gijs procedat in ipsa contentis, aut expressè,
aut generalibus clausulis comprehensis; cùm
aliorum, quæ posteà esse poterint, alia esse ra-
tio possit, quod & praxis non infrequens com-
probavit.
1143. Alia addi limitatio solet circa De-Circa limi-|tationem|Decretorum|Tridentini|quid P.|Herincx.
creta Concilij Tridentini, ut scilicet vim ha-
beant privilegia, nisi contraria illi sint. Cir-
ca quod P. Herincx nu. 85. ita scribit secutus
alios, quos non exprimit: Dubitari autem posset
circa intellectum clausulæ. In his, quæ non ad-
versantur Decretis Concilij Tridentini, de qui-
bus privilegijs sit intelligenda. Respondetur autem
non intelligi de omnibus privilegijs quovis modo
etiam materialiter Tridentino contrarijs, sed quæ
formaliter contrariantur, ita videlicet, ut expreßè
à Consilio revocantur per clausulam. Non obstanti-
bus privilegijs, hæc enim sunt ei simpliciter contra-
ria: quæ autem non revocantur, tacitè ab illo con-
firmantur, cùm generales locutiones universaliũ Ca-
nonum & Legum contineant tacitam exceptionem
privilegiorum specialium, quibus expressè non de-
rogant, juxta certam ac receptißimam regulam,
Generi per speciem derogatur. Vnde posteriores
Pontifices, qui per præfatam clausulam non inten-
dunt excludere privilegia, nisi quæ ipsum Triden-
tinum excludit, tantùm loquuntur de privilegijs,
quibus per ipsum Tridentinum derogatur. Sic ille
addens alia n. seq. pro doctrinæ propositæ pro-
batione, & præsertim explicatione clausulæ
Concilij ejusdem Seßione 25. Cap. 22. Sic se
habentis: Omnia & singula in superioribus De-Concilium|Trident.
cretis contenta observari sancta Synodus præcipit,
non obstantibus privilegijs sub quibuscumque verbo-
rum formulis conceptis. Ait enim loqui Conci-
lium de Decretis tantùm in præfata Sessione
contentis circa Regulares, cùm non Sessiones
dixerit, sed Decreta.
1144. Sed quidem habet docti ScriptorisContra|ipsum quæ|faciant.
adducta doctrina non levem difficultatem: de-
clarationem siquidem Concilij ad omnia De-
creta in eo contenta extendi modus ipse locu-
tionis ostendit, neq; ex eo quod Sessiones non
dixerit, verosimilis potest conjectura desumi.
Sessiones enim non citantur nisi propter De-
creta, unde Decretis expressis satis expressæ
censentur Sessiones: & Pontifices quidem si
limitationes suas ad citatam solummodò Sessio-
nem direxissent, ut æquivocationem, aut sini-
strum intellectum excluderent, Sessionem
præfatam exprimere debuissent, addentes Con-<-P>@@
<-P>cilij Tridentini in Seßione 25. Deinde præ-
dicta verba non posita ut significarent ali-
quid in eo Capite contentum, quod esset præ-
cedentibus annectendum, sed initium Capiti
præstant, suntque à præfato Auctore non ut
extant in illo, sed interpositis nonnullis omis-
sis. Cùm ergo sic dicitur: Hæc omnia & singula
in superioribus Decretis contenta, illud, Hæc omnia,
ad contenta in Sessione dicta referendum est,
& reliqua ad alia superiorum Sessionum. Vel
potiùs Omnia & singula ad omnia in Decretis
Sessionum omnium comprehensa: sicut infe-
riùs illud Non obstantibus eorum omnium & sin-
gulorum privilegijs, ubi quod ad singula attinet,
non est aliquid extra omnia, sed major illorum
expressio, ut vis potiùs in sequentibus consti-
tuenda sit, licet utraque congruat explicatio.
Pro quo facit Pium IV. qui Concilium con-
firmavit, & cujus auctoritate promulgatum est
Privilegia omnia generaliter abrogasse in Bulla 3.
kal. Martij 1565. Prætereà ex pluribus Decla-
rationibus Cardinaliũ, quas adducit Fr. Emma-
nuel Tomo 1. qq. reg. q. 61. arti. 13. habetur Re-
gulares non posse absolvere à casibus Episcopis
reservatis in vim privilegiorũ, quę ipsis fuerant
ante Concilium Tridentinũ concessa. Id autem
non procedit propter derogationem aliquam
privilegij circa materiam in Seßione 25. citata
contentam: sed in Cap. 7. Seßione 14. in fine.
