-
ceptos præfatus sic testari: Declaro me admini-
strationem bonorum ad S. Tribunal Inquisitionis
spectantium habuisse: & quia in ea potui ex hu-
mana fragilitate delinquere, pro debitorum com-
pensatione omnia mea bona relinquo, si quæ fue-
rint legitimè comprobata. Nulla in hac inge-
nua confessione honoris jactura, sed in-
ejus manifestum. Quid enim detrimenti in
crementum declaratione adeò temperata es-
se queat, quando contra administratio-
nem extabant plenissimæ probationes, quibus
contraire, in illa præsertim hora reddendæ
Deo exactissimæ rationis, non poterat esse ho-
norificum, sed penitus indecorum. Quæ qui-
dem licet jam remedio esse non possint, admo-
nitioni tamen poterunt deservire, ut circa hoc
attentione quàm magna procedatur, & fidatur
nulli, aut ejus pecunia relinquatur arbitrio: sed
ratio frequens recuperatæ, & insumptæ à Do-
minis habeatur: quòd equidem non solùm
occasione præfata, sed aliundè satis instructus
possum veteranus minister admonere.
1019. Ubi inquiri potest an Receptor pos-An Recep-|tori liceat|negotiari.
sit pecunijs, quas pertractat, negotiari. Et gra-
ve in eo futurum peccatum, dictum nu. 156.
quod & nunc assero, quia pro certo habeo esse
contra S. Tribunalis Iudicum voluntatem: quo
non obstante lucrum erit fructus industriæ, &
sine restitutionis onere, sicut de Regijs Offi-
cialibus habetur Cap. 3. n. 14. & pecunia hu-
jusmodi cùm ex confiscationibus procedat, ad
Regem spectat, unde pariter circa illa philoso-
phandum. Sed insurgit difficultas ex eo quòdPeculiaris|Difficultas|ex periculo|cui exponi-|tur pecunia.
qui ita negotiatur, pecuniam periculo amissio-
nis exponit, ut frequenter evenit: & ita ratio-
ne hujusmodi periculi aliquid debet refundere
domino: nemo enim pecuniam suam cuiquam
tradet cum periculo amissionis, aut difficilis
recuperationis, nisi ratione illius aliquid ultra
sortem accipiat, cùm sit illud pretio ęstimabile,<-P>@@
<-P>& extra simplicis mutui rati onem. Ergo licet
propriè mutuum non extat in casu præsenti,
cùm tamen ratio subsit eadem, pariformiter
debet judicari. Ad quod quidem dici in primis
potest si Receptor aliàs habeat unde satiface-
re ex integro possit, difficultatem cessare: quid-
quid de gravi peccato sit ob expressam prohi-
bitionem in quocumque eventu: est enim usus
rei alienæ contra expressam domini volunta-
tem, licet sine periculo damni proximi: sic
enim & remotis obviatur: pro quibus nihil ul-
tra sortem dari debet, quia mutuum simpliciter
sumptum semper tale aliquid importat, & ita
apud homines non habet peculiarem æstima-
tionem. Et potest quidem mutuans à mutua-
tario securitatem exigere pignoris, aut fide-
jussoris: quibus etiam extantibus pericula re-
mota non cessant; nam & pignus varijs est
accidentibus expositum, & fidejussor potest
mori, aut impotens reddi pro fidejussoria obli-
gatione. Ante menses aliquot res accidit scitu
digna. Ante illos enim Rectori Collegij nostri
Arequipensis remissa sunt decem millia, si bene
memini, Octoregalium, quibus opus erat quod-
dam pium, externo institutore, fundandum.
Cumque is, qui ea exportaverat in Patris cubi-
culum detulisset, & coram utroque fuissent
pomeridiano tempore numerata: instrumen-
tum traditionis fieri delator postulavit. Cui
respondit Pater defessum se non posse diutiùs
circa isthæc immorari. Cui tamen ille, Ab-
sit, inquit, mi Pater: nam possibile est ut hac
nocte P. V. moriatur. Annuit, & confe-
cto cum instrumento bonus pecuniæ delator
abscessit: qui prophetico videtur ore locutus,
nam paulò post repentino mortis jaculo Re-
ctor trajectus expiravit. Repentino quidem,
sed non improviso; erat enim egregiæ probi-
tatis vir, & conscientiæ suæ solertissimus ex-
plorator, magnis Religiosæ sanctitatis præco-
nijs publicitus honoratus. Nulla ergo est hu-
mana in conversatione securitas, ut meritò
debeat quantùm fieri prudenter possit pericu-
lum præcaveri.
