1077. In eo autem quod de contractibusCirca con-|tractus pu|pillorum &|quorum-|dam alio-|rum.
dicitur, quibus pecuniæ pupillares dantur, legis
ratio satis est manifesta, quia videlicet pecuniæ
tales ad eos spectant, qui negotiantes non sunt,
& poterant satis comprehensi censeri exclusiva
illa, Exclusis etiam non mercatoribus. Sed pupil-
lorum expressa mentio, ut eorum cura non cen-
seretur omissa, provida adjecta cautione, qua
permittuntur contractus prius initos in legiti-
mos reditus mutari, sublata facultate repe-
tendæ sortis, quod perinde est ac census ex
pecunia tali constitui. Sed cùm facultas dica-
tur concedi, videtur de censu non agi, quia pro
eo constituendo non erat facultas Principis
necessaria. Sed id non obstat, in eo siquidem
benignè cum pupillis actum, ut pœna prædi-
cta contra non mercatores imposita, eos mi-
nimè coarctaret: sed ita ut talis pecunia modo
convenienti ipsorum statui servaretur. Census
enim personales apud Belgas in usu haberi
præfatus Scriptor affirmat Disp. 4. n. 78. & esse
licitos cum multis Auctoribus, quos citat, con-
tra Navarrum ostendit. An autem non obstan-
te lege dicta possint illi & alii, qui mercatores
non sunt, mutuare ut alij in foro conscientiæ,
affirmari verosimiliter potest, si pecuniam ita
habeant dispositam, ut minimè otiosam esse<-P>@@
<-P>velint, quod erit mercatores esse secundùm
quid, licet eo nomine in Republica tales non
habeantur. Lex enim eos tantùm contractus
prohibere intendit, qui vel usurarij sunt, vel ad
eos valde accedunt, cùm ex otiosa aliàs pecu-
nia lucrum conquiratur.
1078. Et in hoc quidem otiosæ pecuniæPeculiaris|casus circa|pecuniam|otiosam.
genere difficultas alia peculiaris occurrit, an
scilicet qui otiosam habet pecuniæ aliquam
quantitatem, & aliam negotiationi destina-
tam, possit in mutuo illud ipsum ratione lucri
cessantis accipere, quod exigere aliàs posset, si
otiosam pecuniam non habere decrevisset. Cir-
ca quod P. Bonæ-Spei supra n. 54. ita scribit:P. Bonæ-|Spei.
Notandum autem hîc, Tradere mutuum ex pecunijs
negotiationi destinatis, ubi quis otiosam habet ut
mutuum det, & lucrum cessans reportet, esse valde
periculosum, nec plusquàm fictum & palliatum lu-
crum cessans, quandoquidem mutuans sine ullo in-
commodo, tam ex otiosis, quàm ex illis, mutuum
dare poßit. Sic ille: qui dum ait, Otiosam habet
ut mutuum det, duplex sensus verbis hujusmodi
inesse potest. 1. ut otiosam habeat ab alijs ge-
neribus negotiationis, illam tamen pro mutuo
reddendo, suo cum lucro reservet. 2. ut nihil
aliud sibi velit, quàm habere illam, ex qua
mutuum possit tradere, cùm tamen non tradat.
sed aliam lucro per negotiationem destinatam.
Et quod ad priorem attinet: non videtur præ-
senti commodus quæstioni, in qua supponitur
pecuniam non esse destinatam negotiationi;
cùm revera destinata negotiationi sit, sed usu-
rariæ, si tantùm mutuando velit negotiari, ab
omni alia negotiatione penitus abstenturus.
Circa secundum autem id addit, ex quo licitæ
traditionis titulus aperitur, sic enim claudit:
Otiosæ tamen non censentur pecuniæ, quæ pro casu
subito ineendij, naufragij, filiarum dotis, obtinendi
officij, conservandæ familiæ &c. servantur, ut notant
Auctores, quia debita providentia est pretio æstima-
bilis. Sic ille. Circa quod P. Herincx Disput. 3,
nu. 33. sic loquitur Quòd si Mercator aliam pecu-
niam otiosam teneat, quam non decreverat nego-
tiationi exponere, adhuc locus esse potest lucro ces-
santi, quando saltem pecuniam istam prudenter re-
servat in casus seu neceßitates occurrentes: verè
enim ei tunc cessat lucrum ex mutuo. Immò contra
Cajetanum, Toletum, Petrum Navarra, & alios, id
censet Molina, Salas, & plures alij etsi illa pecunia
reservetur ex avaritia aut pusillanimitate: eo quòd
cum nihilominùs eam nolit impendere, revera ei
videatur cessare lucrum ex mutuo. Quamquàm
juxta Lugo Disputat. 25. Sect. 6. §. 1. aliud præ-
tereà lucrum eidem tunc cesset ex propria volunta-
te, ratione pecuniæ scilicet, quam otiosam relinquit.