Ubi Dom. Barbosa. Unde P. Bonæ-Spei su-
prà num. 40. respectu omnium revocationem
agnoscit, ea in speciali commemorans, li-
cet id omiserit, quod ad citatum Caput sep-
timum spectat Seßionis 14. Omisit etiam il-
lud Bruno Chassaing de Privilegijs Regularium
Tract. 2. Cap. 5. Proposit. 1. Ubi exactius recen-
set privilegia, quæ censeri possint revocata.
Quid P.|Bruno Chas-|saing.
1145. Et Auctor quidem dictus deroga-
tionem privilegiorum, de qua citato in Capite,
non tantùm ad contenta in Seßione 25. refe-
rendam censet Proposit. 2. sed ad alia, in quorum
designatione est valde singularis, cùm absolutè
censeat ad Decreta illa esse referendam, in qui-
bus nominantur Regulares, non verò ad illa,
in quibus licet privilegijs derogetus, quia ta-
men non expressi Regulares, ad illos dici ne-
queunt pertinere: Sunt tamen illa tantùm tria,
scilicet Seßione 22. de observandis in celebratione
Missarum, circa celebrationem in Oratorijs
contra Ordinarij voluntatem, Seßione 23. Cap.
12. Circa susceptionem Sacrorum Ordinum,
& ætatem pro illis requisitam. Et Cap. 15. circa
examen & approbationem pro audiendis Con-
fessionibus. In quo quidem ita delicatè discur-
rit, ut etiam id habere locum dicat in Decreto
Cap. 13. Seßionis 25. ubi sic statuitur: Contro-Concilium|Trident.
versias omnes de præcedentia, quæ persæpè cum
scandalo oriuntur inter Ecclesiasticas personas, tam
sæculares, quàm Regulares, cùm in proceßionibus
publicis &c. Episcopus amota omni supplicatione,
& non obstantibus quibuscumque componat. Sic
ibi. Ex eo enim quod Quibuscumque dictum, &
non additum Privilegijs, negat illa submota,
immò etiamsi adderetur, nec tamen Regula-
rium dicerentur, idem statueret, cùm posset
illud ad sæcularia referri. In quibusdam etiam
Decretis, licet in illis de privilegijs mentio, ut<-P>
@@0@
@@1@404 Recognitio Tomi II. Thesauri Indici.
<-P>Seßione 5. Cap. 2. & Seßione 6. Cap. 3. de Reform.
nihil esse, quod urgeat, affirmat, quia de præ-
textu privilegiorum agitur, & non de veris.Quid contra|illum.
Quæ quidem omnia licet non sint qui libenter
excipiant, immò & ad praxim adsciscant, de-
futuri; re tamen vera non videntur adeò soli-
da, ut viri docti, & in materia præsenti pro-
fundè versati ea pergant pro praxi secura
complecti. Et quod de Decreto Seßionis 14.
Cap. 7. dictum n. præced. satis ostendit, quod
fidenter asserimus. Si enim Decretum illud, in
quo nulla de Regularibus mentio, sic eos con-
stat adstringere, quid de illis fiet, in quibus
mentio expressissima continetur? & ut de illo
nuper adducto loquamur, circa controversias
componendas, non solùm in eo Scriptores au-
ctoritatem Episcoporum recognoscunt, sed
& quamplures potestatem ad compellendum
per censuras, ut videri potest apud D. Barbo-
sam in Collectaneis ad citatum Caput 22. nu. 5.
Et in Declarationibus Cardinalium ad Caput 13.
licet in hoc non annuamus, propter dicta nu.
235. & Tit. 17. n. 50. & seqq. circa quod & ibi
iterùm.
1146. Pro ijs autem quæ ad Indias spe-De nonnul-|lis alijs li-|mitationi-|bus.
ctant, limitationes aliquæ adduntur in Bul-
lis Pontificijs, circa dispensationem in-
quam in gradibus pro Matrimonio prohibi-
tis, & pro absolutione à casibus reservatis
Sedi Apostolicæ. Sed illæ ad institutum præ-
sens non pertinent, ubi de limitationibus tan-
tùm circa communicationem agimus, & cer-
tissimum est, si Religiosi velint illis privile-
gijs, quæ sunt Societati concessa, uti, cum
eisdem limitationibus usum futurum: pro quo
P. Herincx nu. 78. ubi exemplum adducit inP. Herincx.
privilegio Fratrum Minorum pro Familiari-
bus; sed degentibus dumtaxat intra septa Mo-
nasterij, quod communicatur alijs Religioni-
bus cum eadem restrictione. Quod etiam in
privilegijs pro Festivitatibus Sanctorum, de
quibus suprà, prosequitur, inter Minores &
Prædicatores, & Generalibus, Provincialibus
& alijs, eorumdem Ordinum, & consequenter
etiam communicantibus, dilargitis, ubi &
addit illud Fratrum privatorum ad Fratres priva-
tos, sed sine explicatione, cùm tamen revera
opus illa sit, & à Nobis adhibita suprà n. 1133.