1020. Jam quod ad illud attinet in eo, cuiDoctrinalis|resolutio.
non suppetit unde queat, si res eveniat impro-
sperè, debito satisfacere, inutilis resolutio est
improspero stante successu; qui enim pro sol-
venda sorte non erit, quomodo ad aliquid su-
peraddendum sorti prævalebit? Sed prosperè
procedat, & ex voto lucretur. Quid tunc? lux-
ta dicta Tit. 9. nu. 120. dicendum nihil præter
sortem deberi, quia pro hujusmodi obligatione
debet pactio præcedere, qualis in casu nostro
abest penitus. Neque urget quod dicebatur de
contingentia illa pretio æstimabili: quia cùm
mutuum illam specialem obligationem secun-
dùm se non importat, ut obligatio circa illam
accrescat, debet in pactum deduci: forsitan
enim sic mutuum accipere intendens, ab
eo desistet, sicut de lucro cessante, & damno
emergente communiter Scriptores affirmant.
In casu autem præsenti nihil tale accidit, cùm
dominus pecuniæ adeò alienus à contrahendi
intento reperiatur, quandoquidem prohibitio-
ne sua contractationem omnem se aversari
manifestissimè protestatur. Sed instari potest.<-P>
@@0@
@@1@§. IX. Circa terras auctorit. Regia distributas. 355
<-P>Nam ut obligatio aliqua contrahatur sufficitNotanda|instantia,|& illius|solutio.
rei, quæ usurpatur, aliquid pretio æstimabile
etiam extrinsecus adhærere, etiamsi voluntas
contrahendi utrimque non extet: Sic qui rem
furatus est, aut injustè detinet, tenetur ad lu-
crum cessans, & damnum emergens: ergo si-
militer in casu est præsenti dicendum. Quæ
instantia non levis apparet. Respondetur tamen
juxta communem agendi modum de hujusmo-
di respectibus, ex quibus damuum nullum re-
ipsa sentitur, minimè homines curare: licet ut
caveatur damnum possint pericula ad contra-
ctum advocari. In adductis casibus, in qui-
bus damnum incurritur, diversa profectò ratio
est, nam & lucrum cessans dici etiam dam-
num potest. Quæ quidem sit satis per occa-
sionem disceptasse.
§. IX.
Circa terras auctoritate Regia distributas.
Ad Cap. 21.
1021. PRo distributione hujusmodi habeturCirca prohi-|buionem|venditionis|terrarum|factæ|Ecclesijs.
Regium rescriptum nu. 162. tenoris
sequentis: Con que lo que se les repartiere, no lo
puedan vender à Iglesia, so pena que lo ayan perdido
y pierdan, y se pueda repartir à otros. Quod qui-
dem ut jacet contra Ecclesiasticam diximus
esse immunitatem, licet adducti ibi duo docti
Scriptores illud conentur defensare. Quibus
accensendus D. Caramuel generaliter statuens
sine licentia Regis non posse bona sæcularia
fieri Ecclesiastica, contra quem latissimè dis-
putat P. Joannes de Cardenas in Crisi Theologi-
ca Parte 1. in fine, ubi Disputatio pro eo unicaP. Cardenas|contra|Ca-|ramuelem.|& 1. quid|circa Re-|gum domi-|nium.
23. instructa Capitibus, & satis quidem docta,
atque intentum irrefragabili efficacitate con-
cludens, ut non sit opus hoc loco quidquam
adjecisse. Et quidem quod ad dominium illud,
quod in Principibus ultra jurisdictionale poni-
tur, ut possit pro bono publico de omnibus
Reipublicæ bonis disponere, non est cur gra-
vemur concedere, & admissa ad emptionem
bonorum facultate, quæ Ecclesiastica eo ipso
reddantur, aut gratuitæ donationis gratia, do-
minium illis prædictum remanere, quod ad
usum videmus non semel advocari, quando Ec-
clesiæ aut Religiosæ domus, defensioni civi-
tatis comperiuntur incommodæ: tunc enim ad
demolitionem aut ex toto, aut ex parte sine
scrupulo tenditur, ex dominij excellentis pote-
state, & quodam naturali jure, per quod licet
publico bono consulere, sicut & quandoque
privato, cum rerum sacrarum jactura. Sic gras-
sante incendio ne ulterius progrediatur, de-
strui Ecclesia potest, & me invadentem in ea
inimicum occidere, si aliàs vitare mortem ne-
queo, & sic multis in alijs eventibus. Ex quo
habetur pro emptione non esse licentiam ne-
cessariam, quandoquidem cessat ratio illam
postulandi, excellentis inquam dominij detra-
ctio; & aliqualis suffuratio.
