missus prohibetur. Neque enim dispensatio ad
Ordinarios tantùm spectat, ut existimare quis-
piam posset, eo quòd dicantur Assessores So-
cietatis Sacerdotes, quandoquidem non solùm
dicuntur tales, sed ut in privilegio ipso habetur:
De consilio tamen & assensu dictorum Societatis
Presbyterorum, tamquàm Adjutorum & Assesso-
rum suorum. Ubi enim adjutorium cum assensu
est, etiam est concursus ad substantiam actus.
Unde etsi demus Ordinarijs non esse conces-
sam facultatem pro primo gradu: ratione ad-
juncti Assessoris, state potest ampla facultas
dispensandi, quia quod præcipuum est trahit
ad se minùs præcipuum. Mixtum enim sequiturD. Barbosa.
naturam sui simplicis magis digni, ut Doctores
tradunt apud D. Barbosam Tract. de Axiomati-
bus Iuris, axiom. 152. n. 15. Est autem magis
dignus Religiosus, non attenta dignitate per-
sonæ, sed potestatis.
1201. Dici potest ita quidem stare posseObjectio|quædam.
doctrinam præfatam, si aliundè apertè constet
facultatem Religiosorum pro foro externo
cum ea virtute simul cum Ordinariorum facul-
tate concurrere; quod tamen non sic accidit:
postquàm enim de facultate in ordine ad fo-
rum conscientiæ in privilegio dispositio præ-
cessit, statim ad externum fit transitus, dum
dicitur: Ordinarij verò &c. neque ullo modo
insinuatum reperitur concessionem dictam ad
forum externum prorogari. Nec dici potest ca-
sum necessitatis pro foro externo fine remedio
relictum, quandoquidem pro viginti annis in-
dulta facultas, ijs expletis pro annis totidem
iteranda, & sic deinceps. Ad quod quidemOccurritur|illi cum|pleniori|probatione.
occurrendum ex eo quòd licet in priori con-
cessionis parte solùm de concessione in foro
conscientiæ agatur, modus tamen ipse loquen-
di manifestè indicat ad facultatem pro foro
externo concessionem tendere, ut sensus per-
fectus habeatur. In partibus quidem ubi locorum
Ordinarij &c. Cùm ergo statim sequitur, Ordi-
narij autem &c. & pro eo illorum assensus ut
necessarius proponitur, videtur omnino irre-
fragabile concessionem cum integra sua ple-
nitudine derivari, & ita nullum ex memoratis
exceptum gradum. Prætereà post concessio-
nem pro Ordinarijs in foro utroque, statim
pro Religiosis eadem adjungitur, ubi de facili
adiri illi non possunt. Ubi & manifestissimum
est illam ad gradus omnes extendi, cùm respe-
ctu illius nulla fuerit exceptio superinducta.
Ex quo & manifestissimè habetur in concessio-
ne intermedia, Ordinariorum scilicet, idem
debere contentum recognosci, quia pro diver-Necessitas|facultatis|ampliùs de-|monstrata.
sitate indicium nullum. Et quod ad necessita-
tem spectat ex eo ulterius probari potest, quòd<-P>
@@0@
@@1@§. XI. Circa Privilegia pro Sacram. Matrimonij. 427
<-P>cùm Paulus V. in Bulla anni 1610. die 11. Fe-
bruarij facultatem dispensandi cum limitatione
primi gradus concesserit, in alia anni 1614.
die 16. Maij, illam subtraxerit, de necessitate
pleniùs informatus. Neque fit satis ex eo quòd
dicebatur de repetita per vicennaria annorum
spatia concessione, id enim ad præsens institu-
tum non facit, quandoquidem non de conces-
sionis duratione qualicumque agimus, sed de
illa, juxta quam dispensandi potestas ad om-
nes contendimus debere gradus jure divino
non limitatos extendi. Eam autem repetitione
dicta non stare, evidens est ex limitatione ad-
dita ab Urbano VIII. usque ad Clementem
IX. Quomodo autem id non obstet anteriori
concessioni Gregorij XIII. à limitationibus
eximiæ, sufficienter declaratum.
1202. Et quidem uti adversantes præfatæNon ad ver-|sari Aucto|res, qui con-|trarij vide-|bantur.
resolutioni adducti nulli, ut ex eo capite de-
beat non inverosimilis affirmari. Licet enim
P. Suarez, & P. Palaus citati nu. 15. præsentis
Tituli adversari videantur quatenus standum
asserunt privilegio posteriori cum limitatione
concesso, quod tamen negant multi absolutè
loquendo: in eo tamen prædicti Patres lo-
quuntur eventu, quando scilicet privilegia ab
eodem sunt Principe impertita, quod in Pon-
tifice Decisiones aliquot Decretales evincunt.