Circa id autem, quod de Generalibus dicitur
in privilegijs citatis, id est in Societatis Gene-
ralibus peculiare, ut privilegia omnia Societa-
tis, eidem concedantur, utpotè omnis illorum
usus largitori, quia sine illius licentia neque
licitus, neque validus est, de quo dictum nu.Notandum|prò Socie-|tate.
167. & seqq. Neque in hoc stare communica-
tio Religionum aliarum valet, quia esset earum
statum valde substantialiter variari, id quod in
privilegiorum concessione cavetur, & omnes
adnotant Scriptores. Unde & idem est de So-
cietatis Generali dicendum, quòd scilicet ne-
queat quidquam ex privilegijs Generalium
Ordinum aliorum erga propriam pro So-
cietate gubernationem attrahere, per quod
illa ullatenus immutetur: bene tamen ali-
qua, quæ possunt cum Monarchica excel-
lentia componi, à Gregorio XIV. in citata
Bulla nu. 1141. eatenus collaudata. Id quod<-P>@@
<-P>etiam ex Compendio Privilegiorum comper-
tum habetur.
Circa Excursionem pro Formulis Adnota-
tionum in Compendio Indico, de qua
n. 176. & seqq.
1147. DE facultate pro Indorum Confes-In foro|conscientiæ|an stare|possit facul-|tas absol-|vendi Indos|sine Ordina-|rij approba-|tione.
sionibus audiendis necessaria, oc-
casione Brevis Innocentij X. in controversia
cum Episcopo Angelopolitano, cùm agatur,
n. 181. sic ibi habetur: Præterquàm quòd juxta
aliquos dici potest dispositionem dictam (Innocen-
tij) in foro externo procedere: cùm tamen Bulla
Pij V. pro solo interno suffragetur, & hoc Religio-
sos debere esse contentos, ut Indorum saluti meliùs
consulatur. Sic ibi. Ex quo quidem suspicari
quispiam fortè queat Nos aliquid approbarePropositio|ab Alex.|VII. dam-|nata.
contrarium Pontificiæ damnationi Alexandri
VII. circa Propositionem sequentem ordine
36. Regulares possunt in foro conscientiæ uti pri-
vilegijs suis, quæ sunt expreßè revocata per Conci-
lium Tridentinum. Privilegia autem circa ad-
ministrationem Sacramenti modo dicto ex-
pressè revocata sunt, ut constat ex DecretoDecretum|Tridentini.
Seßionis 23. Cap. 15. ibi, Privilegijs, & consuetu-
dine quacumque, etiam immemorabili, non obstanti
bus. Ubi licet privilegijs non addatur Regulari-
bus, quod esse necessarium censet Bruno Chas-
saing, ut exclusa reputantur, juxta dicta nu.Circa illud|explosus|Brunonis|discursus.
1145. qui & in præfato Decreto illam deside-
rat, ut constat ex fine Propositionis 2. non vide-
tur tamen expressa revocatio posse denegari,
nisi velimus nodum in scirpo quærere. De
Regularibus sermo præcesserat, & subditur
non obstare privilegia. Ergo ad Regulares re-
ferendum, in quibus esse illa solent, nam in
sæcularibus vix tale aliquid poterit repe-
riri, in eo præsertim genere, de quo agebatur.
Præfato ergo Scriptori nullum negotium
damnatio adducta facesset, dicenti sibi non esse
privilegia, de quibus agitur expressè revocata.
Sed quidem juxta illius philosophandi modum
damnatio Pontificia est penitus supervacua, uti
de subjecto non supponente: nullum enim
extat privilegium expressè revocatum. Quia
vel clausula, Non obstantibus carent, vel si
nonnulla habeant, prætextum tantùm exclu-
dunt: alia autem non habent expressionem
Regularium. Neque ulteriùs alia sunt. Quis
autem non videat id esse non solùm à ratione
alienum, sed etiam tanto injuriosum Pontifici,
& eatenus magis in eum directum, quòd non
solùm in conscientię foro loquatur, sed absolu-
tè, id quod & ejus fundamentis videtur, si quid
valerent, comprobari.