1022. Iam quod attinet ad dominium il-Contra do-|minium|potentiale|privatorum.
lud potentiale, quod in omnibus privatis con-
stituitur, ut possit quisque rem habere, quæ<-P>@@
<-P>per venditionem aut donationem Ecclesiæ
alienari nequit, & ita lædi asseritur, à P.
Cardenas doctè quidem & ut dixi, concluden-
ter expunctum; & credo equidem non opus
fuisse tot machinis ad leve satis inventum, &
murum cespititium diruendum: eoq́ue ipso
quòd illæ adhibitæ, plus delatum ipsi, quàm
ejus apparens moles mereretur. In nullo siqui-
dem præter eum, qui dominus rei est, domi-
nium extat, quod violari dicendum sit, dum
Ecclesia illud acquirit. Licet enim nullum vi-
deatur habere inconveniens, si dicatur aptitudo
illa ad dominium habendum dominium poten-
tiale, cùm non sit de vocibus contendendum,
sine injuria ulla stat præoccupatio actualis
dominij, quia id est ad humano modo vitam
transigendam omnino necessarium, aliàs ne-
cessarium esset ut ab omnibus tale dominium
potentiale habentibus, qui sunt innumeri, &
per diversa loca dispersi, licentia peteretur; &
quia illa pretio æstimabilis est, deberet omni-
bus congrua fieri compensatio, quod quàm sit
à ratione alienum constat, ut & ridiculum
etiam possit meritò judicari. Ad quod quidem
responderi nequit nisi novis figmentis; sicut
neque ad sequentia. Habet quis potentiale do-
minium erga omnes mulieres, ut possit matri-
monio cum illis contracto maritale dominium
supra illas exercere, quod quidem ex vi insti-
tutionis contractus hujus naturalis habetur.
Ergo dum cum una contrahit, jus aliorum vio-
lat, qui nequeunt jam cum illa nuptialem con-
tractum exercere. Crescit autem injuria ex eo
quòd etiam cum consanguineis, aut affinibus
intra quartum gradum contrahi matrimonium
nequit, unde multiplex resultat erga plures im-
pedimentum. Dici potest circa hoc inter ho-
mines convenire ut unusquisque ut velit nu-
bat, quia sic est humani generis multiplicatio-
ni conveniens. Ergo similiter dicendum circa
alienationes, quia sic etiam est conveniens, &
valde conveniens propter divinos & humanos
fines, quibus permoti Pontifices & Reges ta-
lem agendi modum approbarunt, & quod ad
Ecclesiam spectat ita certum, ut ad fidem vi-
deatur pertinere, vel proximè ad illam spectet
ob Decreta Pontificum & Conciliorum. De-
inde dici nullatenus potest pro matrimonio li-
centiam ullam requiri, quia independenter à
quacumque illa à Deo institutum est, quod est
fidei dogma certissimum juxta Christi, & D.
Pauli doctrinam Matth. 19. & 1. Cor. 7. v. 39.
Cui vult nubat. Licet ab Ecclesia certus circa
hoc modus præscribatur, unde & additum abMatth. 19.|1. Cor. 7.|v. 39.
Apostolo, Tantùm in Domino. Ad quem mo-
dum licentia prædicti generis minimè spectat,
neque in mentem venit cujusquam etiam som-
niantis. Ergo neque circa alienationem aliter
discurrendum. Patet consequentia, quia Deus
rerum dominium non aliter tradidit homini-
bus, & quando rerum divisio facta est, nulla
circa licentiam prædictam, neque à Deo, ne-
que ab hominibus est obligatio constituta,
unde eadem quæ de matrimonio extat dispo-
sitio.
1023. Prætereà Auctoritate PrincipisVlteriores|instantiæ.
potest fieri alienatio dicta. Rogo jam in qua<-P>
@@0@
@@1@356 Recognitio Tomi I. Thesauri Indici.