Unde P. Suarez Lib. 8. de Legibus Cap. 39. cùm
sic præmisisset nu. 7. & hoc modo probabilius
censemus. Quæ sententia frequentiùs recepta estP. Suarez.
&c. Et post nonnullos inductos textus, ita sub-
dit: Ratio verò esse potest, quia Princeps conce-
dendo generalem favorem, non censetur sibi auferre
potestatem faciendi alienam (corrige aliquam) spe-
cialem gratiam illa generali non obstante. Quod
similiter habet P. Palaus Parte 1. Tract. 3. Disp.P. Palaus.
4. Puncto 21. §. 4. n. 14. cum P. Suario, quem
citat omnino locutus. Et sic nonnulli alij, qui
etiam videntur adversari. In casu autem nostro
(ut aliud demus) res aliter se habet, de privile-
gio enim agimus à Gregorio XIII. concesso,
& à Successoribus limitato, licet Paulus V.
ut vidimus, eidem tandem fuerit assenti-
tus.
1203. Et sanè arbitror attentis casus præ-Neque alij|quia iuxta|terminos|quæstionis|non locuti.
sentis circumstantijs, quæ adduci fundamenta
pro parte adversa possunt, ægrè nimis posse
eidem adaptari. Quod enim de notitia prædi-
cti privilegij à Pontificibus successoribus ha-
bita dicebatur nu. 387. licet verosimile appa-
reat, eo tamen non obstante talem noti-
tiam non obstare multorum sententia est, cu-
jus probabilitatem citati Scriptores agnos-
cunt, & prætereà non procedit in casu præ-
senti, cùm loquantur de privilegio impe-
trato ab aliquo contra alium, & non in termi-
nis quæstionis, quando scilicet respectu ejus-
dem diversę extant concessiones quarum prior
sit amplior. Et insuper, quamvis quod de no-
titia dicebatur verosimile appareat, non ta-
men certum: quod cùm accidit, & ignorantia
præsumi potest, probabilissima sententia est
non revocari privilegium, quia de eo non fitNon facta|mentio pri-|vilegij ob-|stat revo-|cationi.
mentio, quod est ad revocationem necessa-
rium, pro quo benè P. Arriaga Tomo 4. Tract.
de legibus Disput. 34, nu. 47. & seqq. ubi addu-<-P>@@
<-P>cit Cap. Cùm Ordinem de Rescriptis in 6. Ubi
error manifestus, Caput enim illud non habe-
tur in 6. Sed in 1. Decretalium, & quia Sex-
tum est in eo Titulo, inde æquivocatio, &
Lectori labor, ibi ubi citatur quæsituro. Sic
autem habet in illo Alexander Tertius: Si con-Cap. Cum|Ordinem|de rescrip-|tis.
tra vos super decimis, vel alijs quæ Ordini vestro
specialiter Sedes Apostolica indulsit, non facta men-
tione Cisterciensis Ordinis, litteræ fuerint à Sede
Apostolica impetratæ: per eas minimè teneamini
respondere. Sic Pontifex. Cujus decisio licet in
terminis casus præsentis non currat expressè,
ex illa tamen pro eo fit validum argumentum
propter rationem apud Scriptores obviam. Un-
de Glossa sic infert: & ideò non valent litteræGlossa.
etiam speciales secundùm jus commune obtentæ con-
tra privilegium. Si ergo impetratæ juxta jus
commune, ut in decimis apparet jure commu-
ni debitis, non valent, multò minùs valebunt,
ubi de communi jure non agitur, sed de privi-
legio minorando, pro quo est jus quæsitum.
Unde ad casum nostrum illatio deducenda ob
rationem illam communem, licet de impetran-
te contra privilegiatum in eo non agatur, sed
in defectu mentionis privilegij positio præfata
fundetur, sive illius notitiam, qui litteras con-
cessit, habuerit, sive non: de illa enim nihil in
Textu, neque in Glossa, apud quam gravissi-
mi Interpretes.