Sic ille.
1079. Et Cardinalis quidem Lugo citatoCirca typo-|graphicum|errorem|excursio|pro Verbo|Sustineo.
§. 1. num. 90. revera ita sentit cum P. Mo-
lina, Lessio, Valentia, & Navarro ac Palacios,
observans circa P. Salas errorem esse typogra-
phicum in editione Lugdunensi Operis de
Contractibus, & innumeros alios, unde ait pro
verbo substituendam scripsisse Typographum
Sustinendam, dum ille Dub. 20. nu. 6. assertumP. Salas.
præfatum verum esse ait quando certum vel
probabile est reliquam pecuniam non esse mu-
tuanti in negotiatione sustinendam: Si verò<-P>
@@0@
@@1@§. VI. Circa titulum lucri cessantis. 379
<-P>certum sit sustinendam, non posse de lucro
pacisci. Sensus quidem est ex pecunia non de-
stinata negotiationi lucrum haberi non posse,
nisi reliqua pecunia certò aut probabiliter in
negotiatione sit expendenda; secus si expen-
denda non sit. Ubi quidem sensum aptum non
esse, si verbum sustinendam apponatur, affirmat
Cardinalis, unde censet Substituendam repo-
nendum. Sed quidem eo etiam sensus minùs
aptus habetur; quia pecunia negotiationi ex-
posita non substituitur loco alterius, quæ otio-
sa remanet, sed per se, & proprio titulo nego-
tiationi subservit. Videtur ergo posse retineri
lectionem præfatam, ut sustinenda idem sit
quod tenenda, occupanda, in negotiatione,
quod verbo præfato elegantiùs expressum,
quàm solo tenendi verbo, sicut apud Ovidium
Lib. 9. Tristium Eleg. 2.
Barbara me tellus, Orbisque novißima magni,Ovidius.
Sustinet.
Sustinere enim nihil aliud, quàm tenere est,
sed elegantiori dictum verbo. Et quidem di-
ctus Cardinalis quod in Opere P. Salas typico-
rum errorum deprehendit, effugere in suis non
potuit Lugdunensis pariter editionis, sunt enim
innumeri, & in ipso §. in quo sic ille nec lon-
giori illo: Vers. 2. aliquid deficit, ubi dicitur,
An poßit exigere, aliquid scilicet, aut quid simi-
le. Circa finem Injuria pro Incuriâ. Et paulò
post ante Verbum Exponenda aliquid deest, ut
legenti constabit: & ex defectibus erronei e-
tiam sensus oriuntur.
1080. Quidquid de hoc sit, Doctoris tantiResolutio|circa pro-|positam|difficulta-|tem de pe-|cunia otio-|sa.
sententia verosimilior prorsus est, unde sine
scrupulo sustinenda (ecce sustinenda pro tenen-
da) quidquid P. Bonæ-Spei usurarium suspice-
tur sub palliato prætextu. Nec verum est po-
tuisse mutuantem sine ullo incommodo rem
peragere; cùm aliter agens lucrum amitteret,
quod apud homines conditionis hujusmodi in-
commodorum omnium maximum est. Id au-
tem quod addit verbis illis: Quia debita provi-
dentia est pretio æstimabilis, sic generaliter pro-
latum difficile sane est sub hac verborum gene-
ralitate: non enim omnis debita providentia
pretio æstimabilis est, gubernativa enim poli-
tica, paterna, œconomica, tales non sunt. Esse
quidem possunt aliquæ, quæ ad serviendum
aliquomodo spectant, ut cùm aliquis admini-
strationem aliquam suscipit, in qua curam de-
beat peculiarem adhibere, ut in villicis, pasto-
ribus, præfectis mancipiorum ministerijs, &
similibus. Quod quidem instituto præsenti non
congruit, ubi nihil quod ad providentiam de-
bitam pertineat, ad mutuatarium transfertur:
si enim aliquid, pecunia reservata, circa illam
enim tantùm debitam dicitur providentiam
exerceri: Atqui illa intacta permanet: ergo ni-
hil pretio æstimabile ad mutuarium transit:
unde doctrina illa non est casui, de quo agitur,
applicabilis. Neque id ullo modo necessarium
est secundùm resolutionem nostram, quæ
etiamsi otiosa habeatur pecunia procedit. Ne-
que in opposita, quæ in eo fundatur, ut vidi-
mus, quòd sine incommodo potest pecunia
mutuari, eo quòd aliqua otiosa sit: cùm con-
stet non esse otiosam, sive id pretio æstimabile<-P>@@
<-P>sit, sive non. Cùm etiam dici possit pretio esse
æstimabile in eo, ad quem talis providentia
pertinet, eam detrahere portionem, quæ mutuo
tradatur: quodquidem in considerationem ve-
nire poterit, si mutuetur rogatus.