1148. Stante ergo expressa revocatione, idAuctoris|dictum ut|verum ha-|beat ratione|privilegij.
quod à Nobis est propositum, minimè est Pon-
tificiæ menti contrarium: agitur enim de pri-
vilegio sanctissimi Pij, in quo de præfato
Concilij Decreto expressa mentio, cujus, non
obstante sententia Congregationis ab Inno-
centio X. pro caussa, de qua ibi, designata,
commoda adhibetur explicatio. Et ex prædicta
quidem Bulla modus dicendi præfati P. Bru-<-P>
@@0@
@@1@§. IV. Circa dubia quædam peculiaria. 405
<-P>nonis venit apertè refellendus, cùm in eo sic
SS. Pontifex: Exponi Nobis nuper fecit tua Ma-
jestas Regia (Philippum secundum Regem no-Bulla Pij V.
strum alloquitur) quòd juxta sacri œcumenici
Concilij Tridentini decreta, nulla matrimonia nisi
præsente Parocho, aut de illius licentia contrahi, nul-
lusque Religiosus absque Episcopi licentia Verbum
Dei prædicare, ac sæcularium personarum Confes-
siones audire &c. Sic die 23. Martij An. 1567.
paulò post præfati Concilij publicationem,
ejusdem Decretis uti expressis & indubitatis,
acceptis. Licet autem quod ad Confessionum
auditionem attinet, non videatur ad conscien-
tiæ tantùm forum pertinere, quod alibi adno-
tatum, cùm actio exterior sit, & punitioni
obnoxia, si contra prohibitionem fiat, juxtaForum con-|scientiæ ut|stare in|Confessio-|num audi-|tione possit.
eos, de quibus ibi dictum, stare illud potest, &
sic explicari, ut deprehensus in ejusmodi au-
ditione dicat se tantùm veniales culpas audire,
& Indos ob incapacitatem de gravitate mor-
talium non plenum conceptum efformare.
Quod si mortalia verè deprehendant; scire se
quid facere in eo oporteat eventu, cùm possint
ad habentes approbationem mitti: non tamen
affirmando mitti illos, cùm sit in eo menda-
cium manifestum, nisi mentalis aliqua restri-
ctio succurrat de modo alio missionis.
Circa Dubium pro praxi utilißimum, de quo
n. 188. & seqq.
1149. DIctum ibi Pręlatum dimisso officioPrælati di-|missi an|possint Ca-|lices & Aras|consecrare.
posse uti privilegijs, quæ ipsi ante
dimissionem competebant, cùm opportuna ex-
plicatione, & in benedictione sacrorum or-
namentorum, ac Corporalium, exemplum
designatum. Sed numquid ad Calicis & Aræ
consecrationem poterit usus extendi, admissa
omnino verosimili sententia, de qua inferiùs?
Respondeo absolutè licere: juxta Adnotatio-
nem tamen Verb. Benedictio, necessitas est
gravis attendenda, si externorum sint. Si do-
mestica, & Superior domi adsit, vix esse con-
veniens poterit, nisi fortè ægrotet, & ejus be-
neplacitum accedat: neque aliter videtur posse
stare concessio, juxta generalem in privilegijs
regulam, ut non sint contraria observantiæ
Regulari, de qua præter alios P. Herincx Disp.
4. cit. nu. 77. & P. Bonæ-Spei nu. 48. DictumQuid circa|Parochum|dimisso|officio in|audiendis|Confessioni-|bus.
prætereà nu. 190. juxta probabilem sententiam
Parochum dimisso officio posse Confessiones
vi præcedentis approbationis audire, quod
quidem ita intelligendum, ut ab habente ju-
risdictionem possit ei, sine nova approbatione
Episcopi auditio pro suis ovibus limitata com-
mitti, aut virtute Jubilæi, vel Bullæ Cruciatæ
eligi. Nullus autem ibi pro sententia dicta ci-
tatus, sed ex eo ejus probabilitas deducta, quod
de approbato sine limitatione Doctores tra-
dunt, pro quo adductus Bassæus. De Parocho
autem in speciali videndus Diana, & illi quos
citat Parte 1. Tract. 11. Resol. 8. Parte 3. Tract. 4.
Resol. 146. in fine, & Parte 5. Tractat. 12. Resol.