1203. In terminis autem maximè habili-Vt faveans|præclari|Scriptores.
bus locuti sunt P. Thomas Sancius, & Cardi-
nalis Lugo, quorum si sequamur sententiam,
post alios similiter locutos, non erit, ut credo,
qui eam in praxi securissimam vereatur arbi-
trari. Prior ergo Lib. 8. de Matrimonio Disp. 12.P. Thomas|Sancius.
nu. 16. ita scribit: Hinc deducitur quid dicendum
sit in hac quæstione. Quidam impetravit dispensa-
tionem, & ob aliquos scrupulos sibi objectos impe-
travit aliam, quæ concessa est sibi cum aliquibus
moderationibus: dubitatum est an postea certior
factus de valore dispensationis prius impetratæ
poßit ea uti. Quidam Iurisperitus Romanus id ne-
gavit. Ductus est, quòd per posterioris gratiæ im-
petrationem visus sit nolle priori uti. Atque gratia
semel repudiata non potest amplius acceptari. Sed
ex dictis nu. præced. constat integrum ei esse uti
priori gratia. Quòd ei non visus sit renuntiare, ut-
pote qui posteriorem ad prioris confirmationem im-
petravit. Et si noluit priori uti, non fuit ea voluntas
absoluta, sed ex errore proceßit, & supposito prioris
vitio. Hæc ille: cujus resolutio in casus nostri
specie magis urget, quandoquidem in eo nulla
fuit renuntiationis umbra respectu gratiæ prio-
ris, sed in postulatione confirmationis privile-
giorum ob temporis limitationem circa non-
nulla adjectam, limitatio est prædicta reporta-
ta. Ex eo autem quod ad resolutionem nu. præ-
ced. se referat, inde robur nuper propositæ ac-
crescit, ab auctoritate scilicet, cùm pro illa ad-
ducat Innocentium, Hostiensem, Joannem
Andream, Baldum & Bellameram.
1204. Cardinalis Lugo citato loco ita scri-Cardinalis|Lugo.
bit: Titius Sacerdos facultatem obtinuerat ab Epis-
copo absque ulla limitatione ad casus reservatos suæ
Diœcesis; posteà eamdem facultatem, immemor
fortaßè prioris conceßionis, ab Episcopo petijt, qui
eam tunc conceßit cum aliqua restitutione (corrige<-P>
@@0@
@@1@428 Recognitio Tomi II. Thesauri Indici.
<-P>restrictione) & limitatione. Quæsitum fuit an hæc
secunda conceßio limitaverit primam &c. Dixi
regulariter non censeri revocatam &c. Pro quo
P. Sancium, & congruas rationes adducit, pro-
pter quas possit accidere ut Pontifex diversi-
modè affectus, nunc hoc modo, decernat, cum
priùs aliter, respectu ejusdem, sicut respectu
diversorum; in quibus tamen ratio sit eadem.
Subdit statim sic. Ideò tamen dixi Regulariter,
quia cùm id totum pendeat ex circumstantijs, ex
quibus indaganda est intentio Superioris, fatendum
est posse aliquando circumstantias esse tales, ut li-
mitatio aliqua posterior præjudicet priori. Nam in
primis potest Superior illam limitationem apponere,
ut explicitè, vel implicitè significet se semper limi-
tationem illam in tali conceßione subintellexisse.
Hoc ipsum dicendum erit, si in secunda conceßione
limitata superior addat verba excludentia usum
illimitatum, ut si v. g. dicat: Non aliter absolvas,
prohibeo usum ampliorem, aut alia verba similia.
Sic ille de concessionibus locutus à Superiori
eodem provenientibus; unde pro ijs, quæ di-
versorum sunt ratio est urgentior, præsertim
Pontificum, quos negotiorum moles non pa-
titur circumstantiarum omnium rerum earum,
quæ apud ipsos geruntur, indelebilem memo-
riam conservare. Quòd autem ex circumstan-
tijs in nostro casu colligi nequeat voluntas re-
vocandi, juxta præfata exempla clarissi-
mum est, ut nulla pro eo sit opus probatione,
sed concessionum tenores perspicuos percur-
risse.
1205. Est etiam pro roboranda præfataEpiscopum|posse dispen-|sare cum eo,|cui negata|est à Papa|dispensatio.
positione valde notanda sententia, quam cum
P. Suario & alijs defendit Diana Parte 8. Tra-
ctat. 3. Resolutione 49. asserentibus quod si
Pontifex cum aliquo dispenset circa id, pro
quo potest Episcopus dispensare, & in dispen-
satione per viam commutationis facta onera
aliqua adjiciat, potest sic dispensatus his non
obstantibus ad Episcopum recurrere, aut ad
alios privilegiatos, qui poterunt onera illa sub-
trahere, ac dispensationem conferre ut aliàs
possent, si ad Pontificem habitus recursus non
fuisset: quia factum Pontificis, dum prohibi-
tio non extat, non tollit habitam in prædictis
facultatem. Unde etiam habetur, quòd si Pon-
tifex absolutè dispensationem neget, possint
nihilominùs illi aliter de sufficientia caussæ
judicantes dispensare. In quo quidem aut proInde va-|lidum|argumen-|tum.