§. VII.
De titulo periculi iu mutuo.
Ad Cap. 10.
1081. ESse illum sufficientem ostensum ibi,Circa Cap.|Naviganti|expostiones|variæ.|P. Bonæ-|Spei.
quod & tenent quotquot post addu-
ctos vidi, ut sit jam sententia ista plusquàm
communis. Videri possunt pro illa P. Bonæ-
Spei Disputat. 9. nu. 84. qui circa Cap. In Civi-
tate, de quo Nos præsenti in Capite ita n. seqq.
scribit: Respondeo Pontificem solùm velle esse usu-
ram, vendere aromata pluris ob dilatam solutionem
præcisè, non verò ob dilatam solutionem, concur-
rente lucro cessante, damno emergente, periculo
sortis, fidejussoris &c. quæ, ut per se patet, in es-
sentia mutui non includuntur, & ubi cessant, mu-
tuantem obligare mutuatarium ut ipsum assecura-
torem eligat, usura est palliata. Sic ille, commo-
da utens explicatione sine recursu ad textus
novationẽ. Sic etiam P. Philippus à SSma. Tri-P. Philippus|à SS. Tri-|nit.
nitate Tomo 3. Tract. 2. Disputat. 8. Quæst. 78.
Vers. Dubitatur septimò, ubi citati Capitis non
meminit, utpotè in quo nihil esse existimavit,
quod resolutioni posset obstare. P. Herincx
Disput. 3. nu. 35. qui nu. 36. circa Caput præ-
fatum sic ait: Ad quod tamen Doctores respon-P. Herincx.
dere conantur diversimodè: nempe quòd agatur de
eo, qui cogit mutuatarium ad jungendum mutuo
hujusmodi assecurationis contractum: vel de fœnore
nautico, quo non solùm ob periculum, sed simul ob
mutuum dabatur menstruum lucrum: vel (ut Mal-
derus Tract. 5. Cap. 2. Dub. 9. & ex eo VViggers
Cap. 7. Dub. 7. nu. 103. sed non satis appositè ad
constructionem textus) esse Sermonem de periculo
ipsius mutuatarij: quo non obstante exigatur à mu-
tuante lucrum supra sortem: vel de suscipiente pe-
riculum, quod verè non subest, aut non tantùm, seu
non proportionatum lucro: vel de præsumptione fori
externi, ob frequentem in hac re defectum. Sic
ille, audiendus etiam inferiùs.
1082. Sed nunc illud, quod ex MalderoCap. Navi-|ganti, de|usuris.
adductum, & quod P. Herincx affirmat non
stare appositè ad constructionem textus, opor-
tet expendamus. Textus sic habet: Naviganti,
aut eunti ad nundinas, certam mutuans pecuniæ
quantitatem pro eo quòd suscipit in se periculum,
recepturus aliquid ultra sortem, usurarius est cen-
sendus. Vult ergo Malderus, & eum secutus
Wiggers, illud Eo quòd suscipit in se periculum,Vt stare|queat apta|constructio.
ad eum referendum, qui mutuum accipit, &
suscipit in se periculum. Et opponit P. He-
rincx non stare congruam constructionem:
cùm tamen quòd ad constructionem attinet,
nullum in quo hæreri possit obstaculum vi-
deatur: cùm revera stare possit ut accipiens
mutuum, in se etiam periculum suscipiat, id
est quod ratione periculi aliquid solvendum
paciscatur, quo non obstante Pontifex velit
mutuantem censendum usurarium. Ubi quidem<-P>
@@0@
@@1@380 Recognitio Tomi I. Thesauri Indici.