<-P>potestate hæc faciat? Respondetur, ex eo
quòd Princeps ratione boni publici potest pri-
vatos omnes dominio potentiali privare. Rogo
ulteriùs unde hæc in illo potestas? Dicetur
illam competere ratione officij, ad quod supe-
rior illa providentia spectat. Tunc ultra. Ergo
officium secum affert privationem illam domi-
niorum actualium, quando constiterit expedi-
re. Ex quo habetur dominia talia nullius esse
considerationis, quia defacto nullum effectum
habent, sicut habent dominia proprietatis, &
de possibili possunt penitus extingui auctori-
tate Principis, unde si quod verum domi-
nium debet agnosci, ad dominium est po-
tius Principis revocandum, de quo jam di-
ctum. Et quidem sicut ex eo quod quis ha-
bere dominium proprietatis potest, dicitur ha-
bere potentiale, contra quod militat alienatio,
ita etiam quia habere dominium jurisdictiona-
le potest, erit etiam in illo dominium jurisdi-
ctionale, & idem est de dominio, quod politicũ
vocatur, & ita consequenter circa illa erit
philosophandum. Atqui de talibus dominijs
mentio nulla. Si dicatur ideò esse, quia agitur
de rebus, circa quas esse alienatio potest. Con-
tra est, nam id non tollit dictam potentialita-
tem, & ex eo evidenter infertur potentialita-
tem dictam nullius esse considerationis. Præ-
terquam quòd dominia dicta possunt in aliqui-
bus esse perpetua. Quid ergo tunc? Nam &
ad commune bonum potest judicari conve-
niens, quod & aliàs admittitur, juxta dicta.
Addi potest non omnes posse habere domi-Aperta de-|monstratio.
nium potentiale circa rem modo præfato alie-
nabilem, quia cùm pretij soleant esse magni,
quæ sic acquiruntur, ad pauciores est potestas
hujusmodi referenda, nisi de potentia valde re-
mota agatur, quæ nullius esse æstimationis so-
let, ut fatentur omnes. Ex illis etiam qui locu-
pletiores, aut habere illam per donationem
possunt; & hæc etiam potentia nullius pretij
est, cùm sit rarissimè contingentis, & sic nul-
lus erit, qui pro ea vel obolum dare velit. Vel
emptione: Atqui de eo vix est qui cogitat, &
ut optaret quispiam, nulla illi infertur injuria,
quandoquidem alienans poterat rem talem
vendere alicui, qui eam heredibus transcribe-
ret, sine ullius injuria, ex quo habendi illam
moralis potentia vanescebat. Ubi ergo illa
communis injuria, ubi apparet nullus, cui pos-
sit inferri? Qui discursus non probabilem tan-
tùm vim præ se fert, sed est proculdubio mo-
ralis demonstratio. Unde nihil addidero ultra,
ne quod minùs probare visus sum circa pro-
lixos discursus in re apertè futili (quod bona
sit cum venia ingeniosi Auctoris dictum) vi-
dear immemor amplexari. Neque circa illatio-
nes alias ex fundamentis præfatis elicitas im-
morari juvat, circa quas P. Cardenas, quæ
quantum habent novitatis, tantumdem & in-
verisimilitudinis, utpotè fulcris debilibus su-
perstructæ. Et alia me vocant, crescente volu-
mine, præsentis instituti propria, ad quæ
oportet properare.
@@
§. X.
Circa leges invitis impositas.
Ad Cap. 22.
1024. IN ejus n. 176. & 178. occasione le-Diana ut$unclear|adversetur|& faveat|circa leges|invitis la-|tas.
gis circa renuntiationem vendibilium
officiorum, quæ fieri nequit pro filijs non va-
lentibus servire, quod durum apparet mul-
tis, id tactum, circa quod §. præsens versa-
tur. Et ibi quidem Dianam adduxi ex Parte 1.