casu nostro pariformis ratio elucet, vel certè
pro illo potior & validior. Si enim negatio
aut limitatio Pontificis obstare nequit, dum
nihil insuper adjicit, quominùs Episcopus &
privilegio gaudentes, uti sua aut ordinaria aut
delegata facultate possint: multo minùs ob-
stare poterit expressæ Pontificis alterius con-
cessioni, pro cujus revocatione nullam inserit
mentionem. Et licet P. Sancius videatur adver-
sari Lib. 8. Disput. 14. n. 5. pro eo tamen nul-
lum adducit Auctorem, cùm tamen pro oppo-
sito sint & plures & magni nominis defenso-
res videlicet P. Suarez, P. Salas, P. Amicus,Contra P.|Sancium|quid spe-|ciale, un-|de & ur-|getur illud.
Portel, & Diana ipsos secutus. Et ipse P. San-
cius post adductam assertionem affirmat dis-
pensare Episcopum posse, si negata à Pontifice
non esset dispensatio, sciente tamen illum dis-<-P>@@
<-P>pensationis talis caussas injustas judicare, &
ideo solitum dispensationem denegare: quia
Pontifex sic denegans non ligat ordinariam
Episcopi facultatem, cùm non adstringatur ad
dispensandum ex ijs solis caussis, quas Pontifex
justas judicavit. Ubi quidem quę redditur ratio
de non ligata Episcopi facultate, casum etiam
de quo agimus, comprehendit; quia ligatam
illam pro eo asseritur quidem, sed nulla pro eo
subjuncta ratione. Deinde plus videtur contra
compertum Pontificis judicium agere de inju-
stitia caussæ, quàm contra simplicem negatio-
nem: multa enim negantur, non quòd sit in-
justum, quod petitur, sed quia minùs placet
quandoque concessio. Unde & ipse Pater n. 6.
in fine sic assertionem ibidem extensam ampliùs
extendit: At posset utique quando Papa aliquando
concederet, licet aliquando neget.
1206. Et hæc quidem pro privilegij perpe-Resolutio|cum am-|pliori ex-|plicatione.
tuitate circa dispensationem in primo gradu &
conscientiæ foro, esse dubio procul sufficientia,
nescio an possit quispiam maturo pręditus judi-
cio dubitare. Quod verò ad forum exterius
spectat, juxta modum philosophandi præmis-
sum, cùm ex ipsis privilegij visceribus (ut ita
loquar) deducatur, quo plus probabilitatis
priori positioni accedit, eo etiam & subsequen-
ti. Itaque tenor concessionis Gregorianæ talis
est, ut dum facultas dispensandi in primo gra-
du perpetua conceditur, inferat facultatem cir-
ca eumdem in utroque foro, quæ quidem à
Successoribus minimè, limitationibus licet ad-
ditis, revocata: quandoquidem tali cum virtute
illativa est concessa ad eum modum, quo Suc-
cessorum concessiones illam continent juxta
qualitatem concessionis, quia enim primus gra-
dus in illis excipitur cum perpetua aliàs con-
cessione pro conscientiæ foro, dum ad exterius
forum fit transitus, similis concessionis qualitas
importatur, & facultatem quidem hujusmodiQuid ea|non stante.
adeò necessariam existimo, ut si forsitan quæ
pro illa dicta sunt sufficientia non judicentur,
ad alias sit concessiones Innocentij, Leonis, &
Adriani provocandum, de quibus nu. 385. &
386. & citatis n. 393. Ubi quod dictum juxta
illas de Episcopis, aut eorum Officialibus facul-
tatem habentibus, non ita accipiendum est, ut
Officiales independenter ab Episcopis habere
illam censeantur, sed ab illis delegatam, vel va-
cante Sede à Capitulo. Est autem de more in
his Indiarum partibus ut quod ad dispensationes
attinet, minimè Officialibus, seu Vicarijs gene-
ralibus deferatur, & digna quidem rei adeò gra-
vis consideratione: licet juxta Pontificias con-
cessiones id non videatur repugnare; quando
videlicet tales illi fuerint, ut meritò id eorum
peritiæ, prudentiæ, & maturitati committi va-
leat, solent enim quandoque minùs apti desig-
nari, quorum in præfatis dotibus defectus Or-
dinariorum assistentia, aut sapientium Assesso-
rum consilio suppleatur. Pro quibus hoc satis,
& alijs ad Matrimonium spectantibus, cùm in
Auctarij Tomis multa occurrant, propter quæ,
ut admonui superiùs, Tomi 2. recognitiones
sint futuræ breviores, voluminis etiam mole
crescente ultra id, quod respondere debuit in-
tento, & res ipsa videtur postulare. Sit ergo
@@0@
@@1@§. XII. De Privilegijs circa Præcepta Ecclesiæ. 429
§. XII.