<-P>quod ad Grammaticales leges attinet pecca-
tum nullum: benè tamen in eo quod spectat
ad Auctores sic constructionem retinendam
judicantes. Cùm enim ex ijs sint, qui usura-
rium contractum non esse censent, modum
debent convenientem inquirere ut Pontificia
decisio sarta & tecta custodiatur. Nec prop-
tereà qui contrariā amplexus sententiam fue-
rit, ex constructione tali poterit illam securè
firmare, negatione enim illius facilè poterit
infirmari, eo quòd constructio alia sit univer-
sim recepta, & antiquissima acceptione Glos-
sarum & Interpretum roborata.
1083. Pergit jam P. Herinx sic locutus:P. Herinx|& aliorum|expositio|confutata.
Denique Tuldenus in Codice de Nautico fœnore,
& varij, tum Theologi, tum Iurisperiti censent
textum esse vitiatum, adeoq́ue legendum esse; Vsu-
rarius non est censendus. Cùm supposito vero peri-
culo, & ad pretium proportionato, spontaneoque mu-
tuatarij consensu, non sit appetentia usuræ in hoc
pacto, in quo nil ratione mutui exigitur: cumq́ue
contextus ipse vehementer indicet, in quo alia ex-
empla subjungantur, in quibus pariter non subest
usura, idque non per adversativam (ut deberet
aliàs fieri, sed conjunctivam copulam quoque) sub-
ditur enim: Ille quoque qui dat decem solidos, ut
alio tempore, &c. non debet ex hoc usurarius re-
putari, &c. Sic citatus Scriptor, qui adducta
explicatione post alias diversorum Auctorum,
& non rejecta, videtur in ea conquiescere. Sed
quàm immeritò, à Nobis ostensum, cùm pro
alterando textu nullum ex antiquis exemplari-
bus fundamentum afferatur, & sola voluntaria
conjectura, quæ ex dictione quoque desumpta
firmari studeatur, & est sanè levissima. Quòd
si in favorem sententiæ, quam quis sequitur,
fas est, alterare textum, dicam ego, & majori
cum fundamento in dictione quoque errorem
extare, & pro dictione Autem posita: ex quo
& veritas in decisione Pontificia, & legitima
habetur constructio. Et quidem in eo quod
dicitur varios tum Theologos, tum Jurisperi-
tos censere textum esse vitiatum, revera ea
non est, quæ significatur varietas, ut videri po-
test apud D. Barbosam in Collectaneis ad cita-D. Barbosa.
tum Caput, qui diligentissimus Collector cùm
sit, nullam in eo videre est talem varieta-
tem, vix enim præter adductos quemquam
adducit, & ultimo quidem loco Velascum, ex
quo sic statuit: Et hæc videtur mens & intentio
hujus textus, ut quando datur simpliciter pecunia
mutua ituro per loca periculosa, vel aliàs, & mu-
tuans eam simpliciter suscipit ipsius pecuniæ peri-
culum, & pactus est sibi dari aliquid ultra sortem,
non exprimens an accipiat pro assecuratione & su-
sceptione periculi, vel ratione mutui, præsumit ve-
hementer lex Canonica in præsenti, quod pro mu-
tuo, & quod assecuratio seu periculi susceptio fuit
interposita ad palliandam usuram: & sic ad tollen-
dam istam palliationem usuræ sub colore assecura-
tionis, & ad hoc est lata constitutio hujus textus.
Sic ille. Juxta quem quando in ipso pacto sus-
ceptio periculi habetur expressa, nihil contra
canonem delinquitur in præsumptione funda-
tum. Pro quo & facit id quod habet Glossa
ibi, scilicet quod non solùm abstinendum est à
malo, immo & à specie mali. Nec quia D. Bar-<-P>@@
<-P>bosa, citato Bernartio sic asserit: Vbi ait in
principio hujus textus mendum irrepsisse omißione
voculæ Non; ut clarè colligitur ex connexione se-
quentiũ verborum ibi: Ille quoque, &c. Non enim
juxta propriam loquitur mentem, sed ejus,
quem citat, Auctoris, unde & Velascum secus
sentientem statim inducit. Quicumque au-
tem illi sint, qui ex ijs, quæ sequuntur, cla-
ram habere illationem existimant, egregiè fal-
luntur. Si enim adeò clara, non ita ut vide-
mus in Sacro Canonum voluminum per tot
sæcula constitisset, & occulatissimi Interpre-
tes adeò circa id caligassent, ut à Bernartio
veniant eorum, & sequentium aperiendi oculi,
men di clarissimi detectione.