Tract. 10. Resolut. 2. Vers. Sed quidquid, uti ex-
pressè affirmantem legem invitis non posse
imponi & revera ita ibi statuit, & consequen-
ter non peccare eum, qui non acceptat, etiam
absque sufficienti caussa, nisi grave incommo-
dum inde Reipublicæ proveniret. Sed quidem
in fine Resolutionis, ita scribit: His tamen non
obstantibus post hæc scripta & edita, puto non esse
recedendum à communi sententia asserente peccare
subditos, si sine caussa non recipiant legem legitimè
promulgatam. Sic ille: quod & oportuisset ad-
verti, ab ipso Auctore in novis editionibus,
de quibus ille loquitur in editione Lugdunensi
An. 1638, ubi de Octava, Resolutionemq́ue
aliter fuisse dispositam, ut mentem suam con-
gruo declararet loco, & sic errandi circa illam
periculis obviaret. Est enim valde absurdus do-
ctrinæ proponendæ modus, si aliquod præmit-
tatur assertum, quod tamen intendit Auctor
statim retractare, ut sit sensus: Sic modò sentio
& judico: sed statim quod sic sentio & judico re-
tractabo. Quod quidem & in iteratis editioni-
bus constat dissonare, & Auctoris non con-
gruere dignitati. Et meritò quidem eam retra-
ctavit sententiam, quæ ab Alexandio VII.Ab Ale-|xandro|VII. dam-|nata Prope-|sitio.
cum alijs est falsitatis & scandali notis dignissi-
ma pronuntiata, & est, n. 28. tenoris sequen-
tis: Populus non peccat, etiamsi absque ulla caussa
non recipiat legem à Principe promulgatam.
1025. Pro ea nihilominus stat D. Cara-D. Cara-|muel ut li-|berari à ne-|ta queat.
muel ibidem adductus, contra quem multis agit
P. Cardenas Parte 2. Tract. 3. Disput 29. Cap. 2.
Arti. 2. & 3. de quo & n. 126. Et quidem illius
asserta, ut jacent, transfixione præfata Alexan-
dri VII. videntur comprehensa, ut non imme-
ritò P. Cardenas eam ipsis censuerit applican-
dam. Sed videndum an possit aliquatenus à no-
tis præfatis liberari. Ille ergo Disput. 58. n. 829
in Regulam S. Benedicti: ita scribit: Asserendum
est primò leges tam Civiles, quàm Pontificias ante
populi consensum acceptationemque nullo modo ob-
ligare. Sic cùm statuat, allegatis Auctoribus ita
prosequitur: Hanc sententiam ante omnes docuit2. Cor. 13.|v. 10.
D. Paulus 2. Cor. 13. ubi asserit Christum dedisse
potestatem Principibus Ecclesiæ, non in destructio-
nem, sed in ædificationem: ex quo aliqui doctè ar-
gumentantur sic: Atqui esset summum gravamen
Christianorum, si ijs renitentibus obligarent leges,
& hinc non sequeretur ædificatio virtutum, sed mo-
rum destructio, & pacis exterminatio: ergo leges
Ecclesiæ non obligant nisi acceptatæ. Hæc ille.
Juxta quæ ita videtur ejus accipienda senten-
tia, ut tunc leges non acceptari non sit pecca-
tum, & earum obligatio propter acceptationis<-P>
@@0@
@@1@§. X. Circa leges invitis impositas. 357
<-P>defectum non subintret, quando ex accepta-
tione non ædificatio futura est, sed destructio
& inconvenientia illa timentur, quæ ab Au-
ctore referuntur. Jam recognoscenda Propo-Vide Par. 8.|Auctarij|n. 332.
sitio ab Alexandro proscripta, & invenientur
verba illa: Etiamsi absque ulla caussa non reci-
piat legem. Ubi ergo caussa est, locum non ha-Pro renuen-|da ac-|ceptatione|quæ caussæ|insufficien-|tes sint.
bet Pontificia damnatio. Est autem manife-
stum non esse sufficientem caussam, non ac-
ceptandi affectationem libertatis, ut non sit
lex, quæ aliquid aut prohibeat aut imperet, sic
enim non possent populi convenienter guber-
nari, quod quidem legibus est justis & pru-
dentibus transigendum. Unde non apparet
credibile futurum aliquem in Christiana Re-
publica, qui ex eo solo irrationabili respectu
acceptationi legis reluctetur, si in eo quidquam
observantiæ Christianæ resideat. Quia tamen
esse aliqui possunt judicij præcipitis, contra
ipsos ab Alexandro severè actum, quos & me-
lior Theologia jam priùs condemnarat. Ne-
que ex eo quòd aliquale gravamen lex quævis
adducat, acceptanda non est, quia eo ipso quòd
legis propriam rationem habet, illud debet im-
portare, quod quidem commodis, quæ & se-
cum affert, non compensatur modò, sed etiam
cumulatè superatur. Secus accideret, si verosi-
militer judicaretur legislatorem circumstantias
Dostları ilə paylaş: |