47. & à Nobis adducti in Additionibus circa
Cap. 7. n. 14. de quo & aliàs dictum. Quibus
obstare videtur Decretum Alexandri VII.<-P>@@
<-P>die 30. Ianuarij 1659. quod adducit P, Bonæ-
Spei Tomo 6. Tract. 5. Disput. 11. in principio,
in quo Propositiones aliquæ Censurarum ad-
jectione damnantur, inter quas illa nu. 8. Re-Decretum|Alex. VII.|obstans vi-|deri.
gulares Ordinum Mendicantium semel approbati
ab uno Episcopo ad Confeßiones audiendas in sua
Diœcesi, habentur pro approbatis in alijs Diœcesi-
bus: nec nova Episcoporum indigent approbatione.
Est falsa, & animarum saluti perniciosa. Sic ibi.
Obstare inquam videtur, quia in Parocho post
officij dimissionem eadem est, quæ in Regula-
ribus ratio, immò & major, quia in Regulari-
bus approbatio perseverat, quæ independen-
ter ab officio est obtenta & circa quam nihil
est innovatum: quod secus se habet in Paro-
cho, cui ratione officij est approbatio impensa,
& officij dimissio successit. Ubi nequit dici
odiosam esse dispositionem, & ideò non ex-
tendendā. Quia non est illa ad gubernationem
spectans, sed doctrinalis, & ita post adhibitam
Theologorum & Canonistarum consultatio-
nem, ut in eodem Decreto continetur. Quan-
do autem talis declaratio est, ad omnia exten-
ditur, in quib$uncleartio eadem reperitur: & ita
quod exprimitur tantùm habet rationem ex-
empli, & non restrictionis, ut in materia omni
alia consimili videre est, aut etiam dissimili,
circa quam possunt cadere Theologicæ quali-
ficationes, cùm sumantur per oppositionem
ad fidem secundùm diversos gradus, unde quæ
ęqualem habent oppositionem, æqualem etiam
debent habere censuram.
1150. Nihilominùs videtur sententia præ-Eo non ob-|stante ut|possit affir-|mativa|sententia|defendi.
dicta in Pontificio Decreto minimè compre-
hensa, quia illud in hac parte principium ali-
quod fidei non concernit, sed ad gubernatio-
nem Ecclesiasticam præcipuè spectat in Con-
fessariorum designatione, Concilij Tridentini
dispositioni conformi, in qua varij esse intel-
lectus possunt. Ex quo & fit cùm de Regulari-
bus agitur, & sententia ut minùs illi confor-
mis refellitur cum additione censuræ, non
ideò ad Parochos sæculares id esse referen-
dum, quia cùm ad dispositionem gubernativam
spectat, odium continet sub eo respectu, &
sub alio dici possit diversam in Parocho esse
rationem. Parochus enim strictius subit exa-
men, cùm beneficium Parochiale per concur-
sum provideatur, cùm tamen erga Regulares
benignius se gerere Episcopi soleant, multum
enim operatur intuitus Religionis, quod &
circa Ordinum Sacrorum susceptionem boni
arbitrantur Auctores. Hinc est ut sententiam
prædictam post adductum Alexandri Decre-
tum sine ullius scrupuli umbra defendat iterùm
P. Andreas Mendus in Statera Opinionum Dis-P. Mendus|ut eam|defendat|pro quo &|defensio.
sertat. 14. Quæst. 13. cui ignorantia Decreti
nequit opponi: licet enim stare possit ut illud
non viderit, quia tamen opus dictum doctissi-
morum virorum fuit subjectum examini Pon-
tificia auctoritate, dum contra illud malè affe-
cti conclamarent, & eorum judicio est ab om-
ni liberum censura proclamatum, pro quo
illustre testimonium apud me habeo ab Au-
ctore transmissum: ideò inquam ignorantia
Decreti nequit opponi, cùm incredibile sit
illud viros tantos post tot annorum decursum<-P>
@@0@
@@1@406 Recognitio Tomi II. Thesauri Indici.
<-P>ignorasse. Prodijt illud, ut vidimus An. 1659.
cùm tamen Statera prodierit Anno 1666.
& post aliquot alios examen fuerit institutum.
Juxta quæ licet nolim pro sententiæ probabi-
litate, de qua citato n. 190. quod ad universa-Quid circa|præsens in-|stitutum.
litatem approbationis attinet in Regularibus
diversis rejectam Pontificijs Declarationibus
usurpare, de quibus alibi, quod ad Parochos
autem pertinet, cùm à sua non sit probabilita-
Dostları ilə paylaş: |