De Privilegijs circa Præcepta Ecclesiæ.
Ad Cap. 15. & seqq.
1207. CIrca primum de Festorum obser-Indi an ad|Festum|S. Rosæ te-|neantur.
vatione occurrit difficultas circa
Festum S. Rosæ Virginis Peruvianæ, an scili-
cet Indi ad illius observantiam teneantur, de
quo dictum Tomo 2. Auctarij Parte 6. nu. 102.
& seqq. ubi & negatum, & probatum funda-
mentis præsentis Capitis, & alijs. Videtur au-
tem pro adstruenda obligatione (quam adstruit
Synodus Huamangensis pro illa diœcesi Cap.
7.) instari posse ex eo quòd Sancta Virgo In-
dica sit, unde ad Indicos indigenas ejus præci-
puè spectat celebratio, & consequenter quæ
de obligatione circa illam dicuntur, ad eos di-
cendum pertinere. Sed quidem prædicta ratio
non convincit, quia pro obligatione sub mor-
tali reatu majus aliquid debet afferri, cùm prę-
sertim de ijs agamus, in quibus infirmi sensus
ad obligationes hujusmodi reperiuntur. Quin
urgeat prærogativa Patronatus, quia etiam D.
Jacobus Patronus, est, nec tamen ad illius Festi
observationem Indi constringuntur. Pro quo
& juvat dictam Virginem Indianam quidem,
sed non Indam fuisse, cùm ex parentibus fue-
rit Hispanis progenita. Unde quod in ejus offi-
cio primus Americæ Meridionalis flos sanctitatis
compellatur, non ita accipiendum est ut Ame-
ricana fuerit origine, sed patria, licet aliquid
in ea Indicæ stirpis fuisse credatur, sed adeò
parùm ut extra quartum fuerit gradum, & ita
Hispana penitus reputanda. Nec probandus
modus loquendi illorum Scriptorum, qui natosEx Euro-|pæis in|Indijs natos|non dicen-|dos Indos.
in Indijs ex parentibus Europæis Indos vocant,
in quo frequens P. Nadasi in Anno dierum me-
morabilium Societatis IESV. Sic Alfonsus Guer-
rerus die 18. Martij Ferdinandus de Tovar. 16.P. Nadasi|notatus.
Novembris, Melchior Venegas. 19. Iunij. 15. No-
vembris, Rochus Gonzalez. Meliùs 10. Aprilis
Isidorus de Saavedra Peruanus. 11. Antonius
Ruiz de Montoya Hispanus Peruanus. 12. Pe-
trus de Añasco Hispanus in Peru. 13. Iunij.
Christophorus Viverius Peruanus, ubi insignis
illa æquivocatio P. Gabrielis Vasquez pro P.
Gabriele de Baeza Germano fratre P. Didaci
celebris Scriptoris. 6. Decembris, Hieronymus
de Montecinos Hispanus. Circa P. Joannem
Perez Menaco die. 20. Ianuarij in eo erratum
quod Paraquarius, cùm Peruanus dici debuis-
set, & aliàs meritissimò Hispanus. Et quidem
cùm ex natis in Indijs quidem dicantur Hispa-
ni, quia ex Hispanis parentibus orti, alij Indi,
erroris præbetur occasio, ut Indi, quia ex In-
dica stirpe sunt nati, censeantur. Quæ quidem
licet forsan alicui non magni videantur mo-
menti, quia tamen non levis, ea non præ-
terijsse, minimè hoc loco indignum, occasio-
nis adminiculo, iudicavi.
1208. Pro Præcepto 2. annuæ Confessio-Circa Con-|fessionem|annuam|quid pro
nis, de qua Cap. 17. & Tomo 2. Auctarij Parte 8.
n. 412. & seqq. ubi aliqua peculiaria circa
Cap. Omnis utriusque sexus. Illud hoc loco ad-<-P>@@
<-P>jiciendum quod circa transgressores dicti præ-Indis circæ|pœnam|transgressis.
cepti spectat. In prædicto siquidem Capite
Dostları ilə paylaş: |