1084. P. Gibalinus Lib. 2. de usuris Cap.Quid P. Gi-|balinus cir-|ca Caput,|idem.
4. Art. 3. circa prædictum Cap. Naviganti eru-
ditè discurrit, & post multa circa Nauticum
pignus, de quo superius inducta mentio, & ex-
positiones alias, in eam, quæ irreptionem men-
di tuetur tandem eruditionis suæ pondus incli-
nat. Et arguit Primò n. 25. ex eo quod aliter
sequentia non cohærent. Subdit enim Ponti-
fex duos casus, in quibus negat reperiri usuram
propter periculum futuri eventus: quod peri-
culum multò majus est in hoc casu, in quo usu-
ram agnoscit. Deinde istos casus in conjungit
cum priore illo ut appareat continuatam esse
orationem, pro quo textum adducit. Qui con-
textus aliàs esset ineptus. Secundò ex particula
quoque, quæ est implicativa, ex legibus & Au-
ctoribus, de quibus ibi: qui & similitudinem
importare probant: unde in jure numquam
stat adversativè, juxta Beroium. Tertiò ex ca-
su 3. in quo extat particula Etiam virtutis ejus-
dem, & planè ampliativa. Quartò quia voces
non sunt contra suam naturam accipiendæ,
maximè in principum responsis, quæ vim
legis habent, & ex quibus definiendæ sunt gra-
ves controversiæ etiam à judicibus in foro
externo. Quintò, quia accipiendo istas particu-
las Quoque & Etiam in sua natura, & communi
significatione habetur clarior Pontificis mens,
consequentia in dictis, conformitas decisionis
cum recta ratione, attenta periculi æstimatio-
ne; aliàs ineptè, imperiteq́ue illum loquen-
tem faciemus, in difficultates inducti, è quibus
hactenus Interpretes exire non potuerunt.
Error autem ex eo accidit, quòd imperitus Li-
brarius, cùm audisset quidquid accedit sorti
usuram esse, ubi legit in responso Pontificis,
Recepturus aliquid ultra sortem usurarius non est
censendus, existimavit mendum esse, & parti-
culam Non ineptissimè expunxit. Tandem
adducit Scriptores ita sentientes, scilicet Gu-
delinum, Joannem à Bernartio, Alphonsum
Narbonam, Barbosam, P. Layman & P.
Palaum.
1085. Sed verò præfata non urgent ut sa-Inpugna-|tur quate-|nus in illo|mendum|admittit,|adhibita|responsione.
cro textui auctoritatem detrahere possint ab
ejus origine convenientem, cùm nullus ex an-
tiquioribus inveniatur Scriptor, apud quem
cùm citata legatur particula, quam specialiter
explicat & defendit Abbas, illā cum particula
quoque componens, probans esse adversativam,
quamvis benignior esse explicatio possit jux-
ta dicta à Nobis, quod & tradit Straccha de<-P>
@@0@
@@1@§. VII. Circa titulum periculi in mutuo. 381
<-P>Assecurationibus. n. 34. dicens importare simi-
litudinem in facto, & demonstrare diversita-
tem in jure. Ad Primum ergo respondeo ne-Ad 1.
gando decisionem subtracta negatione non
cohærere cum sequentibus. Et quod ad pe-
riculum attinet, in illis equidem nulla illius
mentio in contractu, de quo ibi, neque appa-
ret unde majus esse possit: quod si aliquod
est, illud certè ad contrahentem utrumque spe-
ctat, unde ratio est omnino diversa. Secundùm
eum sensum, quem Pontifex intendit, qualis-
cumque ille sit; cùm & Nos dicamus textu il-
lo non obstante posse ratione suscepti periculi
aliquid supra sortem recipi. Quod autem sub
una continuata serie casus illi contineantur,
nihil obstat, quando pro illis nota diversitatis
à Pontifice est addita. Ad Secundum jam di-Ad 2.
ctum de significationis vi in particula Quoque,
pro quo plura in Capite præsenti. Ad TertiumAd 3.
de particula Etiam similis poterat esse respon-
sio, si ubi est Quoque, fuisset posita. In eo
autem loco, in quo habetur, nulla est difficul-
tas, quia sequitur post casum similem, in quo
negatur usura. Ad Quartum totum admittitur,Ad 4.
quod affertur, negatur tamen particulam
Quoque non habere id, quod ibi requiritur. Ad
Quintum negatur addita negativa particulaAd 5.
Dostları ilə paylaş: |